장음표시 사용
241쪽
iot D Ec RETOR vM LIBER II. dro Seuero familiarior fuisset, sic omnia certe venalia proponebat, & Praeposituras &Prouincias, dum mentiodo omnibus persis aderet, nihil non Imperatore ad nutum suum exequi:vt Alexandri quasi fatui hominis,& quem ille in potestate haberet, imperium traduceret. Verum is postea tandem hac arte ab Alexandro deprshensus est. Immisit aliquem, qui de se quiddam publice peteret: a Turino vero praesidium occulte postularet, ut pro sie Alexandro rem atq; negotiu secreto suggereret. Hic,Turinus cum suffragium promisisset: imprimis, etsi ne verbo quide
Imperatorem couenisse ait, se cum eo locutum esse: sed in eo pendere, ut adhuc impetrat ei. Ibi vero Λlexander,quo res notior esset, iterum iubet hominem interpellari. Ampla tum mercede accepta, Imperatorem alloquitur: impetrat. &tamen quia nihilominus quaerenti de se, quid actum esset, quasi aliud ages nunc annueret modo, nunc se nondum impetrasse adfirmaret, hominemque indigne frustraretur ac ludificaret, i n alio animo videlicet, quam ut maiora pra nata perciperet: accusari eum Alexander iussit.
probatisque per testes omnibus; & quibus prae- lentibus quid accepisset. denique postquam di- , lligenti quaestione & inquisitione facta, reum inuenit in multis etiam aliis caussis ab utraque lparte accepisse: in foro transitorio ad stipitem Turinum alligari, fumoque opposito, quem eπstipulis atque humidis lignis fieri praeceperat, necari iussit praecone dic cle, Fumo punitur,qui
242쪽
Vεdidit fumum. Hos Licinius Imperator fineas& mures palatii appellabat.
ΥΙ T. V. Regum sepulchra violare,capitale est. I. Ex Plutarcho,in Alexandro. - τ
PER sis Alexa er Magnus Polimachum
praefecerat summo loco natum,atque inter suos facile principem. Verum cum eo impiet tu& auaritiae prorupisset, ut nedum a vitrei
tium bonis, sed ab Cyri Persarum Regis sepulchro viqiando,sodiendo,spoliandoq; non abstinuisse dicereturiob id accusatus coram Alexandro, luit capite sepulchri violati crime. Sed nos Christiani volumus appellari, & quibus ideo iura sepulchroru sanctiora & religiosiora sunt, quia corporum ut animorum resurrectionem fide amplectimur,quot Polimachos habuimusὸ Habuisse turpe sit: sed habere adhuc,quod monstrum quodve piaculum estΘSpuere m cadauersumma O capitalis noxia est. II. Ex Pomponio L;to,de progenie HeraclE HERACLIvs Imperator ex Fabia Eudoxia uxore habuit Epiphaniam & Heracliu,qui Constantinus nouus appellatus est. Caeterum cum destinctae Fabiae funus efferretur, Epiphania sorte quadam spuit per senςstram, contigitque ve
243쪽
zio Dac RETOR via Ira Est Ir. matris elatum corpus sputo attingeret.Ergo piphania nulla mora facta, c6prehed tur,vnaq; csi cadauere rogo imposita,viva exuratur. Nam sue id imprudentia factum erat, siue malo &impio animo, perinde haberi placuit: ideo qdia &de matre quid per viam ageretur,& quo in loco spueret, dissimulare non potuit: ut si ne in eo pus quidem de iunctae matris sputum cecidisset, tamen id totius pompae funerisque vel ludibrio . vel indignatione fecisse videretur. Hane igitur iniuriam,quae ad Deos,ad parentes,ad Imper torem, ad Populum Romanum pertineat, subruto atque seuerissime vindicari debuisse.
