Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

191쪽

sed tempore, tonicis, & diuturna corporis

exercitatione.

Fames canina post febres biliosas, intermittentes &c. Ρrodest tunc sepius, at parce assumere alimenta, eupepta maXime. Durat ea fames per Io, I 4 dies plerumque. Seducit aegros in relapsus, si inlulgeant. Appetitus plurimum superat debiles vires ventriculi. Ceterum, quibus adhue modis curare oporteat singulos convalescentes, tune eX- ponetur, cum de singulis febribus sermo erit. Est enim hic canon praehicus circa curam eon valefeentium: Eos curandos esse ex idea morbi proegressi, qui utpote variuI, variam quoque reconvalescentium curam docebit.

INFLAMMATIO RHEUMATICA.

Exposita hucusque alitiphlogistica syno elio imputri medendi methodo, id quoque addere non alienum est, aliam adbuc dari inflammationis speciem, quam alii medici spuriam, Stollius rheumaticam , appellavit. Insigne utrilisque inflammationis discrimen , ge

192쪽

tione, atque, ut riunt, a posteriori demon. nrabatur, & novis identidem observationibus quotidie demonstratur; nam I. rheumatica inflammatio minus longe periculosa, ut plurimum est, &, nisi nobilissima viscera occupet , raro neeat: gravior, letaliorque inflammatio est. 2. Inflammatio plerumque benigna resolutione terminatur, etsi multum fortasse temporis a morbi exordio lapsum sit; neque leges coetionis criseosque observat. Id in rheumatica pleuritide, materie non M. Ios musculos intercostales, pleuramque, sed& ipsos pulmones oecupante, constanter ob.

servavimus.

3. Etsi encephalo, utpote visceri, cujus integritas ad vitam summopere necessaria esst, rheumatica inflammatio quam maxime inimica sit, atque illuc delata plerumque cito Qu. cidat, alias tamen non ignobiles partes longe minori cum perieulo obsidet, quibus genuina inflammatio non nisi maximo cum Vitae discrimine inhaeret. Sic genuina enteritis

merito inter aentissimos morbos recensetur, que intra paveas non raro horas enecat. Nos interim rheumaticam ventriculi inflammatio.

nem, item aliam intestitiorum vidimus , Ion-

193쪽

go utramque durantem tempore , nee gravibus adeo symptomatibus stipatam, ac tandam benigne resolutam, etsi sanguinem emissum crusta adeo crassa obtegeret. ut vix aliquid rubrae partis conspiceretur. 4. Genuina inflammatio intra paveos plerumque dies concluditur, quocunque demum

exitu finiatur. Rarae sutat illae, simulque chronicae inflammationes, de quibus inferius erit dicendi ratio. Verum rheumatica ad multas ste pe septimanas producitur, & oppido raro fibi relicta intra exiguum tempus termi

natur.

Rleumatica , etsi subinde partem quandam peculiariter infestet, latins tamen ut plurimum diffunditur. 6. His notis id etiam accedit, sanguinem in rheumaticis inflammationibus detrastum crusta tegi crassa, atque diffusa; cum tamen in genuina inflammatione, tenuior sit,

atque contracta. Ma Stoll Ratio medendi T. I. 8s.

INFAMMATIONES TOPICAE.

His praemissis facilior transitus est ad eas febres, quae fiugularem inflammationem in

194쪽

ducunt huic, illive organos tota diversitas horum morborum pendet parte assecta, quam Occupat inflammatio. Et possunt illi morbi in alios similiter inflammatorios mutari, dum

manente febre acuta & infigmmatoria mutatur tantum locus corporis, Versus quem materia inflammatoria deponi inr. Sic inflammationes pleurae, pulmonis, diaphragmatis, in phrenitidem mutantur toties, uti postea dicetur. Ita angina inflammatoria levatur, dum Oxterna colli & pectoris integumenta plegmone, Vel erysipelate Occupantur: materia inflammatoria, quae prius fauces inter

Das angebat, nunc exteriores partes obsidente. In his ergo morbis majus vel minus discrimen pro maxima parte pendet a loeo, ve sus quem per febrim deponitur materia inis flammatoria. Tria ergo in febribus acutis inflammatoriis consideranda sunt. Febris acu.ta continua , inflammatio, & organum, cujus functiones per inflammationem Occupauistem laeta sunt: seduloque attendendum, quo usque generalis febris & inflammatoriae curatio ante tradita, his morbis conveniat. &quid praeterea in sigulis requiratur. Recetiis sentur autem morbi illi acuti inflammatorii,

a capite incipiendo; deinde versus alias pam

195쪽

tes descendendo ; unde phrenitis primum locum obtinet, ultimum uteri inflammatio. is a

otio partitio phrenitidis.

In definienda phrenitide non una eademque apud aue hqres vocis significatio oeeurrit: alii enim phrenitidem latiori sensu accipiunt , atque omnem febrim acutam cum delirio , phrenitidem appellant. Eo sensu tot dari phrenitidis species, quot diverta febres Oeeurrunt, Stollius eXposuit. a) Ρatet hinc neque a delirii modo, an inter clamores aegri delirent, ac lacertorum suorum Vires periclitentur, an vero inter verba solum ineptiant, tranquilli aut mussitando; neque si scrius, ac morbo jam progressis, delirium accedit, propterea non erit phrenitis. Constat etiam phrenitis medendi methodum, si hoc vocabuli sensu utaris, a sola cognita febris acutae natura esse desummendam. Alii , atque ipse aptorismorum auctor 69b angustiores intra limites phrenitidem comprehendunt , eamque adesse statuunt, si delirium adsit, cerebrum primario assectum, atque febris

196쪽

bris sit acuta concinna inflammeorra.

bit lingulas definitionis notas seorsim e XpO

nere.

Q Stoli ratio medendi T. III. p. a O T.

Delirium , utut plerumque assiduum sit, saepius tamen intensionis atque remissonis gradus Observantur. Neque ferocia semper adest a) cum enim & ideae perceptae quan doque adlaphorae sint, si ve non habeant sibi adjunctum illud placens, vel displicens, potest & sensorium commune assectum esse in morbis sic, ut delirent aegri, quamvis nee animi assectus, nec validi corporis motus deliria comitentur. Talia videntur esse illa de. Iiria, de quibus dixit Hippocrates b): tremulae , obscurae desipientiae, & ubi aegri continuo quasi attrectando aliquid palpant, valde phreniticae. In commentario enim hujus loci monuit Galenus c) plurimos homines. atque etiam medicos aliquando errare, dum phreniticos non credunt aegros, nisi exsiliant de lecto, vel vociferentur; ideoque merito vocari obscuras has desipientias: cum tamen pessimi ominis saepe sint, adeoque harum cognitio quam maxime sit necessaria. Cum enim omne delirium ponat cerebri assectionem morbosam, poterit & in tali casu ingens pericu lom

197쪽

lum adesse, Iieet non adeo magni tumultus

Alterum, quod in phrenitide vera notandum est, cerebrum in hoc morbo primario ab inflammatoria labe assectum esse: id est, labem phlogisticam non alio corporis loco natam , & inde in cerebrum delatam fuisse, sed in ipso cerebro, vel membranis illud involventibus a primo initio morbi adfuisse; licet per febris impetum augeri, possit praesens jam in cerebro vitium. Tertium , quod ad phrenitidem requiri tur, febris est, eaque inflammatoria. Histribus ustis phrenitidem ab omnibus aliis alia. rum acutarum febrium deliriis discernimus; eamque gemmam Vocamus. ab is Ubi vero materies illa phlogistica, quae jam in cerebro ejusve membranis haerens phrenitidem sa- est, prius in alio loco corporis nata veleollecta fuit, & morbum feeit turbando functiones illarum partium, quibus inhaeret; deinde per metastasin, liberata parte prius affecta ad cerebrum delata facit ferox & per.

198쪽

petuum delirium, vocabitur talis morbus quidem phrenitis; Verum, quia cerebrum non primario adfectum fuit, sed seciindario tantum, non dicenda erit phrenitis vera, sed Brupto-matica. In Utroque tamen casu eadem pars affecta est, similis materia morbi, inmmma-νia nempe. Toti diversitas inter phreniti. dein genninam & symptomaticam tantum in eo consistit, quod in symptomaetiea illud, quod cerebrum turbat, prius in alia parte haeserit, postea ad cerebrum delatum. Cum hiede morbis inflammatoriis scuta febre stipatis tantum sermo sit, n0n agitur de thlibus causis, quae in aliis locis corporis haerentes cerebrum turbare valent, & mira deliria, &ferocissima quidem produeere; licet maneant in pristina sede hau cauta, neque ad cerebrum ipsum per metastasin deferantur. Certum enim est , sordes circa praecordia collectas omnes cerebri functiones turbare posse: sic tamen ut excussis his sordibus redeat illico functio num cerebri integritas: unde merito concludebAtur , nullam topicam causam in cerebro adfuisse illo tempore, dum ejus funetiones turbatae erant, sed omnium illorum malorum

causam & fomitem in aliis. & longe dissitis locis haesisse. Necessaria autem est haec di.

199쪽

sinctio inter phrenitidem veram & symptOmaticam, quia in curatione iitriusque hujus mali magna saepe diversitas requiritur, G

. CAUSAE REMOTAE UTRIUS URPHRENITIDIS.

Agendum jam erit de illis, quae utramque phrenitidem , tam veram, quam symptO- .maticam antecedunt. Cum enim adeo periculosum sit hoc malum, & tam disseulter curabile, ubi invaluerit, omni ope attendendum est, ut cognoscatur, an illud jure metuendum sit. Novimus autem phrenitidem instare, si praegressae fuerint tales causae, quae inflammationi producendae aptae sunt, imprimis in capite, vel eandem aliis in locis natam versus caput determinant: omnia autem haec jam seorsim exponenda erunt. Quamvis omnes cauta inflammationi producendae aptae, etiam phrenitides possint excitare, aliquae tamen ex hac classe praeceteris producendo huic morbo idoneae sunt, eae nempe, quibus proprium est, ut sanguinem atque humores versus enCephalum urgeant. Emi.

200쪽

Eminet inter has causas i a: summa pnim ira excandescens homo nihil differt a furibundo phrenitico, ingens enim aestus accenditur , pulsus plenus, celer, validus fit, truces &scintillantes prominent oculi, sanguine saepe suffusi, facies torva, & vultuosa apparet, quaeve periculosa spernit iratus, sibi aliisque nocens quam saepissime. Cum ergo adeo per iram turbentur cerebri functiones, motus humorum longe reddatur eitatior, omniaque signa doceant, sauguinem majori copia & impetu versus caput ferri, facile patet, ex va- Iido hoc animi assectu phrenitidis periculum imminere. Tale exemplum phrenitidis extra natae habet Hildanus. a)

Insol tio frequentissima phrenitidis caunsa. ab Duplex genus insolationis est vernis,

ct aestatis adultae temporibus; at essestu utrumque dispar. Ea, quam verno tempore observamus, rusticae genti raro nocet; at urbium incolas, quibus irritabilior fibra, atque major per hyemem humorum copia collecta, magis infestat. Dum enim primo vere calidioribus jam solis radiis corpus eXponunt , humores versus encephalon Urgentur, cum ob plethoram major sit sanguinis versus

SEARCH

MENU NAVIGATION