P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

221쪽

II8 Dac RETOR vM LIBER ILsollicitare Sergio nocuit, quam profuit reueranon peccasse.Sed voluntas cum pacto,actum habet:neque non certe grauior est corruptela mentis quam corporis.. De sinit atrox esse iniuria , qua magi iratui quidem talaia es , sed cum se pro non magistratu iud corὶ

ageret.

IX. Ex Aulo Gellio,lib. Ii II. cap. X II I I. Αvtvs Hostilius Mancinus AEdil is Curulis fuit.is Manutiae meretrici diem ad Populum diaxit, quod de ambulacro eius noctu lapide ictus esset:vulnusque ex eo identidem ostentabat. Et re & persona atrocem esse iniuriam, quae Magistratui Populi Romani facta sit. nec se laesummodo, sed & minutam Populi auctoritatem. d nique ex facientis vilitate & indignitate, iniuriam S contumeliam crestere. Manulia Tribunos plebis appellauit. apud eos dixit, comessatorem Mancinum ad aedes suas venissἡ:eum sibi apud se recipere non placuisse.sed clim vi irrumperet lapidibus sane depulsum . Tribuni decreuerunt, AEdilem ex eo loco iure deiectum, quo

eum venire cli coronario non decuisset. proptεμ. ea ne cum Populo AEdilis ageret, intercesi runt.Nam ut quae meretricia veste, non matronali habitu vestita suerit, aegre si quis eam appellauerit,aut ab ea comitem abduxerit, iniuriarum actione habet . ita Magistratus qui cum imperio & potestate est, si pro fascibus, cum semtis & coronis in eo loco reperiatur, quo etiam

222쪽

alios aecedere,prohibere debuisset: et si iniuria fiat , de se magis quam de alio queri oportet .

Postremo vim etiam in meretricem cadere. e

go vim vi repellere iure licuisse.na & si quis pa- Iam corpore pecuniam quaereret, aut se lenoni Ioeauiset, etsi famosus & suspiciosus sit: vim incorpas liberum adserri non aequum esse veterescensuerunt, ut ex M. Catone scripsit Nonius MarcelluS. seruo allata iniuria, minori a seruo libero bominis Lia, cerae grauior est,

X. Ex Dione, lib. LX.C v M quidam Tribunusplebis seruum Claudii Augusti in publico perculsisset:Claudius Imperator , etsi seruo suo allata esset iniuria , seruo tamen allatam esse cum sapientissime iudica L. set, nihil aliud in eum statuit, quam quod Triabunoplebis ministros abstulit, & aliquo postea interuallo restituit. Seruum suum alisi, qui virum illqstrem probro affecisset, in forum trahi, atque flagris necari iussit. Certe Atheniesium legibus aeque de iniuria seruis atque ingenuis fieri prohibita, nominatim continebatur e non ideo quia ut praeclare in Tmarchum AE- schines ait) seruilis conditionis homines tantae cura legislatori fuerint: sed quia ciues assii ela-c voluit, ut se a contumelia ingenuorum magnopere temperarent, hoc etiam adscripsit, Ne quidem seruis iniuriam faciendam esse. ideo de-taque, quod eum ad ciuilem cosuetudinem mumine

223쪽

rso DEc RETOR vM LIBER ILnime idoneum iudicaret, qui in libera ciuitate quacuque in re contumeliosus & iniuriosus esset. Apud nos vero quo quis insolentior est, hoc tu lustrior & nobilior est. Qui iniuriam iniuria repellit, innoxius est. XI. Ex Suetonio,in Vespasiano cap. I X. CVM de iurgio quodam Senatoris Equitisque Romani, Diuus Vespasianus Augustus ipse cognosceret: ac pro Senatore diceretur, tantio dinis homini quoquo modo factam iniuria ferri non oportere, etsi ab eo coeperit, non etiam ultro Eques intulerit.ita pronunciaΗit, Non oportere maledici Senatoribus: remaledici,ciuile fasque esse. Publico consilis facta iniuria ublica eget animadue

