P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

231쪽

138 Da cat Ero Ru M LP8ER II. concupisci & affectari debeant. Etiam verbis impiis crime laesis Reip. maxime exacerbari. Quod si tacuisse quae ad falutem suorum ciuium totiusq; Rei p. pertinet,crimini vertitur:cur non &ea pronunciasse, quae nisi ad interitum pertinet Contra pro reo dicebatur, quod ita sortasse optasset, non eo animo fecisse qilo arguitur . rem aliter atque benignius quod in criminibus fieri solet) arripi atque interpretari posse, Vt hinc magnum lucrum faceret, non quod multis venderet, sed ut care venderet quod paruo& vili pretio comparasset. Iain etsi quid sub sinistre cogitasset,an ideo sceleris vicem obtinere debeat si quid commissiim est, quod quidem repraehen di possit, etiamne id statim vindicari ac damnari oportere3 Quis non hac ratione puniendus est Omnes ex alieno incommodo lucrum facimus. Miles bellum optat in praedam S gloria: Agri colam erigit caritas & difficultas annonae: quia annona pretium nisi in calamitate fructuum no habet. Medicis grauis annus in quaestu est. institores delicatarum mercium iuuentus corrui talocupletat. exceptat precium eloquentiae, litium numerus. omnia tamen istorum tam nota sunt vota, quam impunita. quia reuera in hoc

omni genere facilior est existimatio, quam reprehensio:ideo quod qui ista desiderant, auaros possiimus existimare: crimen in eo constituere non tam facile possumus. Denique si se quilibet excutiat, inspiciatq; quid tacitus optat, vix esse qui se innocentem praedicare possit: in suoque - sinu

232쪽

DE ET TRA ORDINA. CRIMIN.

sinu inveniet, quod in alio repraehendit. Attamen Iudicum sententiis condemnatus iste est

design ator & libitinarius: quia etsi taciti multa

interdum communi vitio naturae,&errante magis quam fixo animo concipimus. id certe contianuist e,impersectar & irritae:protulisse,constitutae ct consummatae voluntatis atque malitiae est. quod quia cuicuimodi sit, cum exemplo nocet, tum ad persectiorent actum peruenire potest: merito praeueniendum fuit legibus, multa,aut alia extraordinaria animaduersione.

VIII. Ex Gellio, lib. X. cap. v I. & epitome Liuiana libri x I x.

BELLO Punico primo, Fabio Licinio & TAcilio Crasso Consulibus,insigne Romanae disciplinae dignitatisque inuiolabilis iudicium extitit:

cum non in facta modo, sed in voces ctiam petulantiores publice vindicaret. Appii Caeci Glia, a ludis quos spectauerat, exiens,turba undique confluentis fluctuantisque Populi miserrimo iactata, cum se male habitam diceret:coepit exclamare,Ecquid n me tunc factsi esset, quantove aretius pressiusque conflictata essem, si Publius Claudius frater meus cotemptis auspiciis, nauali praelio classem nauium , cum ingenti ciuium numero non perdidissetὸ certe quidem maiore nunc copia Populi oppressa, intercidissem. Sed utina inquiebat)reuiuisceret stater, aliamque classem in Siciliam duceret: atque illam multitudinem perditum iret, quae me male nucn mise-

233쪽

miseram vexavit, impulit. Ob haec verba tan improba ac tam inimica, C. Fundanius, &Tib. Sempronius AEdiles Plebei , multam ei dixerunt, aeris grauis xxv. millia

Consilii mali,impii, inhonem supplicium.

