Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

bo PRO LEGOMENA .

morant, ipsum quinquennio ante mortem Omnium, quae in Philosophia didicerat, oblitum : a B. Virgine autem impetraste , ne se in Philosophorum opinio - nibus, sed fide christiana , & caritate mori sineret Simoni Thurvavo Anglo, Pariliensi Doctori simile quid contigisse ex Io. Balaro Cent. M I. notat Hor-nius. Is enim Dialecticus peracutus, qui circa ann. Chri isti Ir . vixit, quum in Christi Domini doctrinam impius esset, eamque se facili negotio refutatullam effutiret , omni non modo eruditione , sed &Ioquela merito orbatus est. Quumque vocem recuperasset, neque litteras noscebat amplius, neque orarionem Dominicam; atque a filio litteras elementarias rursus addiscere coactus est. S. Thomas Angeli cus Doctor vulgo appellitatus, in Aquino Latii urbe lucem primum vidit ex nobilissima comitum Aquinatum stirpe anno I 224. fratribus ac domesticis omnibus ringentibus Dominicanum ordinem ingreisus est ,

ac studiis philosophiae, & Theologiae sub Alexandro

de Hales , & Alberto M. peractis, anno I 233. una cum f. Bonaventura doctor theologus in facultate Parisiensi creatus ad plures annos magna sui nominis fama, auditorumque frequentia docuit. Insignes Ecclesiae honores sibi oblatos constantissime repudiavit. A Gregorio X. pontifice summo ad concilium Lugdu- Cense M. ad Uocatus anno I 27 . in itinere vita decessit aetatis Io. in coenobio Fossa novae ordinis Cisterciensis prope Amasenum Campaniae flumen . In omnem Aristotelis philosophiam commentarios edidit. Scho-Ia, quae ejus scita ac dogmata propugnat, Thom istarum ab ejus nomine est vocitata. Quid in ejus laudem adnectamὶ unum Erasmi viri κσιτικοτι jὼ elogium, qui in I. Rom. pag. 244. ,, Thomas Aquinas, ait, Vir non suo tantum saeculo magnus . Nam meo quidem animo nullus recentium Theologorum, cui par sit diligentia, cui sanius ingenium, cui solidior erudi-ἀio , planeque dignus erat, cui linguarum quoque Peritia , reliquaque bonarum litterarum suppellex cori- tingeret, qui iis, quae per eam tempestatem daban

tur, tam dextre sit usus id quod eo parcior in

. Diuiti rori by Coo

52쪽

PRO LEGO MENA. 2I

loquendo, quo doctior erat P quare hos mutuq a conis discipulis contemtim vocabatur. Sed Albertus Thoismae ingenio perspecto, bos hie, inquiebat, si mugire coeperit, totum orbem boatu suo implebit. Uide-si; Homium hist. Philos. l. VI. c. ora. X UII. Scotus, Durandus, Biel. Ioannes Duns Scotu hpatria incertus, quippe quod Angli suum, Hiberni suum, Scoti suum, suum quoque Galli, & Itali esse asseverenta Magnam sibi in Academia Parisiensi famam peperit: in Dialeffica, & spinosa Theologia ad miraculum doctissimus, quo Doctoris Subtilis titulum promeruit, velut aliis placet, propterea quod immaculatam B. Vimginis conceptionem solidi stimis rationibus propugna rit. Diem extremum Coloniae obiit ann. IRO8. 8. Novembris aetatis suae pr. vel 33. Anilis fabula est, Scoturn in ecstasim familiarem morbum actum, atque R discipulis utpote mortuum fuisse adhuc vivum elatum ac sepultum. Scotus in plerisque S. Thomae Antago

ni sta fuisse perhibetur . Hinc Hornius Histor. Philo lib. VI. cap. q. o Praecipue, scripsit, Thomam sibi impugnandum sumsit tanta subtilitate, ut in illo scholastico dicendi genere nihil acutius, nihil accuratius nihil absolutiuς sit. Cui si tempora elegantiorem cul-rum non invidissent, summis procul dubio in Philosophia viris accenseri potuisset ,,. Scotistae ejus assectae nuncupati sunt. Durandus a loco, ubi ortum traxit, as. Porciano cognominatus, Dominica nuς, sacri Palatii

