장음표시 사용
61쪽
s ERAS. ROTEROI . nectam, ad quam fortasse nunquam perventurus es, & in liberos , nepotes ac pronepotes per fas nefasque congerens divitias, fortassis ad eos perventuras, ad quos tu minime vel-jes 3 Et si ex passerculis unus non de-- cidit in terram : nam hoc interdum sit , ex immodico, ut quidam tradunt, coitu: quid tu, cooptatus in
gregem illorum, de quibus servator pronunciavit, ne pilum quidem capitis periturum sine providentia patris, ad genethliacos & astrologos
curris, uae tuens ne ante diem tuum
pereas λ Turtur hoc habet commune cum columbis, quod suspiri una edit procantu, quod adulterium nescit, imo ne digam iam quidem: fertur enim , compare mortuo , nulli alteri se iungere. Quare vox huius grata est sponsae, in mystico Solomonis cantico . Vox, inquit, turturis audita est in terra nostia. Alioqui vernis mensibus longe dulcius canunt alaudae ac lusciniae, sed sponsae placent turturum suspiria. Quotquot enim contemnunt hunc mundum si e
62쪽
spe vitae coelestis, quamdiu versantur in hoc corporis tabernaculo, ingemiscunt gravati, eo, sicut ait4 Apollo-las , quod nolint expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mo tale est a vita.Adde quod in veteri testamento turtur pauperum erat oblatio, ut utilitas huic avi sit cum passere commanis. Sibi vilissimus sit
portet qui vere agnoscit in se nihil es se boni. Mid Paulo sublimius 7 tamen ut passerculus loquitur, quum ait, sese abortivum & Apostolorum minimum ac prorsus indignum Apostoli nomine, denique reiectamentum ac peripsema huius mundi. Sed haec vilitas una res est, quae nos reddit preciosos in oculis Dei. Haec exiguitas magnos & excelsos facit apud iustum iudicem. Vis audire huius passerculi magnitudinemὶ Omnia, inquit, possum in eo qui me. corroborat. An non dicas, hic ἡ passerculo aut turture faetum leonem Z Ex diametro pugnant iudicia Dei & iudieia huius mundi. Itaque sicut mundus C amar
63쪽
1 6 ERAs. ROTERO D. amat ac magnifacit eos qui de mundo sunt, ita odu ac contemnit eos qui de mundo non sunt. Circumierunt, inquit in pellibus ovium Acaprarum, egentes, angustiati, afflicti,insolitudinibus errantes, in montibus & speluncis & cavernis terrae. Quid contemptius 3 sed audi dignitatem. Quibus, inquit, dignus non erat mundus. Quid Paulo iuxta mundum abiectius, qui sese appellat peripsema, hoc purgamentum quod abiiciturὶ Sed ident ille tam despectus mundo , quanti fuit apud Christum 3 qui testatur, illum sibi vas esse electu. sed quid de caeteris sanctis loquor, quum ipse gloriae dominus dicat peros David: Ego sum vermis , & non homo, opprobrium hominum & abiectio plebis. Atqui idem ille mundo contemptissimus est, in cuius nomine se flectit omne genu, coelestium, terrestrium & inferorum, quique pari consortio in gloria est Dei patris
Nullus igitur pie vivens displiceat sibi, si contemptus & invisus est iis, qui
64쪽
D et EccLEqui hauserunt spiritum huius mundi. Est quidem pro viribus enitendum, ne cui praebeamus offendiculum, attamen magnum est argumentu, nos
esse gratiotias apud Christum, si
culpam nostram mundo simus invidiosi. Quum mundum dico, non signo professionem , vestem, cita ut titulum, sed animum Christi ritu vacuum. Vulgus enim hac quemadmodum aliis multis abutitur, mundanos appellans, qui sacris initiati non sunt, aut qui monasticam vitam professi non iniit. Professos autem appellant extra mundanos& mundo mortuos. Atqui sicut sub omni veste, quantumvis sit vilis latere potest mundanu nimus, ita sub veste quamvis laica aut etiam militari, latere potest animus a mundo alienus, etiamsi pluma struthiocameli volitet in pileo secto. sed interim fortassis subibit
cuius animum admiratio, quo modo repente, a tanta exultatione to
65쪽
18 E R A s. Ro T ER O D. quod aiunt, in carbonariam. Quoniam hae duς res,licet inter se pugnare videantur, tamen ita sibi connexae sunt, quandiu versamur in hoc mortali tabernaculo , ac thesaurum cin testem portamus in vasis fictilibus, ut altera ab altera seiungi nectueat, imo
quod maius est,altera vicitum ex altera nascatur. Omnis nostra exultatio ,
qui persidem ambulamus, est in spe
futurorum bonorum. Quae quo cla
rius cernimus oculis fidei , quoque certius speramus, hoc maiora trahimus suspiria, sicuti vehementibus de sideriis omnis molesta est dilatio. Quoque magis ad illam vitam suspiramus , hoc magis exultat cor & caro nostra in Deo vivo , dum in mundo tristitiam habemus, in Christo latium. Nihil hic perfectum est, vix quicquam tutum. Ex parte cognoscimus,& ex parte prophetamus. Et qui stat, huic videndum est ne cadat. In medio laqueorum ambulamus: quos omnes emagere dissicillimum est, ne
dicam impossibile. At hae molestiae quas haec vita secum defert , etiam si
66쪽
