장음표시 사용
611쪽
S r. 2. h. t. Muti & surdi non aliter , quam si scribam Ipsi vo. Iuntatem. l. m. C. qui test. sae. ροι . Caec non nisi adhibito tabellione, vel octavo teste, & voluntate nuncupata ac simul inscriptum redacta. l. 8. C. 'πι ι est. De. ροβ. Qia tamen omnes passivam testamenti factionem habent. d. inst. de hared.
T 1 r. XIII. De exheredatione liberorum.
EXhaeredatio est ab haereditate exclusio.
Et vel expressa est , quae se. nominatim & verbis ex. pressis fit 3 vel tacita ι qua ratione praeteritio a matre vel avo materno, vela milite facta , loco exhaeredarionis est. S. pen. O uti. h. t.
Liberi I. vel sui sunt, vel emancipali 2. vel nati, vel post- humi. s. vel primi vel ulterioris gradus. . vel legitimi & naturales simul, quales sunt , qui ex justis nuptiis procreati; vellegitimi tantum , quales adoptati & adrogati ; vel naturales tantum ; vel spurii & incestuoii & adulterini ; de quibus alibi actum est Posthumi autem vel veri sunt, vel quasi posthumi. Veri posthumi dicuntur , qui post: mortem testatoris nati
Quasi posthumi in genere sunt, qui post conditum testamentum, aut testatoris captivitatem , nati, vel agnati sunt. I. a p. possim. ff. h. t. t. t s.ff. de ιnjust. rv. irrit. Necesse autem est, liberos legitimos & naturales simul, masiculos& Arminas, natos & posthumos , suos & emancipatos, per patrem institui vel nominatim exhaeredari; alioquin, suis jam natis praeteritis testamentum foret ipso jure nullum ; post- humi praeteriti illud rumperent agnatione posthumi vel quasi; emaneipati praeteriti habituri essent bonorum possessionem contra tabulas. pr. ΘSS. seqq. h. t. naturales planὰ liberi , ut M adoptati impune a patre praeteriri possunt , nisi adoptati sint ab aliquo ascendentium. Lao. C. de adoption. Vel ab extrane. adrogati.
612쪽
HIEredis institutio est designatio succelloris in universum jus desuncti. Et fieri potest vel pure, vel sub conditione, non item ex dia vel ad diem; & si dies sit appositus, pro non scripto habetur, ae proinde est ac si purὸ institutus esset haeres. f. '. inst. h. t. Conditio proprie est casus adjectus actum suspendens propter incertum futurum e entum.
Sed latius accepto conditionis vocabulo conditio vel possibilis est, vel impossibilis. Possibilis triplex est, potestativa. casualis, & mixta. Potestativa dicitur, quae est in honorati potestate : veluti Tistius haeres esto, si in Capitolium ascenderit. Casualis est, quae non ab arbitrio honorati , sed incerto plandeventu dependet: veluti si cras pluat, si Maevius conlut fiat. Mixta est, quae partim ab arbitrio honorati , pariun aliundὸ dependet: veluti. Titius haeres esto, si in Capitolium ascend rit, Maevio consale. Impossibilis iisdem triplex est ; natura, jure seu moribus, de
Natura impossibilis est, quae per rerum naturam nequit impleti : veluti, si digito coelum tangas. S. II . inst. de inurit. μι- ρuiat. Iure seu moribus impossibilis est, quae pietatem , verecundiam , existimationem Ledit, & contra bonos mores est et veluti, si nudus in soro saltaverit, si furtum secerit. Las. P. dasondit. institution.
