Josephi Eyerel Commentaria in Maximiliani Stollii Aphorismos de cognoscendis et curandis febribus

발행: 1788년

분량: 361페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

241쪽

selum, inflammationibus validae non resoluta consuetos exitus, in phreniti de mortuorum cadaveribus deprehensa fuisse. Imo & quandoque contingit, cerebri membranas, imprimis in hominibus sepius hune morbum passi ,

cras ias, duras, & quasi subseirrhosas fuisse. Sic in homine, qui bienni spatio phrenitidem aliquoties passus fuerat, inventa fuit dura mater cranio fortissime adhaerens, longe erassior,& firmior solito, ejusque processus falcisormis fere in tota sui longitudine osseus apparebat. Pia mater colore & firmitate similis erat durὰ matri in sanis hominibus, Acillime secedebat ubique, a cerebro supposito, numerosissimis vasis sanguine repletissimis conspicuis. Cerebrum ipsum longe siceliis ' fir mius erat solito; in cerebri ventriculis tamen seri copia reperiebatur

ΚΑΤURAE MOLIMINA IN SANANDA

bis contingebant; siequa discerent fideli ob.

242쪽

servatione, quibus modis morbi in salutem vel interitum tenderent , ut postea priora promovere, posteriora impedire vel mutare, idonea medela possenti Unde Hippocrates adeo operosus fuit in semiotica parte meis

diuinae, atque salutarem artem tot regulis practicis, plurium saeculorum communisustragio probatis, nobilitavit & auxit; quas

tamen eX morborum obseruntione collegisse videtur, uti apparebit unicuique , qui aphorismos cum illis contulerit, quae in epidemicorum libris hahentur. Imo hanc fuisse medicae artis originem optime notavit C Lius a), ubi de Variis medicorum sectis agit: non enim post curationem medicina inventa es , sed post inventam medicinam ratio flea est. Inter recentiores medicos. Θdeniabamus, eandem methodum secutus, plus promovit medicinam solus, quam ante illum numerosi mi alii, subtilissimis speculationibus

indnigentes, & causas morborum latentissimas a priori explicare conati. Fatetur an tem summus ille in arte medica Vir, quod dum morborum genio cognoscendo incumbe. ret, quidam perierint aegri, quibus succurri potuisset, si genuinam curandi hos morbos methodum novisset prius: verum hoe inevit

bile

243쪽

bile est, & neminem latet, Ac medicitia ortam fuisse, subinde aliorum salute , aliorum interitu, perniciosa discernentem a salutari bus. b Neque has calamitates evitant illi , qui vanis , licet speciosis hypothesibus freti, medendi methodum in morbis fingunt, dum

interim, neglecta morborum attenta observatione, in eodem semper luto haerant, neque post plurimos funestos eventus magis prosunt aegris suis, quam aut .

Antequam ergo de curatione phreniti. dis dicatur, operae pretium erit Videre, quaenam profuisse in hoc morbo fidelia observata' docuerint. Varices. Tantam spem in varicibus posuit Hippodrates , ut maniae a) ipsius solutionem ab iis speraverit. Venis enim erit. rum varicosis, copia sanguinis in his retine. tur , minus sanguinis ad cor redit, tantoque minus implentur vasa superiora.

Haemorrhoides mentes. Notum est, pluribus hominibus consuetum esse, ut bis in anno, quibusdam longe saepius, hac via sanguis

244쪽

gnis evacuetur. si autem circa illud tempus, quo haemorrhoides ipsis fluere solent, non fiat haec evacuatio, plerumque Vertigine, attrium tinnitu , similibusque symptomasibus assi gulatur, quae leviorem cerebri assectionem docens : quin imo historia medica docet, epi. lepsiam, maniam, & lethalem apoplexiam lac. cedisse, dum consuetus sanguinis per haemorrhoides fluxus, sponte Vel imprudenti medela , intercipiebatur. Sie ADippus haemorrho des labdis, aerari prohhbebatur: curatus vero vetanta correptus fuit. aI Contra Vere apOplexi se aut muniae haemorrhoides succedere;

bonum esse dixit Hippocrates , morbosque illos hac via solvi monuit. Ex quibus omnibus patet, quantum boni in capitis morbis ab haemorrhoidibus fluentibus exspectari possit.

