장음표시 사용
32쪽
PROLEGO MENADe Logicae nomine, sue, maueribus , Ria teria, partitione, necessitate , utili , jucuuditaxe , origine ,
tiam, quam versandam aggredior , iam usque ab antiquis temporibus varia nomina obti
nuisse, palam est ; quippe quae Logica, vel Rationalis facultas a Platone, Aristotele, & Plutarcho, quod rationem dirigat, nominetur ; Dialectica, quod sermones ad interrogationem, responsionemque disponeret, unde etiam veri & falsii quasi disceptatrix a Cicerone, vel disputa trixa in inctiliano nuncupetur Canon sive Canonica ab Epicureis appelletur, quod canoneς sive regulas di IIerendi, inquirendaeque veritatis exhibeat; organum, Instrumentum, Ianua scientiarum dictitetur ab Aristotele, ejusque allectis, propterea quod ad ceteras scientias comparandas summopere necessaria sit. Hinc Boethius de ea in Topica Cicer. ,, Hare est, inquit, disciplina quasi disserendi quaedam 'litra,quam Logicam Peripatetici veteres appellaverunt. Hanc Cicero definiens disserendi diligentem ratio
nem vocavit. Haec vari modo a plerisque tractata est, varioque etiam vocabulo nuncupata. Ut enim dictu in
est, Peripateticis haec ratio diligens disserendi Logica vocatur continens in se inveniendi, iudicandiq; peritiam se. A recentibus quoq; Philosophis vario nomine donata est, ut quae Philosophia mentis, Philosophia Rationalis,
scientia cogitationum rectrix, Dianaetica διάνοια mentis. agitatio, cogitatio, Ars cogitandi, Ars Logico critica vocitetur. Mihi vero Artem recte ratiocinandi eam no
33쪽
nem habet, eo recta colliment, ut omnibus , queis a teneris unguiculis imbuti sumus, praeiudiciis & erroribus exutis atque amotis, apte ac sapienter ratiocinemur. II. Finis, ac munera. Natura porro Logices agnoscetur,
si ad ejus finem , officia, materiam, divisionem &c. animus advertatur. Logicae finis, si Iacobum Faceto latum Rudim. Logic. Protheos. r. aliosque paucos audias, est veritatis inventio , & explicatio; si vero mihi aures praebere velis, est recta ratiocinatio: finis enim est ad, cujus gratia quicquam fit: omnia autem ea, deruibus Logica disserit, ad hominis rationem expolienam respiciunt, ut ea recte uti possit: fateamur er- . LO Oportet optimam ratiocinationem esse Logicae fi-uem. Quod luculentius patebit ex officiis, quae Logicae allignat Tullius de clar. orat. cap. XLI. scilicet: ,, rem universam tribuere in partes ; latentem explicare definiendo ; obscuram explanare interpretando;
ambigua primum videre, deinde distinguere; postremo habere regulam, qua vera, A salsa iudicentur, di quae quibus positis sint, quaeve non sint consequen-
via is . Quae quidem omnia huc recidunt, ur ea expositis antecedentibus colligere consequentia Ualea mus, quae in illis reapse continentur. Porro recenti Oris Logicae munera paullo plura sunt : si quidem ad eam spectat ex optimis, inconcussisque axiomatis ac pria-cipiis genuina consectaria elicere , sophismata a rectis ratiocinationibus secernere; rationes, caussas, agrelationes rerum cognoscere; errores, ac praejudiciae cutere, atque expellere; expendere an vera, Certaque sint, quae nullo adhibito accurato examine iaanimum nostrum induximus; certum ab incerto distinguere , verum a falso, probabile ab improbabili, solidum ab inani, malum a bono, aequum ab iniquo, pulcrum a deformi : ipsius quoque eit docere sapienter ac moderate dubitare, ubi necessitas id postulat, stultissimum atque imperitissimum Academicorum ,& Pyrrhon istarum morem, qui de iis etiam dubitare amant, quae luce meridiana clariora sunt, caute, prudenterque vitando, atque exsecrando ; denique, ut una verbo dicam, ii anam mentem In cogitando
34쪽
regere, & gubernare, sive homini hominem mani-