magister, Episcopus porro in diversis locis, mortuus dicitur Iῖ. Novembri; anno i 333. Guillelmus Oecham natione Anglus, Scoti auditor, ejusque dein duim pugnator, Occham istarum, sive Nominalium parens morte perfunctus esse traditur anno Iῖ 3. Uabriel Biel patria Spirensis, Wittembergensis Doctor,

e vivis sublatus est anno aerae Vulgaris I 93. Hi, de quibus huc usque dictum est, novarum scholarum 'antesignani pene omnes exstitere. Superest, ut eorum historiam contexamus, qui in Aristotelis Dialecticam commentarios ediderunt, vel Peripateticas Logicas publici iuris iecere. In antecessum fateor mihi animum haud esse exactam , atque omnibus numeris

53쪽

11 PRO LEGO MENA . .

ablolutam eius rei historiam elucubrare : id enim. Opus perlongum, atque adeo infinitum foret: specimen dumtaxat eiusmodi rei exhibere lectoribus meis optimum duco, tum quia instituti mei ratio id postulat, tum etiam quia, qui αἰ-4 i, Logicae hiltoriae de derunt, ut plurimum provinciam hanc intactam

praeterierunt.

XVIII. Letice. Aristotelis interpretes ac sequaces, Gre es c. Ac principio Robertus Grostest a Gallis dictus, id est , Grossa testa , in Anglia natus eli . vir crassii quidem capitis, sed subtilis ingenii, magni cerebri , majoris iudicii . Ad Episcopatum Lincolniensem prae doctrina ac pietate assumtus, obiit anno 1233. Tractatus secundum Io. Pit Dum plusquam ducentos , secundum vero Thomam Fulier. de reb. praeci. Angi. non pauciores , quam trecentos elucubravit . Ex praecipuis est Commentarius in libros Polleriorum Aristotelis. Joannes XXI. poni. ma X. Ulyn si ponensis, qui e vita migravit anno I 277., Summu

las Logicales , Parva Logicalia conscripsit , praeter alia opera potissimum medica professione enim medicus primum fuit . De ejus summulis, Hornius lib. ' XI. Hi st. Philos. c. iiii. ait se Thoma non multum recentior fuit Petrus Hispanus , initio Cardinalis, postea Ponti sex dictus Joannes x xl. qui magnam famam assecutus est Summuliς suis Dialecticis ,, tquam ut extenuaret famam adjecit is quaς tamen ex

Michaeliq Pselli Synopsi Organi Aristotelis compilavit,, . aegidius Columna Romanus, S. Thomae Aquinatis discipulus, interfuit Viennensi concilio, aetandem supremum diem obiit Avenione die 2 a. De Membris iῖt6. ac Lutetiam inde ejus corpus delatum, atque in sui ordinis Ecclesia sepultum est cum isthae epigraphe: Hic iacet aula morum, vitae munditia,' Archiphilosophiae Aristotelis perspicacissimus commentator, clavis & doctor Theologiae, lux in lucem reducens dubia, Frater aegidius de Roma ordinis Fratrum Eremitarum s. Augustini, Archiepiscopus Bituricensis, qui obiit A. D. i qI6. die 2 a. mens. Decemb.,, Hieronymus Savonarota Ferrariea sis , Ordinis Prae.

54쪽

dicatorum , acris ingenii, summaeque eruditIonis vir, morum probitate clarus , in vitiis insectandis vehemens adeo, ut prae nimia in praedicando , ac potissimum in carpendo Alexandrum UI., ac Romanam curiam libertate , primum concionandi facultate , deinde vita orbatus sit anno I 498. petat. suae 46. Inter alia, Compendium Logices conscripsit . Iacobus Faber Stapulensis , DOEtor Sorbonicus , vir corpore

exiguus, ingenio maximus ad annos io I. vitam plo-

traxit ; Neraci in Aquitania ad plures abivit anno I 3ῖ7., tum in Aristotelem scripsit , tum Dialecticam ipse composuit, multaque ex receptis suo aevo opinionibus tanquam ex coeno traxit . Ioachimus