Alsi uor: ita hoc morbo non tantum prodes: alvi fluor, quatenus morbosam ma-t riam evacuat, Verum etiam dum humoribus huc ruentibus viscerum abdominalium

vasa deplentur, & sanguine impulso minus re- fistunt, impetus & copia humorum pulcher. rime a capite avertitur, quod magni momen. ti est iu enratione phrenitidis.

245쪽

Dolor ad pectus, artusque. et uando de phrenitide synantomattea agebatur, notilium fuit, certissimis constare observationibus, inflammationem in certa quadam corporis pRrte, etiam remotissima a capite natam, posse periculosa metastasii caput petere, priori loco re. listo; atque tune recensita fuerunt illa signa,

quae docebant, tale malum metuendum esse.

Nemini ergo mirum videbitur , quandoque& a capite metastasin fieri versus alias partes, cum insigni saepe levamine periculosi hujus morbi, praeeipue si non ad viscera alia, sed ad artus derivatio fiat. Itia in Herophonte , a quem praeter exspectationem a periculosissi. mo morbo evasisse testatur Hippocrates , aderant vigilias, quinta morbi die surditas, sexta die delirium. Verum octava die doluit inguen, dein ad utramque tibiam dolores accesserunt, sed & prorsiis resipuit aeger, nox toleratu facilis fuit, & urinae, quae antea tenues & nigrae fuerunt, melius coloratae erant,st aliquid sedimenti habebant. ΡOstquam adistem nona die imperfecta crisi judicatus fue-rAt, post quinque dies rediit febris acuta cum surditate; verum tertia post recidivam die rura dolor invasit cum surditatis imminntione. Ita etiam in virgine, quae Abderae in.

246쪽

234 templi vestibulo decumbebat, larditate & delirio in febre acuta laborante, notatur, quod

viresimo die morbi pedum dolor ortus fuerit; sed & ii naul surditas. & delirium celsa. bant; monetque, quod postquam in omnibus perfecte esset judicata aegra, pedum ille do-1or adhuc remanserit. b

HaemoνMagia subinde inflammatorios moris bos iudicari, praesertim si a consuetis, iisque suppressis sanguinis eva attonRus ortum duxerint, supra dictum est. Contingit id etiam in phrenitide, & larga narium haemorrhagia morbi vehementia frangitur. Ausus fuit metieus Lusianus a ) artificiosam talem evacuationem instituere, dum belli dueem juvo.

nem & quadratum, ae sanguine turgentem curabat, valide laborantem phrenitide. Julsit

anim euidam ex adstantibus, qui suavi caninferocientem mulcebat aegrum, ut pennam ad radicem multum fissam nari intruderet, ac fortiter circumduceret, quo faeto copiosissima facta fuit ex nare dextra haemorrhagia, tam fausto cum essestu, ut a periculoso morbo conis valesceret aeger, succedente postea sudore &alvi fluXu.

247쪽

Acutissimo huic morbo, phrenitidi se. stinanter subveniendum est, ne arte superiuS malum repente fiat. Ad haec autem redit 'm, nis curatio, ut & continnae inflammatoriae febri , & inflammationi nobilissimi visceris me. dearis. Quaenam remedia inflammationem uni versim spectant, in cura synochi imputris exposui, ut de iis tantum sermo nune sit habendus , quo modo generalibus his praesidiis ob viseeris inflammati diversitatem uti opor

teat.

Primum & maximum in phrenitidis veraeeuratione sanguinis misso habetur. Debet esse larga, & ex amplo vulnere, ut sanguine prima vice largius educto, humorum versias encephalum raptus & plurimum infringatur, & rarior repetende venae sectionis postmodum sit necessitas; neque tamen ad animi deliquinm usque sanguinis mittendi audacia probatur. Ex symptomatum ferocitate , atque inflammationis signis auctis aut imminutis, repetendae venae sectionis indicia colligere oportet. Ρraestat venam in brachio secare; quamvis alii in pede, alii in jugulo. imo in fronte, ut Trallianus, soleant insti tuere.

