Scriptores rei rusticae ex recensione Io. Gottlob Schneider cum notis tomus primus °quintus

발행: 1828년

분량: 756페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

PRAEFATIO

phyrius in vita Pythagorae p. 32; Sitidas Syrianus ad Aristotel. Metaphys. p. 9i,si; Proclus ad Platonis Timaeum p. I 44, e Porphyrio Simplicius ad Aristin telis Physica pag. 5o b. et Stephanus ByZantinus in

Γάδαρα. unde breve fragmentum Εκ των Mοδερα ου πυ-

ΘΠορικῶν scilicet ex codd. publicavit doctissimus Itioren in Eclogis Stobaei T. I, pag. i8. Qui

uitidem Moderatus nostri an alienam familiam necessitudine aliqua magis quam Moderatus a Seneca in Praelatione libri V Controversiarum nominatus attigerit, equidem non habeo dicere. Quod vero ex Libri II, c. ao, secti i3 collegit Gesnerus, Columellam Syriam Ciliciamque obiisse non sine imperio aut Potestate, vana prorsus nititur coniectura, ut ad Io-

cum istum monui.

Sedecim olumellae libros memoravit Cassiodorus Divin. lectionum c. 23, quanquam hodie tredecim tantum habemus. Numerum Cassi odori, nisi sorte ex errore scripturae octum, ita defendebat atque inter-Pretabatur Gesnerus, ut a Columella ante duodecim de re rustica libros editos eandem disciplinam tribus aut quatuor libris comprehensam fuisse censeret. Quibus ad Eprium Marcellum scriptis ipse deinde duodecim alios libros substituit, quibus praecepta rei rusticae copiosius explicaret; quo iactum est, ut prioros libri, non nolente, ut puto, ipso eorum patre, Vi-lescerent et negligerentur. Vnicum, de arboribus imscriptum, fortuna servatum, ad nostram aetatem transmisit: de quo eius fato est omnino quod laetemur. Quamvis enim ipse Columella eadem praecepta in uni-Versum accuratius in reliquis libris tradiderit, tamen insunt isti de Arboribus libro quaedam, ex Magonis vel Dionysii vel Diophanis commentariis ducta, quae repetere Moderutus ipse quidum noluit, Plinius ta-

292쪽

men cum Palladio loca multa inde excerpserunt, quorum sontem hodie vix agnosceremus, nisi aditus nobis ad librum Columellae de Arboribus pateret. Verum Ionge maior est libri istius utilitas ad quintum Columellae librum, quem omnium pessime librarii habu runt, et in quo ipse egregius Sangermannensis Codex spem nostrum destituit, multis in locis lacunosis redintegrandum. Codices quidem illi, ex quibus Columella primum editus suit, librum de Arboribus, post

librum secundum insertum, tertio loco reliquosque libros deinceps numerabant, ita, ut qui hodie duodecimus est, ordine decimus tertius esset. Eundem librorum ordinem numerumque suisse in libris scriptis , quibus olim Servius Grammaticus usus est, monui in Praefatione ad Librum de Arboribus. Primus Iucundus, Aldinae Editionis auctor, errorem librariorum deprehensum correxit, librumque de Avboribus ex reliquorum serie reiecit ad sinet quem deinceps reliqui Editores recte secuti sunt. Ceterum praeter Isidorum, Serviiun et Cassiodomin vix alius Grammaticorum veterum Columellae libros

laudavit vel excerpsit, adeo, ut post Palladium, qui disciplinam eius per menses digessit contractam, in bibliothecarum latebris absconditi et neglecti deIituisse videantur, quippe quos Vincentius Bellovacensis

seculo declino eumque secutus non longo temporis intervallo Petrus de Croscentiis, diligentissimus veterum rei rusticae scriptorum lector, plane ignora

verint.

Editionum principum, ex Codicibus duetarum notitiam iudiciumque habes in Praefatione ad Catonem et Varronem; Aldinae auctor, Iucundus, quidquid mutavit, plerumque detexius secit etiam in Cin

293쪽

Iumella; Iuntina in paucis aliquot locis Codicis alicuius

auctoritatem seCuta esse vid tur.