Verborum propimitate impossibilis conditio est , quae exitum invenire nequit: veluti: s Titius haeres erit, Sejus haeres esto, si Sejus haeres erit, Titius haeres esto. I. ι 6. ffae condit. insit possibilis conditio institutioni adjecta, regulariter implanda est ι quamvis quibusdam in casibus remittatur a praetore , vel implera fingatur vide l. 8. a r. V. de condit. institui. t. r4. 2Ο.28. ff. de condit. se demons. impossibiles natura vel moribus eonditiones pro non scriptis habentur . sic ut purὸ censeatur facta institutio. f. I o. b. t. at verborum perplexitate impossi
613쪽
Potest autem testator vel simpliciter sine partibus haeredes instituete, vel singulis partes assignare assis, id est totius haereditatis, qui as a iure divisus est in uncias duodecim, singulaeque
assis partes propria habent nomina ab uncia usque ad assem, puta, sextans, quadrans, triens, quincunx, sen is, septunx, bes,dodrans , dextans , deunx. S. s. h. t. si testator plures quam duodecim uncias assignaverit , recurrendum est: ad dupondium continens uncias 24. vel tripondium continens uncias. 36. l. εγο s. 3. 4. s. st. h. r. quae tamen omnia effectu inspecto ad naturam assis reducantur. f. s. h. t. Si pauciores quam duodecimuneias dishibuerit, reliquae accrescent institutis, quia nemo eo test pro parte restatus & intestatus mori. S. s. h. t.
Substitutio est secundi vel ulterioris haeredis institutio in i
cum prioris deficientis. Et quadruplex est; vulgaris, pupillaris, quasi pupillaris seia exemplaris, ac militaris. vulgaris est, quae fit cuivis instituto a quovis testatore, incasum, quo institutus haeres non erit. Λtque haec vel expressa est vel tacita. Expressa est, quae verbis expressis in testamento fit.
Tacita, quae sub expressa pupillari substitutione comprehemῶitur. l. 4.j. de vulg. θ ρv. substit. Reciproca substitutio est , qua plures instituti sibi invie
substituuntui. Quamvis haec non ut nova species substitutionis. sed potius pet omnes substi tutiones ambulet , ac in vulgar. pupillari, exemplari & milirari loeum habeat. S. r. h. t. iunct.. I. . f. a. st ἰ δε vulg. ct pv. substit. Vulgatis substitutio evanescit, instituto haereditatem adeunte, nec substituto locus est regulariter, quamdiu institutus adi. re potest. l. 6ν. is de acquiri vetomiri. Aarεἰ excepto casa L
614쪽
Substitutio pupillaris est, qua pater vel avus paternus f ncia
materὶ liberis impuberibus in potestate constitutis, nec in alterius potestatem recasuris, institutis vel exhaeredatis, substi ruit ineatum , quo haeredes erunt, δc intra pubertatem morientur. pr. θ 3. . h. r. I. I. g. h. t. Et haec quoque ves exprella est; vel tacita , quae sub expressa uulgari substitutione continetur. l. a. f. h. t. Non aliter tamen valet pupillaris substitutio, quam si pater sibi quoque testamentum eondiderit, vel eodem tempore,vel remis rore anteriori. f. s. b. t. l. a. s. 4. s. f. de vulg.,ρο. - . Quasi pupillaris seu exemplaris substitutio est qua pater vel mater liberis puberibus furiosis vel mente captis haeredibus institutis substituit, in casum quo haeredes erunr, & intra furorem vel amentiam morientur. s. r. h r. l. 9. C. ti impub., aliis substit. Militaris substitutio est, qua miles ex privilegio liberis & ex traneis institutis ultra pubertatem substituit, in casum quo hae redes erunt & quandocumque vel intra certa tempora a testatΟ-re definita morientur,eujus substitutionis hie effectus est, quod substitutus capiat bona a milite substituente prosecta, non item reliqua. L as. 1. δε P., pup. sub t. l. 6. C. retiam . mihi.
suibus modis testamenta infirmantur.
TEstamenta vel nulla sunt, vel injusta seu non jure facta, vel
rupta, vel irrita. Testamentum nullum est , in quo suus haeres est praeteritus. r. in 1. de exhare . oberor. Injustum seu non jure factum est, in quo desunt juris solenni. rates. I. I. f. M i μνι. rvt. irrito. testam. Ruptum dicitur , eum in eodem statu manente testatore, ipsius testamenti jus vitiatur: quod fit agnatione veri vel quasi posthumi, & muratione voluntatis. g. I. I. h. t. irritum testamentum fit, eum testator patitur eapitis diminutionem, aut haeres non adit haereditatem. L .c... r. l. t. f. demiusti rupi. irrit. testa . TIT.
