Des. Erasmi Roterodami De sarcienda Ecclesiæ concordia, deque sedandis opinionum dissidiis, cum aliis nonnullis lectu dignis, liber

발행: 1642년

분량: 195페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

i1 ER A s. R o et E ROD. eo nomine digni sunt, qui in baptismo mundi contemptum professi, toto animo serviunt mundo, &a Christo imperatore transeunt ad Satanam 3 Iam adulterium crimen , quod apud ethnicos gladio, apud Iudaeos lapidatione puniebatur, neutiquam leve esst, utcunque nunc pro loco ducitur. Quod si quis propius inspiciat, invenisi audibus, rapinis, periuriis

referta omnia. Ut ne commemorem interim, quantam malorum ternam

tegat umbra belli. Nihil attinet hic de magistratibus inferioribus loqui, deque iis qui ob nobilitatis titulum sibi volunt licere omnia, deque principibus. Quocunque vertas oculos, heu nimium multa est querelarum materia. Sed haec est rerum humanarum natura, maris in morem multa secum deferre, quae malis abesse. Mutat saepe vitia , ponit nunquam.

Quid igitur superen, nisi ut se quiique discutiat , & omnes ad Christi: misericordiam confugiamus Quae dam vitia leviora sunt, quam ut ex- . pediat asperam admovere medici

nam.

132쪽

t E E C C L Es. C o N COnam. Quaedam minore religionis incommodo dissimulant ur quam exagitantur. Porro quae graviora sunt, quam ut oporteat dissimulare; manum doei am& artificem requirunt, ne nobis eveniat quod solet imperitis medicis, qui dum parum dextre admovent remedia, pro morbo extinguunt hominem, aut ex leviore malo

reddunt immedicabile Pleraque paulatim ac per occasionem irrepse-Ilint: ea paulatim ac per occasionem tollenda sunt, si fieri queat absque gravi tumultu: sin minus, dissimulan da , donec ipsa dies porrigat occasionem commodiorem. Eadem' dexteritate utendum est: in dogmatibus. Quidam dum impotenter vociferantur , haeresis, haeresis, ad ignem, ad ignem , in peiorem partem interpretantes quae dicta sunt ambigue , per calumniam depravantes & quae pie dicta sunt, plurimum favor Is conciliarunt iis quos exitio dignos iudicabant. Rursus qui sub Euanges bili titulo moliuntur ea, quς ex metuo pugnant cum Euangelio, F a hemen

133쪽

116 ERAs. ROTERO D. hementer aditiverunt partes eorum

quos oppres tas volebant. Itaque dum illi nihil omnino patiuntur innovari, hi nihil sinunt relinqui, tetra pestas orta est pene insedabilis , &dum utrinq; nimium tenditur funiculus contentionis , sit, ut utraqile, pars rupto fune in tergum cadat. Non quod ecclesia concidat, quaeniaxa saxo immobili Christo, nullis turbinibus concutitur, sed de quibus dam hominibus loquor, qui causam ecclesiae tuentur, magno quidem ZClo,. non enim dicam malo, sed non secundum scientiam. Nondum eo processic hoc morbi . ursit inime dicabile. Extingui potest hoc incendium, si materiam igni subtrahamus Praecipia us autem huius tumultus fons sunt impii mores hominum. Non est quod alii in alios culpam reiiciamus. Primum hoc humani generis exemplum est , sed ut per se pravum, ita nobis infelix : Mulier decepit me, serpens decepit me. Omnes iram domini provocavimus, restae ut omnes ad illii in simul synce

134쪽

DE ECCLEs. CONCORD. I 27 .ro Corde convertamur: ille, ut est exorabilis, vicissim convertetur ad nos, atque hos inconditos rerum motus vertet an tranquillitatem , nobis eodem pro nostra quantulacunque portione annitentibus. Quo pacto,in

quis, id fietὶ Sit unusquisque quod

esse debet: Sint pontilices, pontifices, Christi vicarii, syncero corde gregis dominici curam agentes. Sint principes , principes, divinae iusticiar ministri, tanquam deo reddituri rationem, quem hoc magis oportet ab 'illis timeri, quo liberiores sunt a ti- . more hominum. Magistratus bona cfide rem p. adrninittrent. Monachii perfectionem quam titulo profitentur, moribus praestent. Sacerdotes noctes ac dies meditentur in lege do- ,

mini, quo possint esse sal populi. ἱQuilaici sunt, sint quod dicuntur, inon praeeant, sed reverenter obtem - iperent facerdotibus, fideliter pareant .

principum legibus, in suo quisque opificio probet suam conscientiamlummo illi Nam beati Lucae verbo libenter utimur. Qui ne- F gocia-

135쪽

118 ERAs ROTERO D. gociator est, bona fide negotietur:

qui molitor est, bona fide sit molitor ' qui pistor est, bona fide sit pistor: qui faber est, bona fide sit fa-ber: qui vestiarius est , bona fide sit vestiarius, fiduciam habens in eo qui

non deserit rectos corde. Atque idem de caeteris dicendum est. Nemo suis . itiis hoc nomine blandiatur: Ita mos est, sic nemo non facit. Ne cireum spicias, o bone, quid alii facianr, sed quid abs te fieri velit supremus ille iudex, cuius oculos nemo fallit , ad euius tribunal omnes sistendi sumus, si ve reges, si ve inopes erimus coloni. Ibi non valebit haec tergi-

versatio: Ita mos est, sic nemo non faςit. Interim ponatur ambitio, &pertinax vivendi studium, facessavisavores cum privatas odiis, consilescat dementis rixae surda vociferatio: ita demum elucescet veritas illa pacifica. Accedat illa συγ Meetόtaene , ut v rraque pars alteri sele nonnihil accommodet , sine qua nulla constat concordia. Sed hactenus ubsecundetur , ut ne moveantur : &hacte-

136쪽

hactenus feratur hominum iust tmitas , ut paulatim invitentur ad perfectiora. Illud autem omnibus peni tus

infixum esse oportet, nec tutum eme, nec ad fovendam concordiam utile, temere desciscere ab iis quae maiorum autoritate tradita sunt, quaeque longo seculorum usu consensuque confirmata. Nec quicquam omnino novandum est, nisi huc aut cogat necessitas, aut insignis invitet utilitas.