In emcndando Columella P. Victorius duobus exemis plaribus scriptis usus est, altero ex Divi Marci bibliotheca quem Nicolaus Nicolus sua manu descriptum e vetusto exempturi moriens Curae sodalitatis Marcianae legaverat et commiserat; aIterum lite Dis Longobardicis exaratum ex Bibliotheca Augustinorum Divi Galli i, imum condita a Laurentio Medices habuit. Dousu eorum ipse ita tradit: Quaecumque autem in hoc

scriPto1U me/ula correxi, auxilio horum Huorum ex m- planium comExi, quae forte, si accuratius Pertractarentur, Ponent etiam aliis maculis delen is auxilio esse : non tamen illa adeo saetiti inveni, ut sine aliis con symationibus auctoritatem eonum sequi tutum esse

iudicarim. Habes ipsum Victorium confitentem negligentius quam par erat ab eo Codicem utrumque suisse tractatum et cuin Columella comparatum ; quod ipsa etiam inspectio annotationum satis declarat, ubi viri doctissimi brevitatem , ne dicam ieiunitatem , saepenumero miratus sum. Editiones primas Columellae nullibi consuluisse videtur, quae eius negligentia eum habuit eventum, ut insecuti Editores plerique Aldinas depravationes auctoritate vel silentio Victorii

coiisiriuatas existimarent adeoque repeterent. Multo quidem aCCuratius eosdem Codices tractaverat antea

Ang. Politianus et cum Ιensoniana principi Editione

comparaverat, testante ipsa egregii viri manu et libro in Bibliotheca Medicea servato, unde Opera Henr. Brenkmanni excerptam varietatem omnem et ad Chr. Schoctigenium transmissam publicavit Gesnerus. Hic quidem merito mirabatur, quid esset, cur Politiani, cuius manu notato Terentio et Pandectis usus erat Victorius in Catone et Varrone et Columclla eiusdem

294쪽

opera cum codicibus Comparatis, tamen nulli hi montinerit; sed indignum Victorii pudore existimabat credere, tacitum eum alienos labores in usum suum convertisse. Apud me tamen non ita salvus est Victorii pudor, quam apud Gesnerum, quamque ipso vellem esset apud omnes humanitatis studiosos. Quid quaeris 3 Dabo tibi ipsum Victorium testem contra defensorem Gesnerum. Ita enim scriptum Iegimus in Victorii Explicat. Castigat. suarum in Ciceronem, Lugduni absio, p. isio: Item Columellae Codex i/ι Bibliotheca Diui Marci non iegligenterscriptus a IIS-colao Nicolo, quem olim Politianus uiderat et laudat. Priorem Codicem, quem comparaverat Victorius ex Bibliotheca Divi Mai'ci, ibi non amplius exstare, sed evanuisse , auctor est Pontedera, cuius hae sunt verba in Epistola III, p. 25: intimus omnium Codicum, quem ex Bibliotheca D. M. FIononfinia μα- dat Victorius - et quando liber iste iam eoanuit, dedio eram, ut nonntilla, quas Politianus ante Victoritim de eodem trianscripseriat, item ex alio, qui ad S. Re- Paralac asser 'citur, mihi Florentia Por Hier. La marminum trianSmitterrentur. Quumque Caramae in Bibliotheca FDatrum Minoriam Conocutualium custodiri Codicem, qui de Victoriano illo exscriptus ye

quae dubia atque obscura turbebam, exemplum rEmit-tEIUtur. Acc Serunt quoque nonnulla ex Biblioth cis Vatica1mb d Prompta et Modicea. Multa etiam Per mct Venetiis cum antiquo D. Marci ex Pliari contuli.