III. Materia. Jam vero Logicae materia, sive obiectum, ut Scholae loquuntur, quod menti objiciatur, varia ethpro varias Philosophorum Opinionibus. Quas quidem antequam referam , nosse oportet triplex objecti genus a Philosophis dii tingui, materiale nimirum, sor- male, & totale, adaequatum, sive attributionis. Objectum igitur materiale alicujus disciplinae eis materia, circa quam ea disciplina occupatur. Objectum vero formale eit modus, quo ea disciplina circa obiectum suum materiale occupatur, sive id quod in eo facultas attingit : sic obiectum materiale visus sunt res, quae videntur: objectum vero formale est coiser, quem in rebus videt. Ex utroque constatur objectum integrum, totum, sive totale, adaequatum & attributionis, cui scilicet omnia attribuuntur, qnae in ea disciplina pertractantur. His praemissis, iam ad Logicorum placita enarranda venio. Ac primum Nominales, quorum auctor fuit Guillelmus Ohamus, natione Anglus, ordinis Fratrum Minorum, Scotidiscipulus, vita iunctus anno I 347., tradiderunt UO ces esse Logicae objectum. Verum illorum sententia fere obsoleUit; siquidem disciplinae non de vocibus, sed de rebus a vocibus fgnificatis agunt, et sit rerum loco vocabula adhibeant. Sane medicina non versatur in i si hac voce morbus, sed in re per eam indicata. Deinde Thomiliae, ac plerique alii materiale objectum Logicae est e res omnes a nobis cognitas; foris male vero ens rationis directi vin operationum mentis,. volunt. , Per illud ens rationis, inquit reliquorum nomine illustiis S.Thomae assecla F. Antonius Goud inius Logicae Majoris Quae it. praeam b. art. r. intelligo artificiosam dispositionem, quam ratio facit in rebus co- enitis, dum eas ordinat in modum praedicati, subie est, generis, speciei, definitionis, divisionis, propositionis, syllogismi, &c. ut enim ars pingendi colo vis artificiose disponit, ut repraesentent, atque adeo colores sunt obiectum materiale husus artis; dispositio vero colorum objectum formale: ita Logicae pro
35쪽
prium munus est, res cognitas artificiose disponere in modum clarae definitionis, boni syllogismi &c. quo facilius a mente possint percipi. Unde res cognitae sunt ejus objectum materiale, dispositio vero illa artificiosa, seu firma definitionis, syllogismi &c. est ejus
objectum formale. Haec dicitur ens rationis, quia non eis in rebus, sed solum in mente eam apprehendenta, & res ita ordinante. Dicitur etiam secunda intentio, quia res assicit , non ut sunt in se , sed ut sunt in mente. Hac adeo plana explicatione vides, quam immerito quidam, ut Thom illas impugnent, dicant eos habere pro Logicae objecto chimaera S,, . Tum alii, quos inter eminet eruditissimus I. Facciolatus loco superne citato, arbitrantur Logicam lati sesime excurrere, ejusque materiam esse disputationem quamlibet, quatenus peream verum exquiritur, &judicatur: rationem vero & modum, quo utitur in exquirendo & judicando facere, ut materia, cetero quin communis, sit Logicae propria. Atque in suae sententiae confirmationem Ciceronem laudant , qui Tuscul. V. cap. xxv. Sequitur tertia, inquit, quae per omneS partes sapientiae manat, & funditur, quae rem definit, genera dii pertit, sequentia adjungit, Perfecta concludit, vera & falsa dijudicat disserendi ratio, & scientia ,, . Quae quidem sententia parum ab
antecedenti abludit. Postremo alii censent materiale Logicae objectum esse mentis operationes, perceptionem nimirum , iudicium, ratiocinationem, & methodum: formale vero easdem operationes, quatenus ad verum sunt dirigendae. Eaque est plurium recentiorum potissimum Edmundi Purchotii Senonensis, P. Eduarai Corfinii Cler. Regul. Scholarum Piarum, P. Francisci Jacquierit Minimi &c. Atque huic sentent in ego quoque lubens subscribo, isthac ualida ratione permotus: id est obiectum alicujus saeuitatis ,
quod ab ea facultate versatur, expenditur, considera tur: Dialectica autem tota eli in operationibus intellectus expendendis, considerandis, regendis, & purgandis , sicut ii qui vel a limine Logicam saluta Iunt, Optime norunt: hae igitur sunt ejus objectum.
