장음표시 사용
331쪽
AD LEGEM CORNEL. DE sICA. et ''pilli haereditatem admitti possent, tutelam hac' ratione ac prouidentia detulit, ut qui sperarenthmic successionem,iid a tuerentur bona ne di lapidarentur, quasi in rem suam procuratorest dati. At contra Solon legislator Atheniensium, id ante omnia praeclarissime statuisse dicitur, ne is sutor curatorve pupilli esset, ad quem eo mortuo bona peruenirent:neue qui tutor cura torve esset, cum matre pupillorum habitaret. idem videlicet metuens, quod cum accidisset, Galba Imperator severissime vindicauit. Nam tutorem, quod pupillum cui substitutus haeres Crat, veneno necallet, cruce affecit:implorantique leges, &ciuem Romanum se testificanti: quasi sblatio & honore aliquo poenam leuaturus, mutari crucem, multoque praeter caeteras altiorem,& dealbatam statui iussit. Nempe parricidium est, omnique scelere crudelissinatim facinus sui parentis loco sis, eius vitae nedum bonis insidiari velle. Pro Nenefico babetur clui amatoriis poculis νtitur. XII. Ex Ammiano Marcellino,lib. x X v III. M ARI N v s Romae causarum defensor fuit, Valetiniani, Valentis ac Gratiani temporibus. is accusatus quod Hispanillae malis artibus affectasset matrimonium: vltimo supplicio damnatus est, laximino annonae Praefecto, per delegationem iudicium exercente. Av
332쪽
PARRICIDII S. TIT. XIII, Lege Pempeia puniιur issimum, qui patrem occidorit,aut ei dolo malo insidiMparauerit.
I. Ex Plutarcho,in Artoxerxe. Iustino lib.x. IN eausa priuatorum nihil tam insigne haberent haec iudiciar Ille aut 1lle ex parricidio damnatus est: nisi sic ut antiqui & Graeci & Romani adnotarunt, quis inter eos primus, Naturae, hoc est,parenti manus attulerit:primus v- , xorem suam repudiauerit: cum nouerca, iurgio contenderit : iudices pecunia corruperit, aliaque huiusmodi. Sed & cum in tantis viris,Regibus ac Principibus, hoc omnino memorabile, tum eximia nequitia quodammodo admirabile est exemplum. Artoxerxes Persarum rex, Darium, Ariaratem & Ochum filios legitimos habuit:ex pellicibus, centum & x v. vel ut alii vo lunt, C Lx. Darium maiorem natu iam antea sibi succetarem esse velle, pronunciauerat. Is post insigne paternae pietatis documentum, I uiter offensus,abducta videlicet a patre mulie
cula, interficiendi patris consilium capiti Verum sceleratus profecto suisset, si solus parricia dium cogitasset: sedeo sceleratior fuit, quod in societatem facinoris assiimptos quinquaginta fraueres secit parricidas. Sed hoc quale ostenti' genus, in tanto populo non sociari modo, verum etiam sileri parricidium potuisse λ ut ex qui
333쪽
uinquaginta liberis nemo inuentus sit, quem
aut paterna maiestas, aut veneratio senis, aut indigentia patris a tanta immanitate reuocaret Adediae vile Paternum nomen apud tot numerq filios fuit, ut quorum praesidio tutus etiam aduersus hostes esse debuerat, eorum insidiis circumuentus, tutior ab hostibus, quam asiliis haberetur Sed&a Tyribazo adductus &agitatus regni cupiditate, aduersius patrem conspirauerat. Id ubi Artoxerxi renunciatum est, nec rem indiciumque neglexit, quia de sua fatute ageretur: neque etiam tantum, tam sceleratum, audax atque inhumanum facinus, de Da-ἀrio maxime, sibi temere persuasit. Ergo effracto cubiculi parsete ita se composuit, ut introeuntes percussores & ipse suis oculis cernere, & sine suo damno commodissime vitare posset. Nec fallax indicium fuit. Itaque in Tyri basium & alios quidem statim animaduersum est. Coniuges quoq; omnium cum liberis,ne quod vestigium tanti sceleris superesset, interfici placuit. In Darium vero, quia sceleri ipse non intersuisset, pater seuerissime ac diligentissime inquiri iusisit:magistratuumque non sua cognitio facta est. Conuictus, omnium Iudicum sententiis damnatus,& nihil morante patre,obtorto collo iugulatus atque interfectus est. Contra, Seuerus Imperator filio suo Antonino veniam dedit, &si palam gladium strinxisset, ut eum manu sua trucidaret. Alter Imperatoris personam induere:alter patris non exuere maluit.