Perionius Benedictinus, Cormoenia censis, natione Gallus, vir doctis limus, Aristotelis categorias; de Interpretatione, Praedicamenta, Analytica utraque; Topicorum, & Elenchorum libros latinitate donavit ,

c adnotationibus illustravit : diem extremum circa. annum I 339. explevit. Dominicus Solus ordinis Prae dicatorum, natus anno I 494. ac vita perfunctus anno i 36o. plura scriptitavit, quae inter sunt commentaria in Porphyrii Isagogen, Aristotelis Categorias,& libros de demonstratione. XVIIII. Tomitanus, Toletus, Case, ron eca, Parius . Bernardiniis Tomitanus , alius a Bernardi no Tomitano Franciscano , qui saeculo XV. Ascetica quaedam composuit , Patavinus Philosophus, ac Medicus, in cujus Archigymnasio Logicam ad plures annos tradidit, praeter Eclogas, & alia plura , Introductionem in Sophisticos elenchos Aristotelis, & brevem methodum diluendorum Paralogismorum per divisionem , praeter illa , quae Aristoteles.habuit in elenchis; in Averrhoe contradictionum solutiones; opusculum de ideis &c. elucubravit. Peste tandem anno i 376. sablatus est. Franciscus Toletus, natione Hispanus , Cordubae natus anno I 332. acerrimus Aristotelis propugnator , extremum vitae

spiritum edidit anno is96. scripsit Introductionem ad Logicam, & Commentaria in universam Aristoteli et Logicam. Joviues Case medicus Anglus, qui in uni

55쪽

PRO LEGOMENA .

voti tate Oxoniensi, ubi & lucis usuram amisit anno Iooo. , docuit, in Aristotelis organum commentaria exaravit. Petrus Fonseca e Societate Iesu , natione Lusitanus, patria Visensis, Olyssi pone oculos in mortem clausit anno I 6 I9. set. suae 7 I. scriptit in Isago

gen Porphyrii, & libros VIII. Institutionum Loetica'. Iulius Pacius f hilosophus, jurisconsultus, hebraicae,

gradi ae linguae, ac liberalium fere omnium artium eruditissimas Vicentiae in lucem editus eii an . IIIo. atque an. i5ῖς. ab hominibus demigravit annos natus 8s Praeter legades libros multos revera doctos, conscripsit etiam Institutiones Logicae ad usum scholae Sedanensis, Organum Aristotelis graeco- latinum cum notis edidit ;idem cum notis & commentariis; Rudimenta Logicae; Doctrinae Peripateticae libros III. Logicum , Physicum, & Politicum; Logicas Disputationes.

XX. Ruvio , Aversa, Amico , Galilius , ovi edo , c. Verum ad eos gradum facto , qui sere omnes Peripateticae philosophiae elementa in studiosae iuventutis commodum elucubrarunt ; atque ea occasione

Logicas quoque Institutiones scholasticis nugis ut plu-ximum refertis nobis exhibuerunt. Ac principio P. Antonius Ruvio Rhodensis e Societate Jesu se commentarios breviores & maxime perspicuos in universam Aristotelis Dialecticam una cum dubiis & quaestionibus hac aetate agitari solitis condidit is r anno 16io. qui Compluti ex ossicina Andreae Sancheet de Eet- peleta in lucem prodierunt. P. Raphaelis de Aversa a San severino Clericorum Regularium Minorum ,, Lopica institutionibus praeviis , quaellionibus contexta se Romae ex Jacobi Mastardi typographio anno I 627. in publicum venit. ,, In universam Aristotelis philosophiam notae ac disputationes, quibus illustrium scholarum Averrhois, d. Thomae, Scoti, ac Nominalium sententiae expenduntur, earumque tuendarum probabiliores modi asseruntur is r hunc titulum operi suo fecit austor P. Bartholomaeus Amico ex Antio Lucaniae Societatis Jesu , & Philosophiae ac Theo- Iogiae in Neapolitano Collegio olim professor , quo quidem tu opere Neapoli per Lazarum Scorigium

