P. Aerodii Andega. I.C. Decretorum, rerumue apud diuersos populos ab omni antiquitate iudicaturum, libri duo qui ad formam Digestorum & Codicis Iustinianei redacti sunt, item usui forensi ac moribus Gallicis accomodati. Accedit tractatus de origine &

발행: 1567년

분량: 488페이지

출처: archive.org

분류:

351쪽

ac diuini cultus. Christianos se ab eo appellari, cuius sit ut alia omnia) hoc piissimum dogma,

uti Magistratui pareanimeq; alia ratione fidem ει doctrinam suam aliis persuaderi velint,quam recte dictis ac factis. Itaque cum Nicomediae is publico proponeretur edictu Diocletiani&Miximiani Imperatorum,crudele atque durisisimum aduertus Christianos, videlicet quo templa solo aequarentur, diuinae scripturae tabur rentur: qui inter Cbristianos magistratus h noresve gereret, is ut cum infamia in ordinem redigeretur: Christianismum qui serui abiurarent, libertate donarentur, & alia pleraque huiusmodi: quidam,& ille primus omnium Christianorum extitit, qui tatae seueritatis indignatione motus, ausus sit, cumstiam uterque Im perator Nicomediae moraretur, edictum manu

accipere, discerpere, proscindere in minutissumas partes. In eum cum hoc nomine extremo

supplicio esset animaduersum, reliqui etiam Christiani iure caesiim esse pronunciarunt.

Aliam scripturam dolo malo alterius chirographo accommodare, capitale est.

V. Ex Ammiano Marcellino, lib. xv. S v a Constantio Gallo Imperatore, cum m tus exortus esset in Gallia,Siluanus Devius p destris militiae Rector, id imprimis Artebione Magistro Equitum atq; praesecto Cubiculi suadente ac procurate, in Galliam ab Imperatore cum imperio atque exercitu delegatus est. AE' mutua

352쪽

mulus enim dc inuidus Artebio, putauit se illo absente facilius aliquid in perniciem eius posset comminisci & e equi. Curauit igitur ut aaenteres in Gallia Silvano, illius actuarius quidam Dynamium appellabant) Romam rediens,

Iiteras ab eo commendatitias impetraret. Id ei non negauit. Quarc dum venit in urbem Dyn mius, interim Artebiqper Lampadium Praes ctum & Eusebium Excomite rei priuatae, atque Edesium Magistrum memoriar, quorum opera ad calumniam utebatur, dispargit hos sermones de Salviano, quod imperium sibi arrogaret, seque ab exercitu Imperatorem rcnunciari postulasset. Caeterum rei confirmandae caussa, postquain urbem Dynamius aduenisset, resignatis sit ris iis quas ad plures summae auctoritatis viros a Salviano attuleratmotis abstersis,solaque incolumi relicta subscriptione,ea transcribi iussit, quae ad Imperium occupandum pertinerent. Postea recitantur in intimo consistorio. Itaque iussit Imperator eos quoru nomina literis continerentur,si qui essent in Prouincia,hos adduci: vocari item Siluanum. Sed cum optimi quique,& Franci potissimum, quorum iis temporibus in Palatio magna erat frequentia & auctoritas, agre ferret ea de Silvano aliisq; Tribunis tam incredibilia falso accusari, per eos maxime qui virtuti ac sortunae illorum inuiderent: ab Imperatore alio qui credulo, crudeli ac timido impetrarunt,ut de re amplius quaereretur,& Ii dices daret. Itaque accidit ut Florentius iudex

353쪽

tum Agens pro magistro ossici orsi, literas inter iudicandum diligentius inspiciens, animadue tit apices qui apparebant,non ei quartum legebatur , sed alteri ac priori scripturae conuenire. Quamobrem discussa nube falsitatis, quaestionem haberi placuit. Lampadius itaq; Praefectura destitutus est. Eusebium consessum ea se conscio facta,Florentius suspendi iussit. Edesiu dimisit, quia nihil non semper inficiatus est. Artebio . non tam quod ab aliis sermones acceptos detulisse bona fide se diceret, nec sua manu falsum

commisisset, quam commendatione amicorum ipsiusque etiam Imperatoris, absolutus est. Caeterum indignitate motus Siluanus se innocentem accusari, neque calumniatorem supplicio assici, reuera se e us criminis conscium postea praestiti de quo accusabatur.