Idem alibi in iisdem Anti sq. p. 464 Columelluo

libri II, capite et, varietates XC ex Codicibus a Politiano excerptas in Editione Lipsiensi Gesneri omissas querebatur: cui Ges nerus in Epistola ad Reilatum, Luciano eiusdem addita, respondit ita, ut omnem

295쪽

omissionis culpam a se amoliretur. In quo viro Candidissimo fidem cur non habeamus, causam e 'idem ,1ullam video. Videtur enim in Politiani excerptis Ges-nero idem accidisse, quod postea I. A. Ernestio in varietate Codicis Sangermannensis, ab Oudendorpio transmissa, de qua paulo posten dicetur. Diu etiam, antequam exItalia in manus Gesneri pervenirentricerpta ista Politiani, inter manus cupedinariorum Belgii litterati delituisse, colligo ex annotatione Ducheri ad Florum II, e. 3, secta a, p. 244. Quicquid ea de re sit, varietatem omnem, quam ex Politiani Excerptis Pontedera in Columella cpsibusdam locis accuratius retulit quam Gesnerus, diligenter excerptam suo quamque loco apposui. Ceterum Codices a Politiano, Victorio et Pontedera comparati, Omnes ex uno eodemque sonte fluxisse videntur, quem deinceps indicabo. Post Petrum Victorium Fulvius Vrsinus, acerrimi iudicii et acuminis vir, ad Scriptores R. R. latinos emendandos accessit, libris scriptis aliquot usus, qu

Tum tamen et numerum natalesque et auctoritatem

plane ignoramus. Vaticana ex Bibliotheca deprompsisse copias suas Ursinum, probabile mihi quidem fit ex eo, quod Romae degebat, et cum Petro Ciac- cono, Hispano, Pontificis iussu Biblia Graeca tum expoliebat. Huic eidem Ciaccono multas deberi correctiones , aliasque in Catone et Columella Io. Bapt. Sighicello, quae hodie solum Vrsini nomen praescriptum gerunt, ipse acutissimus vir profitetur in Prae- satione , unde verba excerpta posuit Gesner p. XXI.

Hier. Commetini vel potius Fr. Sylburgii nulla sunt in Columellam merita alia, nisi quod hic Editionis

Bruschianae varietatem inspexit atque interdum annotavit. Postremus ad hanc rusticam operam expoliendam

Diuill

296쪽

PRAEFATIO

accessit I. M. Gesner, satis bonis librorum scriptorum copiis instructus. De Politani excerptis iam satis paxio antea suit dictum. Praeterea Codicem Columellae Lipsiensem, iam antea a Chr. Schoetigenio inspecdum, iterum et multo quidem attentius tractavit , varietatemque omnem inde retulit Gesnerus. Probitate lectionum is liber antecellit Codices, a Politiano et Vic orio consultos, et plerumque consentit cum varietite Goesiana, quam ex libro aliPIO, Cuius auctoritatem ignoramus, ductam editioni coloniensi adi scripserat Guil. Goesius, ad Editionem autem Parisinam, anni i553 transtulerat Ianus Brouisusius, cuius

Iibrum, ex Bibliotheca Kaesii, Lipsiensis Senatoris,

commodatum, habuerunt Schoetigen et Gesner: at- qtie indidem ductae sunt coniecturae aliquot Brou-Lhusii, quas suis quasque in locis, quanquam levesi Plerasque aut salsas, commemoratas lector reperiet.

i Varietas autem Goesiana non ultra libri VIII, capitis, XI, sectionem quartam pertingit; quod item in Bi-i bliotheca Surentiusiana p. 63 de Editione Ros. Ste- . Mani collata cum veteri Codice Wilh. Goesii usquoi ad libri VIII. cap. 8 cum notis NM. viri docti anno, intum esse, Gesnerum monuit Ι. Α. Fabricius. Ini plerisque omnibus locis scripturam Goesianam cum . lectionibus, ex antiquissima Sangermannensi mem- . brana commemoratis a Nicolao Ileinsio, conspirare quum animadvertisset Gesnerus, in eam non imme-

. rito suspicionem incidit, eiusdem Codicis lectiones pervenisse in manus Guil. G sit; quanquam sunt loca i in quibus scriptura Goesiana ab Heinsiana seu Sange Pinannensi diversa abit. Praeterea dubium reddebat Gesnerum illud inpDimis, quod varietas Goesiana intra DCtavum Columellae librum substitit, Sangermannensis autem totum Columellam complectitur.

