Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

121쪽

probabilitate declaraiit sig. Ut ipsa autem se-bris manifestius &. minus interrupto molimine in coquenda morbj materie occupatae naturae ussectus esse videtur ; sie illi prodromi plerumque optimae huiui medicatricis primos

quasi conatus sistunt, quibus ad suum se parat negotium, sensimque noxigs materies ipsam ad excitandam febrim ess caciores reddit.

ditatis praeponderanti melius derivaveris; ieerumque aliam habeudam has tenus existima. mus pro dubiae originis qualitatibus ab in te. gra Valetudine alienis, atque unice sere secundum experientiae aecurastioris dictamina febrim praenunciantibus.

ab Schroeder opusc la medica. curanto CL A ER. MANN. Norimberg 1778. Volum. Ι. Dissi de frequentioribus febrium prodromis. p. ἡ .

Videamus generalia , & frequentiqra, quae febres solent praecurrere symptomata. Minor agilitas Corporis, mentisque morositas ponderis sensus; lassitudo spontanea, in animi pathemata major proclivitas, iram, tristitiam &e. frigoris major impatientia ; sudgtihm-culae; somnus turbatus; major a s inno debilitas, praecordia inflata; minor appetitus 2 gustus exigua depravatio; ViX tamen Vi-

122쪽

obambulat.

uo diutius durant haec signa ante febrim, eo futura febris erit dissicilior. ui. dam per septimanas, quin & menses febrim ita praesentiunt. In ebribus putridis , atque gastrie s id frequentistime observatur. Non enim celeriter morbi . hominibus eveniunt , sed ex minimo collecti, simul apparent.

ab Hippocrates de diaeta. I. 3.

Nonnunquam, quin imo saepissime hi

prodromi febrium evanescunt, quin morbus in adium erumpat. Saepius praescinditur , & in herba suffocatur morbus, si modo. apta medi cina mox in principio adhibeatur. At hie dupliciter erratur, vel nihil agendo, labores. que suos continuando, vel vero intempestivo& nimium medicando. Quies, tenuior dieta, & regulae generales therapeuticae sussi. ciunt. Ρrobe quoque medebis his morbis entibus, si regnantem morbum jam noveris,' ex ejus idea subnascenti infirmitati medearis.

Egregia certe veterum medicorum in prophylaetica medicinae parte praecepta habemus. Horum collectionem nobis Pia . nem Herbensfreteius ab dedit , in praeelaro libro quem

123쪽

quem Palaeologiam Nervia inseripsit. Vir

celeberrimus GDuner . cui debemus operis hu,

jus, quod membratim prodierat, in unum volumen redactam editionem , de hac ipsa prophylaetica veterum doctrina essatur praeclare: Ex his patet, quousque processerint boni veteres. uid enim istis placitis

vel additum, vel demtum sit recentiorum diligentia, equidem prorsus non video: id vero perlubenter profiteor, hac via se ostendisse 'viros magnos, ct artis suae gnaros, quia experientia magis ra& teste, is bonus demum medicus est, qui morbos futuros ac imminen tes dudum praevidet, antequam incidunt, praesidia adfert. ua de re quasi parentem , ac praesidem venerati sunt divinum Hippo.

cratem omnes omnium saeculorum prudentio res medici, neque unquam eos imitationis poenituit.

Q Herbensi eis Palaeologia iterapis, qua sestes m de

morbis erit anais placita potiora recentiorum seu tentiis aequuntur. Accedit ejusdem ordorum ea alis. Nune primum juncta edidit, praefationem, vitam auctoris , notulas qualescimque,