36쪽
ciunt fortasse & aliae super ea re opiniones, sed me admodum pudet diutius hisce tricis immorari. III1. Partitio. Ad Logicae vero divisionem quod a tinet, partitur primo in Naturalem, dc Acquisitam. Naturalis ellea cogitandi, percipiendi, judicandi, &ratiocinandi facultas , quam Deus cuique homini infudit, quae ussitatiori vocabulo Ratio , Rationisque Iumen nuncupatur . Acquisita , sive Artificialis est ea , quae studio certis legibus, atque exercitatione comparatur. Definiturque non eodem pacto ab omnibus; quandoquidem alii vocant eam is scientiam rationalem, quae verum a falso discernit ,,: alii ,, scientiam de invenienda , proponendaque veritate ,,r alii
artem , quae rationem & iudicium auget, format' atque regit in sapientiae studio, ,: quam postremam Logicae Artificialis finitionem libenter adopto. Dant& alii alias definitiones: sed mihi tantum otii haud eis, ut in eis colligendis insumere valeam . Dispescitur secundo in Topicam , ct Analyticam . Illa Eli, quae notas, locosque docet, quibus res ad disputandum idoneas comperia mu' . Haec vero invenistas res resolvit ac dijudicat . ,, omnis ratio differendi , ait opportune Boethius in prooemio de differ. Topic. quam Logicen Peripatetici veteres appellave re, in duas dit tribuitur partes, unam inveniendi,
alteram iudicandi ; & ea quidem pars , quae judicium purgat, atque instruit, ab illis η vocata est, a nobis potest Resolutoria nuncupari; ea vero, quae inveniendi facultatem suppeditat, a Graecisa nobis Localis dicitur ,,. Dividitur tertio in Diale
cticam, & Apodicticam: id est in Disputantem , &Demon lirantem. Prima in materia probabili versatur; di iserit enim probabiliter in utramque partem.
Secunda in materia necessaria occupatur; nam partem unam necessario de monil rat. Quarto tandem disepertitur in Docentem, id est, eam , quae praecepta tra
dii ; & Utentem, id eli, eam , quae eJusmodi praece
V. Natura. Ex iis, quae huc usque disseruimus, potest Sotio auaa Logica scieatu dicanda sit, an in a vero
37쪽
vero ars. Enim vero utroque nomine honestari tuto
potest. Scientia dici pote ii, quia bonitatem regularum , quas tradit, certo evidenterque demonstrat. Et scientiae nomine nihil aliud venit, quan ,, cognitio certa, & evidens,,; sive se cognitio rei per caussasse; sive denique se cognitio ope demon it rationis comparata M. Potest etiam ars nuncupari, quia non modo praecepta tradit, ac de monil rat, sed etiam iis utitur, aliquid operatur, plura incerta continet, ceterisque nobilioribus scientiis velut organum ti instrumentum inseruit , ni Aristoteles, eiusque in ligni interpres S. Thomas observarunt , qui illam nunc scientiis, nunc artibus liberalibus, id eli, que a viris ingenuis & liberis excoluntur, accensent. Hinc Tullius in Bruto cap. x Li. se Attulit Servius Sulpitius , inquit, hanc artem omnium artium maximam; quali lucem ad ea, quae confuse ab aliis, aut respondebantur , aut agebantur . Dialecticam mihi videtis dicere, inquit. Recte, inquam, intelligis, , .' Atque item lib. III. de Fin. c. xxi. se Dialectica ha bet rationem, ne cui falso assentiamur ; neve umquam captiosa probabilitate fallamur; eaque, quae de bonis & malis diiserimus, ut tenere tuerique posti mus. Sine hac arte quemvis arbitramur a vero ab induci , fallique posse M . V I. Discrimen a Rhetorica. Praeterea Dialectica ossicis, fine, materia, modoque disserendi a Rhetorica abludit . Siquidem, , Ossicium ejus facultatis Rhetoricae ) , ut
verbis utar Ciceronis de Invent. lib. I. videtur elle, dicere apposite ad persuasionem. Finis persuadere dictione . . . . Item quibus in rebus versatur ars & fa cultas oratoria , eas res materiam artis rhetoricae
