Specimina medica

발행: 1781년

분량: 221페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

61쪽

vero, qui curru Vehuntur, toto corpore nutare, sursum, deorsum, ab Uno latere in oppositum iacfari solent: ut fieri non possit, quin radii lucis, a rebus circumiectis missi sub perpetua angulorum Vicissitudine in oculos incidant. Quodvis igitur horum sat, nerui optici

alio semper alioque modo assiciuntur, ipsorumque turbatur negotium; maxime si effuso quoque solis splendore coloribusue coruscis irritentur. At magnam sane in conturbando cerebro vim habeant, oportet, tum ob huius viciniam, tum quod ipsorum medulla crassior, in retinamque late expansa est. In quorum contemplatione aliquanto adhuc versemur, et Videamus, num quid illustrandis illis inseruiat 3 Sequor autem summi nostri si visis 1 i) de luce doctrinam, tanta nimirum probabilitate instructam, cui non adstipulari sane non possim. Lucem ille, siue radios lueis essici docet minimarum particularum

subtilissimi et ubique praesentis fluidi aetherei oscillationibus; quibus excipiendis percipiendisque visus, uti his, quae in aere fiunt, auditus instrumentum aptum est: et destinatum Soni 0 Brime ou eine deusche 'inetes u. 2O. Bries n. d.

62쪽

Soni hae, illae lucis sensum producunt. In

utroque enim Casu, ad iustos neruos continuatae, tremulum his motum sibique respondentem Communicant, qui, prout varius est oscillationum eodem tempore numerus et vigor, consentaneam Omnino sensus diuersitatem et vim ossiciat; sonorum, si aeris ad aures; colorum, si aetheris ad oculos secta est impulso.

Aerem vero aether et subtilitate et elastica natura plurimum superati ergo quoque virtuto

oscillandi; id quod ex sola lucis incomparabili

celeritate abunde colligitur. Verum etiam nerui optici, qui irruentibus radiis nudi fere patent, vel ex hac caussa, at nescio, an etiam ex peculiari structurae artificio 3 ceteris neruis acutius sentiunt; citius ergo vehementia quadam impulsuum debilitari, ipsae vero perceptiones confundi debent. Iam autem ex his intelligi poterit ratio, cur a sola pleniore luee, colorumue rutilantium adspeitu obscuretur visus, immo etiam vertigo oboriatur iis, qui vel totius generis neruei, vel saltem opticorum neruorum debilitate quadam, i. e. nimia in Obilitate laborant. Mihi quidem, ut hoc obiter dicam, licet enim coniecturae coniecturam oppo

63쪽

opponere) l) in radiis coloratis, qua ratione longius a communi radio recedere solent fram, eadem diminui potius, quam augeri vide- tuc numerus Oscillationum. Cum enim, qualis a sole proficiscitur radius , nondum diuisus, reuera est ceterorum omnium collectio et quasi summa; nonne Vero putetur similius, quoniam hic in putando unice Versamur) hos, quo maiorem seruant eum principe illo radio

aiunitatem, quo moderatius franguntur, eo quoque maiorem retinere oscillationum numerum 3 Id quod, ni plane fallor, vel illo ipsius

experientiae argumento confirmatur, sortiori, inquam, superiorum colorum in visum essicacia, quam forte a solo oscillationum vigore, non numero, pendere, repugnat eadem obseruatio. Uirides enim colores et vividos quidem multo sane diutius oculi ferunt, quam vel obsolete rubro S. Solam igitur oscillationum, quae se neruis opticis impertiuntur, multitudinem atque impetum sussicere nonnunquam producendae

vertigini, haud absonum est 'Facile enim se illi poterunt fatigari, in primis eadem actione in