615쪽
32 Lib. II. Insu. Π t. XVIII. XIae
T 1 T. XVIII. De in cisse testamento. .
TEstamentum inossiciosum est , quod contra pietatis ossicia factum est. pr. h. t. L . U. h i. Queresainossiciosi testamenti est actio in rem, qua quis in juste exheredatus petit testamentum tanquam inofficioiiam reis scindi. &le haeredem declarari, sibique haereditatem restitui.
Haec querela primo loco competit liberis injustὸ exhaeredatis a patre , praeteritis a matre. His deficientibus datur parentibus tum exhaeredatis tum praeteritis. S. I. 1. h. t. Si & hi deficiant, fratribus germanis ac consanguineis non uterinisi conceditur; sed ita demum , si turpis persona juris vel facti i famia laborans ipsis praelata suerit staterno testamento. l. a . C. h. t. Caeterum jure novo per querelam sola rescinditur institutio , Iegatis aliisque estectum sortientibus. noυ. I in . Lagitima squa relicta , querela non datur J est portio pos tionis ab latestato debita . Olim quarta, hodie triens, si quatuor sint liberi vel pauciores ti semis verb , si plures sint quam
Hanc veris legitimam jure novo titulo institutionis non item legati vel donationis i relinqui necesse est. d. nov. II S. e. a. i. pr. ut tamen in universum exhaeredatio possit fieri , quoties justae subsunt exhaeredationis eausae, quae in liberis exhaeredan dis sunt quatuordecim , ii, parentibus octo , tres in fratribus.
De haredum qualitate s disserentia.
HAEredes vel necessarii sunt, vel sui & necessarii, vel extilis
Necessarii sunt, servi a propriis dominis haeredes instituti ex testamento eorum haereditatem simul & libertatem habentes. i. h. t. f. r. , pr. inst. de hared. instit. sui haeredes sunt , qui proximum a testatore gradum in po-udaic obtinem, Qui jqrs quidem civili euhio erant haeredes necessivia P.
616쪽
cessarii ; sed praetor iis dedit beneficium abstinendi. F. a. h. t. Extranei haeredes sunt omnes caeteri , qui nec sui sunt nec necessat ii, quibus non aliter competit haereditatis adeundae facultas , quam si testamenti factionem passivam tribus habuerine temporibus , puta temporedacti testamenti , mortis testatoris& aditae haereditatis , quamvis non noceat, si quis medio tem pore inter conditum testamentum mortemque testatoris fuerit
Aditio haereditatis vel verbis fit, dum quis simpliciter verbis voluntatem haereditatis suscipiendae declarat: vel re seu pro haerede gestione. dum quis animo haereditatis adeundae contrectae res haereditarias vel quas putat esse tales. f. uis. h. t. ι 2O. ι 1 I. f. a. L 88. m. de acq . vel omitι. hared. Insuper aditur haereditas vel adhibito veteri jure deliberandi, vel confecto inventario. 3 3. 6. h. t. Jus deliberandi est facultas haeredi ςoncessa , ut intra constitutum tempus consultare ac perquirere possit , utrum adire velit nec ne.
Inventarium hic est repertorium seu descriptio solemnis omnium bonorum defuncti: quod inchoandum est intra dies tri. ginta a tempore scientiae delatae haereditatis , de absolvendum intra dies proximos sexaginta; nisi patrimonium defuncti suerit dispersum, quo casu anni spatium indultum est : citandi insuper illi quorum interest, creditores & legatarii r adhibendus& tabellio ac testes fide digni tres, ac denique subscribendum inventario per haeredem , aut per tabellionem pro eb , si ipse Iiterarum imperitus sit. Quibus ita observatis haeres non ten bitur ultra vires haereditarias , ac ex legatis falcidiam salvam habet, nec amittit ea, quae ipsi a defuncto erant debita. tiruperi rot. C. de jure Bliberandi.
