De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

691쪽

i 18 ILLUSTRATION Es

quendi ab alit horibus sacris & a viris probis userpatae eo nos adducere non debent ut credamus ipsos sibi contradicere, aut divitias, ii nores severa esse bona respectu nostri, & nobis esse amanda & prosequenda , quia ejus modi loquendi formulae , utpote quae praeconceptis hominum opinionibus sint accommodatae , nihil significant. Praeterea Iesus Christus alibi divitias spinis allimitet, dicens eas nobis este aspernandas, eas esse fallaces, quicquid in mundum magni ducitur Deo abominationi esse. Scripturae igitur vel Patrum loca non sunt congerenda, ut ipsorum sententiam per maximum horum locorum numerum, agnoscamus, nisi praejudicia absurdissima ipsis perpe- tub tribuere sustineamus. Hoc posito , videmus scripturam positive dicere Deum sacere etiam herbam agrorum , ipsum lilia ornare ornamentis quae Jesus Christus anteponit toti Salomonis gloriae. Clim contra non duo vel tria duntaxat, sed innumera extent loca quae Deo fictam causarum secunda rum tribuunt emcaciat' & Peripateticorum naturam destruunt. Altera verb ex parte praejudicio veluti naturali ad id seiuntur ii mines ut de Deo in cffuistis ordinariis non cogitent, & vim atque efficaciam causis naturalibus tribuant: sola ut plurimum miracula

mentem hominum ad Deum ut ad causam emcientem convertunt.

Philosophi hanc tuentur opinionem quia, inquiunt sensuum testimonio evincitur. illud est validissimum ipsorum argumentum. Denique haec opinio apud eos omnes qui sensuum judicio nituntur invaluit. Sermone deinde huic praeconceptae opinioni accommodato usi sunt homines; ncc minus frequenter dicere solemus ignem habere vim

Urendi, quam vocamus aurum & argentum bonum nostrum. Ergo

Ioci ex Scriptura aut Patribus deprompti ad adstruendam emeaciam causarum secundarum, non magis probant quam probarent loci

quos avarus ex eadem scriptura desumeret ut avaritiam suam excusaret. Sed de locis qui ad probandum Deum omnia emcere, possunt afferri, res secus se habet. Cum ista sententia praejudiciis vulgi sit

contraria, isti loci ad literam debent explicari; eadem ratione qua concludere par est, Carte sanum existimare bestias non sentire,quamvis id bis duntaxat vel ter dixerit, & contra lingulis momentis in familiaribus colloquiis dicat eas sentire, vidcre, audire. In prinio Capite Gcne suos, Deus plantas & animalia jubet producere: aquis ctiam praecipit ut pisces producant. Et proinde, inquiunt Peripatetici, aqua & terra virtutem haec et secta produc cndi capacem

acceperunt.

Haec conclusio c'rta mihi non videtur: & quamvis istud caput per se Cc sine aliorum scripturae locorum auxilio explicare tenercmur, hanc consequentia in rc jicere legitime possemus. Haec ratio expl candae creationis accomni odata est noltro concipiendi modo. Itaque

illam ad literam explicare opus non est. Nec illa ad confirmanda praejudicia uti aequunt est. Cum alii malia,& plantae sint super teria, aves

692쪽

S, EXPLICATIONES A LIB. VI.

aves vivant in aere, & pisces in aqua, Deus ut nobis ostenderet halce ereaturas ipsius voluntate in his uibsistere locis, eas in illis producere voluit. Ex terri sormavit animalia & plantas ; non qubd terra

quicquam pollit per se gignere, aut Deus ipsi ad id vim seu virtutemq itae adhuc subsistat dederit ρ, nam apud omnes in consesso est terram

non gignere equos & boves. Sed quia ex terra corpora istorum animalitum formata fuere ut patet ex capite sequenti. Formatu stumrDo in Dein de humo coctis amminuesta terra O um ess volatilissu caeli. Animalia formata fuere dehaam, non verb producta ab humo. Acrevera postquam Mosita narrat quomodo animalia & plices jussu Dei producta fuere, addit Dram ipsum illa fecisse, ne ipsorum productio

terrae & aquae tribuatur. Cream iis Dem cete grandia, ct omnem ani-Om --ntem atque morabilem PRODUXERANT is st/cies fluas, ct omne volatile se ci iam g-usumm. Et inferius postquam de animalium formatione loquutus est addit, Et fecis Devi besis terra Iux .ea decies fluMO jumenta di omne reptile torra in genere suo.

