P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

211쪽

1 3 DEc RETORVM LIBER II. tam bene se haberent, ac ta robusta essent.caeteium Philosophos iussisse adduci molitore quedam,& alium item hortulanum, victus sui optumos testes, qui dicerent, uti apud se singulis noctibus aqua nunc haurienda, nunc volutatione rotae, atq; pistrini, pro opera duas drachmas I crifacerent . itaque magnopere admiratos Areopagitas non solum Cleanthe,Menedemu & Asclepiadem innoxios dimisisse, sed &ducetarum drachmarum munere donauisse. Cleanthes accipere noluit. Narratur & apud Corinthios hune morem fuisse, ut si quem cernerent splendidius obsonari: huc interrogaret unde ille sumptus ei competeret, quidve ageret. quod si huic vitae gerieri sumptus suppeterent,frui sinebant. sinaute

sumptus facultates excederent, iubebant imposterum moderatius uti: ni parerent, multam imponebant. quod si nihil cum haberet,attameita splendide & opipare viveret, necandum carnific1 tribuebant. quia aut hunc furem esse, aut noctibus spoliare, aut cum laribus particia pare,aut salsa testari,aut accusare necesse esset.

Et quidem si alibi hac lege uti oportuit, apud

nos,obsenomos esse necesse esset. Qui in agello suo maiores tota Nicinia fructus percipit, furtum eum facere praesum is caussam fertilitatis

approbet.

II. Ex Plinio Secundo, lib. xv I IL

C.F v R I v s Cresinus e seruitute liberatus, eu

212쪽

D E s v R T I s. 779ia paruo admodum agello largiores multo frustus perciperet, quam ex latissimis &lissimis tota vicinitas; a Spurio Albino AEdile Curuli accusatus est. Nam qui possit, nisi aut inca-tationib' utatur,& fruges alienas pelliciat veneficiis,aut aratro quaesitas, furtim noctu ex alieno in suum transferatλquod utrunque puberi le- rex I I tabularum capitale suit. At Furius Cre snus cum non persuaderet, ideo se fertiliore agello frui, quod prae caeteris eum bene araret, bene coleret, item crebro stercoraret, istaque omnia tempestiue ageret: nam cur idem non alii,&ditioribus accidat, qui nullis impensis, nullis sumptibus, nulli pecuniae parcunt λ Ita que metuens damnationem, cum in sustragium Tribus oporteret ire, instrumetum rusticu omne in forum attulit,& adduxit filiam valida, b

ne curatam ac vestitam, ferramenta egregie facta,graues ligones, vomeres ponderosis, boues.saturos: Et,veneficia mea Quirites hsc sunt inquit nec possum vobis ostendere, aut in forum adducere lucubrationes meas vigiliasque & Ω- ores. Id tum recte visus est dicere,cultura non impensa, sed opera constare: ideoque Liciniana illa septena iugera maiores quaestus antiquis retulisse,quam nunc praeberent amplissima ve uacta.Quare S illud antiquum Populus Romanus memoria repetes, Oculus domini sertilissumus in agro est:omnium sentctiis reum absolui

voluit, iussit. Igitur & quid si aliquis Paridium illum Veterensem accusasset, de quo L, Iunius

213쪽

rgo Dac Ra Tollv M L 13 Ex ILColumella lib. iii i is duas filias ac iundum vineis cositum habuit. huius fundi tertiam partem nubenti maiori filiae in dote dedisse dicitur,

ac nihilo minus solere atque magnos fructus eX . duabus partibus eiusdem landi percipere. Munorem deinde filiam nuptui collocaste in dimia dia parte reliqui agri: neque sic tamen ex prustino reditu quicquam detraxisse.Nullis aliis se artibus usum esse docuisset ille Paridius optumus, quam quod postea melius tertiam illa sundi partem coluisset, quam antea uniuersam.

1M re commodata,aliter Niendodurium committitur.

III. Ex Valerio Maximo, lib. v III. cap. LI.&ex Aulio Gellio, lib. v I I. sap. XV. Qui DAM usque Ariciam, equum alteri commodauerat. hoc clim illius municipii ulteriore liuo vectus esset, longiusque produxisset i

mentum commodatum,quam quo utendum acceperat clarii postulatus atq; damnatus est. Et nim nemini licere aliena re uti inuito domino. caeterum voluntate domini deficitur, qui aliter atque lex ab eo dicta est, re commodata utituri nec ea contrectatio dolo malo & fraude carere

dici potest, qua deceptus est qui sic commod uit, alioqui non facturus.Nihil interesse visuriucotrahatur,ignorante an sciente, si modo inuito domino quis rebus alienis uti velit. denique in eo contractu qui solius accipientis gratia cel bratur , & qui tam ad societate hominum pertinet, fidem ullo modo fiangi, minime omnium serri oportere. ν

214쪽

colonus qui dominipossessionem interuerti furtu facit. IIII. Ex Gellio, lib. x I. eap. XV . COLON v s per quem nos possidere certum est) fundum quem a domino conduxerat, ve&diue dicebatur: atque isto modo sundi possessione dominum interuertisse. nani& eo casu possessio amittitur. Hoc nomine furti condemnatum esse quedam a Sabino relatum est: quia surripi & condici possessio possit, quemadmodum re mobili subrepta.

solo consilio Omalo animo sine contrea tione quaquam res furtiua non reddatur, interdum furtum

'committitur.