248쪽

Magnum citnaeqne levamen adserunt sanguisugae ad teri pora, retro aures applicatae,

praemissa phlebotomia. Id etiam commodi habet hic sanguinem demendi modus, ut in infantibus puerisque tuto fieri possit. Insigne exemplum phrenitidis in puero II aBnorum

sanatae, ch Μedicus memorat: ,, Mense februario 1762. puer II annorum phreniti de corripitur; delirium ferox, floccorum colle. ctio. 4. morbi die circa Vesperam cl. Medicus vocatus est. pulsus durus, plenus , vibrans. ingens calor corporis , intensus genarum rubor. Lingua dentesque fusco glutine obdiacti; lingua arida , fis h. Delirium

alliduum; responsum ferox, se bene habere. Remedia refrigerantia . clysmata, atque quarta die mane vesicatoria ad suras; venas sectioia nem institui mater noluit. Sanguinem mox

e brachio educi jussit Medicus ; cnista phlogisti ea, bile tincta. Hora post venae sectio.

nem enemate domestico alvus sollicitata foeceseopiosus, atque vermes una deposuit. Vesi. car a cantharidibus applicatis pauenna serum continentes. Emulsio refrigerans, & deco.ctum hordei; at irrito essectu. 5. die mane assiduum feroxquet delirium; floccorum collectio; pallor nunc faciet; noctii, per Vices

striis

249쪽

stridor dentium, es sputatio indecora. Ρrae. seribitur decoctum corticis peruviani cum

niteo & cremore tartari. ΜOrbi ab hoc reme dio augmentum potius quam lenimen. Verialus meridiem enim VOX tremula; pulsus Omni modo inaequalis; facies Hippocratica. Rebus his vix non conclamatis, hora a meridie tertia, hirudines sex retro dextram auis

rem; rasito capitis; & grana laudant liqvidi Sydenhaia, & totidem liquoris mineralis Hommanni propinata. Utprimum sugere incepere

hirudines, tranquilla continuo vOX, iisque deciduis, cessabat delirium. Retro sitnistram nunc etiam aurem sanguisugae applicabantur, iisque adhuc sanguinem trahentibus, in somnum delapsus est puer, reliquam Vespara in , noctemqtie somno transegit, per vices tamen eX pergesachus sibi constans, potum eX petens, Sequenti mane lecto exemis plus aeger, in pro imum cubile deportatus, ut interim stragula mutarentur, atque aerem renovandi Occasio fieret. AEger dein, reli-qsis cepillis abrasis, Oeeipite, fiete, manibus , tepida ablutis, locis retro aures a sanguine grumoso liberatis, industro probe calo- facto indutus, in lectum mittebatur. De summa virium debilitate c0rquesus, in som.

250쪽

dias . num mox iterum relapsus. Brevi dein tempore persecte convaluit.

Miam sanguinem probe Iocum adsectum evacuandi methodum scarificatio, eaque cruenta, nuchar, suppeditat, nostris temporibus viX non penitus ne ecta. Atque optandum omnino esset, ut utilissima hiseoperatio in novos usus iterum vocaretur Potus praeeipue antiphogistici , addito nitro, magna sensim copia ingerendi, initima necessitas; at maXime cavendum, ne vitreis aut fictilibus vasis potum CXbibeamus, ne furens aeger est dentibus in frusta comminuat, atque deglutiendo aut vulnerando is ces , sibi vim inserat. Huc etiam clysmatum emollientium usus redit, laxando enim vasa intestinorum, impetum & copiam humorum a capite reveLIunt.

Si aegri ab haemorrhoidibus olim tumentibus, posthae autem evanidis, in phrenitidem incidunt, optimo saepe cum eventu ad anum hirudines applicantur, cum natura ipsa hac via saepe phrenitidem sanaverit; eo magis hac via sanguinem educimus, si hae

SEARCH

MENU NAVIGATION