TIT. VI. Quἰ priuato Iudicis accusat, ne publice rem accus Hpositio uaricator est. I. Ex Cornelio Τacito, Annalium lib. x 1 II r. ALE Rivs Ponticus,reos,ne apud Pra sectum urbis arguerentur , qui pro ossicio in omni quaestione solebat animaduertere, ad
Praetorem deserebat,cuius non tanta erat coemeto, sed iurisdictio magis quam imperium . atq; hoc interim agebat, specie quidem Iegum, sed mox praeuaricando ultione illusurus. Nam cum de crimine, & ciuiliter & priuato & publico iudicio agi possedi: semel tamen ab alio delatu', eiusdem criminis alius deserre non poterat: munus vero,absolutum repetere, actione publica
244쪽
eonsumpta, nisi de prioris accusatoris collusi ne & praeuaricatione prius constitisset, atq; pronunciatu esset. At Valerius Ponticus ciuiliter agendo,aut priuato iudicio accusando, praeuaricatus esse dici non poterat, quia proprie praeuaricator sit qui publico iudicio accusauerit. Sed de hac fraude cum Senatui Romano, sub Nerone , iudicanti apparuisset: placuit Valerio Italia eaque Prouincia qua oriundus esset, interdici. additumque senatusconsultum est, qui talem peram emptitasset,vedidissetve,ut perinde poena teneretur, ac si publico iudicio calumniae co-demnatus esset. Interdum posulari potes, veluti propter summam a cusatoris infamiam, νt prius de praeuaricationes ratur, quam reus peractus sit: neque accusetori damnato proderi reumpostea absolutum esse. II. Ex Plinio nepote, lib. I I I. epistolarum. ETs I lege cautum erat,vi reus ante perager tu postremis de praeuaricatore qusreretur: via delicet quia optime ex accusatione ipsa accus toris fides aestimatur, neque dum ordo exercendorum publicorum iudiciorum in usu esse desiisset: tamen cum Norbanus Licinianus electus a Baeticis ad inquirendu aduersus Caecilium Classicum, reus postulatus esset, tanquam in caussa Castar,uxoris Classici, praeuaricaretur: tanta ex
aliis flagitiosis criminibus conflagrauit inuidia, ut nihil ei ordo legis praesidio fuerit . quarest
. tim respondere coactus,extra ordinem adductis o 1 proba
245쪽
tus est. Sed & postea res accidit noua & contraria, ut accusatore praeuaricationis damnato,rea absolueretur. Verum in dubiis atque incertis quoque probationibus , accusator praeuaricari potest. reus vero, non aliis quam certis S manufestis argumentis condemnaridebet. Praeterea ut de aliquo pronuncietur,videri hunc praeuarucatum esse, sufficere si doceatur, instrumenta corrupisse quae ad accusationem pertinebat:sed reus contra peragi non potest,nisi quid omnino instrumentis his aut testimoniis corruptis contineretur,liquido appareat .Denique quid si a cusator iniuria damnatus em quod iudicium t mere rescindi non oportet.
SCRIPTIONIBUS ΤΙΤ. VII. Qui quos accusare possunt et non: certe olim Quaestor Praetoris sui accusator minus idoneus Dit. O aliqua non prοιiberi, qua tamen iudicum iudiciorumque auctoritate nonsunt approbanda.
I. Ex Cicerone,in diuinatione.
CV M inter Caium Iuliu & Cneu Pompeium
Strabonem magna esset de T. Albutio accusando contentio:idq; in eo iudicio versaretur
quod Divinatione appellabat, illiusque controuersiae genus est, quae Tractatio dicitur) uter eoru legis iudiciiq; magis idoneus esset: quamuis
246쪽
vis Pompeii auctoritas de dignitas & eloquetia
valebat plurimum: tame quia Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum afferebat, quod a Sardis rogatus accesserat: Cn. Pompeius denique contra morem maiorum delinquere videretur, quod Albutium,cui Qtiaestor olim fuisset, potius accusare vellet, quam h as partes alterirςlinquere. atque id si vel iure posset, pie tamen non facere.etenim Praetorem Quaestori suo p rentis loco esse: neque iustiorem ullam aut grauiorem causam necessitudinis posse reperiri, quam coniunctionem sortis, quam Prouinciae, quam ossicii, quam publicam muneris societ tem .ideoq; nec L. Philoni in C. Servilium, neque Aurelio Scauro in L. Flaccum nominis deferendi potestas olim data suisset: quamuis eo quod Quaestores fuissent, hoc Praetorii suorum crimina melius nosse se dicerent: Placuit ne libido violandae necessitudinis auctoritate Iudicum comprobaretur, Pompeium admitti non
debere. Cui accusare non permittitur, ne quidem libello accusationi subscribere conceditur. II. Ex eodem loco.
Si MILITER & postea inter L. Pisonem, it Caecilium: M. Tullium Cicerone, S in Caecilium Nigrum hic cum de C.Verris: illic, de Gabinii aecusatione quaereretur, pronii citium est:
ut Quaestori in Caecilio ne subscribendi quia
dem iacultas concessa sit. εο ῖ Serui
247쪽
Serui ibertique in dominos patrono Ne non audiunturi
imo si accusauerint,puniuntur. sed G huius erimianis domesica animaduersio fuit. III. Ex Valerio Maximo, lib. V I. cap. v.
NEC alibi, nee apud Romanos potissimum, id
unquam admittendum esse visum est,ut salus aevita dominorum ab eorum arbitrio pendeat; in quos ipsi domini potestatem vitae ac necis habuissent:& quos nunc etiam periculo capitis sui dominis custodia praestare necesse est, ut hi vel torti, vel indices, siue deserant, siue accusare velint, denique ulla ratione in caput dominorum audiantur. Nam etsi non iam spe libertatis, sed Iiberi liberis nobis mercede serviunt: quid m-gis ingratum,indignum atq; inuidiosum, quam
nec tutos esse Penatesὸ in ipsaque domo, que unicuique cuiusdam asyli loco est, unde veluti ex tutissimo perfugio ac receptaculo, neminem fas est vi eripere, nos illic pro cane leonem ac viperam, pro defensore accusatorem lauere iere Itaque & Cn.Domitius Tribunu*.ctim M. Scaurum,& L.Crassus Cn. Carbonem accusarent,adeo'; reorum serui aduenissent, totam multis &grauibus instructuri dominorum criminibus accusationem: non admiserunt, sed virustos ut hi pro imperio suo vindicarent, a4 dominos rem,
V bi quid generaliter conceditur,ines hae exceptio, si non aliquid contra ius fasque est.