LEgatum est donatio quaedam a desuncto relicta ab haered
praestanda. S. I. h. t. Legatorum olim quatuor erant genera; relinquebantur enim, per damnationem, per vindicationem, sinendi modo , & per praeceptionem. Sed jure novo exaequata fuit omnium leg sorum natura a & peti posIunt tribus actionibus , puta rei vindicatione , actione ex testamento , N actione bypo-
617쪽
thecaria. Quae actiones qualcs sint alibi dicendum. h. h. e. Si pluribus personis res eadein legetur, conjuncti appellantur. - Pollunt autem conJungi tripliciter, re tantum, Verbis tantum, Iedi verbis simul. l. 89α legat. . Re tantum conjuncti dicuntur , quibus una eademque res diversis orationibus sine partis mentione legatur: veluti , Titio fundum Cornelianum do lego , Maevio eundem fundum Cornelianum do lego. S. 8. f. t. Verbis tantum conjuncti sunt , quibus una oratione res una eademque pro partibus relinquitur: veluti Titio & Maevio fundum Cornelianum aequis partibus do lego. Re de verbis simul conjuncti sunt quibus una eademque oratione una eademque res sine partium mentione legatur: veluti , Titio 3e Maevio fundum Cornelianum do lego. d. f. 3. h. t. d. I. 89. ae legat. 3. Inter conjunctos re & verbis simul, &re tantum , locum habet jus accrescendi. d. f 8. h. t. Non inter conjunctos verbis tantum. Arg. l. ε. Θ 6.1. de usi r. accresc. Est autem jus accreicendi, quo portio personae deficientis accrescit portioni non deficientis.
Legato adjici potest conditio, de qua alibi actum demonstratio, & causa. Demonstratio est, peculiaris rei vel personae descriptio. Quae, si falsa sit non vitiat legatum. 3 o. h. t. Causa est id , quod testatorem ad legandum movet . & I gatum antecedit. Quae si falsa st , itidem legatum non vitiat.
Legatum poenae causa relictum dicitur , quod relinquitur hae. redis corrcendi gratia ut, vel ne quid faciat; & si contra fecerit, legatum praestet: quale legatum olim non valebat, sed jure novo sustinetur ut conditionale , nisi probrosum quid aut turpe haeredi fuerit impositum. s. ult. h. r. Possimi autem legari res propriae testatoris & alienae , quas haeres redimere tenetur; sed domino vendere detrectante , praestanda est aestimatio. i. . h. t. insuper res praesentes & futurae , corporales, incorporales, nomina, servitutes, universitas gregis vel peculii, liberatio a debito, ipsum etiam debitum , modo plus sit in legato quam in debito; ipsa quoque dos per maritum recte praelegatur uxori. f. I. , Ieaq. h. t. Non tamen res extra commercium positae; nec res ipsius legatarii, nisi sub conditio-Dς. f. q. 9 1.. h. t.
618쪽
ADemtio legatorum vel expressa est, vel tacita. Expressa est , quae verbis expressis fit in testamento vel codicillis di veluti, quod Titio legavi, non do non lego. pr. h. t. Tacita est, quae ex facto aliquo praesumitur: veluti alien tione voluntaria rei legatae , vel inimicitiis capitalibus inter i statorem & legatarium. L. I a. inst. de legatis. t. 3. in sine J. de adim. vel transs. legat. Translatio legatorum fit , vel de persona inpersonam , vel de re in rem, vel de casu in casum. ι 6. LI. vi a . lerat. i. r. h. t.
LEge Falcidia cautum est , ne testator ultra dodrantem bois norum leget, & ut haeres ultra gravatus quartam bonorum partem sibi salvam deducat: quae appellatur quarta Falcidia. pr. h. t. Bona autem dicuntur, quaecumque ex patrimonio supersunt, deducto aere alieno. f. ult. O. t. l. 3 '. f. a. m de H s. estque inspicienda hic patrimonii quantitas , quae fuit tempore mortis testatoris. f. a. h. t. Quartam hanc deducunt haeredes , ita ut in singulis falaidiastatio habeatur respectu partis ex qua haeredes sunt. s. I. h. r. ac non legatarii; vel adel- commissarii. l. - . S. r. ff. h. t. Detrahitur ex legatis & fidei-commissis singularibus ex test mento vel ab intestato relictis. l. r8. V h. t. ut & in mortis causa donationibus. t. s. C. h. t. Ac donationibus inter virum ae uxorem. l. m. c. h. t. Non item in caeteris donationibus intel
619쪽
3 6 Lib. II. Instit. Tit. XXIII. XXIV.