334쪽
3or DECRETORYM LIBER. ILAnflim de noxio parente pie aut iure Nnquam sunt ' cium sumat. G q a antiqua Persarum poena in
II. Ex Plutarcho, ibidem. Α T quid ex aduersoλunquam ne filius de patre aut matre, avo aut auia iupplicium iure posti labit3 dicemusque nihil in tam miserabili quγstione interesse, sitiam, alienam, an publicam iniuriam persequatur priuatus sit, an in summo gradu constitutus 3 Nam filium a patre ob iu-1tum crimen damnari vel intersci, seuerissimum quidem & inhumanum semper esse existi matum est. Sed tanto iure patriae potestatis,facilius serri aut excusari coepit. Quinimo si vi- Ium aut iudicem, aut etiam profecto carnificem situs ferre debet ac perpeti: quem patre sentiet unquam aequiorem,adeo fac em, adeo fratiosum λ Sibi, quam siris magis est inimica pietas.Ergo si contra quid euenerit,iustissimurn supplicium veteres esse censuerunt, quod a Natura,veritas,ipsumque ius & aequum extorserit. Verum in filio alia omnino ratio est. Execratur enim ante omnia hoc ipsa Natura supplicium,
quod a filio de patre sumi aut postulari potest. Huic vitam ac lucem adimat, a quo ipse ultro acceperit λ Iam in parentum mores, liberos inquirere atque animaduertere , praeter fas praeter id quod decet, omnemque ordinem ac
rationem esse. Parentem,alterum nobis Deum,
summum alterum Principem atque Magistra-
335쪽
3o 3 tum esse: a quibus omnibus si quam iniuriam
accepjmus quae iniuria dici possit J ferri,
non ulcisci oportere. I Sed quando & hae sepefiunt iniuriae, & atrociter ita aliquando a recto aberratur ac delinquitur, ut nec serri nec tolerari possit: quin etiam nulla personarum habita ratione plecti ac vindicari debeat, quia sit hoc
ipsum aliquando tam contra naturam, quam
pietatem laedere : merito hac distinctione uti placet, ut certe publicam iniuriam, quale est Patriam prodere, liceat filio aduersus patrem non solum sine scelere .per se, aut iudicio pro sequi: d etiam ut praemio assici possit, qui eum
vel sua manu occiderit, luem, quod omnes interfici voluit, leges sepeliri ac lugeri vetant.Sin vero suam exequi velit aut aliorum iniuriam: priuati, eiusve qui siunmu imperium obtineat, ius diuersum constituendum estis.Priuato, alienam persequi, capitale esse oportere : suam, si non capitale semper, certe nunquam venia diagnum,nisi iure ac iudicio persequatur:vt potior sit tamen,nulla unquam iniuriae recordatio. At Princeps qui subditos suos ab iniuria protegere actueri debet, ius iustitiamque unicuique reddere : grauissima paretum facinora plane ulcisci debet, iudiciaque eo nomine agere non per se, sed per Magistratus:& tamen etiam eo modo,Vt
nunquam meo iudicio) extremum supplicium
irrogari sinat. Verum suam iniuriam quam a parente acceperit,optimum Regem aut Imperatorem nunquam vindicare vellem, nedum
336쪽
3o Dac RETOR vM LIBER II. rem in iudicium adducere: sed ita quasi aliud
agendo,in posterum cauere, ne amplius,s maxume velit, nocere possit. Hoc adeo exemplo iusdem regis Artoxerxis & matris suae Paus iis manifestissimum est: quae ctim regnandi aemulatione Statiram uxorem filii sui Artoxerxia veneno sustulisi et:a reliquis consciis, eo quidem genere, quod aduersus veneficos apud Persas tum olim usitatum erat, supplicium sumptum est:lapidi caput impositum, lapide cassatum &obtritum est. at matrem nec damnauit nec absoluit. libere tantum ac veluti sponte eam Babylonem secedere passiis est,unde nec ipsa unquam discederet: nec quo ipse quandiu illa viueret, venire vellet. Grauis ac violenta innocentiae praesumptio es,somnus, mens quieta occuritas, G aequitas animi.
III. Ex Cicerone,pro Sexto Roscio Amerino :& ex Valerio Maximo, lib. v I I I.
cap. I. T. CLOELI vs Terracinensis cum coenatus
cubitu in idem conclaue cum duobus adolescentibus filiis isset': inuentus est mane iugulatus. Cum nequc seruus quisquam reperiretur, neque liber,ad quem ea suspicio pertineret: id aetatis autem duo filii propter cubantes, ne sensisse quidem se dicerent : nomina filiorum de Parricidio delata sunt. Nusqua verosimile videbatur, ausum esse quenquam se in id conclaue committere, eo potissimum tempore, cum
337쪽
ibidem essent duo filii, qui ct sentire & defendere facile potuissent. Tamen cum planum cludia cibus esset Distum, aperto ostio dormientes eos tepertos esse: iudicio absoluti adolescentes, &suspicione omni qua sola iudicium agebatur liberati sunt. Nulli enim visum quenquam esse, qui cum omnia diuina atque humana iura scelere nefario polluisset, somnum statim capere potuerit: propterea quod qui tantum facinus commiserunt, non modo sine cura quiescere, sed ne spirare quidem sine metu possunt.
Qui iusto dolore matrem occiderit nec absiluendus nec puniendus est.
IIII. Ex Valerio Maximo, ibidem. A p v D M. Popilium Lenatem Quaestorem parricidii, quaedam quod matrem fuste percussam
interemisset,accusata est.Sed cum abunde constaret,eam veneno necatorum liberorum dolore commotam, quos auia filiae insensa sustulerat,parricidium parricidio vindicasse : pronunciatum est, ream videri neque damnari neque absolui posse. alterum enim ultione dignum , alterum absolutione indignum esse.