56쪽

PRO LEGO MENA. 23

anno 162ῖ. edito, susiori, atque acutiori calamo reqLogicae versantur. is Totius Dialecticae Summam ad mentem s. Bonaventurae doctoris Seraphici ex ejusdem scriptis majori, qua fieri potuit diligentia excerptae , & in quatuor libros distributae is edidit RMarcus Antonius Galilius de Carpendulo Brixiens tordi uis Min. s. Francisci Cappuccinorum Romae apud Andream Phaeum i6 4. P. Franciscus de Oviedo Ma dritanus e Societate Jesu , Lugduni typis consignavit 16 . se Integrum cursum philosophicum in summulas, Logicam, Physicam, de coelo, de generatione, de anima , & metaphysicam distributum ; is cujus tomu ς i. in fol. complectitur Summulas, Logicam, Physicam, librosque de coelo, & generatione. ,, P. Illuminatus de oddis a Collisano Cappuccinus Panormi & iterum Neapoli I 67o. typico praelo com misit ,, Logicam Peripateticam ad mentem Scoti, qua subtilissimi doctrina adhuc magis declaratur, defenditur

roboratur. F. Eridericus Nicolaus Cavardus Mediolanen

sis ordinis s. Augustini ,, Philosophiam Vindicatam ab erroribus philosophorum gentilitam juxta doctrinam arist. P. Augustini Ecblesiae doctoris, & beati JEaidii Columnae ex ordine ejusdem s. P. Augustini S. R. E. card. Archiepiscopi Bituricensis se anno i 67o. conscripsit : in cujus prima parte res Logicas scholastico more versavit. P. F. Jo. Antonius Ambrosinius ex Carthiceto oppido Piceni Ord. Min. Reg. Obs elucubravit se Enchyridion philosophicum universam Aristo telis philosophiam compendiose complectens , iuxta

mentem Scoti doctoris subtiliς , . P. Antonius Goud in ord. Praedic. - . Philosophiam juxta inconcussa, tutissimaque d. Thomae dogmata quatuor tomis comprehensa edidit, cuJus primus tomus Logicam mino. rem majoremque complectitur . Id operis , quippe quod accurate compilatum sit, pluries lucem vidit. P. Andreas Semery Remus e soc. Iesu Summulas una cum quaestionibus typis mandavit anno r682. Jo: Baptista du Hamel ,, Philosophiam veterem & novam ad usum scholae accommodatam in lucem emisiit, cujus primum volumen Logicam continet . Isthaec clarissimi

57쪽

16 PRO LEGO MENA .

auctoris elucubratio fuit pluries recusa . Uerum ne taedio lectori meo sim recinendo operum eiusmodi titulos, qui ut plurimum in idem recidunt, paucis

dicam ejusdem furfuris Lo cas fuisse quoque typis commilitis ab Antonio Casilio e soc. Iesu, a P. Vincentio Cioria min. Conveni. , a P. Io. Gabriele Boy- vin fratre Minore strictioris Obseruantiae , a F. Sebastiano Dupasquier Min. Con ., a P. F. Iacobo Casi- miro Guerinois Cenonaanensi ord. Praed. , a P. F. Paulo Maria Cavvino de Nicaea ejusdem 'ord. Praed. a P. Io: Baptilla de Benedictis e soc. Jesu, a P P. Bartholomaeo Mastrio de Meldula, & . Bonaventura Bel luti de Catana ord. Min. Cono. , & paucis ab hinc annis a P. F. Josepho Antonio Ferrario de Modoetia. Sed elegantissimam Aristotelicam Logicam lectuque dignam habuimus a viro clarissimo Jacobo Fac-ciolati. XXI. Stoicorum D alectice. Iam ad Stoicos gradu faciamus quorum caput Zenonem Citticum fuisse aiunt: quique postquam Cratetem Cynicum, Stilponem Megarensem, Xenocratem, Diodorum Cronum,&Palemonem audiverit, ad porticum quandam Athenis celebrem se contulit, quae porticus varia obvarias expertissimi Polygnoti picturas, & pisanacti a