124쪽

Sussieit, haec generatim de signis morboarum praenuntiis monuisse; des singulis enim, singularum febrium cardinalium prodromis, tune optima erit dicendi occasio , cuni ad explacnandam illarum doctrinam perventum fuerit. Quod autem inflammatoriae febres, ut supra dictum est, repente homines pserumque cor. ipiant, mirum haud videtur, cum corpora sanissima soleant assicere: qui ad summum ive. suue boni habitus , di ciles, si in extremo fuerirint: nam nequeunt maneret in eodem. a) Deinde non raro etiam inflammatoriis febribus symptomata quisam praeςurrunt, etsi ea aut leviora lint, aut ab hominibus robustis, rerumque suarum minus curiosis, Obscurius percipiantur. Nam & hi morbi, inflammatorii nempe, quae

dam subinde per alliquot dies praenuntiata signa habent: e. g. insolita at levior lassitudo, quietis amor, capitis dolor ; a motu corporis praeter consuetudinem fatigantur, atque capitis dolorem sentiunt, iterum a quiete mitesceu tem; non nihil habetatem a certo temporis

spatio sentiunt ingenii vim, vel difficultatem

in mentis virium contentione; molestus quidam in membris, in capite, & in pectore aestus ex ingestis virtutis calefacientis, magisque nutrientis, vino, aromatibus, animali victus

125쪽

II 3ctu sine omni plane incommodo alio tem pore assumptis; noctes minus tranquillae, iii quietior & insomniis perturbatior, minusque reficiens somnus. Ceterum in hos quoque praesertim , licet non solos, cadit Observatio

Glyi, b)st plenior aliquis, Decio or , coloratior factus es, suspecta habere bona sua bet. Id denique liis addit Schroederus c) diis natum a breviori tempore amoeniorum hune genarum ruborem, plenioremque paulo la. eiem sine manifesta causa, inter alia febris hujusmodi praeludia deprehendere, atque in ter essecta orgas mi, naturiae modum non ni hil excedentis, referre liueti

Inter symptomata, quae auctor l. 62. re. censet, aliqua, cum peculiare quid habeant, quod medicum in medendo aut seducere, aut saltem terrere possit, prae ceteris n0tAnda sunt. Atque omnium primo frigus occurrit, quod tam valide nonnunquam membra quatit, ut

126쪽

II hominem intermittentis febris paroxysmum , non inflammatoria febre correptum existimes. Calor etiam, qui mox frigus insequitur, dissert ab illo calore, qui in febribus putridis solet observari; non enim manum tangentis medici mordet, sed, si diutius manum admoveas, mitior sensim apparet. Ρulsuum etiam fallacia esse solet. Neque enim semper plenus, durus, fortis acceleratus pulsus, qualis plerumque est, at mollis, potius, & debilis observatur. Sed adparens duntaxat hare debilitas est, tune

maxime, dum cordis atque arteriarum vires a sanguinis aut abundantia, aut inflammatoria deiisitate Opprimuntur. Solemne est, pueros atque insantes inflammatoria febre correptos, variis simul spas- morum generibus assiei. Verum etiam adultiores, quibus exquisitior est nervorum sen.

sus, atque major fibrae muscularis irritabili. tas, Varia saepe symptomata exhibent, quae a perturbato systemate nervoso, & ab aucta irritabilitate pendent, neque cessant, nisi ablato stimulo, sanguinis nempe phlogistica labe. Vidimus ante duos annos in medicinae studioso, qui synoelio imputri laborabat, ferocissimum delirium ab excessu irritabilitatis ortum, eiquου

127쪽

methodo antiphlogistica sanatum. a) Ρertinent haec syuiplomata ad satum nervosum, de quo ex instituto auector agit, ubi de methodo febrium indirecta tirmo est : g. 7o8.

ab In mea sylloge observationum.

Febris haec continua inflammatoria ab hy, berno frigore, sicco praesertim produeitur.

Loca editiora prae ceteris infestantur, ita, ut i monticulae sincera saepe inflanimatione corripiantur, cum eodem tempore in vallibus confinibus febres mixtae indolis observentur. BO- realia praesertim loca inflammationibus Ohnoxia sunt; ventorum enim frigidorum siccorum satis potentes in corpus humanum effectus in eo consistunt, uti ejus totum externum habitum constringant, cutim magis exsiccent, &corrigent, porros occludant, perspirationem imminuant, vel ad minimum tantum permittant, ut pars vaporum evaporet tenuior.