se ad Senatu conquitum Trebestianum. '
FIdei-commissiim est quod verbis obliquis seu precariis ulti
Et vel universale est, vel singulare., Universale est, quo haeres vel totam haereditatem vel partem haereditatis, qua talis, rogatur alteri restituere, sive ex testamenisto, sive ab intestato succedat. f. a. m 1 o. h. t. idque vel purd , vel sub conditione, vel ex certo die. d. f. a. h. t. νn fine. Unde & alius haeres fiduciarius est, alius fidei-commissarius. Fiduciarius est, qui rogatus est haereditatem restituere. Fidei-commissarius , cui ex fideicommisso est restituta hae. . reditas. Senatusconsulto Trebelliano, postquam ea , quae in Pega- sano Senatusc. utilia erant , in Trebellianum suerunt translata cautum est, ut haeres fiduciarius universali fidei-commisso gravatus, quartam partem portionis ex qua haeres est, salvam habeat, aut deducat , divisis pro rata inter fiduciarium ac si- . dei-commisiarium oneribus haereditariis. Quae quarta Trebe, Iianica appellatur a DD. & si fiduciarius adire nolit , per fideicommissarium cogi possit, ut adeat & restituat sine lucro vel damno, sic ut quartam tunc non deducat. s. 7. h. t. Imputantur autem in hanc quartam ea omnia , quae haeres habet ex judicio testatoris. l. aa f. 2. f. h. t.
Fideicommissarius rogatur res singulares alteri restituere vel praestare. In quo illud observandum, ne quis gravetur Fideicommisso ultra, quam est honoratus. De caetero idem sere in Fideicommissis singularibus receptum est, quod in legatis, ratione rerum quae Iclinquuntur, ac persenarum, quibus relinquitur.
620쪽
Codicilli sunt testati vel intestati voluntas minus solennis. Conduntur autem per eos , qui oc testamenta de jure f. eere possunt. ι 6. 3. 3. β. h. r. 'adhibitis quinque testibus simul praesentibus ; & eorum subscriptione , si in scriptis Codicilli fiant. Luis. in . C h t. Si ab intestato relicti sint, per se subsistunt: sin ex testamen. to, inde dependent,o jus ejus sequuntur. l. Io. s. h. t. Clausula Codicillaris hac ves simili formula concipitur : si
non valeat haec mea voluntas ut testamentum , valeat ut Codicillus vel ut mortis causa donatio, Vel alio quocunque meliore modo. Vide. t. a 9. s. r. f. qυ res m.μ. pos. ἰ peu. F. ut .d. de
Caeterum Codicillis haereditas directδ nec dari nee adimi potest, nec conditio haeredi scripto apponi: fideicommisi, tamen haereditas in Codicillis jure relinquitur. 3 pen. h. L
De Hareditatibus qua ab intesato. deferuntur ae
SVccessio ab iraestato , quae & legitima dicitur est quam
Lx sine facto hominis desert in bona intestati : primo quia
dem loco descendentibus ; secundo ascendentibus, tertio collo teralit us agnatis vel cognatis novelP. II 8. c. I. 2. 3. quarto vir vel uxori superstiti. rit.f. , Cod. unde vir. Θ uxor. at his quo
que deficientibus , fisco, qui tunc succedit tanquam in bona vacantia : nisi defunctus fuerit liciti ac privilegiati alicujus collegii membrum, vel socius liberalitatis imperialis, etenim collegium in omnibus deiuncti bonis, socius liberalitatis in rebus donatis fisco praefertur. tit. C. si liberalitatis imperiat. Io eius sine hareda ιkeess. tit. C. de haredit. decurionum oec.