obiter animadverti velim quod vulgata vertit, moducant aqua r pt te an a Uυentis oe votatile super terram in Hebraeo textu scribi vesante UOLITET. Nam ut manifestb patet ex loco capitis sequentis mox citato , vox ista omissa aves ex aqua non fuisse productas ostendit, Mosemque hic non intendisse probare, aqHas recepisse veram potentiam producendi pisces& aves, sed designare voluisse locum unicuique rei jussu Dei assignatum , sive ut in eo viveret sive ut in eo produceretur, O vesanis VOLITET super terra . Namque ut plurimum eum dicimus terram producere arbores & plantas, tanthminsinuare volumus aquam & sales ut semina germinare & crescere possint necessaria, ab ipsa ministrari. Hic caeteris scripturae Iccis eia

caciae eausarum secundarum, si ad literam accipiantur, faventibus, explicandis non immoror. Namque formulas loquendi judiciis ordinariis juxta quae sermo formari solet, nixas ad literam accipere non m h necessarium non est , sed saepe perieulosum est; quia vulgus hominum de omnibus loquitur juxta sensuum impressiones, te infantiae praejudicia. Eadem ratio qua impellimur ad explicandos ad literam Scripturae

locos praejudiciis directe oppositos, nos eb etiam adducit ut credamus Patres eo consilio nunquam scripsisse ut caasarum secundarum&Αristotelis naturam tuerentur. Quamvis saepe loquantur accommodate ad praeconceptas opiniones & judicia sensuum interdum tamen sermonibus suis satis aperiunt quaenam sit ei rea id ipsorum mentis & cordis dispositio. S. Augustinus exempli gratia

satis ottendit se existimare Deum esse vim aut naturam cujusque reidum sic loquitur. Ο;ηma quippe port Ia cmtra naturam dicimin eo , sed S. Mi .demn suus. Quomodo enim es contra naeturam quod sit Dei volumare : cum etia-Civ.Dei.Lturitas tantι utique, conditoris condita res cujusque natura sit Z Portentam ergo Mon sit contra naturavi cd conra quam V ηου rara.

693쪽

Haec sum nonulla ex

Augustini

' quod

peccavit . non posse malum pati, Iam vCIO dolo i est

malorum maximum.

de bestiae

pariuntur dolorem.

Nobilius non posse sibi iii fine

proponere,

id quod mi is

tualis est x nobilior

m n nullii alium habent quam e lpIta. Id

ex quibus

S. Aligustinus saepe equidem loquitur secundum praejudicia. Sed ex eo nihil inferri potest : nam soli loci praejudiciis contrarii ad literam sunt explicandi. Hujusce rei rationes modo attuli. Si S.Augustinus in omnibus scriptis suis adversus causarum secui darum em clam nihil unquam dixisset, ac huic opinioni semper favisset, ad illam stabiliendam ipsius authoritate forsan uti possemus. Sed, si ipsum hane quaestionem serib examinasse non liqueret, merit. existimare possemus ipsum hac de re fixum nunquam statuisse judicium ,& impressione sensuum forsan ad id adductum fuisse ut rem stane e Xamine crederet quae certa videtur donec ad examen sedulb v c

cetur.

