Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

171쪽

celer, parvus, omni modo irregularis. Ρer- attentus sit medicus in dignoscenda gangraena. Doloris enim absentia, animus trunquillus, superilite sola brevi respiratione, &magna , ob superatum , ut credunt, periculum, hilaritas, minus attentos persaepe fallunt, dum instante jam ob praesentem gangraenam morte, salutem proxime secuturam promittunt. a ab stoli rat. med. T, p. 38o.

Ex 1TUS IN ALIOS MORBOS.

Varia febris intensio, atque complicatio diversam quoque visceribus labem inseri, a febre etiam sanata, superstitem. Sic a materie phlogisti ea ad pulmones delata, chronica saepe spirandi dissicultas , ' praeternaturalis pleurae cum pulmonibus cohaesio oritur. Praeter hos nune enarratos febris inflammatoriae eXitus Sebrbus etiam a Merhassio notatur; verum recte celeberrimus Culgenmonuit, rarius id contingere, neque ab inflammationis natura, sed a fabrica laesae partis, qliae ut plurimum glandulosa est, hunc essectum produci. a

172쪽

rso Composea inflammatoria febris non hos modo, sed alios etiam exitns hEbet, qui in ' conjunctis his febribus observari solent. ΡΟ- ne enim inflamnatoriae febri biliosam junctam esse, omnes tunc illi exitus exspectandi sunt, qui a materia bilisormi exitum quaerente producuntur.

Id saepissime in schola clinica observavi. Uus, febrem cardinalem, cum jam in summa esset declinatione, sensim in aliam febrem proximae constitutione desinere. Sic inflammatoriam febrim saepissinae vidimus in pitui. tosam transiisse.

DE PROGNOSI FEBRIUM IN GENERE.

Prognosin synochi imputris, tum simplicis, tum compositi Auctor g. s8. &-prO- posuit, quae nullam requirit explicationem: De pr nosi febrium in genere anno 1784. ita praelegit Stollitas. Ρrognosis est illa scientia, qua medicus exitum morbi praevidet, praevisum prxcidit. Prognosis mediet opus est exercitatissimi, &artis summa.

Ea vero scientia est necessaria, quia, qui futura praevidet, melius medebitur, multis

173쪽

pravis symptomatibus obviam eundo, exitum pravum praevertendo. Qui futura prae . videt, praeientia quoque clarius pervidet. Interest famae medantis, aegro, aegri cognatis, aliisque rescire, quis morbi eventus sit fu

Prognosis petitur ex sequentibus fontibus:

T. eX cognita natura febris. 2. EX cognita epidemiae indole. 3. EX aetate, sexu, sexus conditione, morbis praecedentibus, complicatis. 4. ex consideratione funetionum variarum , plus minusve laesarum.

Ex cognita natura febris. Sic febris in. flammatoria simplex & universalis minus est periculosa aliis continuis febribus; minus quoque periculosa, quam si simul topica alicujus visceris iit inflammatio. Febris inflammatoria cum topica alicujus partis inflammatisne minus aut magis est periculosa, quo pars inflammata minus aut magis est ad vitam necessi-ria. Ρhrenitis, angina tonsillarum, Ces phagi, capitis asperae arteriae, pleuritis, peripne monia unius aut utriusque lateris prae ceteris inflammationibus magis funestae. Biliosa 'simplex melior est putrida febre. Variolae morbilis pejore .

174쪽

Issa

Sed fleundus fons est prognoseos notatis

identiae. Si enim videris hunc vel illum exitum crebriorem, inde prognosin ex parte deducere poteris. Sic dyssenteriae anni r776. erant curatu facillimae 178 I. vero dissiciles.

Febres hujus anni 17830 continuae non ditificiles curatu.

Ex aetate , sexu , sexus conditione ere. Sic dyssenteriae infantuni priores illis adulto.

rum; convulsiones infantum frequentiores, minus tamen malae. uartanae senecionum Iongae. Sputum cruentum ab I 8. anno ad 3s.

pericolosius; maxime in praedis positis. Sputum cruentum cum febre pejus quam sine se. bre, pejus in viris quam foeminis, minus periculosum, si ab arthritide, ab haemorrhoidi-.bus. ΜOrbi acnti virorum rariores, sed gra. Viores, & saepius funesti; sputum cruentum in sexu muliebri minus periculosum. Ρericulosa acutae recidiva. Periculosior febris coni. plicata, quam simplex. &c. Plura huc pertinentia oecurrent, ubi singulas febres principales seorsim pertractabimus. Nunc quartum fontem prognoseos exponam, scilicet consi. derationem functionum diver mori laesarum. Id solum nota, plura signa lx integram eorundem collectionem esse considerandam

175쪽

atque sonderandam. Facies, Oculi, lingua respirationis conditio , somnus aut vigilitiae,

mentis conditio, auditus, Visus, tactus, pulsus, vires vitales, animales, naturales, situs, Urina, alvus, cutis conditio, ipsius

gri sensus de morbi gravitate vel levitate &c. Ad prognosin rite formandam omnium maxime consideranda est respiratio. Haec si naturalis sit, plurimum confert ad salutem. Bespiratio brevis, intercisa, accelerata in morbis non pulmonum mala valde; maxime in putridis , ubi tunc plerumque depositio vel ad caput vel ad thoracem est facta. Pusus post respirationem considerandus potissimum, utut multis fallaciis sit obnoxius& multis modis aecidentalibus turbetur. Sic pulsus puerorum celerrimus saepe ab exigua causa, levissima febre, terrore, clamore. Pulsus senum tardus, saepe intermitsess. Pulsus stantinm, sedentium, semierestorum Variat. Pulsus irritabilium, metu suspenso rum, territorum primo medici accessu. Ρulsus parvus ob parvitatem arteiae, , ob ejus profundiorem situm. Naturalis debilitas in hypochos driacis, naturalis celeritas. Ρulsus in loco alieno, arteria allam viam legente; hine in utroque carpo tangendus pulsu3. Pul sus