248쪽
VERUM graue in hoc omnino genere Sylla iudiei usuit, crudelissimi victoris alioqui & insolentis.Nam quia praemii loco libertatem servis edicto proposuisset, qui a se proscriptos occidissent aut indicassent: seruum Sulpitii Rufi Tribuniplebis, quia dominum detexisset, & prodidisset, ipse quidem manumisit: sed praecipitari protinus e saxo Tarpeio cum illo suo pileo,scelere & parricido parto,voluit,iussit. Nullo enim
praemio quenquam adduci oportere,ut tam immane,ingratu & inhumanum facinus audeat. A Equum G bonum lege potentisu.
V. Ex Appiano,lib. I Is i. bello. ciuilium. C v M in prostriptione Triumuirorum, e duobus seruis alter in ea deliberatione esset, ut se domini sui habitu ill us seruandi ac tutadi causisa percussoribus obiiceret: alter eonstrui sui piuconsilium enuntiasset, quo factum erat, ut ipse dominus interficeretur: rem Populus Romanus
adeo indigne tulit,ut apud Triumuiros querela lacta, licet ex edicto iste vel praemium merer tur: attamen qui prodidit, cruci Exus:isse pra mio ac libertate donatus sit. Adeo quod per se bonum & aequum est, id aduersus iniquas Ieses, iusta & sancta plerunque iudicia elicit, exigit.
Cum ex iniqua lege caussa ab aliquo dicitur aciturniatra ac Mi de peram multum mouet.
249쪽
Dae RETOR vM Lix ER ILVI. Ex Eodem. TRAHENTE Bruto, bellis ciuilibus, per Msiam urbes in suum atq; Cati Cassii imperium, potitus Patariensibus, edixit uti omnes omniano ciues, quicquid in urbe auri, argenti facti aut infecti possideret,id ad se in medium afferret,in eos statuto ultimo supplicio, et celasset: praemio contra,iis qui detulissent. Itaq; cum seruus quidam dominu indicasset, mittitur Tribunus qui
nactam pecuniam adserat, dominumque cum tota familia in iudicium trahat. Dominus cum negare non posset, iussus causiam dicere, nihil rejondebat. Sed postquam mater se ipsa accusans, identidem clamaret, filium innocentem esse, seque non filium, pecuniam latitasse: itaq; oraret ut silio parceretur: seruus eo contra perfidiae venit, ut etiam non rogat quae falsi cam. lumniaeq; suspicio est metiri eam diceret,istud-que ciuile crimen,non ad matrem, sed ad filii pertinere: Brutus cum filii taciturnitate, tum matris pietate motus, utrumque.& libertate &pecunia donauit:seruum laqueo suspendit.
Praeceptore dissipurum: Nel ex contrario discipulum. praceptorem accusare, merito graue es.
VII. Ex Plutarcho,in Antonio:& Dione,
Susae personae, a quibus tacta delatio vel nocentissimi atque improbissimi hominis, nunquatamen etiam crudelissimo cuique grata & accepta est ut si filius patrem,seruus dominum, libertus
250쪽
bertus patronum prodiderit,accusauerit. Anullum quoque filium Antonii Triumuiri, Theodorus rector ei atque praeceptor a patre datus, debellato Antonio, Augusti militibus interficiendum tradidit, erepto, qui ex collo pendebat pretiosissimo lapillo. Cum utrumque ad aures Augusti peruenisset, ob nefariam proditionem atque ob latrocinium quod impudenter pern gabat, Theodorum, haud minus magistro Faliscorum abominandum, necari iussit: tatam laudem inde nactus Augustus, quantum ex eo dedecus, quod, ne serui in caput dominorum to
queri videretur, iussit eos ante quaestionem sibi aut Reipubl. distrahi: tum alienos interrogari, non sitos. Fuit enim fraus ista nimium aperta. quod si fiducia legis, quae in dominum seruos
torqueri vetat, multos aduersus se salutemque suam conspirare animaduerteret:palam edicere oportuit, Citra hunc casum torqueri non licere. Sed fraudem legi facere,imo vim eam afferre,quid aliud est, quam contemptionem omnium legum atque despicientiam, summo cum totius Reipublica aericulo introducere3 liberto patroni; accusanti adfuerit, eum ius alios
VIII. Ex Dione Nicaeo, lib. L x. C v M quidam libertus Tribunoplebis patronum suum deseri et, atque in cum lictorem peteret , & impetrasset: Claudius Imperator facti