XII Ex Cornelio Tacito, annalium lib. xx. IIsDEM sere temporibus, cum in Senatu Manlius Patricius ordinis Senatorii pulsatum se in colonia Senensi coetu multitudinis atque iussu magistratuum quereretur: Vocati qui arguebatur: & caussa cognita,in conuictos vindicatum, additumq; senatusconsulto,ut Senensium plebs

modestiae admoneretur. Scripta, monumenta, inuito authoreproducere, ed 'capitale esse.

XIII. Ex D. Hieronymo,ad Pammachium, in epistola,de optimo genere interpretandi.

224쪽

EsECA ius vir Cosularis, cum Patriarcha Gasmaliele grauissimas exercuit inimicitias. Itaque diffamadi Gamalielis seu opprimendi causa, at que ut eum suis ipsius testimoniis conuinceret, quem sciebat ad exercitationem multa in hancillamque partem dictare ac scribere: sollicitato notario chartas Gamalielis inuasit,& in publicum protulit. Querela a Gamaliele ad Τheodosium delata,Esechium capite conde nauit. Nam di seruos alienos in necem domini sollicitare, corrumpere:& calumniandi occasionem ex ipsis Iaribus ac focis, qui unicuique nostrum sanctis.

smi, tutissimi atq; fidei issimi esse debent, anxie

aucupari,flagitiosum esse. Postremo & quis amplius audeat nedum hiscere, aut manum ad tabulas apponere, si quod nobis ac Musis duntaxat scribimus, canimus, neque ex animi sententia plerunque, sed styli acuendi caussa, vel ad id quod scimus utile esse, dissuadedum: vel contra, suod inutile &inhonestum, persuadendum, id

inuitis nobis auferatur,& in publicii exeat)Pl

ne & si quis apud se vel famosissimum libellum

descripserit,tamen si non ediderit aut produxerit, imo si corruperit, suppresserit, lege Cornelia non teneri: quemadmodu&si quis venenum habuerit,nisi caussa necadi hominis habuerit.Non enim siue crimen, siue maledictum esse poste, quod nulli aut dictum aut obiectum sit: nec co-tiicium esse absque vociferatione. ideoq; &qui curauerit conuicium fieri,attam e si factum nonsuerit, non teneri. Denique, ut a Valentiniano α

225쪽

191 DEc RETOR vM LIBER ILValente rescriptum est, qui famosum libellu re pererit,modo non manifestaverit,etsi illum pones se habeat, nihil aduersus legem comittere. alioqui sore ut cogitationis quis poena subeat: quia quod apud quemlibet in bibliotheca i teat,id adhuc in animo latere videatur. Itaque si quid illae tabulae famos habuerunt, non G

in alielis , qui scripsit, sed Esechii qui protulit,

iniuriam esse. quq authori capitalis merito fuit, quod in alienum Faput excogitata & pr parata

esse videatur.

DE EXTRA ORDINARIIS

CRIΜINIBUS, TIT. I I I I. Nimiam lautitiam Ῥeteribus crimini fisse. I. Ex Valerio Maximo, lib. V II I. cap. I. Suetonio, in Augusto, Plutarcho in Sylla, Plianio Secundo, lib. I i I. cap. x L V.

in i o de hoc tam graui, tamque seuero, praefracto & abscisso Populi Rom. iudicio

nunc dicemus, apud quos nulla iam sere est mentio parsimoniae3nam M. AEmilium Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae villie in Alliensi Agro, graui multa Populsi Ro.affecisse, recitatur a Valerio Maximo. Videlicet his antiquae probitatis ac frugalitatis hominibus placebat, unuqueq; non solum publice, sed etiam priuatim, continetem, frugi, parcum, ac non modo civem bonum, sed di patremfamilias optimum esse oportere. EX priuata