nominamus. Has autem Ies alli plures, alii pauci res exsistimaverunt . nam Gorgias Leontinus antiquissimus sere rhetor , omnibus de rebus oratorem optime posse dicere exsistimavit . hic infinitam &immensam huic artificio materiam subjicere videtur. Aristoteles autem, qui huic arti plurima ad jumenta atque ornamenta subministravit, tribus in genexibus rerum versari rhetoris ossicium putavit , de
38쪽
monstrativo , deliberativo, iudiciali. Demonstratiovum eis , quod tribuitur in alicujus certar personae laudem , aut vituperationem. Deliberativum est, quod politum in disceptatione, & consultatione civili, habet in se sententia' dictionem. Iudiciale est, quod positum in iudicio habet in se accusationem ,
& defensionem, aut petitionem, & recusationem,& quemadmodum nostra quidem fert opinio, orato ris ars & facultas in hac materia tripartita versari exstili manda est . . . . . Quare materia quidem no- his rhetoricae videtur artis ea , quam Aristoteli visam esse diximus,, Modo tandem dicendi; quandoquidem Rhetor fusiori atque ornatiori sermone loquitur. Contra Dialecticae munΠs, finem, materiam, modumque disserendi longe dissimilem esse constat. Atque ut munus, finem , materiamque taceam, de
quibus satis supra disputavimus, loquendi rationem admodum diversam adhibet Dialecticus . Hinc is Zeno ille, uti scribit Tullius Orat. ad Brut. a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat, quid inter Dialecticam &'Rhetoricam interesset. 'Nam quum compresserat digitos, pugnumque secerat, Dialecticam, a jebat, ejusmodi esse . Quum autem deduxerat , & manum dilataverat, Eloquentiam esse dicebat. hocque uno ait Aristoteleq) di iaserunt , quod haec ratio dicendi latior sit , illa loquendi contracti Or,, . VII. Necessitas ad entias comparandas. Ad haec quaeria Philosophis solet, an Logica ad ceteras disciplinas com parandas necessaria sit. Pro qua decidenda quae iliuncula , duplex necessitatis genus di ilinguendum est: alia enim necessaria dicuntur simpliciter, ut scholastico more t quar, ut oculus ad videndum, navis ad mare trajiciendum: & alia, secundum quid, ut equus, eli necessarius ad iter facilius perficiendum. Itemq;duplex status scientiae comparanda admittendus, periectus unus, quum nempe omnia & obscuriora assequi, & difficiliora de- momtrare, & validiora objectamenta refellere potissumus. Alter imperfectus, quum nempe ea quae cla
xiorai faciliora suat, uitelligeret di non omnes er-
39쪽
rores vitare, & dissicultates dumtaxat elumbes , &obvias diluere valemus. His praenotis: aio Logicam artificialem ad omnes scientias facilius ac persectius
acquirendas summopere necessariam esse: quum ipsa, ut antea dicebamus, errorum caussas detegat, remediaque opportuna praebeat; rem in suas partes distribuere doceat, obscuram vocabulorum notionem explicare, incertam determinare regulas tradat , ut
possis ambigua distinguere, falsum sub veri specie latens coarguere, rationes ad persuadendum idoneas habere, atque id apta consecutione conficere, quodevincendum susceperis; de singulis distincte atque ordinate disserere, insidiosas fucatae ratiocinationis saΙ-lacias, & inanem sermonis splendorem a solido rationum, de sententiarum pondere separare. Praeterea ad id uberius commostrandum, adduci poterit arguis mentum illud a Galeno adversus Erasi pratum uluryalum , quod nimirum haudquaquam potest quaevis enunciatio ex qua vis alia enunciatione, live principio collisti; secus ex solis splendore, aut torvi nigritie Erasi prati stultitiam inferre liceret : verum ex certis quibusdam axiomatis, nonni si certae quaedam, ipsisque connexae veritates elici recte possunt. Facultas igitur ea necessaria erit, quae nitide nobis commonstret, quando unum in alio contineatur, ut sine erroris periculo pollit ex eo inferri; quumque id in obscurioribus solo ratiotiis lumine ducti dispicere non Valeamus, opus erit nobis etiam artificiali dialecti ca, quae improbo studio, diligentia summa, exercitatione assidua , certisque legibus comparatur.