quoque nominabatur. In ea Cynicam philosophiam emendatam docere coepit discipulos suos, qui a porticu graece Stoici, latine Porticenses, vel Porticuarii nuncupati sunt ; prius vero Zenonii a praeceptoris nomine dicebantur. Stoici, in tres partes, uti iam superne observatum est, philosophiam totam dividebant, in moralem nempe, naturalem , A rationa lem. Rationalem in hunc modum secabant apud L. Annaeum .Senecam epit f. LXXXI x. ,, Supere it, ut ver bis hujusce acutissimi Philosophi utar, ut raetiona tem partem philosophiae dividamus . Omnis oratio aut continua est, aut inter respondentem & in te rogante indivisa. Hanc διὰ ia i , , illam placuit vocari : haec verba curat, & sensus , R ordinem e δια -ria, in duas partes dividitur , in verba , & significationes id eli, tu res quae dicuat , & Voca bulas

58쪽

PRO LEGO MENA. 27

bula , quibus dicuntur. Ingens deinde sequitur utriusque divisio . Itaque hoc loco finem faciam ;.... R summa sequar falligia rerum . Alioqui si voluero facere partium partes, quaestionum liber erit ,, . In hac schola Logices studia summopere floruisse, vel inde conjicere licet, quod neminem post e ea arte de stitutum sapientem esse arbitrarentur. Chrysippuς illustri s hujusce scholae alumnus, Laertio teste lib. VII. seg. xLvi. libros de re logica a II. elucubravit. Si Κe-kermanno fidem adiungimus Stoicorum , communi

Sophis lices vitio, Dialectica polluta fuit. Verum ac curate Stoicos definiisse , divisisse , ratiocinatos esse a libris Stoicorum , ac potissimum doctissimi viri L. A. Senecae, qui ad haec supersunt, plenissime erudimur . Stoicam Philosophiam illustrandam susceperunt inter recentiores Justus Liplius , & Gaspar Scioppius . Primus ad Philosophiam quod attinet scriptitavit : Manuductionis ad Stoicam Philosophiam lib. III.; Physiologiae Stoicorum lib. III. De

Constantia lib. II. De Lipsio, ejusque operibus, ita Ionsius de Scrip t. Hillor. Philos. p. 144. o Imprimis eo tempore Iulius Lipsius, grande seculi decus, aliquam lucem doctrinae morum attulit, editis scriptis nonnullis doctissimis, quibus Stoicam Philosophiam potissimum ex Senecae , & Epicteti libris explicavit. Cujus Philosoplatae specimen primum complexus est libris duubus , quos de Constantia scripsit ut ipse satetur in praefatione prima libris de Constantia prae inissa) &c. ,, . Secundus Elementa Philosophiae Stoicae Moguatiar i6s6. 8. edidit, quae s e-pe doctos fallunt, quos latet esse majoris operis ubi-υis obvii particulam. Vide sis Mohross. Polyhis l. pari.

x I. lib. I. cap. IIII. l. 2. XXII. Epictireorum Loesce. Convertamus nunc noς ad

Epicureorum sectam . In horusti principem Epicurum, qui in lucem prodiit ann. 3 r. diem vero suum obivit ann. 269. ante Tr. Vulg. nim jus Cicero de finib. lib. I. C. υ I l. fuit, scribens eum in logica arte nudum atque inermen fuisse; quandoquidem constat hunc vitum Stoicorum, & Peripateticorum dialecticen, sophi ilicen,

59쪽

13 PRO LEGO MENA.

& et istieen despeElui habuisse, ut qui veram Logi

cam impense coleret. Quocirca Georgius Walchius in hiilor. Logic. inter veteres neminem Epicuro me lius de arte logica meritum es e exsillimavit. Epit men Cancriaicae Epicurii id nomen Logicae imponere ei volupe fuit apud Diogenem Laertium lib. X. seq. XXX. legere licet , qui in describenda Epicuri Philosophia adeo copiosus est , ut huic sectae ipse