226쪽

priuata luxurie,abundatia atque nimio spledo-re,aestimari quae publica esset cuiusq; de ceterorum ciuium vita, bonis ac sortunis administratio.Quia vita nimium spendida es coelosa nunquam a sonis alienis absit net: sed D ri tyrannicum aliquid prae se perit . Etenim in ea Quatate maxime, quae Populi suffragiis aut paucorum arbitrio regitur,alium alio cive, sortunisti opibus magis quam virtute antecellere, nunquam suspicione caruisse. ideoque Valerio Publicolae domum in Palatio constructam, crimen assectatae tyranidis attulisse: & apud Graecos populos, exilium id quod Ostracismum appellabant,idcirco institutum. Deniq; Rei p. interesse. neminem re sua male uti: non mi stip rhium A prodigalitatem Itaque Rutilium Rufum,n ei Anaedificiis attulisse: Lucureum Lacedaemohe, ut tecta domus, non ali b instrumento quam securi: tabulata,quam dentato perficerentur. Hinc & ges Oppias, simpluarias, vestiarias,de minue- dis dotibus,desumptibus funerum liaque innumera huiusmodi: quae hominum libido, potentiorum atque primariorum exemplum, in omni

Rep. semper abrogauit. Vertim ut ad illud Populi Ro.iudiciu reuertamur: huic simili fuit Fabricii Lucini nota Censoria. nam ideo Senatu movit Cornelium Rufinum, iani duobus Cosulatibus & Dictatura speciosissime functu, quod decem pondo vasa argentea compθrasset. Similis ite M. Antonini & Lucii Flacci nota Cesoria aduersus Duronium, quod legem latam de coer

227쪽

39 DECRE ORvM Lin EI. ILcendis conuiuiorum sumptibus, Tribunusplebis abrogasset. Quidam etiam inter reos,die dicta,

relatus & damnatus est a Populo.Romano,quod pueruli & cocubini sui nimis amore corruptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in coenam serri praeciperet, cum bubulae carnis in fropinquo Gnaedae nulla facultas esset, domito bove occiso, desiderium eius impleuisset. itaque in exilium actus est, tanquam colono suo interempto. Interdimonis pulcherrimum genus. i II Ex Athenaeo,lib. IIII. cap. XX. AT etiam Graeci sua habuere Censoria iudicia. Athenis Areopagitae cum Demetrius, Demetrii Phaleret,luxuriosius vitam ageret,& Aristagoram Corinthium amicam domi possideret: ut melius & honς sti*s yiueret, imperarunt. Ephori quoque, cum Gilosius Lacedaemone insolenter se gereret, vetariit ne cum iuuenib' versaretur. Donis ac muneribus publicis insolentius uti, non sine

erimine D t. Praeterea carcerem haberi ad puniendos etiam homines, non solum continendos.

I I L Ex Plinici Secundo, lib. XXI. cap. II L

A N T I Q v AE parsimoniae ac continentiae apud Romanos. Vete es , hoc etiam graue & nobile

est exemplum. Cum superbius atq; luxuriosius esse videretur, passim & publice coronis uti etialudicris:quae virtutis eximiae caussa duntaxat,ab initio

228쪽

DE Ex TRA ORDIN. CRIMINI: Issinitio ciuibus a Republiea concedebantur, magisque ut post mortem in statuis aut imaginibus suis, & ad pompam exequiarum, quam ut vivi quod perpetuo accidit)ad inuidiam uterenturr Lucius Fulvius argentarius bello Punico secumdo , cum interdiu e pergula sua cum corona rosacea in serum prospexisse diceretur:ex auctoritate Senatus in carcerem adductus, non ant quam bella finirentur, emissus est. IIII. Ex eodem.

P v B L I v s quoque Munatius cum demptam Marsiae coronam e floribus, capiti suo imposuis set: atque ob id duci in vincula Triumuiri ius. fissent:et si Tribunosplebis appellaui tame non

intercessere.