64쪽

in easdem nerui fibrillas saepius repetita, ut demum confusas tantum et quasi suctuantes capiant animoque reddant rerum imagines. Atque eiusmodi re iteratis in unam nerui partibculam impulsibus Cl. REaΜAnus m) visus illam perturbationem tribuit ac debilitationem, quae simillimorum fere quorumlibet, iuxta se positorum, parallelarumque in primis attentam inspectionem sequi solet. Cuius quidem rei accuratior quaedam inuestigatio, cum neque ab instituto meo abhorreat, nec plane nullius momenti sit ad illustrandam vertiginis naturam, hic mihi locum mereri visa est. Visum itaque offendi obseruamus intuitu tabulae, quam ponamus albam esse et lineis ductis plenam; eo magis quidem a. quo minoribus interstitiis a se inuicem

disiunguntur lineae. b. quo tabula maior est, eisdem expleta. C. quo exactius inter se conueniunt lineae et interstitia. Vix enim oculorum acies obtunditur conspectu linearum, quantum

vis aequalium, si paucae sunt, largioraque sibi interiecta spatia habent, quales

V. C.

65쪽

v. c. notis musicis consignandis inseruiunt,

et minime quidem, si his ipsis ubique in

terpunctae sunt. Immo etiam colorum

diuersitate minui solet oculorum os sensio. d. quo candidior ipsa tabula est, magisque splendet linearum color. e. quo hic longius natura sua abludit ab albo, quem posui, colore tabulae. Nihil sine oculis reperitur inimiciUS , quam albi nigrique, maxime scilicet opposito

Tum, aequabilis alternatio. Quanto autem lubentius ferant v. c. rubri cum albo mis celam, vel iam lineas ducendo experiri licet. Cuncti denique Colores, quo magis, dum si anguntur, a se inuicem recedunt, eo forte peius videntur, iuxta sepositi, visum laedere. f. quo diutius istam tabulam contemplamur, qUoque accuratius singulas lineas di stinguere allaboramus. Numerando praesertim adeo fatigantur oculi, ut absoluere

operam, Certe absque errore calculi, nequeant; eoque magis fatigantur, quo properantior fit numeratio. Idem euenire solet minuta raptim legentibus. D g. de-

66쪽

g. denique, quo propius tabula lustrantibus

oculis admouetur. Tunc enim, ipsa minsculorum actione compressi, dolere adeo incipiunt, neruique nimio labore exercentur. Ceterum, neque omnes, neque

omni tempore iidem aequali modo assici solent; sed prout varia est corporis vel innata vel fortuita dispositio, effectus

quoque variat.

Quae cum diligenter perpenderem, mihi quidem explicandis omnibus non susscere visa est ratio, a Cl. RE1ΜARo proposita. Rubrum enim per se multo acrius visum exercet nigro. Interim vero, si utrumque cum albo componitur, hic illo se duriorem praestat. Patet inde, sola copia simillimorum impulsuum subsequentium, vel crebriori eiusdem puncti neruet irritatione rem non plane absolui: sed vim ali-qham subesse ipsius, simplicissimae quidem, colorum discrepantiae. Deinde etiam, quod plurium valde similium, quae tamen in unam retinae particulam simul incidere nequeunt, coniunctim fiat actio, id vero non parum ad effectum istum producendum conferre arbitror. Quamlibet enim diu continuetur lineae simpli-

67쪽

eis vel repetatur obtutus, inde tamen oculus nunquam fatigari solet : id quod autem accideret, si in crebro similium radiorum illisu in unicum puninim retinae genuina vel sussiciens dictorum causia quaerenda esset. Dicam ergo, quae mihi , hac de recogitanti, visa sunt: an recte Z lectoris iudicio relicturuS. Enimuero visus negotium conficitur lege ea, ut perfectissime quidem non nisi tantulum fere obiecti simul distinguamus; oculus sanus interim plurimarum rerum diuersissimarumque claras imaginos capere, mentisque arbitrariae attentioni tradere possit: ne tamen radii lucis, quibus formantur, nimiS importune feriant, neque alia quadam ratione confundant sensum, atque hebetent. Quamdiu enim, quae obtutui nostro repraesentantur, ita iuxta se disposita sunt, vel eo sibi succedunt ordine, ut suo quodlibet signo a ceteris exigua attentione discernere liceat, visum nihil moleste assicit.

