Artis recte ratiocinandi elementa ab Andrea Ambrosinio ... elucubrata

발행: 1773년

분량: 420페이지

출처: archive.org

분류: 철학

41쪽

1o PRO LEGO MENA .

m immo, de infinito, de intensione, & remission 8 de proportionibus, & gradibus, deque aliis hu se 2 di. 3ςζoxii, neque si , quibus ingenium ni

mis tardum minime erat, nec iis intellioendis na-3um remporis & diligentiae adhibuerant, animo vel Informare poterant . Neque id mirum cuiquam videri debet: quum neque illi qui isthaec versabant omnes percipiebant. De huiuscemodi deturpata Dia' lectica , sive, . ut eorum vocibus utar, Summulis

rumque proprietatibus, de quinque universalibus 'de

I a. de I'hil. stud. rat. haec habet: se Barbaros illos N immanes sophi ilas, qui pro Dialectica vera Sum mulas , ut ipsi vocant , portentaque alia libror i

neficio ubique a do is omnibus explosos cernimus

de dialecticae usu pag. io.is Umitto eos, qui Sumna Tris nescio quas, atque terminos conscripsere ' ciui nctum bram quidem Dialectices, nedum usum ipsum, aut cognitionem sunt assecuti Verum mea zidem sententia, non adeo aspere sunt huiusmodi viri excipiendi , quippe qui meliora, selectioraque exhibere

eant tape oliemiunt , sed in mi elicia , & artium IEnara secula inciderunt, quo minuq mirum, si, in-

tum ob illius aevi barbariem, quare dicendum potius, se terebat anas; tum ob penuriam librorum, quum ars typographica nondum ingenti mortalium beneficio innotuerat; tum etiam ob defectum graecae eru-uum nullus esset graece adeo doctus, ut illius gentis erudita ae dom volumina la- imitate donare potis esset. Iare hisce destituti sub - 'iis nihil aliud proferre, atque ted oribus suis proponare poterant, quam quod ipsi insomnes excogita

latebris ostenderant. Quod quidem quum novum at que

42쪽

que inauditum foret, novis ac nondum auditis vocabulis explicare necesse erat. Hinc tot quaeitiones inanes, tot vocabula infleeta.

X. origo. Reliquum est, ut Dialecticae ortum inis vestigemus, progressumque describamus. Socrates asse vere non dubitavit apud Platon. in Philaebo scientiam hanc esse donum deorum , quod ad homines per Prometheum quendam una cum quodam lucidissimo igne descenderit; etenim prisci nobis praeliantiores, diisque propinquiores haec nobis oracula tradiderunt,,. Atque Tullius I. de Fin. c. x Ix. is quasi delapsa de coelo et , inquit, ad cognitionem omnium restula, ad quam omnia judicia rerum diriguntur ,, . Sed ut ex puriori sonte rem hauriamus, sacris nimirum Litteris, hae aliquid ad rem praesentem speltans innuere videntur: se Deus creavit, Eccl. c. xv II. V. I. &Dq. legitur, de terra hominem, & secundum imaginem suam fecit illum . . . . creavit ex ipso adjut Orium simile sibi; eonsilium & linguam, & oculos &aures, & cor dedit illis excogitandi ; & DIs CIPLINA INTELLECΤUs replevit illos ; creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, & mala, & bona ostendit illis , , . Si ergo disciplina , id est, scietrita

intellectus ornavit eum, recte quoque ratiocinandi ei sacultatem impertivisse credendum est. Quocirca porro is mihi ineptire videtur, qui ex allatis Ecclesiasti ei verbis quatuor vulpatas ad haec atque commu ni usu receptas Philosophiae universae partes eruere conatur: Logicam nempe ex disciplina intellectus; Metaphysicam ex scientia spiritus; Physicam ex verbis illis ,, sensu implevit cor illorum M ; Ethicam de nique ex his: se mala, lic bona ostendit illis ,, . Quandoquidem ill haec Philosophiae partitio, nuper, ut ita dicam, in scholis obtinuit: quocirca ad manus est praeclarus Senecae locus, qui mirificam lucem huic

meo asserto aspergit: se Philosophiae , inquit Episti LXXX HIIL, tres partes esse dixerunt & maximi Seplurimi auctores: Moralem, Naturalem ,& Rationa lena . Prima componit animum; secunda rerum Da turam scrutatur: tertia proprietates verborum exi

43쪽

git , & strutauram , & argumentationes, ne pro Uexo Ialla surrepant. Ceterum inventi sunt, & qui in

pauciora philosophiam, & qui in plura diducerent.