Elparricida maritus est,qui Orem interfecerit. --terum ad arguendum facinu , plurimum adferseo ictum mendacium.
V. Ex Cornelio Tacito, Annalium lib. II I LIAcTA in praeceps Apronia Plautii Siluani Praetoris, cum in nudum alium suspicio cade-
338쪽
DE RETORYM Lixa R ILret neque esset ullus qui de facto quicquam vel 'audisse vel vidisse se diecret: Siluanus ad lyberium Imperatorem agductus est. Huic de
morte uxoris interroganti, quia turbato animo& quasi a somno rediens respou disse visus est,es Uxorem sponte sibi mortem consciuisse r quaestionem exercens ipse Tyberius, in cubiculum venit,ex quo se Apronia praecipitem dedisse a marito dicebatur. Ibi cum reluctantis & impubsae vestigia, pedum,manuum, Unguiumque comtactu senestris impressa viderentur: ex mendacio conscium esse iudicauit. Sed ob Praetoriana dignitatem hunc ab amicis sententiae suae a moneri voluit. itaque Plautius damnationem
anteuertit. Conιra ,si νxor maritum , fliumve interfecerit, crimen hiam legis contrahit. sed in omni delicto ad damnationem aut absolutionem, refert , quo animo
quid quisique commiserit. V I. Ex Valerio Maximo,lib. v II I.cap. I. Aulo Gellio,lib.x I i.cap.vH. Ammiano Marcellino,lib. X X I X. MATERFAMILIAs Smyrnae,uirum & filium interfecit, clim ab iis optimae indolis iuuenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum esse comperisset. Dolabella Proconsul in Asia, quia ut Popilius Laenas, neq; liberare duabus caedibus contaminatam, neque punire iusto dolore
impullam facile posset, haesitans quid inter vibtionem & scelus statui oporteret: rem ad se dilatam
339쪽
ΛD LEσEM p o My L DE , A R R r. so latam reiecit Athenas ad Areopagi cognitionem: quorum Senatorum aequitast, Deorum quoque iurgia dicitur terminasse. Sed Areopagitae quoque non minus sapienter, quam Dolabella mansuete, inspecta causa, &accusatorem & ream in centum annos vadati sunt : hac mora, & damnandi atque absoluendi dilatione, ablegantes a se, Sc sequentibus iudicibus, extincta morte accusatione, adimentes obscurum
Parricidium comittitur etiam in fratrem auisororem.
sed O potes ea quasio incidere, utrum iureonta soror iudemnata,a fratre interfecta sit. VII. Ex Regum lib. I I. cap. ii G.Flauio Iosepho, lib. v I I.cap.v I I.
AMMON filius Dauidis, Thamarem sororem vi corruperat: ideoque a fratre Absalone, cum biennio post, sororis pudicitiae ulciscendar ca ii GD, per insidias interfectus esset: Rex indignissime tulit, quanquam raptoris atque incestitosi, ab eo tamen exactum supplicium, a quo minime oportuit. Itaque longo interuallo vetuit Absalonem in conspectum situm adduci : quae poena, iis quibus parentes Deorum loco sunt, omnino certe ipsa morte grauior est:nec tamen contra naturam, ut pater in filium, hoc est in sua viscera Levia atque inhumanior esse vide
VIII. Ex Cicerone, lib. r L de inuentio. &pro Milone. Dionysio Halicatilib. ii 1. G-
340쪽
168 Dac RETOR v M. Li 2ER II 8 to Lituo,deca. r. Plinio,de viris illustribus. HORAT ius occisis tribus Curiatibus,&duobus amissis fratribus,domum se victor recepit. Is animaduertit sororem suam de fratrum morte non laborantem: sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatis,cum gemitu, S lamentatione. Indigne pastus quod publicu gaudium, eamque de Albanis victoriam abominari videretur, virginem occidit. Atrox id visum est facinus, eum omnibus,tum potissim si Patribus.ideoque ad Romulum Regem in ius raptus est. Hoc urbs Roma primu iudicium de capite vidit. Lex proserebatur, quae hominem indemnatum necari vetat:fi nedum a Magistratu, multo minus a priuato,& minus etiam a fratre. non enim oportere ante supplicium, quam iti-ὰicium interponere. factum virginis excusari potuissesquia & mulier: & sponsi dura & grauis esset recordatio.facilius,uirum,iram & indignationem temperare potuisse': quam virginem amissi sponsi eo acerbiorem dolorem, quo nuritiis nihil libentius audiunt. Si furorem excusat Horatius, eum multo magis ignoscere sorori debuisse. Deinde hoc si costitutum sit, ut peccata homines peccatis, & iniurias iniuriis vici scatur, quantum incommodorum consequetur Defendebat ex aduerso pater ipse P. Horatius filium adolescentem , vltro filiam accusans: & , poenam illam,non caedem,dicens esse. se, nisi iure caesam iudicaret, quae hostium moricin I seat, statrum negligat, Horatium & Popu- tum