addictus suis e videatur . Eam doctis commentariis illustrauit celeberrimus Epicureae Philosophiae re ita u-rator Petrus Gas endus prope Diniam in Gallia na-ruq anno I 392. atque Ecclesiae Diniensis Praepositus effectus, nec non regius in academia Harisiensi Ma theseos professor e vita excessit anno aetatis suae Q. aerae autem Christianae Iora. XXII. Dialectice Eclecticorum . Eorum PhiloM-phorum historiam logicam huc usque pertexuimus , qui certar cuidam sectae adscripti erant , reliquum est, ut de iis agamus, qui Eclecticum philosophandi morem in deliciis habuerunt . Nova illorum familia , ex eo quod optima quaeque a Philosophis omnibus excogitata , magna acribia , exquisitoque delectu excerpserit ac selegerit, E ista, a Graecis, a Latinis vero Electiva, & Electrix nuncupata es Potamon Alexandrinus hujusce sectae fundamenta texit temporibus C. Auguiti & Tiberii, paullo ante Laertii aetatem , qui rectius sapere, ait, incipientes non pauci, nullius addicti jurare in verba magistri , veritatem, ubicumque lateret, sequi coeperunt. Quod

quidem philosophandi genus hoc pacto Clemens Alexandrinuς Ι. Strom. p. I 88. insignis ejus scholae alumnus eleganter describit : ,, Philosophiam autem dico non Stoicam, nec Platonicam, aut Epicuream, de

Aristotelicam, sed quaecumque ab his sectis recte dicta sunt , quae docent iustitiam tum pia scientia, hoc totum selectum dico Philosophiam ,,. Eesemei Philosophi veram Logicam callerent oportebat; nam eKnuavis secta quum meliora seligere studebant & recte judicandi, & vera a falsis discernendi; & solida

60쪽

PRO LEGO MENA. 29

Duo criteria, Potamon ex Laertio, & Suida, veri cognoscendi posuit; alterum quidem a quo judicium ieratur, atque hoc αἰ Η - , animi principatum, live mentem, Vel rationem esse asseruit: alterum Uero per quod judicium ieratur , quod A i Ah, τῖ, σαν τασιων, a ccuratissimam imaginationum, esse dixit.

Aut igitur quicquam clare distinctequς- ῆΗ,-Mκου a mente sive ratione percipitur, alque id verum erit: aut clara & imprellio in cerebrum per sensus iacta, & obseesum repraesentans , talis fuerit amente judicara, & vera quoque erit. Hujusce scholae alumni ex Paganis Herennius , Sopater Syrus, Adesius , Chrysanthius , &c. ex Christianis vero Ammonius Saccas, Cl. Alex. , Origenes Adamantius, Gregorius Thauma turgus, Lactantius Firmi anus, &c. celebriores fuerunt. Quam plurimi ex recentioribus Philosophis, & fortasse doctiores ac nasutiores eandem philosophandi rationem usurpant.

XXIIII. Phi inophiae ac Dialeslicae emendatio. Seclarum dioisio. Renascentibus bonis litteris , verbis i quor Jo. Francisci Buddet Histor. Philos . succincta delineatione pag. 74. longe alia coepit esse Philos ,-phiae facies, viris doli:s certatim Scholasticae Philosophiae jugum excutientibus ; qui tamen non unam, eandemque omnes ingressi sunt viam . Quidam enim naevos, & barbariem saltem Scholasticae Philosophiae perstrinxerunt, & de alia Philosophia sustituenda in

ejus locum non fuere solliciti : alii unam ex vetexibus sectis restaurandam sibi sumserunt : alii novam prorsus Philosophiam condiderunt. Ad primam classem reserri possunt, qui in humanioribus litteris resuscitandis operam , i ludiumque collocarunt . Licet enim haud pauci illorum certar se Et e dederint nomen suum, in eo tamen consenserunt , idque egerunt magno conatu , ut Scholasticorum barbariem profligarent. Sed prae ceteris tamen suo veluti jure huc referendi sunt Jo. Ludovicus Vives, Laurentius Valla , Marius Nirotrus, Hadrianus Cardinalis , atquaalii is . Ad quam classem eos quoque referendos du

co , qui rejecta scholastica Philosophia , Artilot lem

SEARCH

MENU NAVIGATION