Augustinum, exempli gratia, de brutis quasi animam haberent, semper loquutum fuisse constat; non dico animam corpoream. Nam Si ille Doctor mentem a corpore accuratius distinxerat, quim ut existimare posset esse animas corporeas: Dico animam spiritualem;nam materia est incapax sensus. Existimo tamen sitius esse Augustini aut horitate uti ad probandum bruta carere anima, quam ad probandum illa anima esse praedita. Nam ex principiis quae serib examinavit & invicte probavit, manifesto sequitur bruta earere anima: Ut ostendit Ambrosiiti Victor in sexto volumine Philosium Chrisianae. Sed cum sententia quae statuit bestias habere animam , aut dolorem ubi percutiuntur sentire . praejudiciis sit conformis, quippe nullus est Pater qui id non credat; meritb judicare possumus Augustinum de his accommodate ad sermonem vulgi suisse loquutum; hanc quaestionem serio non examinasse; accertὲ si eam in dubium vocare coepisset Sc ad eam attendisset, Iropositiones principiis suis adch contrarias in medium nunquam protulisset. Itaque licet Patrcs cssicaciae causarum secundarum semper favis sent, ipsorum sententiae etiam rationem habere forsan non teneremur, nisi notum foret cos hanc quaestionem sedulb examinasse, ac ipsorum dicta sermoni vulgi accommodata non esse. Verum res secus omnino se habet. Nam Patres & viri piissmi semper alicubi in scriptis suis manifestum fecerunt quid hac de re sentirent. Eruditissimi, imo plerique ex Theologis hinc videntes scripturam sacram adversari efficaciae causarum secundarum ; inde ver b im

pressionem sensuum, sitffragia publica & Philosophiam Aristotelis,

quae Doctis erat venerationi, illam statuere efficaciam; nam Aristoteles Deum nullam rerum singularum quae inbegione sublunari aguntur curam gerere, hanc curam ipsius magnitudine indignam esse, dc ruraran, quam in omnibus supponit corporibus sufficere ad ea omnia quae in his terris aguntur, existi imat. Theologi, inquam, & eorum quidem maximus numerus, illud temperamentum ad conciliandum Fidem cum Philosophia Ethnicorum & rationem cum sensibus, inve

694쪽

Seu EXPLICATIONES ad LIR VI. Iai

rierunt; nempe causas secundas nihil este acturas niti Deus ισnc ri

suo ipsas adjuvaret. Sed quia concursus ille immediatus quo Deus agit cum causis secundis, magnas in voluit difficultates , nonnulli Philosophi illum rejecerunt, dicentes, sufficere ut agam causae secundae, Deum ipsas conservare cum Σιrtare quam ipsis in creatione indidit. Et quoniam haec opinio praejudiciis valde accommodata est,

quia operatio Dei in causis secundis nihil habere sensibile , ab hominum vulgo & ab iis qui Medicinae &Physicae magis quam Theologiq& x eritatis meditationi operam dederunt admittitur. Plerique arbitrantur Deum omnia primo creasse , ipsis omnes qualitates aut facultates ad sui conservationem necessarias dedisse , primum, exempli gratia, motum materiae indidisse, ac deinde ipsam sibi ipsi permi-slse ut motuum suorum communicatione hanc quam miramur formarum diversitatem produceret. Corpora posse sese mutub movere

plerique supponunt ; & haec opinio ipsi Cartesio tribuitur, contra quam diserte dicit articulis, & 3 . secundae partis Principiorum

Philosophiae. Cum homines agnoscere cogantur creaturas a Deo dependere, istam dependentiam quantum in ipsis est minuunt ; sive arcano in Deum adeo , sive supina erga ipsius operationem stupiditate&insensibit itate. Sud quia haec opinio apud eos ut plurimum qui Religioni meditandae parsim incubuerunt, & qui senssis & Aristotelis authoritateni potius quam rationem & codicum sacrorum authoritatem sequuntur, duntaxat admittitur; illam altas in veritatis & Religionis amatorum mente radices acturam verisimile non est. Istius enim opinionis serio examinatae falsitas nullo negotio agnoscitur. Sed opinio cocureus immediarei Dei in singulis actioniblis causarum secundarum, cum scripturae locis qui saepe idem effectuni Deo & creaturis simul tribuunt, consonare videtur.

