Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

251쪽

morrhoides iterum tumeant; tutiusque longe haemorrhoides fluentes sanguisugis , quam asperis foliis ficus fricando, in fluentes mu

tamus.

Caput radendum. Abrasis enim capillis tota capitis cutis maxime perspirabilis redditur; quem effectum a capitis rasione in phrenitide exspectasse videtur Cae s Aurelim. nus. ab Gratum certe refrigerium sic concili tur , & insignem quandam mutationem perei pere solent aegri; & quidem tantam, ut ab illa aliquid metuisse videatur Aresaeus b) , dum monuit, si longissimae crines fuerint, dimidios primum rescindendos esse, si vero breviores, tune ad cutem tunderi posse. Θ-Δnhami c) tamen observatis constat, nullum in hac re discrimen esse, & testatur, se semper huc praecepisse, & quidem pulcherrimo cum successu. Abrasis autem capillis , pileolo imposito, caput a frigore eX terno punivit, monetque se nullum emplastrum raso capiti applicuisse; quidam enim hoc commendant, sed oleo se omnia & pinguia cuti adhaerentia perspirationem minuunt, quae hoo in casu liberrima requiritur. Capitis rasin nem Celsus db pariter in phrenitidis cur liene commendavit. Patat autem satis dissicii

252쪽

a dillimum hoc factii saepe es e, dum aegri pessime fuerunt; adeoque praestaret hoc jam facere , dum signa docent, phenitidem metuendam esse.

a) Calius. Aurelian. Acut. morb. L. I. c. I Q. b) Aretaeus de curat. morb. aeui. L. I. s. I.

o) Sydentiam in schedul. monit. d) Celsus L. III. c. I 8.

Pediluvia, episeasisa omnibus enim

his laxantur vasa partium inseriorum. Corpus moderato frigore resciend-3,srectum tenendum. Erectiis corporis sidus in ait, ut non adeo impetuose sanguis caput, urgeat. Videmus etiam sanis hominibus ,

dum per aliquod horas horizontali corporis fitu in testo Secubuerunt, caput tumere; quitumpr brevi evanescere solet, dum per ali- ηod tempus erectus situs corporis fuit. baeispe contingit, phreniticos pessime furentes, dum lecto incarcerantur, placidos penitus reddi, dum erecto corpore, modice tantum vestibus tecto, in sedili sedent. Tanti autem fecit hoc aegrorum regimen Syrinbamus, ut passim in suis operibus ubique inculcaverit, in morbis acutis inflammatoriis curationis totam seliuitatem inde pendere ; & in ultimis lata scriptis, quae ingravescente jam

253쪽

aetate edidit, ulterius confirmavit, & imprimis quidem in phrenitide hoe necessarium dixit. aὶ is Hoc enim in statu , quamlumlibet sanguis detrahatur, quantumvis leviter tegatur corpus, quieunque demum liquores refrigerantes ingerantur , non prius sedabitur febris, quam aeger se lectulo interdiu abstinuerit. Cum calor circumambientis aeris inter stragula conclusi sanguinem plus satis exagitet, Se procumbentis corporis situs ve. hementiori impetu eundem in caput impii,

Eodem plerumque remediorum apparatu, quo genuinam phrenitidem curari diximus, etiam syna promaticae phrenitidi me. demur, habita tamen potissimum attentio. ne ad morbum praegressum , ex quo inflam maioria haec cerebri assestio ortum duxit. Maximi momenti in praxi hoc monitum est. Uti nempe statim vidimus, phrenitidis verae curatio largam velare sectionem, & repetendam quandoque audacter postulat. Ve- rum

