Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

161쪽

14s autem genera hujus putredinis esse dixit, &ex horum permistione aliud tertium varin specie existere, pro varia nempe horum binorum inter se proportione: alterum nempe fie i vincente natura, alterum vero devicta, Vincente quidem natura, uti in inflamma. tionibus , & tuberculosis omnibus tumoribus, pus fit; in humoribus autem arteriarum illud, quod subsidet in urina, puri analogum. autem putredo non simpliciter putredo est, sed aliquid coctionis habet. Μanente eniti concoquente facultate vasorum, putreseens tunc hiamor ad talem alterationem deducitur. Ubi autem illud puri analogum cum sanguine fluens per urinκs separabatur, expellebatur futuri abscessus materiar atque inde patet iterum ratio, quare Hippocrates dixerit, da qui urinas tenues & crudas mdunt multo tempore, sique cetera, ut superfuturis, signa sunt, illis abscessum ad loca infra septum transversum exspectare oportet. Et contra: quibus spes est per articulos abscessiim fore.

liberat ab abscessu urina copiosa & crassa, &alba reddita. e

a Sinieten Comment. T. II. p. b Hipp. prognost. T. VIII. p. 676:e Salen de febribus. L. I. e. I. chartes. Τ. VII. d) Idem prognost. chart. T. VIII. chart. p. 636.

162쪽

Ceterum de crisi, atque criticis cVaeu tionibui in genere sequentia sunt notanda: 1. Si mutatis in sanitatem contingit, tune morbo ad vigorem & veniente fiunt

evacuationes manifesta , materiae cujusdam, unde primo levamen, dein etiam plena morbi solutio sit. Cri s fieri tune

dieitur &eritiea evacuatio. Ea materies consideratur plerumque tanquam causa materialis morbi, tanquam fomes morbi. Etsi forte nonnunquam sit febris potius effectus, generataque sit primum in decursu febris. Sed vel sie, nempe serius generata , nihilominus eliminari debet.

n. Raro una solum via, uno solum modo, limo solum tempore crisis & evacuatio critica contingit. s. Dignos imus evacuationem salutarem, cri. tieamque a non critica per hoc, qnod eri-ss. & evacuatio critica contingat morbo ad summum profecto, nunc vero mitescente. q. uamdiu morbus est in augmento, tamdiu dicitur crudus esse. Hinc patet, quid si eruditas in morbo e major sellieet recessus a sanitate.

s. Ubi verbo morbus consistit, neque amplius augetur icimus incipere coctionem ; &

163쪽

tandem fieri . cri u , coctique evacuatio

nem.

6. Crasis & evacuationes criticae cadunt in tempus remissioliis. 7. Exacerbatio consueta erisin praeeedens Q. let esse omnium validissima plerumque, estque nota sub nomine perturbationis criticae.

8. ipsa evacuatio durat saepe, multis diebus consequentibus,si. Crises fiunt perfectae, imperfectae; ubi

se licet non omnis materies evacu 'tur.

Io. Imperfectae crises p enerant aut retibus. recidivas, aut morbos chronicos, non nisi nova suborta febre curandos. Sic male judicata intermittens obstructiones relin. quet, quae Optime tolluntur Orta nova febre. II. Rarius non erises legitimas observamus , diebus criticis alligatas; quia minus attento Observamus; quia methodo nimis drastica, nimis activa. passim utimur, ubi leniori medicina opus esset. Armati evacua. tionibus, vesicantibus , . Opio, alte rantibus , aliisque, naturam medicatricem quotidie ve. Xamus, turbamus. Medicinam in directam, in generalibus versantem, non amplius novimus: se eamus, utimus. 12.