IX. Ex Plutarcho,in vita M. Bruti.

VvLGARE est de Theodoto praeceptore Ptolemari Regis AEgyptiorii, qui quod Pompeium interfici persuasit, cum eo se victus a Caesare in fidem recepisset, tandem in Asia a M. Bruto de- praehensus , merito supplicio affectus est. nam . qui non eius cosilii nomine poenas luat, quo iura omnia, & fides publica violatur quo nullum v nquam minus amicitiae, hospitii, debitae gratiae iura seruata sunt 3 Denique quibus in locis Regem puerum esse accidit, quorum consiliores interim reguntur: id eis perpetuo haudi esse oportere, si quid tam impie consulat. Praeterea S Thhodotum memoriar Pompeii msultare solitum esse a plerisque traditur: nunc proculdubio se magnum oratorem e sse , qui solus Pompeium Magnum suo sermone occidi pessuaserit ergo & pessimum δέ fraudulentum consilium vindicari placuit Rumores non temerestaui vortere, sue in bonam si

ue in malam partem.

X. Ex Valerio Maximo, lib, I. cap. v II r. P o sIA 1 D I E quam reuera consecto bello Μa

234쪽

DE EXTRAORDIN. CRIMINI. Mi donico,Perses a Paulo Aemilio captus em Publius Vatinius id sicut omnino euenerat ad S natum retulit , Ariobus quidem adolescentulis ut dicebat auctoribus. sed quos laudaro aut adducere non poterat. Itaque visus est tuani sermone & incredibili, maiestatem & amplit dinem Senatus nimis inuerecude contemnere. nam qui fieri possit, ut quod tanto locorum ac regionum interuallo gestiim , actum & trans actum est, is tam cito, solus, ac prope eodem die

resciverit Ergo placuit, hoc Publium non impune ferre, interea aue vinculis&carcere contineri. Nam praeter neglectam & illusam Senatus auctoritatemi ad Rem P. etiam multum 2e tinere in rebus tam magni momenti. falsos ri

mores minimeatae vero similes . non temere ac

sine certo auctoresPargi in vulgus: unde ex gratulatione ac summa laetitia, incredibilis moeror ac summa consternatio, aut vice rersa, leui Rinconstanti Populo statim oboriri possit: quoni sit vel corporum valetudini, vel eublicae securitati periculosius atq; calamitosius potestaccidere. Sed ubi tandem a Castore Polluce hoc verum indicium proficisci, sibi Senatus postea persuasit:Vatinius custodia liberatus,& insuper

agro atque vacatione donatus est.

XI. Ex Plutarcho, in Nicia. NARRAT v R idem iudicatum esse Athenis, cum in tonsoris ossicinam hospes aduenisset:

. qui otiandi causa cut sere st) ibi ut de re plane

235쪽

Σ DECRETORVM LIEER II. cognita narrare coeperat, victos in Sicilia, subducibus Nicia & Demosthene, Athenieses.Nam cum protinus rem ad magistratus tonsor enuntiasset,lotaq; urbe diuulgasset: hospes ille quia . non satis constanter affirmare, nihilque certi edocere videretur, publico iudicio tortus ac Vinctus est. cauandiu certum nutium alius itemque alius attulisset Atq; ob hanc caussam pre- clarum illud maiorum nostroru institutum digne satis nunquam laudari potest, quo cotinebatur, ut si quis quid de Republica a finitimis m. more aut fama communi accepisset,id ad na agi stratum deferret, neve cum ullo alio communia caret: quia certe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri, & ad facinusta impelli,& de summis rebus consilium capere,solenne atque ordinarium est. Quod ad Magistra tus at inet, ut quae visa essent,occultarent: quae ex usu esse iudicauissent, ea multitudini prod rent.Sed & de Republica nisi per Concilium lo- sui permittebatur. ita enim lib. V I. apud C. sarem legimuS. Nimia quoque ingratitμdo, maxime qua cum fraude

incommodo alieno contui; fla est,coerceri debet.