VIII. Ut litas. Hinc quoque consequitur istiusmodi scientiam haud parum nobis esse profuturam. Ejus utilitatem explicat b. Augustinus in lib. II. de ordin. cap. x111. o Dialectica disciplina disciplinarum: haec docet docere; haec docet discere; in hae se ipsa ratio demonstrat, atque aperit, quid sit, quid velit, quid
valeat ,, . Atque ante s. Augustinum Parmenides apud Platon. in Parmen. Socratem ad sublimiora quaeque properantem alloquens: is pulcher sane, aiebat, atque
divinus eii impetus iste tuus, qui ad rationes se fert.
40쪽
Ceterum collige teipsum, diligentiusque te in ea Facultate Logica exerce , quae inutilis esse videtur multis, & quaedam garrulitas nuncupatur, dum juvenis es; alioquin te veritas fugiet Unde optime Stoici Dialecticam is veri & falli scientiam is nuncuparunt . Hinc absque Dialecticae speculatione, dicebant apud Laert. VII. seg. xLvI.Sapientem in oratione sine lapsu non futurum. Quippe ex ea dignosci verum, atque falsum, probabile autem, & quod ambique dicatur, dijudicari. Ea remota non licerexi te interrogare, atque respondere. Neque aliter aeuintum, & ingeniosum, cautumque omnino in dicendo
di fore, &.visum iri sapientem. ,, VIIII. Jucunditas. Neque ab ejusmodi labore subeundo absterrere nos debet difficultas, quam sub huiusce studii principia experimur, ob id potissimum, quod iucundiori & amoeniori Rhetorices, & Poeseos itudio plu-ximum succedit. Verum animos adcit Aulus Gellius Noct. Atti c. lib. XVI. cap. v m. is Hujus disciplinae Dialecticae) studium atque cognitio, inquiens, in principiis quidem tetra, & aspernabilis, insuavisque& incivilis esse videri solet . Sed ubi aliquantum processeris , tum denique & emolumentum ejus in animo tuo dilucebit , ct sequetur quaedam discendi voluptas insatiabilis : cui sane nisi modum feceris ,
periculum non mediocre erit, ne, ut plerique alii, tu quoque in illis Dialecticae gyris atque maeandris, tanquam apud Sirenios scopulos, consenescas Ne- . que Recentiorum Dialellica iis eis adhuc dum conspurcata naevis, qui in eam Scholasticorum opera irrepserant: vultus eius horridus , & incultus in hilarem , & perpulcrum evasit. Extra e 1usdem fines eliminatae sunt jam disputationes illae sutiles, ae frivolae, quae Schola ilicis in deliciis erant: quae que ut cum Martiali lib. XIII. loquari Sunt apinae, tricaeque, & ii quid vilius istis inimirum quaestiones de universalibus, de praedicamentis , de post praedicamentis , de nominum analogia, de primo cognito, de principio individuationis, de