176쪽

pulsus enterieorum, stibinde cum frigore ex . tremorum. Ρulsus veluti naturalis in febre putrida , maligna nonnunquanti interim tamen pulsus plurima docet, consideratis semper praedictis auomaliis. Cum autem comparari pulsus non possit cum eo, qui fuit in sanitate, comparari debes cum eo, qui fuerat in prima visitatione. Mentis alaeritas consueta boni ominis est, atque inde quoque formari feliciter prognOsis potest: i onsuetam alacritatem dixi, cum audia & non conlueta mentis alacritas inpesignum sit imminentis delirii. Timitidus, quaerelae, morbique tolerantia disseilior, atque aegri impatientia, si a morbo ejusque vi proveniat, non suppeditat bonam prognosin: Si vero sit ob assuetam meticulositatem , uti in irritabilioribus, ditiori. bus, viris antea semper sanis & rωbustis, non est mali ominis. Spes convalescentiae boni ominis, exceptis phthysicis , qui semper, utut frustra, bene sperant. Mira est observatio, eaque fere constans, phthys Teos bene semper sperare , ut ut conclamatos. Spes morbum fallit atque delinit. Desperatio in hypochon

177쪽

driacis. Spes convalescentiae & indolentia post graves dolores , cum frigore extremo. rum & facie Hippocratica, letalis. uerelae multae, graves, assilue, in

morbo longo . corpore ceterum non multum ad speciem multato, signifieat materiem ar- tbiticam latere.

Sunt, qui ob leyem febrim, in quolibet

paroxismo intermittentis mox delirant: hoe idiosyncrasiae debetur. Communiora prava signa sequentia: Ρulsus debilis parvus, & valde aecele ratus, seu debilissime & celerrime micans. Ρ:ilsus fortis, durusque & simul celerrimus. Primus gangraenam, alter depositionem ad en- cephalon notat, junctusque est cum respiratione cita, parva, abdominati. Ρulsus sum n opere varius . formicans , subinde remittens, intermittens, repens, tamdus, acceleratus.

Lqipothymie absque causa consueta. Urina tenuis & parca , nigra, cum sedi. mento nigro, prosunde rubra, id eri ea in mo bis non hepaticis.

Respiratio tar la, laboriosa ; cita & par. ca; inaequalia, duplicata, uno latere peracta, ab

178쪽

abdominales; tarda & sublimis, stprtorosa , sibilosa , fervens, stridens. Hypochondria elata, tympanitica & dolentia.

Lingua arida, scabra, fissa, fuliginosa,

contracta, tremula, porrigi impotens, frigida , retracta, praerubra, livida, nigra, aphtosa. Deglutitio laesa sine vitio apparente, di iasellis , cum periculo sus eationis peracta; sonora, bolo veluti ex alto delabenter vix ullus hoc signo praesente convaluit. Ungues, nasus, labia, palpebrae livescentes, caerulescentes.

Oculi detorti & obliqua tuentes, semiaperti, albo prospectante, milvosi, admota luisce insensiles, immobiles, subflavi, subrubri, virescentes, refugientes intra orbitam. &lucis impatientes; vitrei; visus privatio.

Foetor soli aegro, non autem adstantibus perceptibilis, assiduus. Foetor vere cad verosus, observandus adstantibus.

Sudores frigidi, viscidi, in magnas guttas collecti ; partiales capitis; colli & circa claviculas, thoracis, immoderati. Excipe sudores hypochondriacorum. Haed

179쪽

Haemorrhagiae nimiae per Ioea incongrua, pulmones, ventrieulum , alvum, systema uro- poteticum, uti in pessimis variolis. Alvus nimia atque exhauriens, non sinenda, nigra, cadaverosa, cruenta, invita, sine sensu peculiari corporis, animique dejectio in homine non pusillanimi. EXcipe tamen hypochondriacos. Ingens dedolatio omnium artuum; in. disserensia. Tremor artuum, maxime ad attactum, veluti refugientium.

Agrypnia assidua; somnolentia assidua. Singultus. Assidua deliria. Stridor dentium; nisi in assuetis & in in sentibus. Massi eatio assidua. os apertum semper, & veluti paralyticum; aut firmiter contractum, maxime' ubi volueris aperire Ui.

Artus, si contrectes & extendere velis, inflexiles cum tendinum subsultu. Abdomen dolens, elatum, tympstniti-

eum fluente alUO.

Grunitus assiduus. Vomitus aeruginosus, assumptorum; niger. Facies cadaverosa; palpebris, naso, labiis livescentibus.

180쪽

I68 Desiderium fugae aut situs erecti. Floe

corum collectio; aut ubi muscos captant; stragula trahunt, vellicant, complicant. Convulsiones; nisi a dolore nimio, in infantibus, variotis instantibus. actitatio assidua nisi a saburra turgente & mota sit. Alpinus de praesagienda vita morte.

GL Pettos de prognos in morbis acutis.

METHODUS ΜEDENDI IN FEBRIBUS INFLAMMATORIIS.

Cum naturam febris inflammatoriae igno. remus, methodus medendi directa, & multo minus specifica non datur. Id autem constat, vires vitae lapius, aut etiam semper esse nimias, hominemque ideo periclitari, quia copia sanguinis justo major, & vis vitae anctior est. Omnis ergo methodus antiphlogistica in hoc vertitur, ut stridia laxentur, & quantitas humorum movendorum imminuatur. Pertinent autem huc sequentia:

SEARCH

MENU NAVIGATION