Animadvertendum igitur cst loca esse in scriptura ubi Deus lus agere dicitur : Ego sum Dominia, inquit, finiens OΜNIΑ , extendens cietos SOLUS 'subres terram , ct NULLUS mecum. Mater divinitus inspirata liberos suos alloquens dicit, Nescio qualiter ιn utero meo am ,

paruistu, singulorum membra NON EGO IPSA COMPEGI , sed mundi Vir.

creator, ctc. Non ut Aristoteles & scholae Peripateticorum, sibi & Soli eos nativitatem suam debere non dicit, sed mundi creatori. Jam autem sententia illa Deum selum agere & formare infantes in utero matris opinionibus vulgi seu praeiudiciis non est conformis. Isti igitur loci, juxta principium a me prius positum, ad literam sunt explicandi , at contra, cum se tuentia efficaciae causarum secundarum sit conformis opinioni vulgi de impressioni sensibili; etiam si lo- eos inveniremus quae diserte dicerent causas secundas agere solas . nullam tamen vim haberent si cum his quae opinioni vulgi adversantur illa conseras. Concursus igitur non sit sicit ad Concilianda varia Scripturae sacrae loca: tota vis, potentia & efficacia soli Deo tiibuenda est. r 2

695쪽

Vertim licet concursus immediatus Dei eum causis secundis esset idoneus ad conciliandos diversos scripturae Iocos, nescio tamen an

admittendus esset. Namque Libri sacri in usum Theologorum bu-jusce temsu ris compositi non fuere ε, sed in usum populi Judaici. Itaque si Judiat satis non eruditi essent aut subtiles, ut concursum im xiliarentur,qualis in Theologia scholastiea admittitur, & ut inter idios conveniret de re quam peritissmi Theologi non fine magno negotio explicant hinc ni fallor sequitur seripturam sacram quae Deo, immb soli Deo, productionem & conservationem tribuit, ipsos in cr-torem injecturam fuisse: & auctores secrorum eodicum sermone u-las suisse non modis incognito verum etiam fallaci. Nam iis dicendo Deum omnia agere, nihil aliud desigilare voluissent nisi, Deum ipsis suum praebere concursam ad omnia producenda, & verisimile est Judaeos de illo concursu nequidem cogitasse, eum ii qui inter Judaeos

non philosophantur, Deum facere omnia, non verb Deum concurrero ad omnia, existiment. Sed ut de concursu tutius statueretur judicium, varia scholasticorum hae de re systemata accurate explicare operae pretium foret. Nam praeter obscuritates impenetrabiles, omnilvis opinionibus communes quae explicari & defendi nequeunt nisi terminis vagis & in determinatis; tanta est super hac materia opinionum varietas, ut illius

causam deprehendere dimelle non esset. Sed illa a discussume milib& lectoribus fastidiosa supersedeo. Immb in id studere malo ut

stendam , bypin sta me in aliqua in re eum maximo Theologorum Scholasticorum numero convenire, quamvis hic diffleri non debeam ipsorum terminos esse valde aequivoeos & confusos- Μentem meam curths eXplico.

Existimo ut jam alibi vixi, eorpora, exempli gratia, non praedita esse vi luse movendi, ae proludia ipsoriun vim moventem nihil aliud esse quam Dei aetionem, vel ne utar terminis qui nihil distincti signis cent, ipsorum vim moventem , nihil Miud esse quam voluntatem IMi, semper necessario essicacem, quae illa in variis locis suceeffv.

conservat. Haud enim puto Deum creare quaedam entia , ut sint Vis movens siorpora r non modb quia hujusce generis entium nullam habeo ideam, nee video quomodo iIta entia possint movere eorpora: se etiamquia illa entia indigerent quoque aIlis entibus a quibus movcrentur, ia sic in infinitum. Deus enim solus simul est immobilis de

Cum hee itast, ubi unum corpus impellit & movet alterum, posisum dicere Sud agere per concursum Dei; & illum concursum non distingui a propria istius entis actione. Nam corpus non movet aliud corpus in quod incidit nisi actione sita aut vi movente, quae reapse nihil aliud est quam voliuntas Dei, quae illud corpus successue in diversis locis conservat di cum tramlatio corporis non sit ipsus actio aut vis movens, sed effectum ipsius virtutis moventis. Ac revera pene omne&