V. Ex Eodem auctore&Ioco.

C via seruus fugitiuus praeter oculos domini sorte ambularet, quidam obtentu togae veluti se amiciens , secerat atque obstiterat ne a domino videretur. Ideo surti postulatus ac iudicatus est: licet qui seruo persuaserit ut sugeret, fur no sit: neque eo fecisse ac caelasse probaretur,ut seruus ab alio subriperetur:& quanquam vulgo dici soleat, furtum non committere, qui fugitiuo iter monstrauerit. deniq; & ita iudicatum est, quamuis dominus serui fugitivi dominium ac possessionem retineat, quandiu nemo eum possidere

coeperit.ideo videlicet, quia potest homo sugitiuus proposito redeundi, domino possessionem eoseruare. aliter atq; in iis mobilibus rebus quae ratione vel anima caret.Mirum igitur quo facto m I xς.

215쪽

1 α Dac RETOR vM LI 22R II. res furtiua non si, quenquam furti codemnari Sed placuit mentem,con silium & animum eius intueri,qui quantum in se fuit effecit,ne domunus unquam serui sui operis uteretur, dominii que tandem siue possessio ab eo recederet.

DE INCENDIO, RUINA

ET NA V FRAGIO. TIT II. Qui ideo deliquerunt,ut famos plus noti quam πο biles evadant,horum memoria damnanda est. I. Ex Valerio Maximo, lib. vIII. cap. xv.

QV r D A M cum Dianae Ephesiae tempIum

incendere parasset, deprehensus,in qua . . . stione consessus est,id se ideo tentareae perficere in animo habuisse, quo pulcherrimo opere consumpto etenim tota Ana extruente quadringetis annis persectum est nomen suum per totum orbem diffunderetur. Itaque hoc Iu dices damnationi addi censuerunt, ut decreto memoria teterrimi hominis aboleretur, neque eum fas esset loquendo aut scribedo nominare. Incendiarsipro rerum G personarum qualitat lutem dum seu exilio puniisntur. II. Ex Dione Nicaeo, lib. X L.

C v M Milo Claudium occidisset, ad urbem nuncio allato, iam populum per se tumultuantem Rufus & Munatius Plancus Tribuniplebis e ceperunt: atq; posito in foro cadauere, suis se

216쪽

monibus ad seditionem accommodatis, facile persuaserui, ut rogum in curia ex subselliis ipsucadaueri construerent. quo factum cst ut & tota curia incenderetur, atque hinc etiam recta ad domum Milonis plebs cum igne contenderet. Verum ii postquam magistratu abieriit, pro incediariis ac seditiosis exilio danati sunt: nec Munatio profuit aut reiectio Catonis, aut a Cn. Pompeio contra legem a se lata,missa laudatio.

DE INIURIIS E Τ FAMOSIS

L I B E L L I S. TIT. III. ob iniuriam fictam a priuatis, non es tota ciuitas aut Ῥuiuersa Restpublica punienda. I. Ex Plutarcho,in vita Cimonis.

CV M Thessalorum negotiatores, e Syriis

nonnulli violassent, ruaque propria me cede spoliauissent: re delata ad Amphictyonas, tota respublica Syrioru damni iniuriae nomine multata est.Sed huic iudicio Popul' obsequi noluit: quia delicti poena & culpa in auctores, non

in Comune iudicaret reiici oportere.Publicam enim caussam a priuatorum culpa segregadanaret si in ciuitate a multitudine peccatum est, non protinus bonis aliisque innoxiis imputan dum esse.

Iiniuria aduersus magistratum atrocior es deoque ex lio punitur.

217쪽

Populum vocatus,no paruit:& ministros eorum cum iussi eum praestendere ac ducere conarentur,ceciderat, pulsauerat. denique ne a corporiabus quidem ipsorum Tribunorum, qui sacrosancti sunt, etsi fortasse nimis insolenter ac turbulente se gereret, manus abstinuerat. Hoc nomia ne Coriolanum in exilium perpetuum Populus ire voluit,iussit.abiit in Volscos exulatum.

Poetis non perpetuo licere, sine fraude maledicere. Pro iter artis peritiam interdum reis induimeri.