297쪽

Frustra Gesnerus cum Schoetigenio aditum ad Hein- Sianas copias tentaverat; itaque eo remedio, aἐ quod aliena eum invidia compulerat, usu est, ut dεs -- natus a Nic. IIeinsio per varios libros lectiones Cossicis Sangermannenses sedulo colligeret, collectasque reliquae librorum varietati insereret. In qua tamen opera eum vel memoria, vel diligentia eius honinis, cui IIoinsianos libros excerpendos commiserat valde sesellit. Omissas enim ab eo reperi bene multas lectiones , aut nimis obscure relatas. Gesneri suspicionem de Goesianae varietatis auctoritate confirmavit ἐeinde P. Bumannus, cuius Epistola ad Gesnerum scripta exstat in Thesauro Epistolico Gesneriano VOl. IIp. 255, ubi assirmat vir doctus, varietatem lectionis, a GOesio vel BrouLhusio descriptam, non ea cura, qua Parsuerat, ex Codice N. Ite insit suisse translatam, Helnsium vero Codicis Sangermannensis lectiones margini Editionis Gryphianae adscripsisse cum emendationibus et coniecturis suis; quarum bonam partem ex Assiversariis eius, a P. Burmanno Secundo demum editis excerptam, et ab Ernestio sane omissam, retuli ad singulos Columellae locos. Atque his, quanquam satis praeclaris subsidiis usus, Gesnerus pauca tamen Columellae loca correxit, nimia religione et reverentia nominis Victoriani ductus. Palladium etiam et Plinium non ea cum diligentia ubique comparaverat, quam res postulare quasi videri debebat. Itaque in permultis locis a veritate aberravit vir doctus, nec orationis vitia animadvertit,

ad quorum vestigia indaganda perducere eum facile poterat Palladii comparatio. Qua quidem in parte plus vidit Iul. Pontedera, qui praeterea praeclara rei bo-tanicae et rusticae scientia imbutus, multa plane atque egregie internretatus est, quae Gesneri ingenium,

298쪽

a scriptorum rusticorum oratione et disclidina plane alienum, ne intelligere quidem potuit. Librorum otium scriptorum copius advocavit Pontedem , quorum notitiam paulo untea ex Epistolis egregii viri posui. Librorum Mediceorum excerptas lectiones a GaSt. Georgio, Roma Vaticanorum Codicum et Bruschianae Editionis lectiones nescio quo annotante accederat, ut ipse refert in Epistola ad Iac. Facciolatum, inserta

Gosnerianae Editioni p. XLIII - XLV, ubi praeterea

Editionum, quibus usus est Pontedera, notitia eXstat. Denique temporum et Calendarii romani veteris rationes et varietates omnes cum vinitoria disciplina egregie explanavit, additis tabulis in acre expressis, quarum aliquas Gesnerus iam posuerat, alias nunc

primum ex Antiquitatibus viri doctissimi addidi, eas quidem, quae mihi ad Columellae librorum intelligentiam pernecessariae videbantur. Indidem excerpsi annotationes et correctiones aliquot Pontederae, quas in altera Gesneriana editione omiserat Ernesti aut plane perverse retulerat, quum ipsam vivi docti disputationem non intelligeret. Scilicet, quae Pontedera

rogatus primum cum Gesnero communi Caverat, Sero

tandem perIata, ideoque ad finem Editionis reiecta, ipse vir doctus, quum nimis et lentum negotium Lipsiense esse videretur, in Epistolarum formam redacta collegit et publieavit Patavii anno 174o, additis non

paucis Minotationibus, quas Pepetita scriptorum rusticorum lectio ei suppeditaverat. Gravis inde simultas inter Gesnerum et Pontederam exorta est. CauSamsuam ipse Gesnerus defendit in Epistola ad Betigium Scripta; eiusdem partes tueri conatus est in actis novis Erudit. Lips. anni 1745 Chr. Saxius, quod ex indicio ipsius viri doctissimi in Onomastico litterario cognovi. De tota controversia ita iudicavit Ang. Fabronius in

