Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

131쪽

pasta, juxta nostras observatrones, eadit. Atque ex hac corporum, aetatis, & vitae ratione . itam ex defectu causarum illarum, quae alias producere hydropis species solent, huiunostrae plethoricae oppositas, hydropis hujus indoles, cum eaque conveniens medendi me. thodus nobis innotuit. με

Multum similitudinis intercedit hune morbum inter, & chlorosim illam inflamma. toriam, cujus antea mentio facta est. At.quu ipse Stollius hanc chloroseos speciem ad hydropem phe foricum refert. ab se Huic hydropis speciei prae primis obnoxiae sunt puellae rusticanae, quibus antea bene sanis menstrua ceperunt supprimi, ob perfrigerationem forte admissam, terroremque, diaetae errores. Inde pleihora nascitur. & chloroseos species, quam calidam febrium appellant, seu febrim albam.

a) Stoli praele t. in diversos morbos chronicos p.

in utroque hoc morbo remedia pleraque aliis clitoros eos hydropis speciebus apprime dicata, nocuerunt. Profuerunt autem phlebotomiae ni oderatae, sed aliquoties repetitae ,st antiphlogisticus victus: decocta item emollien

132쪽

lientia, nitrosa, acidula, serum lactis cum terra foliata tartari. Exempla hydropis inflammatorii attulit ipse Mollius ab Et celebeν. Medieus b) Similis etiam observatio habetur in diariis Swie. tentanis. c)

FEBRIS EPHEMERA.

Uno tenore pergit haec febris, ct intra quatuordecim dies plexumque terminatur. Spe dies simplicissima synochi impntris σ3emera febris est, quae spatio 24 horarum to tum suum decursum absolvit. oriuntur ejus modi brevis aevi febres ab evidenti quodam vitio in sex rerum non naturalium usu commi sto: e. g. a majori copia cibi ingesti, vel etiam, si dissicilioris digestionis fuerit, in debilioribus praecipue hominibus. Post crapulam, ebrietatem, labores nimios, animi validos assectos &c. frequentissime simplicissima haec febris nascitur. in qna nihil fere culpari potest, praeteriolum motum Vehemeri

133쪽

tiorem , in corpore antea sano, ab evidentibus talibus causis procatarcticis excitatum. Inter febris ephemere indicia cauta levitas quoque recensetur; quamvis enim a vitio evidenti sex rerum non naturalium haec febris

soleat nasci, tamen, si gravior error in his commissus fuerit, longe periculosior & diuturnior febris inde sequi poterit. Corpus etiam,

si febris continua intra ephemerae terminos consistat, antea purum es e oportet; si enim corpus caeochymicum fuerit, a levi etiam vitio rerum non naturalium excitata febris, quae

in corpore sano & puro brevi deferbuisset, diutius protrahetur, imo & quandoque periculosa evadet; dum e. g. atrabitarii humores . scorbuti aeris materies , lenta glutinosa in Ieucoplegmaticis 'collecta & fere stagnantia per febrim natam agitantur, patet satis

ab his per febrim motis plura mesa fieri posse. Cum autem ephemera levibus tantum can'

sis originem debeat, non poterit ab his corpus sic mutatum esse, ut insignes functionum laesiones inde fiant; simul ac ergo in functionibus vitalibus, animalibus, aut naturalibus insignes laesiones oecurrunt, vel in exeretis de corpore, urinis, fusteibus alvinis &c. magnae mutationes observantur, novimus se.