Non in potesate ira es, filios nostros ita erudire , Urebus gerendis in Republica sint inutiles. V. Ex Cicerone,lib. i II. officiorum. & VaIGrio Maximo,lib. v. cap. II i I. & C. Plinio, de viris illustribus. ET si non fuerit hoc peractum iudicium, sed iureiurando adactus accusator, ab accusatione destiterit: utile tamen est posteritati cognoscere quid in iudicio versaretur, ut no stri temporis homines sciant quam rem maxin e praetormi tunt ac negligunt, ut si parum ad Rempub. pei tineat fidem,religionem atque puerorum instututionem, hanc olim neque reprehensione neq;

229쪽

1 6 D a c Razo v v M LIBER II. animaduersione caruisse. L. Manlio A.filio cum Dictator fuisset, M. Pomponius Tribunus pleb. diem dixit, quod is paucos sibi dies, licet occasione bene faciendi belli, ad Dictaturam gerenda addidisset. Criminabatur etiam quod Titum filium, qui Torquatus postea est appellatus,ab hominibus relegasset, & ruri habitare iussisset: itaq: hunc publicis usibus subtraheret: cum nia hilominus qui liberi nostri sunt, non tam nobis quam Reipublicae nascuntur. Sed cum audisset adolescens filius negotium exhiberi patri, accurrisse Romam,& prima luce Pomponii domum venisse dicitur . cui clim esset nuntiatumr quod illu iratum allaturum ad se aliquid contra patre arbitraretur,remotis arbitris ad se adolescetem venire iussit.At ille ut ingressus est, confestim gladium distrinxit, iurauitque se illum statim interfecturum, nisi iusiuradum sibi dedisset,

se patrem missum esse facturum. Itaque iurauit hoc terrore coactus Pomponius . rem ad PopuIum detulit. docuit cur sibi a causa desistere necesse esset .Manlium missum secit.Tantum temporibus illis iusiurandum valebat. Nimia virtus O industria olerum7ue periculosa epoVI. Ex eodem,lib. v I 1 1.cap.X v I. HAMNo e Poenorum clarissimis, primus hominum, leonem manu tractasse ausus, & mansuefactum Populo Carthaginensi ostendisse traditur. Hoc certe argumento danatus est: quoniam

nihil

230쪽

nihil non persuasurus vir tam artificis in oenii vitabatur:&male credi libertas ei, cui in latiim cellasset ipsa etIam feritas, tam superbum, tam saeuum, tam crudele animal. Omnino in quolibet Politiae genere,non tam per se malum est, caeteros omnibus ingenii partibus,virtute ac fortunis anteire, quam minus pro communi libemtate erum tranquillo statu,&eorum qui soli dominationem & imperium habent,dignitate, tutum atque oportunum . Igitur eadem res per se optima , necem exiliumque summis atq; forti si simis viris saepissime atiniit, dum apud alios timor,apud aliosversatur inuidia.Non minus coiitemni,quam suspici nocet. Sic& virtus sua iura, suas leges hos terminos habet: quos ultra modum excitare ac producere, hominibus nefas &piaculum est.

Impiorum votorum accusatis oe damnatio.

ει Annaeo Seneca, lib. v r. de beneficiis

cap. XXXVIII.

I iri I I voti a Demade Athenis quidam a cusatus est, qui cum necessaria seneribus vendia taret, grande lucrum ut in hac arte sua saceret, optasse dicebatur. Id nisi ex mala mente & pessimo in Reinp. odio proficisci, cuius hic compos esse nequeat, sine multorum nece, strage &interitu. Satis per se detestandas atque abominani das opes, quae tam inscelici & lugubri officio seu

comercio paratae sunt: quam ut etia solenni voto,palam & publice cum damno publico misere

SEARCH

MENU NAVIGATION