Itaque frigore sicco totum fibrarum systema magis firmum, sorte & elasticum, & vis vasorum contenta fluida propellendi magis redditur robusta, unde circulatio vividior, aestus H a mn

128쪽

II 6 mai ,r , spiritus& agilitas, quibus tota humo-ruin masta ad majoris tenacitatis gradum esticitur proclivior. uibus addi potest. aerem frigidum siecum, qui semper fere gravior, &magis elasticus est , majori pressione in corpus humanum cum ejus frigida & licea qualitate in progignendia majoribus essectibus cooperari. .Sanguinem ceteris paribus, duranti tali atmospherae constitiuione densiorem,& viseidiorem , quam diuturniore humida calidaque tempestate occurrere, facta probanti a

In nostris terris febris haec cardinalis cir. ea finem Decembris plerumque caput extollit. Juvenes, atque viri in aetatis vigore constituti, laboribus duris assueti phlogisti eum sanguinis labem citius contrahunt; eo magis, si polum i pirituosorum, & victus animalis abusus accedat. Singularis enim gravidarum in febrem inflammatoriam proeli vitas observatur, atque sanguis illarum plerumque crusta plogistica ieetus est. Verum tenera etiam infantum atque puerorum aetas haud immunis est ab inflammato. riis febribus; atque Vienne fortasse frequentius, quam in aliis urbibus, infiammatorii in

129쪽

fantum morbi observantnri Forte id ab aerio. ri, atque minus sincera, sed ex aliis stimulis composita inflammatione pendet Deinde alia quoque dantur aegri in linum

genera, quas, utut ab inflammatione videantur maxime remota, habitum aegri externuae, atque causiarum frequentiam respicias, tamen non raro veram inflammationem sibi

junctam habent. Huc pertinet primo Chlorosas inflammaistoria, quam in puellis rusticanis, plethori. cis, ante prima mensium profluvia, saepius observaverat Mollius: Atque etiam in urbe in puellis opipare educatis, ceterum sanissimis, non raro occurrit. Febrim ejusmodi continuam observavit Molims anno I 778. inter taminas. a) o Heu febris stimulos nullos tulit, nisi subinde, & serius, & blandos.

H 'toli ratio medendi T. III.

Alius morbus, qui dialliesin inflammatoriam sibi junctam habet, ρhtosis cujus morbi do na in peeuliari hujus libri capite

proponitur. Id minin hic adno are mihi liceat, summam in curanda phtylisi utilitatem ab antiphlogistica duntaxat methodo haberi, Venae sectiones parvae, at lapius repetitae; potus emolliens, tepidus; summa animi atque

130쪽

corporis quies; vegetabilis victus, remedia erant praecipua, quibus plurimos aegros, choante praecipue phthyli laborantes, serva, vit Seomus. denique, quod mirum videri ponsit, vere inflammatorius observatur. De hae

hydropis specie ipse Mollius ait ab ,, causas habet aliis hydropis speciebus ferme oppositas, pIethoram nempe, & laboriosum abundantium humorum, ceteroquin honorum circuitum. Inde vasa sanguifera, cruore nimis

distenta, aquosam portionem facillime dimi serunt, extruseruntque, sed ita demissam difficulter receperunt. Hinc aquae intra cellulosum corpus, aut cava varia collectae, hydropis eam speciem fecerunt, quam pistbora- eam appellamus. Hydropis hujus genesin ipse mihi exemplo quodam illustrare conabor. nemadmodum enim ultimo graviditatis temispore venarum iliacarum compressio abundantiam humorum in artubus inserioribus conis tentorum , sive topicam plethoram, indeque erurum, femorum, & pudendorum facit hydropem; sic plethoricis columna cruoris ma

jor , quam quae apte contineri vasis possit, &εκpedite ad cor rediret, hydropem gignit. Hic morbus in corpora solum robusta & bene

SEARCH

MENU NAVIGATION