AD LEGEM IULIAM REPETVN

DARV Μ, TIT. XVI. Qui pecuniam accipit quo maris aut minus quid ex licio suo faciat in hanc legem incidit. L Ex Dinarcho, contra Demosthenem. Plutarcho, in vita Demosthenis.Athenaeo,lib. V I. cap.v. Iustino, lib. x II I.

FAR WALus homo luxuriosus,ob conscientiam scelerum, ideoque metu Regis Alexandri, ex Asia cum ingenti pecunia supplex Athenas aufugerat, paratus se suaque Populo Atheniensi dedere. At cum Orator Demosthe-

354쪽

DECRETORYM LIEER ILnes primum in concione, vitandi belli causa,ne 'reciperetur,Populo suasisset: postea vero calice ac x x. talentis ab Harpalo delinitus, iussus ad Populum iterum sententiam suam dicere, angunam & faucium dolorem simulasset: imo dictus est, pati argentanginam. Itaque huius pecuniae nomine a Stratocle insimulatus, ipsb Dem siliene auctore, neque conditionem recusante, vi quos Senatus deliquisse demonstrastet, ii punirentur : Populus Senatum Areopagum depecuniis quas Harpalus in urbem aduexisset,iussit inquirere. Nam Harpalum eiici placuerat,& de pecuniis qufri:ut si ab Atheniensibus earu Al

xander rationem poscere eam redderent. Senatus re inquisita, retulit imprimis, esse apud Demosthenem argenti viginti talenta. Igitur P pulo placuit iudicium agi, accusandique partes tribu1 Dinarcho. Eleuabat Demosilienos Senatus auctoritatem: multosque alios proferebat, qui quanquam delati a Senatu, tamen Populo suffragia ferente,dimissi & absoluti essent: ideoque ab aliis denuo inquirendum esse. Dinarchus contra, dicebat Demosthenem, ossicium Senatus quod approbasset, non posse nunc improbare:& quo iure aduersus Archinum aliosq;

usus esset, quos sola auctoritate Senatus urbe expulit, eodem in sua caussa uti oportere. Catterum quod euenerit, ut aliter nonnunquam Populus decreuerit, sciuerit, quam ei Senatus

auctor esset:id fieri non quod praesudicium Se natus improbaret,sed quia humanitatis potius,

355쪽

quam summi iuris interdum rationem habendam esse sapienter existimaret. Crimen autem eo in Demosthene acerbius esse, quod cum loges & Oratori & Imperatori prscipiant, si fidem: Populo ciuibusque suis sibi haberi velint dum praeesse Populo instituunt: scilicet ut liberos su 1cipiant, haereditates intra limites possideant,

quae sint omnia patriae pignora in perniciem tamen Reip. venalis fuerit eius animus , voluntas,oratio. Quid quod olim institutum erat, ut quae ciui non a patria, sed ab extraneis corona donaretur, quam Hospitalem appellabant, ea adempta ciui,consecraretur nisi ut nullius animus alienam beneficentiam prsseredo, corrumperetur 3 Itaque Populus reum quinquaginta talentis multauit,atque in carcerem duci iussit. Sed hinc elapsus,in exilium abiit. Huius legis pro reigrauitate poena es, exilii: visi P

solus socios aut Prouinciales compilauerit.