696쪽

Theologi fatentur actionem causarum secundarum non disserre ab actione qua Deus concurrit cum ipsis. Nam licet rem diverse inteVigant, Deum in creaturis eadem actione qua creaturae ipsae agunt, agere

existimant. Et ipsos sic loqui necesse mihi videtur. Nam si creaturae agerent actione quam Deus in ipsis non produceret, ipsorum actio, quatenus amo, esset independens; jam autem credunt, ut par est, erraturas dependere immediatὸ a Deo, non modb quoad ipsarum essentiam, sed & quoad operationem. Pariter, respectu causarum liberarum, existimo Deum menti indesinenter impressionem dare versus bonum in genere, ac ipsum etiam determinare imprestionem illam versus bona specialia per ideas aut sensationes quas nobis imprimit, ut id in prima Illustratione expliacuit atque idem etedunt Theologi asserentes Deum movere & prae-Vertere voluntates nostras. Itaque vis quae mentes nostras mover, est voluntas Dei quae nos animat & versus bonum fert: Deus enim nulla creat entia ut sint vires moventes mentium, iisdem de causis ob quas non creat entia ut sim vis movens corporum. Cum voluntates

Dei per se sint efficaces, suffieit ipsum velle, ut faciat, ac inutile cst entia sine necellitate multiplicare. Praeterea quicquid in motu&mno strorum determinationibus reale est, ab actione Dei in nos etiam procedit. Id ex primi Illustratione clath patet. Jam autem nihil agimus aut producimus nisi per Voluntates nostras noeest per impressionem voluntatis Divinae quae est nostra vis movens. Nam voluntates nostrae non sunt emcaces nisi quatenus a Deo sunt 3 quemadmcdum corpora mota aIta non pulsant, nisi quatenus habent vim moventem quat a feruntur. Ergo non agimus nisi per Dei coneursum , & anio nostra considerata ut Meax & capax producendi aliquod effectum, 'non differt ab actione Dei. Earim es --ro actio, ut ajunt plerique Phi- i

losophi. :

Jam autem omnes mutationes quae inmundo eveniunt nullam a- , Iiam habent causam naturalem, quam motus corporum & Volunta- ctes spirituum. Nam juκta leges generales communicationis m tuum, eorpora invisibilia, quae circumdant visibilia, diversis motibus suis omrres varietates, quarum eausa oculos nostros fugit, producunt. Et secundum leges unionis mentis cum corpore, ubi corpora nobis eircumjacentia agunt m nostrum, infinitas in mente nostra pro eunt sensationes, ideas, & assectus. Pariter mens nostra in se producit per voluntates suas innumeras diversas ideas : Nam voluntates nostrae applieant & modificant mentem nostr. 1 m, ut cauta naturales, quarum tamen emacia ex legibus I Deo institutis procedit. Et cum mens agit in corpus nostrum, in eo multas producit mutationes pro- Uerleges unionis ipsius eum illo. Et per corpus nostrum in iis quibus circundamur maximum etiam mutationum numerum producit, perleges communicationis motuum, Itaque, omnia essecta natura-IM, GIam aliam habent causam, naturalem aut occasionalem quam

697쪽

motus corporum , & voluntates spirituum. Id si attente animadvertatur nullo negotio concipietur. Nam hic eos qui istaec legent ab istis blateronibus qui quod dicunt non intelligunt, qui entia quorum claras non habent ideas perpetub fingunt, ac ea quae ipsi non capiunt, per obscuriora volunt explicare, praeoccupatos non fuisse suppono. Clim itaque ostenderim Deum concursu suo seu potius voluntate em- caci exequi quicquid motus corporum & voluntates spirituum agunt ut causae naturales aut occasonalcs; nihil est quod Deus non esticiae eadem actione qua creatura ipsius agit: non quod creaturae per se ullam actionem essicacem habeast; sed quia Dei potentia ipsis aliquomodo commmunicatur per leges naturales a Deo in ipsarum gratiam institutas. Hac sola ratione cogitata mea possunt conciliari cum sententia Theologorum qui concursus immediati necellitatem defendunt, &Deum omnia in omnibus agere eadem actione qui creaturae asserunt. via Dii a l Caeteros Theologos quod spectat, ipsorum opiniones , ac praecipuh; ni.Dist L Durandi, & nonnullorum Antiquorum ab Augustino refutatorum,s qui concursus nocessitatem negabant, causas sic das omnia per potetitiam ipsis a Deo in creatione inditam, agere dicentes, defendili: l. ι ear. ΠΟΠ posse exilii P. Quamvis enim haec opinio caeteris minus intri-Lγ. cata videatur, sciipturae tamen ita adversa & praejudiciis ita consormis videtur, ut ipsam posse propugnari non arbitrer. Scholasticos qui concurrum immediatum Dei dicunt esse eandem