XII Ex Annaeo Seneca, lib. III I. de beneficiis, cap. XXX V II. PHILI ppvs Macedonum Rex habuit str i nuum quendam militem , cuius utile in operam

expertus in multis expeditionibus, cepissime aliquid ei ex praeda virtutis causta conferebat, &homu

236쪽

DE Ex TRA ORDIN. C R I M I N. χοῖ hominem auarum crebris autoramentis accendebat.Is naufragus,in possessiones cuiusda ignoti sibi antea Macedonis expulsus est: a quo cum

humaniter acceptus, recreatus, sanatus, viatico

instructus esset, nullo praetermisso ossicio hospitalitatis:interimq; dum nihil aliud miles saepius obtuderet, quam se tam liberalis erga se ben sicii tum gratiam habiturum, cum primum per valetudine ad Philippii sibi redire licuisset: tamen reuersus, narrauit quidem Imperatori suo naufragium: sed de isto ossicio & auxilio nullum verbum . quin imo protinus id cum magna contentione petiit, ut sibi compensandi istius damni ac periculi caussa, Rex cuiusdam praedia maritima donaret, assignaret.Fecit:ipsaq; illa me re huius tam grati hospitis, a quo miles fanatus ac receptus erat. Verum libe praediorum dominus, ubi se tam indigne ab eo a quo minime oporteret, expulsum vidit:rem omnem libere narrat Philippo per epistolam: qua lecta,& rei veritate acceptasaque perquisita diligeter: Pausaniar mandauit, curaret ut bona priori domino restitueretur: caeterii improbissimo militi, ingratissimo hospiti, auidissimo nausedigo stigmata inscriberetur huiusmodi:Hic ingrat' hospes est.

Romanis veteribuι res fuit supplicio di&na, νxores vianum bibere. XIII. Ex Caio Plinio,lib. x IIII. cap. X II LROMAE diu sceminis vinum bibere non licuit: adeoq; id mariti in uxoribus aut sementum aut

237쪽

zo PECRETOR vM LIBER ILargumentum impudicitiae esse exi sumabant, ut solis propinquis quia vel osculo solo pudicitia mulieris delibari veteres existimarunt) hac de

caussa osculum dare permitteretur, ut eo sciret, hoc ipsum vituri, an te metu mulieres biberent. Sed ne haeream' in re minime incognita: Egn tius Mecennius cum uxorem sustei tersecisset, quod ea vinum bibisset e dolio: caedis accusatus ad Romulum, ex Patrum sentetia absolutus est. Mecennium enim & leges, quas uxor violarit: &morem patrium, quem neglexerit: & matrimonium sitim ultu in esse: quasi eam in adulterio depraehenderit, quae inc tamenta maxima libidini furtim atque nimis avide sectaretur. Ex eodem,& ex Lactantio Firmiano, lib. r.

CaRTE & Cneus Domitius iudex pronunciavit in caussa eius mulieris, quae quod vinum bibisset, morbo excusabat: videri plus vini bibisse quam valetudinis caussa, viro in sciente:& ideo dote multauit. Ideoque & Pompilium Faunum Fatuam Faunam virgis myrteis ad mortem usq; cecidisse, quud cotra morem decusque Resium, clam vini ollam ebibisset, & ebria facta esset.

Noxiarum rerum m qua Nexationem ae erant,inuen-

rores,poenam mereri.

XIIII. Ex Plinio Secundo, lib. x x x IIII. cap. v o r. & Paulo Orosio lib. I. cap. x x.

PARILLys quidam aeris opifex, cum id age-

238쪽

tet, ut nouis suppi ciorum generibus, Phalaridis tyranni crudelitatem recrearet, aleret: fecit vetauro suo aeneo,in quo pariter sontibus atq; insontibus impositis, igneque supposito,ex clamore di sonitu vocis, mugitus pecudis, non hominis gemitus esse appareret: ipso Phalaride Siculo saeuior atque inhumanior haberetur.Itaque vel ab iniquissimo atq, iniustissimo tyranno exto sit hic Perilli non hominis, sed bruti saeuior anti mus,lustiorem saeuitiam .etenim Phalaris inuentore ipsum & artificem, cruciatu experiri iussit.