164쪽

cis Ruri crebro comparent crisea, & exacte. I 3. Etiam in continuis crises contingunt saepe, non tantum in remittentibus'; maxime in biliosis, etiam in iv mmatoriis.14. ciuilibet paroxysmus intermittentis eri eleam evacuationem habet. Ipsa intermittens e. g. tertiana, post quintum, aut sextum tum circuitum saepe judieatur. I s. Allatae nunc rationes sunt, cur crises tam raro compareant. Interim etiam alie suppetunt in laudem artis: sie in febribus inflammatoriis generosa methodus antiphlogistica cito benignam resolutionem efficit, sine notabili crisi. In morbis hiliosis , in saburralibus, saburralibus Putridis, materies toto morbi tempore eccoproticis, subinde purgante, emeticove subducitur paulo citius, quam ea molimina contingant, quae sub nomina perturbationis critieae, &criseos veniunt.16. Hinc patet, non nimium fidendum esse diebus criticis ab Hippocrate observatis, cum & alii saepe critici sint, & initium morbi non semper exacte sciatur. II. Propter diem criticum instantem nil est omittendum, cujus claram habeamus indieationem.

165쪽

Nonnunquam morbus morbo judicatur, g. febris biliosa superveniente intermittente tertiana. Acuta quaevis abscessu aliquo ; superveniente peripneumonia, quae tamen plerumque lethalis evadit, ob vi.

res antea fractas.

Is. Subinde febris febrim excipit, ita ut nul- Io intermedio tempore biliosa in putridam&e. commutetur, mutatione nonnunquam

vir; animadvertenda, nisi a sagaci medico. Gravis observatio de transgeu unius febris in

aliam.

sto. Nonnunquam sebris morbo quodam chronico sponte judicatur: scilicet parotide ;tumoribus glandularum 'colli, submaxillarium infaxctu hepatis, maxime tamen lienis , diarrhaea chronica, artrithide; visus,

auditus laesione. 2I. Subinde metastasi purulenta ad partes Uarias, prout aliqua antea aegrotaverit. Sic post variolas ad articulationes, Oculos, pulmonem &e.eta, Notum est illud Hippocraticum: incertae praedictiones in acutis, e ad vitam , sive ad mortem: videndum est unde haec in. certitudo veniat.

166쪽

Duplicem ineertitudinis lirius fontem ense puto : alterum, corporis praedispositionem infidualem; altei um , ipsum morbi genium. Teste observatione & Hippocrate , morbus ibi frigitur, ubi quis partem habuerit ante debiliorem , illuc morbi materies decumbit. Ea partis alicujus praeexistens debilitas, insar.

tus, transmittendae materiae impotentia, ut-

plurimum a medico Peucitur, neque sciri potest. ln exemplo defluxionis canarrho se in debili pulmone, licem optoico homine, materiae arthiticae ad eaput. se Morbi genius. Non quaevis febris aeque in depositiones aut crises erroneas proclivis est. Sic inflammatoria simplex, & impermixta benignissimus morbus est, & vix unquam has evaeuantes crises facit. Videtur vitium esse potius partium solidarum, quam fluidarum. Morbus plerumque benigne resolvitur, sine notabili humoris cujusdam morbidi excretione. Aliter vero se res habet in febribus inflammatoriis compositis. In biliosis praeexistens causa materialis

febris potius est in fluidis, in abundanti lin- more bili sormi secundarum viarum. Plus hie

periculi est, majorque metus cris eos erroneae.

Quis enim promittat facile aegro suo , se eL

167쪽

i 53 feeturum, ut omnis linmor alienus, bili forismis ad loea secretoria & excretoria deseratur ; ut nihil impingat, impactam haereat inviseus quoddam nobile, sors antea minus pervium Η me mortes in limplici biliosa a poplectieae, sus cantes; hinc ancipites parotides. Eadem ratio in putridis, ubi causa materialis videtur & in solidis, eorumque torpore,& in suidis alteratis, morbidisque. Freque tiores hie, funestaeque sunt depositiones. In rheumaticis arthritieisque, simplicibus& compolitis, De inentissima crisis erronea est. Morbifiea materies persaepe, & ex ruo genio vaga est , & indiscriminatim partem quamcunque Oecupati Uti' nune corpus, hora post genu, dein humerus dolet a materia rheumatica, ita depositio aeque facili negotio

ad encephalum, fauces, thoraeem &e. Uertitur, eventu inopinuto.