actionem ac actionem creaturarum, rem ut eam explicui non omninboin fateor: Et, si excipias Biel & Cardinalem de Alliaco,quosi

Db Alli,eo cunque legi, sentiunt essicaciam quae producit effecta procedere a cauis ibid. s1 secunda non secus ac a prima. Sed quia hanc mihi legem impono nihil asserere quod certo non mihi constet, & eam semper amplecti sententiam quae cum Religione magis consonat, neminem fore confido qui aegre ferat mea sententia desistere quae multis eo obscurior videtur quo attentius examinatur; & aliam statuere quae non modbrationi verum etiam Religionis & Ethicae Christianae sanctitati eo set itanea sit. Hanc Veritatem jam probavi in Capite quod hac explicatione illustro: sed ad plenam systematis apologiam abs re non

erit si aliquid his adhuc subjiciam.

Deum a creaturis suis amari & coli velle ratione Religione convincimur: vult amari ut bonum ,&summa coli veneratione ut pc- testas Haec veritas a nemine nisi impio & insano in dubium vocari l.. Or .i. n. luit. Ut Deus ametur sicut vult amari & sicut meretur, oportet juxta primum lcgis&Evangelii praeceptum, ac etiam juxta rationem, ut alibi dixi, ipsum amare totis viribus aut secundum totam nostrae facultatis amandi capacitatem. Ipsum omnibus anteponere non sussicit; amandus est praeterea in omnibus. Alioquin amor noster imperfectus est ; & Deo omnςm amorem quem nobis imprimit, quemque propter te solum imprimit , cum non agat nisi propter se,

698쪽

Si , EXPLICATIONES LIB. VI. ias

non retribuimus. Pariter ut Deus veneratione debita colatur. ipsum ut summam potestatem adorare, & prae caeteris creaturis timere non sufficit; timendus praeterea 3c adorandus in omnibus creaturis ; omnia studia nostra ad ipsum unum tendere par est , nam ad ipsum solum pertinet honor & gloria. Id Deus his verbis praecepit.

Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; ct ex tota anima, se ex tota fortitudine tua. Et his: Dominum tuum timebu,ctissi sistiservies. Itaque Plii-

losephia quae nos docet cfficaciam causarum secundarum esse merum ingenii figmentum , naturam Aristotelis &quorundam aliorum Philosophorum esse chimaeram , Deum solum satis sortem & potentem

esse non modo ut agat in mentem nostram, vertim etiam ut minimum

det motum materiae; haec inquam, Philosophia, cum Religione cujus finis est Deo nos quam fieri potest arctissime unire, omnino conve

nit.

Ea tantum solemus amare quae aliquod nobis bonum conferre posisunt; ista igitur Philosophia solum Dei amorem probat, & omnis alios rei amorem damnat. Id solum timere debemus quod nobis aliquid mali afferre potest: Ista igitur Philosophia solum Dei timorem

probat, omnis alius rei damnato timore. Iraque omnibus justis Scrationi consentaneis mentis motibus favet, omnes vero rationi & Religioni contrarios improbat. Hac enim Philosophia amor divitiarum,

ambitio, luxuria, nunquam comprobabuntur; cilm amor erga corpora juxta illius Philo phiae principia absurdus& ridiculus videatur.