134쪽

brim his comitem non posse e se epimeram, cum a levi tali morbo nee numerosa.

nee gravia symptomata produci pol sunt. Citam quoque haec febris crisin habet; plerum-rumque enim, dum in hoc descensu est, blando sudore finitur, imprimis si a retento perspirabili, quod saepe sit, o tum traxerit. Lenis vomitus, vel alvi modiea evacuatio, toties huic Lebrim finem imponit, dum ab ingestis cibis dissicillimae digestionis, vel sola copia gravantibus, ortum duxit. Pulsu niux a labris exitu plane restituto ab intermittentium febrium paroxysmo distingui poterit ephemera. Ρlerumque enim pulsus debilitas aliqua post finitos intermittentium febrium paroxysmos superest; imo tape, licet sudore jam cessante, aegri de lecto surrexerint, adhuc parum celerior pulsus deprehenditur. Raro etiam symptomata, quae febres intermittentes comi. tantur, ut lassitudo, capitis & lumborum do. Ior , adeo integre abolentur, ut post absolutam Ephemeram sit. Confirmatnr haec di agnosis, si illo tempore intermittentes febres non grassentur; tunc enim minor redituri parOxysmi suspicio est. Interim tamen satendum est, primum tertianae verae & mitis paroxysinum sub Ephemere specie sallere posse, eum saepe

135쪽

I23ripe per paucas lioras duret, & blando sudore solvatui , & state elapsum Viginti quatuor horaraim spati tim omnes funditiones in integrum restitnantur. Curationis denique faci litas febris levitatem ostendit. In Ephemeraneo vitae periculum est neque ullus metus , ne vires perdant aegri tam brevi temporis sputio, cumque vix ullam materiem habet disee febris, aere, si quod adsit, brevi enervabitur vel expelletur de corpore; lentor levis, forte hanc febrim comitans, per febrim ipsam solvetur, & blando sudore expelletur de corpore. Cum autem symptomata , quae Ephemere agi unt, somper levia sint, nulla mitigatio horum locum habet, uon paulo post una cum febre evanescent. Sufficit ergo abstinentia, quies corporis & mentis, una cum diluentibus.

IMFAMMATIO CHRONICA.

Est etiam phlogistica corporis 'conditio, quae per menses & annos sepe hominem infestat. Inter chroni eas has assectiones hamos

chroni ea eminet, quam alio etiam

nomine pleuritidem latentem & chronicam appellat. a) ,, Ρleuritidem noseo lutentem ci

136쪽

chronicam, in hominibus gngusto thorace, longo tenuique collo, corpore gracili, gra tioso, juneeoque, scapulis alarum in modii in exstantibus, facie nitissime candida, genis- qne roseis, vivida promptissimi ingenii vi. fibra delicata, ac perquam irritabili multatis potius, qnqua don 'tis. Hi saepenumero inflammatoriam hunc hoemoploen patiuntur, qu8m cortice perii viuno in jnvene quodum EXacerbatam, atque in phthysin velocissime conversam novi; in Q io vero phlebotomiis parcis. sed frequentissime repetitis. & vivendi ratione summopere antiphlogistica non equidem percuratam, nihilominus tolerabilem esse ctam, prohibitamque per plures annos ab

imminente jamjam pulmonali phthysi; donee sospitatore suo, qui aegro suo hucusque solerter provideque cavit, ditnisso, alius accerseretur, rerum minus peritus, qui cum corroborandos esse pulmones assereret, aegrum

irreparabili tabe non multo post consumptum vidit.

a Stoli ratio medendi. T. III. p. I .

Ad eam corporis dispositionem , quae chronicae huic thoracis inflammationi plurimum savet, praecox illud & ingens corporis incrementum pertinet, quod in raehiticis saepe

137쪽

pe observatur, atque talem emeit thoracis osset compression , ut reliquo corporis habitu non respondeat. aut tali corpore sor-m9que, qualem descripsimus, praediti sunt , lii labe rachitica serius sese manifestante asse. Hi sollio videbantur. . Tussiculosi, catarrhosi, hoemoptoici, tandem phtysici evadunt, a que in flore aetatis pereunt. Integrae tales familiae sunt, ni malum certo, inque seros nepotes propagetur, nisi sorte fortuna aut

alterutrum parentem proles sequAntur melio..ri sorte donatum , vel mature medicatio toni. Ca, atque antirachitica siccedat . a) '

ceterum teneram hanc fibrae conditionem praeclare Huxhamus ab . Fibrarum species alia esse videtur, cujus nulla saeta est men io, quae nominari potest e nera vel delieato solidorum mn situtio, quae facillima ratione dolore aut gaudio summo assi. citur; quorum vera stamina ita sunt tenuia, ut levissima a causa turbentur. Quod saepinsime in teneris, pulchris thominibus, delica. tioribus & admodum agili forma observatur;

quibus quidem spiritus sunt in pron pin, licet vires deficiant. Tales non raro haemOp-