299쪽

PRAEFATIO

vita Iul. Ponto terae inserta Via. XII. Vitarum Italorum doctrina excellentium: Gemerum minime functum esse amice oscio, quum elaborata a Ponte ferre magna ex parte sumnesserit ; sed durius hoc a misso Pontederam, quam belli homines solent. Praeterea multas Io. Bapt. Morgagni annotationes eas me egregias et copiosas communicatas habuit Ges-nerus; quas in altera Mitionis suae parte integras publicavit. Pleraeque omnes in Columella cum Palladio et Vegetio comparando atque emendundo versantur; ubi mirabar, virum praestantissimum de consciendis Hippiatricis graecis non cogitasse. Ipsas annotationes, breviter excerptas, inserui commentariis meis. Qui vero copias atque elegantiam doctrinae Morgagni accuratius perspicere atque admirari volent , iis ut Epistolas, in Gesneriana Editione propositas, ipsi adeant, auctor sum. Facciolati annotationes perpaucae simul in manus Gesneri pervenisse videntur, raro enim eas laudatas reperi; neque ulla alia

in re nisi in latinitate Scriptorum R. R. explicanda occupatus suisse mihi videtur Italus elegantissimus, cuius Epistolas, ad Uesnerum scriptas, cum indice ' notationum suarum, Morgagni et Pontederae ex Italia transmissarum, habes in Thesauro Epistolico Gesneriano Vol. II, p. 255 seqq. Hactenus de Gesneriana Editione, ab ipso viro doctissimo procurata anno I 735. Pauca supersunt dicenda de altera Editione, quam post mortem eius anno I 773 curavit Io. Aug. Ernesti; in qua de Columelia quidem praeclare meritus est Praeceptor olim meus, publicata varietate lectionis, e Codice antiquissimo et cetoberrimo Parisiensi in monasterio S. Germani ducta illiqne a Fr. Oudendorpio oblata. Sed huius Codicis Iectiones , a Gesneriana diversas, non

300쪽

varietati inter textum operis Columellae et notas virorum doctorum positas immiscuit, quod fore videbat

ipse opportunius iis, qui Columellae libros legerent ;sed perverso plane consilio ad calcem operis Columel-Iae reiecit. causam ipse edidit hanc, quam ipsis viri egregii verbis ponam: Aptius id putabam iis, qui

totam illam marietatem et in oenbis et in scriptura cui usum criticum in scriptoribus latinis tν actandis Cognoscere pellent; quod a nimiadoenti factum a oiris quibusdam doctissimis. Nam Oidi in notis criticis radpeteres latinitatis auctores, ut a Dra n rchio in Lioianis aliisque, lectionum harum mentionem seri, ita, ut iis ad decernerulum uterentur'. Ceterum ex his codicis lectionibus non parum emendationis accedere Columellae posse existimo, idque etiam Uecimi-- , quiamqviam breoi, demonstrarit pir doctus in Observarionibus Dormillianis T. VII, p., Auctorem hui speciminis, qui Gesnerum satis inclementer tractavit, P. Burmannum, nominavit in Onomastico Iitterario Chr. Saxius. Sed nec has Burmanni annotationes omnes Emestius in alteram Εditionem retulit,

et de varietate Sangermannensi diu me dubium habuit illud, quod ab Oudendorpio, Burmanno, I. Fr. Et

Abr. Gmnovio, N. IIeinsio aliisque annotatas repereram Sangermannensis Codicis lectiones eas. quas in Collectione Ernestiana D tra quaerebam. Νoque adhuc ipse causam huius diversitatis indagare vel interpretari potui. Interim sedulo varietatem omnem ex farragine Ernestiana ad locos quamque suos transtuli; ubi si quid sorte diversitatis omissum a me fuerit, id errore meo, non consilio, factum lectores iudicabunt, quibus aditus patet ad alteram Gesnerianam Mitionem , unde Omissa iacile poterunt expleri. De conditione Codicis, tantopere a viris doctis laudati, nihil

SEARCH

MENU NAVIGATION