II. Ex Dione Nicaeo,lib. x x x I X. & Appiano, in Syriaco . LEGE cautum erat,ne quis Procosul aut Pr ses extra Prouinciae fines proficisceretur:deinde ne quod suo arbitrio bellum susciperet. Cum itaque Populus Romanus consultis libris S1byllinis prohibuisset, ne Ptolemaeus rex AEgypti reduceretur:attamen Gabinius pecuniae .cupiditate, Syria prouincia relicta, praedonumquemiuriis exposita,cui tum praeerat, Ptolemaeunx in regnum suum restituit. Qua de re deferenti-x a bus

356쪽

bus Syriis a Cicerone ad Populum accusatus est. Contemptam religionem esse: spretam P puli Romani auctoritatem. Sed cum tantis pecuniis ac sordibus damnationem euitasset, ut Populus in Iudices facti ignominia irruere conatus sit:de Repetu dis lege repetitus, licet tum Cicerone defendente, quod ex Prouincia quater millies sestertium eoque amplius compilanset,exilio multatus est. Lege hac tenetur,qui ob hominem condemnandum, iudicium νe capitis pecuniaque faciendum pecuniam

acceperit. Advocatorum laudandorum Netus G praelara ad excitandos animos consuetudo.

III. Ex Plinio Nepote, lib. II. epistolarum MARI vs Priscus accusantibus Asris lege Iulia repet udarum, quibus pro Consule praefuit,cum pecunias cepisse se negare non posset: omissa defensione utendo clementia legis, Iudices petiit,qui pecuniam siue litem aestimarent,quae iis redde da ad quos pertinerei,de suis bonis exigeretur. C. Plinius & Cornelius Tacitus a Senatu adesse Prouincialibus iussi,dixeriit Priscum immanitate & saeuitia legis scueritate excessisse,ut eius criminibus dari Iudices possint, quorum sit Lege & formula conclusa cognitio non erat enipoenae persecutio in arbitrio iudicantis, sed legis

auctoritati reseruabatur cum ob innocentes condemnandos atque etiam interficiendos,p eunias reus accepisse diceretur. liberum solutumque iudicium Senatus esse oportere: quantumque

357쪽

A' LEGEM IvLIAM REPET. 32stumque admisisset reus, tantum vindicandum: nec codemnationem simplo aut duplo aut quadruplo praescribendam quae ordinaria est poena Iegis Iuliae repetudarum sed ut vel extra ordinem , mitius aut durius, prout rcum deliquisse apparebi Senat',exilio,capite aut deportatione iudicet. Verum quia nondum aderant,a quia bus ob homine necandum pecuniam reuS accepisse dicebatur, placuit Mario quidem interim ex antiqua sormula Iudices dari: caeterv euocandos quibus argueretur innocentium poenas vendidisse. Veneriit qui adesse iussi erant, Vitellius Honoratus& Flauius Martianus:ex quibus Honorat', trecetis milibus exiliu equitis Romani, septemq; amicorum eius ultimam poenam: Maxtian',unius equitis Romani septingetis milibus plura supplicia emisse accusabatur. erat enim fustibus caesus, lanatus in metallu,strangulatus in carcere. Honoratum cognitioni Senatus mors subtraxit. Martianum in Senatum induci placuit.' Mario quidem praesente, quod aequissimum videretur, commune crimen ab utroque defendi:et si dilui non posset, in utroque puniri. Re a pluribus patronis coram Caesare acta,& faepius dilata ac reiecta in proximu,alium & item alium Senatum visum est non iam Marium repetundarum poenae relinque dum. itaque censuit Senatus septingenta milia quae acceperat M rius,a rario inserenda, Mario urbe Italiaque interdicedum: Martiano hoc amplius, Africa. ΗΟ-

filius etiam Firminus Legat' Marii prisci Pro-

358쪽

31s D Ecna TonvM Lia En II. cossitis,qudd ei ad turpissima ministeria operam suam accommodasset,stipulatusq; de Martiano quinquaginta millia denariorum probatus est, ac ipsis praeterea sestertia dece millia accepisse: placuit in sortitione Prouinciae ne ratio eius haheretur. Denique quod perlaudabile fuit institutum Senatusconsulto adiectum est, arbitrari 1enatum, Plinium & Tacitum iniucta Aduoc tione diligentei fortiterque functos esse: ideoq;

placere erga patronos laudatione & commendatione uti. Non iam in Praesides aut proconsulas,sed in minis,

O comites eorum animaduerti. Hoc crimen morte

non extingui. O quatenus quis iv.osscio locupletior euaserit,eatenus Prouinciam Nideri compilasse.