Haec est veritas indubitata ipn natura, & notione communi freta, causam Voluptatis amandam esse, &quidem juxta proportionem selicitatis quam nobis impertitur aut impertiri potest. Felicitatis nostrae cautam, esse amoris nostri objectum non modb justum, verum etiam necesse est. Itaque juxta hanc Philosophiam Deum solum amare debemus; Illa enim nos docet ipsum solum felicitatis nostrae causam esse. Juxta hanc Philosophiam corpora quae nos circumdant non agant in nostrum; potiori ratione non agent in mentem. Sol nos non illuminat nobisque motum Sc Vitam non impertitur. Ipse terram fructibus & floribus non coronat, nec alimenta nobis ministrat. Haec Philosophia non secus ac Seriptura nos docet Deum noufine testimomo semetipsum reliqwsse benescientem de Caelo , dantem pluitas ct tempora statifera, implentem cibo ct tiritia corda nostra. Juxta hane Philosophiam dicendum non est naturam ; vel Deum & naturam noscumulare bonis, Deum solum id emcere dicendum est, & sic sine aequivocatione loquendum ne simplices decipiantur. Nam unica causa felicitatis nostrae distincte est agnoscenda, sit ipsam unicum amoris noestri objectum esse velimus. Extra omne dubium quoque est ea esse timenda quae nos malo amcere possunt, & id juxta proportionem mali quod nobis afferre valent. Sed haec Philosophia nos docet Deum solum posse nos malo assicere, ipsum, inquit Isaias,formare lucem O creare tenebras, facere pacem

699쪽

i iii ι nihilquς contingere mali quod ipse non faciat,inquit

alius Propheta. Itaque ipse solus timendus est; nec pestem, nee bellum, nec famem, nec ipsis Daemones timere par est. Deus selus est timendus, ab acie gladii nobis impendentis fugiendum, ignis est vitandus ε, a domo labante recedendum est ; Sed haec non iant timenda. Corpora quae mali causae sunt occasionales removeri pos sunt , sed Deus solus ut vera malorum quae in impios ruunt causa timendus est. Et solum peccatum quod causam omnium bonorum ad id adigit ut fiat causa omnium malorum, odio habendum est, uno verbo omnes mentis motus ad Deum solum referri debent, nam Deus solus est supra mentem nostram ; & corporis nostri motus ad eorpora nobis circumstantia possunt referri. Haec a Philosophia quae caus rum secundarum enicaciam non admittit docemur. Sed efficacia causarum secundarum supposita, corpora non immorito timeri& amari mihi videntur; ac, ut amor rationi accommodetur, sussicere existimo Deum omnibus anteponi & causam primam ac universalem causis secundis & specialibus. Deum totis viribus

suis amare juxta haec principia necesse non est. Ex tota mense, ex toto corde, ex tora vi ima,ex totis unit in , inquit scriptura. Attamen, ubi Deum cultu & amore nostro omnibus praeponere

duntaxat contenti sumus, in id perpetuo non studentes ut ipsum solum in omnibus summe colamus & amemus ; nos decipi; charitatem in nobis extingui, & bonis sensibilibus magis occupari quam summo bono, saepe contingit. Namque, sita pertinacissimis peceatoribus, dc

forsan etiam ab Idololatris quaeras, an non praeferant causam unive

salem specialibus; in effraenatissima licentii & in dentissimis erroris

tenebris respondere tamen non dubitabunt' se ossicium adeb esse tiale non negligere; nec ignorare quid Deo praestare debeant. Fateor eos si ii ire errare; sed emcacia causarum secundarum rejecth, nullo praetextu striam excusare possunt errorem; illa verbessicacia suppositaliaee apud se potant Voluere , dum assectibus occaeeantur, dc sensuum

testimonio aures praebent.