Simili certe praemio digni, qui in Rc publica nullam aliam artem profitentur, quam ut varia ac noua tormetorum genera,' hoc est, tributorum,

vectigalium, portorioru,quibus misera plebs dia laniatur , Princip bus suggerant. nam ista unde prodeunt,nisi ex turbulento,iniquo .factioso, ac societati humanae inimico animoὸVeru hi apud nos in pretio habentur: neque iam istius Pomcherii Treuirensis, de quo Nicolaus Egidius in Chilperico Rege, ulla memo ia axque recordatio est, que populus lapidibus obruit,propterea quod noua vectigalia inuenisset. Hinc itaqi e colligi possit, quo in statu sint res Gallics pop. qua nulla fides, nulla amplius religio cs: Magia

stratuum rerumq; iudicatarum nulla maiestas, nulla auctoritas: omnia luxu & luxuria abun dant: deniq; unum iam restat immune aer. nam Ius Iustitiaque ipsa diu est cum veneat,in exor

dio, media lite,&post persectum iudicium.

239쪽

etos D RETOR vM LIBER II. Longo post tempore rationem peconia publica reposce re, G captare bonorum pμblicationes, per iniquum atque inhumanum esse. X V. Ex Dione Nicaeo, lib. LIX.

C N E v s Domitius Corbulo Senator, Caio Imperatori hanc inuenerat pecuniae conficiendae ratione, si vias exigeret ab iis omnibu s, qui eas ' sib Tyherio curadas locauissent. multos aut c tra lege, aut vitio curauisse:neq; etiam fortassis in refectionem latam pecuniam collocasse. hi ius nomine grande lucrum, poenis & multis parari pose. Placuit ut nuc semper in Gallia) n

uun, aucupium. Itaque vivis ac mortuis simul

exquisitae insidiae: sollicitata omnium patrimonia. & ideo corte Corbulo Consul pro praemio factus est. Verum ubi Claudius imperio potitus est, ob id accusatus & damnatus est. ex ipsiusque bonis,lis a quibus multae exactae essent,pecunia restituta .Quid enim hoc hominum genere pestilentius dici aut excogitari potest,& quos minus . omnium ferri oporici, qui iuris ac iustitiae nomine, ad latrocinia,ad praedas, ad vexationes &calumnias abutuntur Non sunt in Gallia nunc

opinor huiusmodi, fidi fiduciariique ex Italia

nobis acciti consignationum litiumque redemptores. quod si Romanorum legibus Vteremur, ut in multis utimur,periculo suo discerent,id eis ut in Italia,ne hodie quidem: ita neque in Gaulia licere. Inter liberas Principum serere inimicitia , grandi si

240쪽

. mum siclus est. eos ita recte insitu si ne mutuo. quidem in ludicris opponantur. XVI. Ex Herodiano, lib. I I LSAVE Rus Imperator Antoninum &Getam filios habuit. cum ne inuicem hi dissiderent, omni opera ura ac diligetia praecaueret,ideo quia magnas ex discordia fratrum calamitates oriri necesse estritaque iuberet eos ludis spectaculicque abstinere,ne,ut studia & certamina semper in diuersiim,atq;id naturaliter, tendunt: etiam animi iuuenum,quibusdam quasi admotis contentionum atque inimicitiarum facibus , inui cem distraherentur: omniaque tamen frustra es .sent propter adulatorum ministeria, qui in hoc uno non solum laborabant,ut adolescetium cupidinibus flagitiisq; obsequerentur, veru etiam ut noua id elidem excogitarent, unde alteri gratulatio contingeret, alter offenderetur. adulatores ac corruptores istos Seuerus atrocissimo ac

seuerissimo supplicio vindicauit. quia nullus sit tam publicae traquillitatis perniciosus inimicus, quam qui id quo maxime sustulatur,Principum ac Procerum cocordiam, quantum in se est,dissoluit ac distrahit.

Principum liberalitatem insercipere, quod fumum vendere antiqui appellarunt,capitale else.

XVII. Ex AElio Lampridio, in Alexandro

Seuero.

VETRON avs Turinus fuit. is cum Alexan-

SEARCH

MENU NAVIGATION