IIII. Ex eodem,lib. III. epistolarum. CAECILI vs Classicus in Baetica Proconsuriatum non minus violenter, quam sordide gest serat. Is a Prouincialibus sic accusatus est,ut v re in eum tota Prouincia incumbere videretur. Sed siue fortuita, siue voluntaria morte accusationem anteuertit. Nihilominus, ut erat prouisum quidem antea legibus,intermissum tamen, Spost longam intercapedinem tunc reductum, Baetica in defuncti accusatione perseveravit:2cios ministrosque detulit, &nominatim in eos

inquisitionem postulauit. C. Plinius & L. Albianus qui Baeticis aderat,Classiicum prius peregerunt: quia socii ministriq; probari, nisi illo nocente non poterant. Is sua manu scriptum relidi querat,

359쪽

AD LEGEM IULIAM REPET. 327

querat, quid ex quaque re, quid ex quacunque caussa, accepisset . quare commissi aduersus legem Iuliam Repetundarum facilis probatio &executio fuit. Circa socios ministrosq;,Fabium Hispanum,Barbium Probum,& Stillonium Priscum Prouinciales, elaboratum est, quia dicebatur, mi nisterium non esse crimen, aut certe necessitati veniam dari oportere. dos enim esse

Prouinciales, & ad omne Proconsulum imperium metu cogi. Sed cum nec domini potestas, nec patris auctoritas a grauioribus delictis struunt filiumque familias excuset: placuit Senatui,bona Classici quς habuisset ante Prouinciam, a reliquis separari: illa filiae, haec spoliatis relinqui: addituq; est,ut pecuniae quas in Proc

sitiatu creditoribus soluerat,reuocarentur.Non

enim eandem rationem esse in Praeside , quae in tutore. quia priuatis neque industria,neque augmentum patrimonii, quod laboribus & multis casibus acquiritur, interdictum est: eraesidibus omnis fere contractus in Prouincia prohibctur. Hispanum& Probum adeo graue visum est, quod dubitabatur an omnino crimen esset in quinquennium relegari placuit: Prisco,in biennium Italia interdici. Caeterum Ad uocatoruni industriam, fidem, constantiam a Senatu comprobari.

Etiam munera a Prouincialibus accipere lex Netat. naim es lcges intendere ac mitigare.

V. Ex eodem, lib. I ii I. epistolarum.

360쪽

Iu L I vs Bassus accusante Pomponio Ruso RTheophane, caussam dixit in senatu, quod in Bithynia Quaestor a Prouincialibus , licet ab amicis,quaedani accepisset. Accusatores, haec,sumta ac rapinas,ipse munera vocabat. Sed lex munera quoque accipi vetati itaque praeclusa reo illiusque aduocatis C .Pl inio ac L.Albino desensio videbatur, quia Bassus multis non celasset neque ipsi adeo Principi Tyberio, se munuscula natali suo,& Saturnalibus accepisse, ac vicissimplerisq; misisse. Caussa tamen per quatuor dies acta est, quorum ultimum probationes Occuparunt. Censuit Baebius Macer Consul designatus lege Repetundarum Bassum teneri: ita enim l ge ET MUNER A,compraehendi: Caepio Hispo, salua dignitate Iudices dandos. putabat enim licere Senatui,sicut licet, & mitigare leges, & i tendere. quare non sine ratione venia dari tunc Oportere saeto vetito quidem,non tamen inusitato: & qRia reus ut imprudens & incautus, ita minime malus videretur. Praevaluit sententia C pionis.

AD LEGEM IULIAM DE AN

NONA, TIT. XVII. I. Ex M. Cicerone, pro Flacco. ATHENrs caesus est virgis Athenagora Cynicus, qui in fame frumentum ausus

xat exportare.

II. Ex

SEARCH

MENU NAVIGATION