III. Ex Aulo Gellio, lib. DI. cap. o I. N AEuIus Poeta cum ob assiduam maledicentiam,& probra in principes ciuitatis,de Graecorum poetyrum more dicta, in vincula Romae a Triumuiris ductus, coniectus esset nani aequὰ uprobis ac improbis,priuatis atque in magistratu constitutis maledicere, iniquum est. nec placet opinio Socratis dum ait, si vera obiici utur, conducere ad emendationem: si salsa,istud vero maledicere, quid ad nos quia si quae in nobis vitia

manifesta sunt,ossicium hoc Censoris sit, ea nominatim: Poetae vero,sub persona atque etiam

obscure notare atque perstringere postquam tamen alias fabulas in carcere scripsit, in quibus . delicta sua, & linguae petulantiam, qua multos antea laeserat, apertissime diluit: facile ob artis excellentiam vinculis solutus est. 1arrauior est,aliquem in scena nominatim

218쪽

IIII. Ex auctore ad Herennium, lib. I. &II. C A 1 vs Caesius iudex absoluit iniuriarii eum, qui Lucilium Poetam in scena nqminatim laeserat. existimauit enim inter eos quibus propria maledicetia & inuidia est, hanc nominationem non ad iniuriam, sed ad amaulationem pertinere. demque qui solitus est maledicere, v t idem de se dicatur prius, iure tolerare posse. At Publius

Mutius contra, mimum qui Lucium Acciii Poetam in scena nominauerat, cum nihil aliud defenderet, nisi licere eum nominare cuius nomine scripta dentur in vulgus:hoc ipso condemnavit: habita videlicet personae,temporis atq; loci conditione: quae a mimo: de scena atque in conspectu totius Populi Romani, dum res non seria sed ludicra agitur, quenquam eximium Tirum nomine compellari non pati utur. Nam etsi plures in instrumentis legi sua nomina, molestaserunt, quanto magis ea a mimo pronunciari Lictor, apparitor, officialis iniuriam non facit, dum

edicto magistratus obtemperat.

V. Ex Halicainasseo, lib. x. C v M legem ferre vellet ad Populum Icilius

Tribunusplebis: Consules Senatumque rogau rat, ut eam primo quoque die decernerent. sed

moras trahebat Consules, neque ut de ea rese retu Senatum conuocabant ergo misit apparitorem, qui Consules cogeret.Contra, a Cosuliabus per alium suum viatorem, Tribunitius iste

viat

219쪽

dicere: hanc iniuriam officiali suo factam, sibi esse factam videri. se sacrosanctum &inuiolabia Iem esse. ipse in sua an in persona viatoris summoueatur, nihil interesse. itaque Consulum lictorem praehendit, ducit ad socios Tribunos: de capite postulat. Sed caussa cognita,lictori Consilibus magistratuique suo paruisse, sine fraude fuit,huncque placuit dimitti oportere.

Nagis tui via non decedere,iniuria

VI. Ex Plutarcho,in Graccho.Qv ANDI v sacrosancta & inuiolabilis est magistratuum auctoritas, ac legum poena & metu munita reuerentia: eousque bene ac beate ciues in incolumi Republica victuros esse, pro diuino atque certo augurio habendum est. Nunc cum apud nos leses contemnere, ius fasque violare, manus impias magistratui afferre, minari ac terrorem adducere Iudicibus,omnia vi & violentia agere, religio meliorque rerum constitutio& emendatio est:quid de nostro Francis Princia patu iam nos in laturum sperare atq; expectare possumusὸ Interim dum legimus Caium Veturium a Romanis veteribus ideo publice condemnatum, quod Tribunoplebis transeunti via decedere contumaciter recusasset, neque lictori summouenti obtemperasset, quasi ipsi uniuerso Populo atque Reip. allata iniuria: nihil amplius imperio Romano depraehendere est, nihil

augustius, nihil quod propius ad diuinitatem &

immo

220쪽

D E I v I V R I I s. ra immortalitate accedere videatur. At postremo ubi Consules, Praetores,Gibunosplebis, trahi, necari,interfici summa cum impunitate animaduertimus:rostra, subsellia, sorum impleri hominibus armatis, ne vis Iudicibus asteratur: ecce versa pagina accipimus totius Reip. interitum: en rerum noua constitutio, non prudens eme datio est. Si minor maiori magistratui non assurrexeris, iniuria

VII. Ex Plinio, de viris illustribus.

C v M P. Decius Praetor sedens pro Tribunali, transeute M. AEmilio Scauro Consule, non a surrexisset: iussit eum Consul adsurgere, eique vestem scidit, sellam concidit: nequis item ad eum in ius iret,edixit, vetuit. Quae enim ista impudentia est; minorem naagistratum, maiorem prae se contemnere aut quae ista ingratitudo, Rempub. in aliis magistratibus despicere, a qua

munus suum acceperitλ

Tenetur iniuriarum, qui matremfamilias aut Nirgi

a nem appellauerit, filicitauerit. VIII. Ex Val erio Maximo, lib. v I. cap. VI. M. Celer, Gn. Sergio Silo promissorum matrifamilias numorii gratia, diem ad Populum diaxit, eumque hoc uno crimine condemnauit. It que non factum, sed animus in quaestionem deductus est,plusq; voluisse peccare,voluist e contra bonos mores alterius pudicitiam attetare &

SEARCH

MENU NAVIGATION