De libero arbitrio, spinosa est veriusquam frugifera disputatio. Et si quid

de hoc quaerendum est, in Theologicis di attibus sobrie discuciatur. Interim inter nos illud convenire satis est, hominem ex suis viribus nihil posse, de si quid ulla in re potest, totum eius deberi gratiae, cuius mutis- re sumus quicquid sumus, ut in o- innibus agnoscamus imbecillitatem noli ram, de glorificemus domini mia sericordiam. Conveniat inter nos, fidei plurimum esse tribuendum, modo fateamur, & hoc esse peculia re spiritus sancti donum, idque multo latius patere quam vulgus homi

137쪽

rso ERAs. ROTERO D. num credit, nec omnibus ademe qui dicunt, Credo Christum pio me pas sum esse. Concedam iis, fide iustificati: hoc est , pusificari corda credentium, modo fateamur,ad consequen- . dana salutem necessaria cliaritatis opera. Neque enim vera fides potest esse ociosa, quum sit focus &seminatium omnium bonorum' operum. Din potius distinguamus iustitiam repurgantem mentis nostrae domicilium, quam recte dixeris innoceritiam , & iustitiam ornantem ac locupletantem eam bonis operibu h. Deus proprie nulli debit u est , nisi forsitan ex gratuito promisso. QMn- quam & hoc ipsum, ut praestemus promissico ditionem, illius est munificentiae : non tamen reiiciendum est mercedes aut meriti vocabulum , quod deus quae in nobis, aut per nos operatur pro sita bonitate acceptat adpensat. De verbis nulla sit digladiatio, modo de re conveniat. Nec interim ingerantur auribus imperitae

multitudinis illa Nihil refert qualia sint nostra opera , tantum

138쪽

habeto fidE, & servaberis: Et, homo quicquid agit nihil aliud quam pec-Ot. ut in aliquo sensu vera sint, tamen ab imperitis alio rapiuntur quam expedit. Quemadmodum illae voces, Christus pro nostris peccatis dependit. An ille pro nobis mortuus est, ut nos vivamus in peccatist an potius, ut semel illius languine toti , abstineamus ab omnibus inquinamentis Z Mortuus est, Scresurrexit, ut ipsum imitantes, mOriamur peccatis, & in vitae novitatem resurgamus. Pro nobis crucem gestavit. sed idem clamat: Qui non tollit crucem suam quotidie, non est me dignus. Caeterum qui dominum suis sceleribus quotidie, quod in ipsis est, crucifigui, iis mors illius adeo nihil profutura est, ut cessirae sit in gravem supplicii aecessionem. Pii cuiusdam affectus est, credere, preces , ac bona opera viventium prodesse defunistis, praesertim si haec illi dum

viverent facienda curarunt. Tantum

admoneantur, qui funebres pompas ac missis stloriae causa instituaru per Es dere

139쪽

vere de nobis dici possit; Ecce quam bonum & quam iucundum, habitare fratres in unumsNunquam autem

coalescenuas in unum, nisi pariter spem nostram ponamus in Christo Iesu rege Sion ac domino nostro, &ad illum unum spectemus. Ubi regnat ambitio, ubi pecuniae studium, ubi pervicacia , ubicqcus favor cautodium caecius , ut pertendamus tueri quicquid semel diximus aut scripsimus 3 ubi in gratiam partium proba mus quq scimus esse improbanda, aut odio privato damnamus & ea quae

pie dicta: denique ubi quisque ad se

spectat, Sc undique rrahitur funiculus contentionis e non potest res ad cocordiam redigi. Reputemus quam sit stultum, sic odisse mores quorundam pontificum aut sacerdotum ac monachorum, ut ipsi fiamus illis deteriores. Deterior enim est, qui recedit ab ecclesiae consortio,& in haereis sin aut in schisma demigrat, quam qui impure vivit salvis dogmatibus. Cum hoc, perquam iniquum est, nos ad aliorum vicia lynceos esse , ad nostra

140쪽

n ostia ipsorum talpis caeciores, & in aliorum oculis videre festucam , ipsos trabe in oculo circumferentes. Homines cum hominibus versamur. Quanquam gravius, fateor, peccant,

qui in potestate constituti publica,

non meminerunt ossicii sui: Tamen

populi pervicacia saepenumero in causa est, ut, qui praesunt, alii sint quam esse conveniret. Sic populus Israeliticus pro mi immo Samuele, accepit superbum Saulem. Placabilior erit alienis erratis, qui prius sua inspexerit. Praecipuum est discordiae seminarium , quod sinistro tantum

oculo proximorum vitia intuemur. Cyaudatur ille sinister, & dexter vi- 'eissim ad eorum virtutes aperiatur. Si virtutum candidi fuerimus Utimatores, levius offendemur vitiis. Inter fratrem ac fratrem, inter uxorem ac maritum non constat amicitia, nisi

ieissim inter sese ad quaeda in vitiata niveant: Quomodo igitur eostabit totius ecclesiae coneordia, si quisque ad alterius virtutes lusciosus, ad vitia tales habet oculos , qualia sunt spe-F cula

SEARCH

MENU NAVIGATION