Natus sum ut lim felix; Non possum,immbnon debeo mihi temperare ab amore & veneratione erga causam felicitatis meae. Cur igitur non amarem & colerem objecta sensibilia, si verae sunt cauta selieitatis qua ipsbrum usu fruor ' Ens summu m cultu summo solum esse dignum agnosco. Illud omnibus praefero. Sed, cum videam ipsum a me nihil exigere, fruor bonis quae mihi largitus est causarum secundarum quibus me sibjecit, ope,Nee ipsi cultum tribuo qui forsan sine ipsius honoris dispendio tribui non posset. Clim nullum bonum per se & immediate mihi conserat ; hinc infero ipsum nolle, mentem & eor meum ipsi soli immediate adhaerere; aut saltem mentem & cor meum inter ipsum & creaturas dividi vult, Cum solem gloriae suae participem fecerit, splendore & majestate circumcinxerit, omnibus operibus suis praesecerit, cumque ab illius ingentis astri it Di0jtigod by G I gle

700쪽

Seu EXPLICATIONES A LIB. VI. . is

fluxu omnia bona vitae necessaria accipiamus, cur per aliquam vitae nostrae partem ipsius lumine non gauderemus, & gratum ob ipsius magnitudinem ac beneficia animum ipsi non testaremur. Nonne ingrati animi criminis essemus rei, si a creaturi tam praestanti omnium bonorum copiam recipientes , ipsis grates non persolveremus t Et quis sine stupenda caecitate nullo venerationis & timoris motu dueeretur erga illum cujus absentia nos frigore constringere & enecare,

praesentia verb urere & destruere potest ' Id jam dictum repeto, Deus

omnibus anteponendus est, ae infinite supra omnes creaturas venerandus; sed ipsius creaturae etiam sunt timendae & amandae. Hoepacto ei qui eas eondidit legitimus tribuitur honor ; & ad nova in nos conferenda beneficia adisitur. Honorem creaturis praemitum ab ipso probari ex eo liquet quod potentiam suam ipsis communicaverit,eum omnis potentia honore sit digna. Sed quia honor debet proporti nari potentiae, & potentia solis & aliorum objectoruin sensibilium talis est ni ab iis omne bonorum genus accipiamus,aequum est ipsa a nobis coli totis viribus, & nosmetipsos totos post Deum ipsis consecra

Haee sunt ratioeInia in quae naturaliter dilhibuntur, qui causariam secundarum efiicaciae praejudicio favent. Et verisimile est primos i. idololatriae Authores se suisse ratiocinatos. En tibi hac de re sententiam Doctoris inter Iudaeos celeberrimi, sic. tractatum de Idololatria Ο- d. .rientis: Tempore mos homines in stupendos lapsi sint errores, ct sapientes isti fuasi stnsu ct ratisne omniηὲ destituri fuerunt. Linos ipse inus ex illis aberro

busfuit. Hi sunt ipso rum erro res. cim Deus, amant, O crios as regre- dum mandum crearuerit, in an loco edito colloca veris,stundore Ogloria cinxerit, ac iis utatur ad sua exequenda mandata; aquam es ipsa a nota honore vici. noluntas Dei nostri est, nos honorem mastare iis qaos ea erit o gloria cumula ita Quemadmodum Princeps vali suis miminis honorem deferri se praestente, quia honor ministris tributus ad ipsum redundas. Postquam id in animum induxissent templa minorum honorem ad care, ipsis sacra Dore, ipsorum laudes dicere, O sese coram iis prosternere, ceperor; sibi hoc pacto Creatorem propinum reddere credentes. Haec es origo idololatria. Via Grati animi anectu moveri juxta bona quae in nos conseruntur, d. Motes tam naturale & aequum est, ut omn pene populi solem adorave-υ-.lit .sec

rint, quia bona quibus fruebantur ab ipso veluti a prima causa manare arbitrabantur. Ac si AEgyptii non modb Solem, Lunam , &Ni- Ilum, cuius inundatio AEgypto affert fertilitatem, adoraverunt, id fa- Ita. - ctum est, reserente Cicerone, quia ex iis aliquam percipiebant utillis-sia ali aratem: Itaque, cum propenso illa qua homines versus veras felicia Λιilitatemtatis suae causas naturaliter seruntur ab ipsorum mente excuti nec possit nec debeat, hinc evidenter patet aliquatenus saltem se m esse defendere essieaciam causarum secundarum, licet ipsi adjun- .vi. 'gatur necessitas concursus immediati, qui concipi nequit, & praeju- Cie.sib t-

SEARCH

MENU NAVIGATION