138쪽

tysii, vel aliis haemorrhagiis, tabe & phthyli afficiuntur pulmonati; ind iue id oritur, quod

peculiari nomine appellatur consumptio.

Suppresse sanguinis evacuationes, quibus homo semel assuevit, plethoram, atque inflammatoriam diathesim indu eunt. Observatur id praecipue ab intempestiva haemorrhoi. dum suppressione. H etiam foeminis subinde aecidit, mensium fluxu cohibito. Omnium autem maxime frigus aestuanti corpori subito admissum inflammatorias febres excitat. Hinc Sudenbamus sedulo familiares monuit , Ut nullo anni tempore quidquam vestium, quibus adsuevere , sibi detrahant, nisi mense uno au. te solstitium aestivum; nec minori cum studio eos hortabatur, ut ab exercitio calescentes frigus sedulo evitent a.

Biaetam spirituosam plurimum conferre ad inflammationem excitandam, quotidiana Observatione constat; atque conqueritur, Victus earnei, atque potuum sermentatione '

139쪽

127tione paratorum abusu plures Anglos perii 1- se, quam peste, fame, aut bello; neque catarrhos in Anglia posse sanari, nisi aeger vestibus contra frigus se praemunit, atque dieta tenuiori utatur,

Cravidarum sanguinem inflammatoria dia. thesi laborare, supra dictum est. Idem de puerperis valet; atque illa etiam febris, quae vulneribus supervenit, plerumque inflamma. toria ab initio; quamvis brevi in castra Epi. demiui transeat.

FEBRIS INFLAMMATORIA SIMPLEX ET COMPOSITA.

Prima Synochi imputris divisio in mpli

ceM & compostam, quae cum alia febre cardinali societatem init. Jungitur enim C. g. cum febre biliosa, aut pituitosa, aut etiam, intermittente. Atque in hoc ipso connubio varietas occurrit. Subinde cum inflammatoria febre alia febris simul exoritur, pari psDsu progreditur, atque una cum illa fatiscit. Alias febris illa adsultitia effectus ipsius sy.nochi impii tris est, cum e. g. inflammatoria febris a causa singulari ea citata corpus ad reg

140쪽

nantem febrim epidemicam disponit, atque

in eam transit. Neque id rarum Omnino ex febre aut biliosa, aut pituitosa corpus primum occupante serius paulo inflammatoriam se-brim progigni. Frequentiora utique sunt harein flammatoriae febris connubia, quam simplex synochi imputris apparentia; ut ergo dissicilius sit utriusque febris miseelam, ob sympto.

matum copiam atque varietatem, exacte aesti. mire; periculum, majus immineat, vi naturae medicatrice contra diversas febres exstimulata; atque ob eandem rationem medendi methodus majoribus semper dissicultatibus prematuri

Diversissima complicationis exempla habentur. Nam & biliosa febris frequentissime

inflammationem junctam habet. Atque Omnia ferme exanthematum genera inflammatione stipantur. Ρrima variolarum febris plerumaque inflammatoria; morbili nostris in terris Vix non semper peripneumonicam assectionem prae serunt. Vidimus in schola clinica in febribus maxime inflammatoriis miliare exanthema , atque petechias. Ex hac observatio.

ne practicorum lites , an, & quo tempore in his febribus exanthemati eis, antiphlogistica methodus adhibenda sit, dirimendae sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION