De inquirenda veritate libri sex, in quibus mentis humanae natura disquiritur, & quomodo variis illius facultatibus, ut in scientiis error vitetur, utendum sit, demonstratur authore P. Malebranche ..

발행: 1689년

분량: 709페이지

출처: archive.org

분류: 철학

671쪽

ILLUSTRATIONE S

ILLUSTRAT IOAd Tertium Caput Quinti Libri.

Amorem Bilferrea Voluptate edi Gaudio

MEns res valde diversas, ubi eodem tempore eveniunt, nee sibi invicem repugnant, saepilis confundit. In hoc Tractatu multa hujusce rei attuli exempIa ; quia inhoe errores nostri circa ea quae in nobis aguntur, potissimum consistunt. Cum per claram ideam non cognoscamus qua in re posita sit natura aut essentia mentis nostrae, aut ulla ex ipsius modificationibus ; ut res plane diversas confundamus , saepe suffitit illas in nobis peragi eodem tempore; ea enim quae per ideam claram non cognoscimus facillime confundimus. Non modb impossibile est clare cognoscere qua in re sita si rerum quae in nobis aguntur diversitas. Immb etiam dissicile est cognoscere illas inter se revera differre. Nam ut id eognoscatur

intra nosmetipsos nos recipere oportet; non ut nos eonsderemus relate ad bonum aut maIum , quod quidem fit libenter, sed ut nos consideremus vissi abstracto& sterili, quod non sit sine maximo labore. Rotunditatem corporis ab ipsius motu differre nullo negotio concipimus ; & quamVis experientia notum sit, sphaeram in plano positam non posse pulsari quin moveatur, atque ita motum & rotunditatem simul juncta occurrere; utrumque tamen non confundimus, quia motum & figura per ideas clarillimas & maxime distinctas cognoscimus. Sed de voluptate & amore res eodem modo non se habet, ac illa pene semper inter se confunduntur. Mens nostra, vo-Iuptate fit, ut ita dicam, mobilis, quemadmodum globus rotunditate; & quia nunquam existit sine aliqua impressione versus bonum,

statim movetur versus objectum, unde illa volupt3s oritur aut oriri videtur. Itaque cum motus ille amoris in mente eodem tempore eXeitetur, quo sentit voluptatem, id sussicit ulvoluptatem cum amore eonfundat, quia nec voluptatis nec amoris claram habet ideam , ut habet de figura & motu. Hanc ob eausam nonnulli voluptatem dc amorem inter se non differre, & aequo majorem rerum numerum in singulis affectibus a me distingui existimant. Vel sim, ut clare ostendam uoluptatem & amorem duo esse diversa, duo vo luptatum genera distinguo. Aliae rationem praevertunt, ut sensationus iucundae,& vulgo dicuntur voluptates corporis. Aliae nec sensus nec rationem antevertunt, & VoIuptates mentis appellantur. Eiusmodi est gaudium quod in nobis nascitur clara cognitione aut ex sensu confuse, aliquod bi m nobis evenisse aut eventuriim esse.

Exempli gratii,vii qui gam fructum quem non cognoscit gustans, Diqiligod by Cooste

672쪽

illum edendo voluptate assicitur , si ad ipsum nutriendum idoneussi. Voluptas illa praeveniens est, cum enim ip assiciatur antequam sciat an fructus ille ipsi bonus sit, hanc voluptatem ipsius rationem praevertere evidens est. Venator fame pressus sperat se inventurum esse quod pollit edere, aut actu invenit ; actu sentit gaudium. Jam autem gaudium illud est voluptas nata ex cognitione boni sui praesciatis aut suturi. Per hanc distinetionem inter voluptatem quae rationem sequiturdi voluptatem quae ipsam antevertit evidens mihi videtur, nullam esse, quae non differat 'b amore. Nam voluptas quae rationem antecedit, amorem proculdubio antecedit; cum omnem cognitionem

ipsa praecedat, amor vel baliquam supponat. Gaudium contra seu voluptas quae cognitionem supponit, amorem quoque supponit; thmgaudium supponat sensum eonfusum, aut cognitionem claram nos possidere aut possessuros esse id quod amamus. Nam si rem posisideremus, cujus amore nequaquam teneremur , ex ea nuIlum perciperemus gaudium. Itaque voluptas ab amore longe differt,cum voluptas quae rationem praevertit, amorem praeverto & pariat; cumque VoIuptas quae rationem sequitur, amorem necessarib supponat ut effectum supponit eausam. Praeterea ii voIuptas idem esset eum amore, nulla unquam esset Voluptas sine amore , nec ullus amor sine voluptate, res enim sine seipsa esse nequit. Tamen Christianus inimicum si uim amat , filius probe educatus parentem situm quantumvis injustum & morosum

diligit. Ossicii sui eognitio, timor Dei, ordinis & justitiae amor,

emciunt ut non modo sne voluptate, sed etiam cum aliquo horrore, homines sibi non gratos amore prosequantur. Fateor ipses nonnunquam sentire gaudium, dum cogitant se ossicium suum 8raestare ; aut eum sperant se mercedem quam meruere accepturos esse. Sed p terquam quod voluptas illa ab amore quo erga Patrem ducuntur longe differt,quamvis istius amoris sit forte motivum , saepe contingit ut isto motivo nequidem ad agendum impellantur. Quandoque agunc per quendam abstractum ordinis visum, aut per cogitationem timoris qua ipsorum amor conservatur. Immd possumus dicere istos homines ab ipsis vere aliquo sensὶ amari eodem tempore quo de iis nequiisdem cogitant; namque amor in nobis manet etiam per distractiones nostras&per somnum: Sed voluptas in mente subsistire posse mihi non videtur nisi quandiu se ipsi sentiendam praebet. Itaque a mora seu charitate manente in nobis sine voIuptate aut sine delectatione, voluptatem & amorem unum & idem esse defendere nemo potest. Citna voluptas & dolor sint duo contraria, si voluptas idem esset eum amore, dolor non differret ab odio. Jam autem dolorem ab odisdifferre evidens est, nam dolor saeph subsistit sine odio. Homo, exempli gratia, qui sese incautus vulneravit, dolorem maxime realem Macutum patitur, sed omni odio caret; nam causam doloris sui auα

673쪽

odii objectum nequidem novit; ves potius causa ipsius doloris,od Ium quo digna non est, excitare nequit. Itaque istam doloris sui causam non odit, quamvis dolore ad odium feratur aut disponatur. Homo ille dolorem suum equidem odit, nam dolor est dignus odio. Sed

odium doloris non est ipse dolor , illum supponit. Odiam doloris non est odio dignum ut dolor; immh grati limum est , nam doloris

odio delectamur, ut ejusdem perpessione contristamur. Dolor igitur non est odium, & voluptas quae dolori contraria est, non est amor qui odio adversatur. Ac per consequens voluptas quae rationem praevertit, idem non in cum amore. Eodem modo probo gaudium aut voluptatem quae rationem sequitur ab amore distingui

Cum gaeudium & tristitia sint duo contraria, si gaudium idem esset

cum amore, tristitia non disterret ab odio; jam autem tristitiam ab

odio differre evidens est; nam tristitia quandoque sit instit sine odio. Exempli gratia casu fortuito contingit ut homo quispiam rebus sibi necessariis destituatur id sussicit ut tristitia afficiatur; sed id in ipse

odium excitare nequit: sive quia nulla est causa quae ipsum rebus necessariis σvet; sive quia causa illa odium excitare nequit, utpote quae illo hi indigna. Homo ille odit equidem privationem boni quod amat; sed illam odii speciem esse verum amorem evidens est. Nam homo iste non odit privationem boni, nisi quia amat bonum ; cum autem fugere privationem boni, nihil aliud sit, quam tendere versus bonum , motum ipsius odii non differre a motu ipsius amoris liquet. Clim itaque odium, contrarium non sit ipsus amori, tristitiam ipsius non esse ipsus odium, ac proinde gaudium ab amore disserre, evidenter patet. Denique ubi quis tristitia afficitur, id ex alicujus rei quam odit praesentia, vel potius ex alicujus boni quod amat insenti 1 oriri manifestum cst. Itaque tristitiasupposui odium seu potita am rem : sed ab his duobus lange differt.

Haud equidem me latet Augustinum asserere, dolorem esse avem sationem menti obortam ex eo quod corpus non sit dispositum ut ipsa optaret. Ac eundem Patrem saepe confundere delectationem cum charitate voluptatem cum saudio, dolorem cum tristitia , cum a Versatione aut eum odio. Sed lanctum illum Doctorem accommodat had captum Vulgi pleraque quq in nobis eodem tempore aguntur confundentis , loqui verisimile est. Vel sorsan ipse haec satis accurat h& Philasophice non eae pendit. Existimo tamen me posse & debere

dicere necessarium esse haec accurate distinguere, ut super plurimi Squaestionibus ab Augustino agitatis, mentem clate de tac aequi 'Ccatione possimus aperire. Ii enim qui in divectas abeunt sententias istius Patris autoritate niti solent, propter varios sensus quibus ipuus termini possunt explicari, utpote qui minus sint accurati, quam ut iis homines qui disputandi potius animo quian in unum coalescendi ducuntur, conciliari possint.

674쪽

isHι EXPLICATIONES mILLUSTRATIO

ad Caput Tertium Secuniue Partis Sexti Libri De es acu causis secundis tributa.

A Primi limminis peccato mens in externa indesinentur dissim di

tur; Sui ipsius, & illius a quo illuminatur & penetratur obliviscitur; & corporis sui ut & corum quibus circundatur , imperio ita se mancipat, ut in iis persectionem & felicitatem suam nancisci arbitretur. Qui solus in nobis Nere potest oculis nostris sese nunc subducit.in ipsius operationibus nihil est sensibile; & quamvis omnia

producat & conservet, mens quae rerum omnium causam tanto ardo

re limatur, ipsum vix potest agnoscere, licet ipsum singulis momentis reperiat. Nonnulli Philosophi naturam & quasdam facultates ut causas effectorum quae naturalia vulgo dicuntur, excogitare, quam honorem potentiae Divinae debitum tribuere, malunt; & quamvis nullum argumentu ac ne quidem ullam ideam habeant istius ιεatura aut istarum facultatum, ut modemonstraturum es Iespero, loqui malunt, quid dicant inscii, & potestatem mere imaginariam revereri; quam ullo mentis eonam in in id eriti ut illius agnoscant manum qui omnia In omnibus tacit. Non possum quin eredam inter omnia maIa a peccato originali orta pellimum in eo consistere, quod omni prorsus erga Deum gustu &sensu destituamur, vel quod illum nunquam gustemus aut reperiamus sine aliquo horrore 3 pavore. Deum in omnibus videre , ipsus

vim & potentiam in singulis effectis naturalibus sentire, ipsius sapientiam in admirabili creaturarum ordine admirari; ac uno verbo ipsum solum in operibus suis adorare, timere, & amare deberemus. Sed nunc secreta quaedam est inter Deum & hominem oppositio. Homo peccati sui conscius latebras quaerit; lumen refugit; Dei praesentiam extimescit; & in corporibus ipsi circumstantibus potentiam aut naturam caecam qua possit familiariter uti fingere mavult, quam in iis

terribilem Dei sancti di justi omnia cognoscentis&emcientis poten

tiam reperire.

Fateor multos esse qui alio quam Philosophi Ethnici moti princi

pio, ipsorum sententiam circa naturam & causas secundas sequuntur. Sed spero fore ut eY hujusce explicationis serie pateat istos harae duntaxat sequi opinionem ob praejudicium quo sese expedire pene impos sibile est, sine auxilio principiorum Philosophiae nondum satis notae. .

Nam certe si illam Philosophiam cognovissent opinioni quam mihil aso Dandam esse existimo, assensum suum praebuistent. . Disitigeo by Gorale

675쪽

Harum Ο pnii Iaum maxime

tis.

Multae sunt rationes cur causis secundis seu naturalibus nullam vim potentiam,aut efficaciam quicquam producendi tribuam e Sed praeeipua in eo sita est, quod ista opinio ne vel concipi quidem polle mihi videatur. Quicquid enitar ut illam concipiam nullam in in ei deam reperio qliae mihi repraesentet quid esse pollit vis aut potentia quae creaturis vulgo tribuitur. Nec me temerarium ferre judicium credo dum ansero, eos qui defendunt creaturas in se vim & potentiam habere, rem in medium proserre quam ipsi clare non concipiunt. Etenim , si Philosephi causas secundas vera vi ad agendum & ad sibi 1imile producendum ei arditas cise clare intelligerent, certe clim ego sim homo aeque ac ipsi, & supremae rationis non secus ac ipsi sim particeps,ideam qua lianc vim ipsis repraesentat me quoque percepturum esse, verisimile est. Sed nullo mentis molimine , e oportum devenire, ut ullam vim, efficaciam, potentiam cognoscam, nisi in voluntate entis infinite perfecti. Pi aeterea clam varias mecum reputo hac de re Philosophorum opinioli es, id me in mea confirmat sententia. Nam si clare viderent, qua in re polita sit illa creaturarum potentia , aut quid in iis sit vota praeditum virtute, hac in re inter se consentirent. Quum homines inter se non possunt convenire nec ullo praejii dicio aut affectu impediuntnr, id manifestb arguit ipsos eorum quae dicunt claram non habere ideam, nec sese mutuo intelligere; praecipue si de rebus non complexis, quorum non sit longior discussio, di mutant, ut in quaestione de qua hic agitur. Quippe solutu non esset dissicilis, si homine S Virtutis aut potentiae creatae claram haberent ideam. En igitur

aliquot ex ipsorum opinionibus, super hac re,ut quantopere dissideant quisque videre possit. Sunt Philosophi qui asserant eausas secundas per materiam suam,

figuram & motum agere; atque hi aliquo sensu a ratione non abluis dunt. Alii per forniam Absaviis εἰ, Multi, per accidentia aut qualitates: Nonnulli, per materiam dilformam ; hi per sormam & accidentia: illi per quasdam virtutes, aut facultates ab his omnibus distiniactas. Sunt qui defendant, formam substantialem producere formas,& accidentialem accidentia; alii formas prodacere alias formas Maccidentia: alii denique accidentia sola poste producere accidentia

atque etiam sormas. Sed arbitrandum non est eos, exempli gratia, qui dicunt, accidentia posse producere formas virtute quam receperunt a forma cui adhaerent, rem eodem modo intelligere. Alii v lunt haec accidentia non differre ab ipsi vi aut virtute formae substantialis: alii accidentia in se recipere influxum formae, ac non agere nisi ipsius virtute;non milli denique accidentia nihil esse praeter causas instrarmentales. Sed hi postremi inter se plane non conveniunt quid per causam instrumentalem intelligendum sit, nec quanam sit virtus quam accipit a causa principali. Immis Philosophi nc quidem conve

niunt

676쪽

. eu EXPLICATIONES LIB. VI. 113

niunt de actione qua caus, secundae citicta sua pro iucunt. Sunt qui dicant causalitatem non debere produci, cum ipsa producat. Alii . censent illas agere reapse per actionem suam. Sed ut explicent quid , id Me praecise sit illa actio, tantopere de sedant, totque sunt hac de re variae sententiae, ut illas hic recensere non sustineam. Me Maximam hic vides sententiarum varietatem, licet Philosophorum f1bli. Sonei- priscorum aut in longinquis regionibus natorum opiniones non enu-n &JaVuli. sveraverim, sed ipsos non magis inter se convenire super virtute causarum secundarum, quam eos qui a me citati sunt, judicare pronum i est; Avicenna, exempli gratia, substantias corporeas quicquam praeter accidentia posse producere non censet. Et hoc est ipsius syllem a fetente Ruvio: Deum substantiam spiritualem perfectillimam im- i. 'mediate producere existimat, hanc aliam producere miniis perfectam; hanc veto tertiam, & sic dei neeps usque ad ultimam, qtiae omnes substantias corporeas producit, substantiae verbcorporcae, acci detrita. Sed Avicem brona non capiens quomodo subitantiae corporeae , quae sese penetrare nequeunt, possent sese alterare, vult 1blos spi-xitus poste agere in corpora, quia soli illa pollunt penetrare. Cum enim isti Philosophi nec vacuum, nec atomos Democriti admittat, nec

materia subtilis Cartesii ipsis fatis nota esset, haud cxistimabant, ut Caisendis ae & Cartesiani, esse corpora ita subtilia ut possent subire poros eorum qu et durissima & solia illima videntur.

Ex hac sententiarum varietate colligere ni fallor postumus, homines saepe loqui de rebus quas non cognoscunt ; & potentiam creaturarum, clim sit merum ingenii fgmentum, cujus naturaliter nullam habemus ideam, ab uno quoque pro albitrio suisse eXplicatam. Hanc creaturarum potentiam per omnia saecula realem & veram a plerisque habitam fuisse verum est: sed id sine ullo argumento, quod in mentem attentam ullam facere possit imprellionem. Nam argu menta confusa, quae fallaci sensuum &affectutina testimonio duntaxat nituntur, ab iis qui legitimum rationis suae admittant usum, accipi non debent. Aristoteles de eo quod n.itura vacatur , loquens, dicit eos fore ridi-Cap. I. EM. 2. Culos, qui Vellent probare, corpora naturalia habere principium internum motus & quietis, quia, inquit, res per se nota est. Non dubitat

quoque quin globus in alterum globum incidens, praeditus si vi iulum movendi. Id oculis sic videtur, atque id ipsi sussicit; namque sensuum semper, rationis judicium raro, sequitur. Id intelligine

queat an contra parsim curat.

Qui non ullorum Theologorum sententiam qui adversus causas secundas scripserunt, impugnant, dicunt clim Aristotele sens sis ea-vrum emcaciae nos convincere. Hoc est primum & praecipuum ipse- Ruvius

rum argumentum. Ignem urere inquiunt, solem lucere, aquam re- Suare r.

figerare evidens et . Ii insaniunt qui inficias eunt. Autlioribus sen-

677쪽

emcaciam negant, inquiunt pene omnes Peripatetici , argumentis sentibili biis sunt convinccndi ,& hoc pacto eb adducendi ut fatean, I. t. Topico tur se a causis secundis posse moveri & laedi. Adversius illos hoc judi-xum saP. jarn tulit Aristoteles, quod oporteret executioni mandari. Versim eiusmodi demonstratio ridicula est. Nam mentis infirmiatatem manifelibarguit, ostenditque Philosophos ipsos sensibus longe magis addictos esse quam rationi. Id ostendit eos qui se veritatem inquirere gloriantur, ne quidem eum nosse quem de ea consulere debeant. An supremam rationem quae nunquam fallit, quaeque semper res ut in se sunt repraesentat ; an vero corpus quod relate tantum ad sui conservationem, & vitae commoditatem, loquitur. Etenim nulla sunt praejudicia quae non possint defendi, si sensuum a quibus omnia sere nascuntur, judicio nitamur, ut in opere de Inquirenda veratare ostendi. Qinim video globum in alterum globum impingere ; oculi mei mihi dicunt, aut saltem dicere videntur, globum illum esse veram causam motus alteri globo communicati. Nam vera causa quae movet corpora oculis meis conspicua non est. Sed ubi rationem meam interrogo evidenter Video corpora, cum seipsa movere non possint, ipsorumque vis movens nihil aliud sit quam Dei voluntas quae ipsa successive conservat in Variis locis, non posse communicare pote tiam quam non habent, quamque nequidem possent communicare Iicet illam haberent. Manifestum enim est opus esse sapienti fi immti sapientia infinita ad dirigendam communicationem motuum ea con cinnitate , proportione, & uniformitate quam in iis observamus. Quum corpus non pollit corpora infinita in quae perpetuo incidit cognoscere, quamvis in ipso supponeretur cognitio, satis tamen cognitionis ei non fore patet ut in instanti concursus seu impulsionis vim moventem quae ipsum agit possct drrigere ae temperare. Ubi oculos aperio, sol luce totus circumfulgere , nec tantum per se visibilis csse , sed omnia corpora cireum jaeentia visibilia essicere ; terram floribus &fructibus coronare, vitam animalibus impertiri, ac ipsa terrae Viscera calore penetrando, lapides, marmora & mctalla iri ipsa producere mihi videtur. Ast ubi rationem meam consulo, horum omnium nihil video; immhquum illam fideliter consulo,me a sentibus decipi, Deumque omnia in omnibus sacere, clarissimo agnosco. Clim enim mihi notum sit omnes corporum mutationeS, Rullum aliud principium habere, quam varias motuum communicationes quae in corporibus visibilibus aut trivisibilibus fiunt ; Deum Omnia ossicere video, clam ab ipsius voluntate istae communicationes pendcanr, ejusque sapientia regantur. Motum localem generationum, corruptionum, alterationum, Min genere omnium mutationum quae in corporibus eveniunt, princit pium esse suppono: Ista opinio apud Doctos nunc uno consensu admittitur. Sed quicquid hae de re sentiant nihil interest. Nam fa-eilius mihi videtur concipere corpus ab alio in quod incidit pullari, Diuitigod by Cooste

678쪽

S, EXPLICATIONES ad LIB. H. iis

quam concipere calorem & lucem ab igne produci , ipsumque e mater ia educere substantiam quae in ipsa antea non erat. Si necessarium sit agnoscere Deum solum ella veram causam variarum com numic

tionum motuum , potiori jure judicare debemus ipsum solum posse creare & anni hilare qualitates reales & formas substantiales. Creare Noanni hilare dixi ue aeque enim difficile mihi videtur e materia su

1iantiam quae in ipsa non erat educere, vel substantiam in eam immitia tere denuo quae tamen in ea non sit, quam illam creare aut anni hilare. Sed terminis non immoror. Istis utor, quia nullos cilc novi, qui clare & sine aequivocatione exprimant mutationes, quas Philosophi supponunt materiae singulis momentis contingere virtute causariim secundarum.

vix a me possum impetrare ut hic alia argumenta quibus virtus& efficacia causarum secundarum probari solent,aiseram; Iis enim qui praejudiciis resistunt, quique rationem sensibus anteponunt, adebit valida videntur, ut homines ratione praeditos iis persuaderi potuisseverisimile non sit. Qitia tamen multi Pthilosophi iis utuntur illa proferam & refellam.

PRIMUM ARGUMENTVM

si causae secundae nihil agerent, inquiunt, Suarer, Fonseca,&qui- In mPlapiadam alii, viventia a non viventibus distingui non possent; siquidem neutra actionum suarum principiu senternum habu cnt. stit. i. In

Respondeo hominibus semper eadem sutura esse argumenta sensia hilia quibus distinctionis quam inter viventia & non viventia admit- I tunt, convicti fuere. Animalia quasdam actiones facere, ut edere, crescere, clamare, currere, saltare, &c. semper viderent. In lapidi- v at biphus nihil simile observarent. Atque hoc solo vulgus Philosephorum i est vor. permadetur bestias vivere, lapides vero non . Arbitrandum enim e XI. Lib. non est ipses visu claro & distincto mentis, nosse quid sit vita canis ;ipsorum hac de re judicia a sensibus reguntur. Si id necesse esset, principium vitae canis admodum non differre a principio motus h τologii , hic probarem. Nam vita corporum , quaecunque tandem illa sint , consistit duntaxat in motu partium : Nee dissicile cst judicare eandem materiam subtilem quae in cane essicit fermentationem sanguinis&spirituum animalium, & in qua situm est ipsius

vitae principium, perfectiorem non esse materia quae minorum horo Iogiorum organa movet, aut quae in meliorum horologiorum ponderibus gravitatem cssicit, quae gravitas principium cst ipsorum vitae, vel ut cum vulgo loquar, ipsorum motus.

Poripaliticocum cst carissianis ideam claram tradere illius entis

679쪽

116 ILLUSTRATION Es

cli Od nuncupant, vitani brutorum , aηvn.im corpoream, corpus quod percipit. v ἰοῦ et i et, sicunt, vulo, ac pollea ipsorum dissicultates, si eas movere, ant, clare solventur.

A LlUD ARGUMENTUM.

D T rentiae&virtutes elementorum cognosci non postent ; ignis posset refrigerare non secus ac aqua , uniuscujusque rei natura non esici fixa dc determinata. Respondeo natura permanente in praesenti suo statu, hoe est, legiabus communicationis motuum iisdem semper subsistentibus, contra ' dictorium eii ignem non urere , aut non separare parteS quorundam corporum. Ignis non potest refrigerare ut aqua, nisi fiat aqua; climen im ignis hihil aliud sit quam lignum cujus partes materia invisibiliqua circundantur Vehementer agitatae fuerunt; ut demonstratu facile est; Fieri nequit quin partes illae de motu suo communicent cor-VM. et pol ibus obviis. Ciιm autem, istae leges sint immotae, natura, virtu- -& qualitates ignis mutari nequeunt. Sed haec natura istaeque, .liba ..: Virtutes sequuntur necessarib ex Dei voluntate generali&emcaci, qui omnia in omnibus cmcir. Itaque, naturae investigatio fallax , &omnino vana, ubi in ea aliae verae causae quaeruntur quam voluntates OmnipotentiS.' Ad Deum seu ad causam universalem, ubi esse tuum specialium ratio postulatur: recurrendum non else fateor. Is enim ludibrium diabcrct, qui diceret Deum exsiccare terram , aut glacie constringere aquam fluminum. Dicendum est aerem siccare terram quia agitat secum fert aquam , qua .humectabatur; & aerem seu materiam subtilem aquam si acie consti ingcre per hyemem, quia illo tempore satis non communicat motus partibus aquae. Uno verbo si fieri posilit, est cestuum de quibus agitur caiisa naturalis & specialis est cxplicanda : Sed quia actio illarum catis arum consistit dulitaxat in vi mo- Vcntc qua agitantur, illa vero vis movens nihil aliud est quam ipsa D: i voluntas, ipsas in se vim aut potentiam producendi aliquod ensectum habere dicendum non est. Et quiam intcr latiocinandum, tandem deventum est ad clici' uin gencrate cujus quaeritur causa, is pcn me philosophaictur qui aliquam aliam a gencrali diversam quae- Icret. Quaedam natura, primum mobile, anima universalis , aut aliqua similis entitas cujus nuda est idea clara & distincta , sngenda non est: Eiusmodi ratiocinium solos Philosophos Ethnicos dccet, exempli gratia , ubi quis quaerit cur sint corpora in motu, cur aer agitatus motum situm aquae communicet, Vci potius corpora sese nau- tubpessunt: Cum motus & iplia, communicatio sit effectum genuis

680쪽

Sbu EXPLICATIONES ad LIB. VI. ci

rati a quo caetera dependent, non modo Christianus vertim etiam Philosophus ad Deum ut ad causam generalem recurrere necessaribdebet. Nam ipsius voluntas est vis movens corpora , quae etiam communicationem motuum ericit. Si in mundo nihil novi producere voluisset, ipsius partibus motum non indidisset: Ac si uuaedam interentia entia quae formavit incorruptibilia reddere aliquando velit, communicationes Inotuum respectu illorum entium velle desi

net.

TERTI UM ARGUMENTUM.

Terram arare, irrigare, & quibusdam dispositionibus corpora suasereor praepararc inutile foret, Deum enim sub ecta in quae agit praeparare dcin loc*- non opus cst.

Respondeo Deum equidem posse facere quicquid ipsit liber, sire ullis praecedentibus dispositioni Sus in stubjectis in quae agit. At sine miraculo, aut per vias naturales, hoc est, sicundiam leges generales motuum quas ipse instituit, & juxta quas pene semper agit id emccre nequit et Deus voluntates suas sine causa non multiplicat , per vias simplicillimas semper agit ; & hanc ob causam concursu corporum uti tur ad illa movenda: Non quod ille concursus & mutua impulso necessaria sit ad motum in iis exeitandum , iu id nobis sensus dicunt: Sed quia cum mutira illa impulsio sit occasio eommunieationis mo tuum, admodum paucis legibus naturalibus opus est ad producenda omnia effecta admirabilia quae videmus. Namque, hoc pacto cmnes leges communicationis motuum ad unicam possunt resurri, ad hunc scilicet: Ctim corpora quae sese mutuo impellunt , considercntur tanquam unicum corpus eo momento quo sese attingunt, Vis mo-TultImum vetas interca distribuitur momento separationis, juxta proportionem Ca ux seipsorum magnitudinis. Sed cum corpora quae sese mutuo impellunt innumeris aliis quae in ipsa juxta hanc legem & ipsius emcacia agunt, circumdentur ; haec lex, quamvis constans & uniformis, innumeras emcit communicationes plane diversas, quia agit in corpora innumera, quae inter se mutuam habent relationem. Plantam ut ciescat irrigare necesse eit e, quia juxta leges communicati nis motuum, vix aliae quam partes aquae, motu suo & propter figuram suam, sese insinuare Sc ascendere inter fibras plantarum, ac una inter se coalescendo, figuram ad plantas nutriendas necessariam induere, possimi. Materia subtilis quam Sol indesinenter emitrit, agitando aquam ipsam potest in plantas elevare ; sed non habet sati motus ut partes crassiores terrae possit sursiam ferre. Attamen terra dc ipse aer plantarum incremento necessaria sunt. Terra ad

SEARCH

MENU NAVIGATION