254쪽

rum non omnibus morbis aeutis haee curatio prodest; & quandoque observantur febres epidemicae, inflayimatoriae quamvis, quae repetitam venas sectionem non serunt absque noxa, quin etiam constitit in talibus febribus , nequidem phrenitidi symptomaticae per validas, & repetitas venae sectiones succurri posse; sed sensim postea una cum morbo prii cipe evanescere hoc symptoma. I ales erant febres epidemicae continuae a Syrinhamo a descriptae, quae annis 1674-7s Londini graia sabantur. Quamvis enim atrox capitis dolor , & laterum dolores frequentes in his febriabus, sanguisque eductus pleuriticorum simi. lis cruori, docerent satis, non mediocrem inflammationem his febribus subesse, observavit tamen Syrinbamus, quod repetita Venae sectione non levarentur aegri. Cum autem in his febribus promptissima metastasis ad capnt fieri soleret, enematum usum subinstituebat; sicque felicissime curabat phrenitidem symptomaticam in his febribus natam, dum post venae sectionem, atque unius vel alterius enematis injectionem, vitrioli spiritum cerevisiae tenui instillabat, & pro potu ordinario aegris exhibebat. Nullam autem aliam methodum profuisse in hoc casu testa.

255쪽

tur. Similia notavit & in alia febrissm continuarum epidemicarum specie, ba in quo

morbo summa proclivitas erat, ut materia

febrilis mala metastasii caput peteret; & hoe etiam peculiare notabatur, quod simul ae tali mei allati facta phrenitis invalesceret, tune nulla amplius stiperessent febris indicia. Observavit autem, neque hane sebrium spe. ciem iteratas sanguinis missiones ferre; unde post unicam Venae sectionem purgans antiphlogisticum dabat, alternis diebus ad teristiam vicem repetendo, simul exhibito hora somni levi diacodiato post singulas pu gantis remedii doses. Spiritus autem vitrioli usum

in harum februim curatione non adhibuit, utpote minus Con Uenientem morbis illis. quorum curatio purgantibus indiget. Monuit autem , quod phrenitis, si in hoc morbo semelit valuisset, non potuerit subito deleri, ne- qne tutum fuerit repetita ultra limites praeseriptos venae sectione, Vel catharsi ejus curationem aggredi; sed tempore & sponte sua cedere solebat hoc malum, modo debitum regimen adhiberetur. Ita enim ad phrenitidem symptomaticam compescendam in us riolis talem methodum adhabuit Syrinhamus , c) quaeia allia casibus minime conveniet. Decenni

256쪽

enim puero, cui stragulorum pondere & calidis remediis adhibitis, in primo stadio Variolarum debita illarum eruptio non tantum impediebatur. verum & talis aderat furor. ut totis adstantium viribus vix lecto coerceri posset ; dedit statim unciam mediam syrn-pi de meeonio, cumque nihil proficeret, post horae spatium similem dosin dari iussit; atque nondum minutis symptomatibus, debuit eandem dosin repetere, donec uncias duas cum dimidia assumpsisset puer; tuncque felici eventu sedatae sunt illae turbae, & postea convaluit aeger.

USUS CAMPHORAE, MOSCHI, OPII, IN PHRENITIDE.

In acutorum morborum deliriis a quibusdam medicis plurimum commendatur campho. rae usus, ut etiam in vera phrenitide camisphoram praescribant, addito tamen nitro. At, quicunque camphorae exstimulantem vim considerat, facile perspiciet, praesente humorum ad eucephalum raptu, omne id insgniter no

257쪽

eere, quod cordis & arteriarum vires exsti. mulat, & cerebrum praeprimis gravat; n que sperare licet, hune camphorae stimulum nitri connubio ita omnino temperari, ut nulla inde saevissimo morbo intensio accedat. Est tamen aliud deliriorum genus, quod non ab inflammatorio cerebri vitio ortum ducit, sed ab excessu irritabilitatis ab ipsa febre inducto, progignitur, atque declinante jamjam febre saepius observatur. In hoc itaque flatu nervose non alienum est, camphoram exhibere; ea tamen Observata cautela, quam Stomus ab universim circa usum remediorum narcoticorum nniversim tradit; AE ea Amul poscat, aut

admittat natura febris. a) Stoli. aphorism. TIs. Idem etiam de moscho valet, cujus nsus tune praecipue commendandus , si a retropulsis exanthematibus acutas febri delirium ae-eedat. Multo minus optum convenit, quod omnes excretiones, excepta perspiratione , s

spendit, & sanguinem humoresque ad enee phalum urget. Noxios effectus hujus remedii vir celeberrimus Trallas . tum in inflammatoriis febribus in genere, tum praecipue in phrenitide. in praeclaro de usu opii salubri

258쪽

Iubri & noxio, tracta in , evidenter demon stravit; ut merito miremur, tot insortuniis nondum resipuisse medicos. ain is auoties optum nimis in deliciis habentes medici in. vi sunt aegros suos acutis febribus decumben. tes, eosque Offendunt sine sommo inquietos, garrulos, morosos, facile irascentes, quin& furibundos, tum putant quietem ipsas conciliandam esse. Igitur pacans & sedans optum saltem pulveri vespertino addunt, atque bene sese ita defunctos suo officio putant, ipsique molestis suis & seriis negotiis in crasinum dilatis, placidi sese in lectulo quieti

tradunt. Sed mirantur saepe altero die mane accedentes non aeque dulci sopore gravisum fuisse aegrum, qui sorte multo adhue pejus sese habet, ac i mitis, intractabilis & asper,& loquax. Talia tristia spectacula cum imites obveniant post exhibitum aegro febre aeuta inflammatoria laboranti Opium, mirum cer te est, experientiam non diu jam docuisse medicos, abesse in talibus crisibus hoc pliar

macum debere. . sa Trasses de usu salubri noxio. Sect. 2.

Neque omnino tutum erit febre etiam declinante, evacuationibus sanguineis largiter institutis, & praemisso multo refrigera tium

259쪽

tium usu, phrenitieis optum exhibere; se. bris enim inde, ne augeatur, metus supest. At vero cessante penitus febre, si levia de. liria, desipientia, atque satuitas supersit, prodest optum; non enim a sanguinis impetu, inflammatoria labe, sed ab illius potius defectu pos largas sanguineas Mevacuationes in. ducto, haec cerebri perturbatio oritur.

PHRENITIS ET MANIA PUERPERARUM.

Puerperas phrenitis sepe corripit. A uidit hoc malum plerumque elapsis tribus a partu diebus, serius etiam, iis praecipue sceminis, plethoricis, quae ubera infanti praebere .aut Omnino respuunt, aut brevi tantum tempore lactationis negotio laguntur. Non autem a suppresta lochiorum fluxu hic morbus oritur, cum etiam iisdem libere manantibus, non raro observetur. Fors ea ratio non est improbatis, quae puerperarum phrenitides ex abundantia elementornm lactis in sanguinis & humorum massa oberrantium, ac tandem cerebrum opprimentium , originem habere assirmat. Μorbns hie sepe in maniam traiisit, prae aliis maniae speciebus curatu faciliorem. Exigit autem habet phrenitidis spe cies

260쪽

cies sangunis evacuationes, potus eopiosos, diluentes, emollientesque, enemata, victum-

qae tenuissimum, ut lactis primogeniti, ut ita dicam, plethora imminuatur.

PHRENIΤIS A VI EXTERNA CAPITI ILLATA.

Capitis laesiones vehemens non raro phrmnitis sequitur. Subinde post aliquot demum dies malum ingruit. Ad inflammatoria deli-ria pertinere has phrenitides colligitur &ex natura febris, utpote inflammatoriae, ad quam febris vulneraria, quam proXime aceedit, & ex cadaverum sectionibus, quae cerebrum sanguine seroue extravasato pressum, in ligna matum,. suppuratum esse demonstrant. Juvant prae primis venae sectiones largae, quas in vera phrenitide etiam praescripsimus; at-

qne experientia etiam hujus methodi utilitas comprobatur. a) is Delirium x acutam febrim in multis observavi, qui ex alto delapsi caput alliserant; sanguis secta vena eductus crustam pleuriticam contraxit. Dissecta post

mortem capita encephalon multis in locis val-dopere sugillatum monstrarunt. uasdam vero aliorum phrenitides, pariter a vi externa

SEARCH

MENU NAVIGATION