DE EO CLES. CONCORD. non tantum valeant , ut nos abducant i charitate, quae est in Christo Iesu, tamen ab illa spirituali mentis
exultatione frequenter avocant , de
cogunt ingemiscere desiderio eius diei, quo continget quod perfectum est. Quis enim a tali exilio non si1- spiret ad talem patriam Z Vis audire turturem suspirantem Ziege Psalmum 119. Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est: habitavi cum habitantibus Cedar , multum incola fuit anima mea. Domine libera ani- mam meam a labiis iniquis, &a lingua dolosa. Piis hominibui magna pars villictionum est, perpeti mores ε linguas malorum. Hic enim locum habet quod ait Ecclesiastes: qui apponit scientiam , app*nit dolorem, &in multo sensu multa indignatio. Lumen solis omnibus commune est , at nori omnibus commune lumen fidei. Cedar Hebraeis tenebras sonat. Quicquid aurem moliuntur, qui mundi huius spiritum habent, mera caligo est, o-
delut lucem veritatis . ac magis amax C c tenem
67쪽
plus discriminis sit inter homine side 'illuminatum ac spiritualem,&hominem fide vacuum & carnalem, talia en- in hac peregrinatione pii coguntur, cum tam diversis animis in eadem urbe & in unis aedibus vivere. Sic Loth vivens Sodomis animo discruciabatur, optans eripi a nefariorumi consuetudine. Sed turturem eundent quem modo audisti graviter suspirante, Heu mihi quia incolatus meus prolongatus est ; audi rursus exultantem spe promissae felicitatis: Laetatus sum, inquit, in his quae dicta
sunt mihi, In domum domini ibimus. Ausculta & alium turturem in- . signem graviter ingemiscentem, pa-d triae coeles s desiderio. Infelix ego homo, qnis me liberabit de corpore mortis huius Z Nunc & hunc ausculta exultante. Repletus sum con latione, superabundo gaudio in omniafflictione nostra. Hos gemitus videmus semper fuisse gravissimos in viris ad coelestem beatitudinem an-helan-- i t. Cor. 7.
68쪽
D et Ece Let S. coesco RG - helantibus.Hinc olim tot hominum examina non ferentium idololatra-xum impietatem ac saeviciam, occu paverut solitudines Thebaidis. Hinc prima monachorum origo. satius es-ie ducebant cum leonibus ac panthetis habere commercium , quam cum
homini bas impiis. Alii secesserunt hi solitudines Syriae, quorum est beatus Hieronymus. Alii in desertas insulas sese abdebant. QAlii montium cacumina,penetia accesilaobsidebant, ut D. Benedictus. Nonnulli paludes horridas, de vix ulli animantium habitabiles scrutabantur, ut Patricius ac Bernardus. Alii rupes, & ipse aspe istu horrenda quaerebant: loca , ut Brubo, aut si quis aliusisuit auctor 'Cariusianae sodalitatis. Haec suffugia
persuadebat piis hominibus huius exilii taedium. Studebant seiungi ab his qui habitabant Cedar. Sed hic
quocunque te vertas , quocunque te abdas,in exilio es. mgre, pete quam voles retrusas latebras,homo adhomines vadis r atque ut universumbo minum comercium effugias, hQminem:
69쪽
ιL ERAs. ROTERO D. minem tecum effers , mortale corpus tecum circumfers, quo gravatussie ingemiscit Apostolus. Divio Basilius legitur monachos, qui insolitudinibus procul ab hominum commercio degebat, ad urbana sedalicia revocasse, quod vir prudens intelli geret, illorumIlerosque non evadere vere pios, sed superciliosos, falsa sanctimoniae persuasione turgidos , irritabiles, vindices , .morosos, sensias communis expertes , & ad omnem vitae functionem ineptos. Fatetur idem D. Chrysostomus, experimento
eognosci, si quando ab illis ieiuniis, vigiliisi& enam euntis ad episcopi
munus accerserentur. Foris quaerebant, quod intus quaerendum erat. Ponebant nidos , sed non in atriis domini, quum regnum Dei sit intra nos. Hic ipse sermonis cursus admonet nosti ad nidos revertamur. Nidus estin quo aequiescit hominis desiderium , & in quo tranquille fovet pullos, hoc est, curas & cupidiis tales suas. Felix enim ille dicitur, qui
quum sepiat, nihil praeterea deside
70쪽
rat. Id nulli mortalium in hac vita potest contingere. Caeteris animali-Dus natura fgicitatis terminos prae-ο scripsit, quae simul ut ad id per tenea' rint, ad quod condita sunt, suam ii quandam beatitudinem assequuta , sunt. At hominis animus quoniam ct divinus est & immortalis, nihil in-a venit in hac vita in quo vere conqu ie- scat, nisi fuerit assequutus ad quod ii conditus est. Quid est igitur illud ad R quod conditus est homo λ Ut corpore simul & animo cognoscat, amet , a glorificetque deum conditorem dc redem prorem ac dominum suum. ii Haec est, inquit dominus , vita aere γ na, ut cognoscant te selum verum
deum, &quem misisti Iesum Chris stum. Cognoscere, videre est, & vsi dere frui est. Frui, beatitudinis ex-- trema linea est. Haec felicitas non, continget plene nisi in resurrectione; justorum. Uic tamen aliquis nidus est in atriis ecclesiae, sed pensilis aefixus in spe futurorum. Nam extra ecclesiam nulla est verae selicitatis spes. Tam immensa, tam capis res