Non mihi quis oggerat, in manu meden. tis esse, has & praevertere, & praesentes

jam certo amovere. At Omnis ferme medela indirecta est, saepe impar. Equidem talia

pulchre ' certo curantur ex calferiar; ut qui praecepta magistrorum hauserit ex cathedra, nil amplius metuat, sed sui plenus, Aomnipotenti suae scientiae confisus, contemptor

168쪽

tor eorum omnium , qui tanta & talia non possunt ad lectos aegrorum accedat, ut ibi. dem naturae viribus imperet, & dominetur.

Verum infelix, si modo cor illi sapiat, cito dejicietur a supremo scientiae suae puta. titiae fastu, a suo naturae imperio. Cespitabit, & haerebit in notissimis, & quotidianis,

ct multum temporis teret, multa fastidia devorabit, multa leget, & meditabitur, donee circumscriptos artis limites, & angustos dominii sui fines, donee moderate sapere discat. Atque liaee ei fortuna continget, si ab animi dotibus, si a scientiis auxiliatricibus sit instructissimus antea; si ad meditationes instituendas animum habilem asserrat. En quoddam medicorum criterium et Si videritis medicum superbum, jactatorem. &qui quasi naturae jura dare consuerit; si vide.

ritis eum aliorum contemptorem; si alieni consilii non amantem, quin imo indocilem, praefidentem ; eum praenuntiate satis certo exeathedra solum instructum, qui aegros suos oculis aut nullis viderit, aut viderit persun-ctorie, ant etiam in plurimis, quos forte

viderat, vidisse, si non nihil, at certe pau-eissimum.

169쪽

7s I INFLAMMATIONIS MAGNITUDO.

Si morbus a causis vehementi sitimis, in homine auribus humoribus repleto; producta, atque mala insuper medela accesserit, vires Naturae naedicatrices subigendo morbo impares, materiam morbosam neque coquere, neque per vias congruas eliminare possunt. gri tune in principio tape, ac vigore morbi

pereunt.

CRISIS ERRONEA. Alia criseos impersectae species habetur,

cum lympha coagulabilis trassudans modo erroneo eaVum quoddam corporis replet. Exititus hic inflammationum a Stollio & Cullenio a) observatus, subitaneae saepe mortis, atque chronicorum malorum causa existit. Si enim repente magna copia lymphae coagulabilis incavum aliquod transsudat, atque contenta Viscera opprimit, mors cito sequitur. Nonnunquam suppurationis universalis species in his febribus post mortem deprehenditur, dum Omnia viscera humore puriformi obtecta inveniuntur. Et quidem tape in istis locis haee materia reperitur, ubi alias lympha secerni

170쪽

pia hare crisis erronea contingit, variana,scuntur viseerum cohaesiones, 8sque praeternaturalia per pseudomembranas Vincula. c)Ulterior de hau criseos erroneae speeiu loqueu di occasio erit, cum de singulis viseerum inflammationibus agetur. '

Q Cl. Blumenbach. institui. physiol. I. I9.

ABSCESSUS INTERNUS.

Nonnunquam id accidit infortunium, ut in internis partibus abscessus Oriantnr, eo certius mortem inserentes, cum & nobiliora Viscera occupent, neque ara puri exitum possit conciliare.

GANORAE A.

Funestissimus egi ins febris inflammatoriegstngraena est. Instantem timeas, si dolor atque calor urgent, neque ulla res Intio, nullaque luculenta crisis contigerit. Illam adesse scito, si dolor subito evanescat, pulsus

curi

SEARCH

MENU NAVIGATION