Quid vero 3 si vel dispositionis suae, vel successionis modo impediant, quo minus impulsiones, in retinam factas, toto quasi sensu percipere, singulasque facili opera, vel omnino Vlla, a reliquis separare Disimus 3 Quid Θ si D et toties

68쪽

toties tarnque celeriter neruorum Opticorum mutetur fluctuetque conditio, quae Ne momentum quidem temporis eadem persistat 3 Ipsa nimirum minutorum contemplatione nerui optici vires relaxantur, nec, Cum agere quidem pergant, agendi tenorem limitesque servare possunt; exemplo eorum, qui deliciis micro scopicis plusculum indulgent. Sed, quo magis actio multiplicatur, quo frequentiores simul ac imperfectiores subire cogitur vicissilvidines, eo sane magis vacillabit; permiscebuntur visa et minuS determinata quoque erit mentis affectio. - In illo autem casu duplex revera est percipiendorum series, linearum una, altera interstitiorum: utraque nimia conformiis late sua discernendi laborem tam reddit dissicilem, ut inde et mens et visus instrumentum mox perturbetur ac satigetur. Ob ipsam enim similitudinem et viciniam partium mens neC singulas facile discernere potest, neque etiam commode Una comprehensione iungere cunctas, cum nullibi cohaereant. Quae vero sic oritur motuum in neruo, in mente perceptionum permissio, eo sane erit illa turbulentior; quo maior huius modi impulsuum numerusi desi-

69쪽

definitam nerui particulam vexat; sno. a.) quo maius resinae spatium sic occupatur no. b.); tum, quo accuratior est omnium aequalitas, quoniam nullo discrimine obseruabili notantur, nec, ubi quiescat, locus Oculo conceditur

tur fibrillae nerueste, siue animi impetu no. f. in in tanta simillimorum congerie laboriosam distinctionem molientis, siue obiem nimia ad . motione; no. g. siue denique splendore colorum no. d.) eorundemque iunctorum differentia sno. e. . Dum enim valde contrarii, salua conformitate, vices alternant, horum ad- spes in necesse est, contiguas retinae fibrillas, oculo autem vel tabula tantillum motis, easdem quoque non minuS Contraria ratione affici. Qui vero constare sibi sensus potest, qui satis esse desinitus, si continuo mutatur, et, priori sorte nondum extincto, iam diuerso motu impellitur 3 Quod in hac explicatione praecipuum est, limitatum illud quidem, pro rerum discrimine ad omnes vertigines referri potest, a visus quapiam assectione natas. Num porro ad alias 3 inquirant, quibus volupe est; mihi, tantum

70쪽

discedere a via mea, non licet. Nequaquam autem contendo, quamlibet vertiginem aequali plane modo generari. Mentis interim in plurimis certe non vltimam habendam esse rationem, nemo erit, Opinor, Cui dubium videatur. Pateant sane oeuli, illa vero tota profundis tinmersa cogitationibus id solum agat, neque attentam se rebus praebeat, et vertigo, alias Oritura, minime nascetur. Sed mutua est mentem inter et instrumenta sua necessitas,

Vt, quae horum statum prompte sequitur sensu suo, sua iterum vice illum mutet, sibique commodet. Atqui, dum sentit, reagit: modo quidem, nobis inexplorato, sed perceptis in strumentorum mutationibus consentanco. Quae

si valde inconstantes ac turbulentae sint; fuerintne a caussa eaeterna productae, siue intus natae; non alia erit percipientis antimi reactio. Tum vero animi perturbationibus perturbabuntur vicissim instrumenta, proxime ipsi subdita. Agitatus ille quidem, sed ratione valde

mutabili atque incerta, immo etiam opposita, cerebri statum ess ciet aeque mutabilem, incertum et secum quasi pugnantem. Quorum iam

virum fiat, quando diu satis persistit, et paullo

SEARCH

MENU NAVIGATION