Quidam ex Peripateticis quartam partem adjecerunt, i vilem e quia quamdam propriam exercitationem celideret, & circa aliam materiam occupata sit. Qui-

Uocant, administrandae rei familiaris scientiam. Quicam cc de generibus vitae locum separaverunt. Nihil autem horum in illa parte morali non reperitur. E. picurei duas partes philosophiae putaverunt esse, Naturalem, atque Moralem: Rationalem removerunt. Deinde quum ipsis rebus cogerentur ambigua secerinnere, falsa sub specie veri latentia coarguere. insiquoque locum, quem, de iudicio & regula appellant, alio nomine Rationalem Induxerunt: sed eum acces-1aonem esse naturalis partis exsistimant. Cyrenaici naturalia cum rationalibus sellulerunt, & contentituerunt moralibus: sed hi quoque qui removent, aliter Inducunt. In quinque enim partes moralia divi- una sit iugiendis & expetendis ; altera de affectibus, tertia de actionibus, quarta de causIis, quinta de argumentis. Caussae rerum e X naturali, aetiones ex morali . Aristo Chius non tantum supervacuas esse dixit naturalem & rationalem, sed etiam contrarias : moralem quoque, quam solam reliquerat, cir- monitiones contInet,

sustulit, & paedagogi esse dixit, non philosophi: tanquam quidquam aliud sit sapiens, quam humani Eeneris paedagogus D. Praeterea nomine scientiae spiritus. oc sensu ς, quo cor illorum replevit, & malorum, bonorumque eis ostensorum, alia longe diversa veniunt ut eo su per textu acutiores doctiore Sque interpretes lectitanti patebit. Jam vero ex callida serpentis argutatione, mulieris responso, atque alluta parentis utriusque evasione, qua patratum facinus extenuaru ciluere, atque in serpentem ipsum conjicere anni te-hantur, exque aliis innumeris Scripturae locis huius modi scientiae usum, indicia, ac semina elicere liu

de tu quam plures. As sano Noujici non Umere potest,

44쪽

test, hominea ab ipsis mundi incunabulis naturali prudentia ac lumine ductos animadvertisse se in disserendo vel de rebus divinis, vel de humanis plureς erro-Tes admittere, ac Isimul in id incubuisse, ut eos vitarent: quo factum est, ut regulis quibusdam excogitandis operam sedulo navarent, que is regi in ferendo de rebus judicio sine erroris periculo tuto possent . ,, Homines enim , uti praeclare observat Quinctilianus Instit. lib. III. cap. it., sicut in medicina, quum Viderent alia salubria, alia insalubria, ex observatione eorum effecerunt artem; ita, quum in dicendo alia utilia, alia inutilia deprehenderent, notarunt ea ad imitandum, vitandumque t & quaedam secundum rationem eorum adjecerunt ipsi quoque. Haec confirmata sunt usu, tum quae sciebat quisque docebat. ,, EX

Jobi certe historia facile colligi potest jam tum homines eam facultatem egregie calluisse : plures in ea inter se disputantes' inducuntur; optime argumentantur; difficultates vel acute enodant, vel in ipsos ad-Versarios mirifice retorquent; rerum caussas sapienter assignant; quae quidem omnia aperte ostendunt eiusmodi artem non fuisse tunc temporis rudem adhuc

atque imperfectam , sed plenam perfectamque sal

tem penes Arabes . Apud Hebraeos maxima sa sentiae pars, qua adolescentes erudiebantur, in solis ita lecticae praeceptis, atque in dissolvendis aeqigma tum, parabolarum , argumentorumque fallaciis sita erat . Rebantur enim hoc pacto eorum animos disi poni ,, ad sciendam sapientiam, & discipimam, ut detur parvulis astutia, adolescenti scientia ,& intellectus;

ut animadvertat parabolam , & interpretationem, Verba sapientum, & aenigmata eorum; Prov. I. I I. Occulta Proverbiorum exquirat, & in absconditis parabolarum

conversetur Eceses. xxx I x. I I .sciat versutias sermonum,& dissolutiones argumentorum Sap. VI I I. VI II. D .

XI. Zeno Eleat. Logicae invenix. Socratis, Platonisq; in eam merita. Ceterum, licet inficiari nemo iure potexit, omnes penes gentes ad minus cultiores, Dialecticae alicujus rudioris atque imperfectae notitiam exstitisest , ut ex earum diiciplinarum studiis, quibus . ope-

45쪽

ram sedulam navabant, colligere licot: ille tamen ,

qui omnium primus, eruditis universis consentienti in

bus, huiusce facultatis praecepta scriptis edidit, Zeno Eleatentis fuit ; quique epocham Christianam

43o. circiter annis praecelsit . Is Athenas veniens , librumque varia Logices praecepta complectenterri a se conscriptum Socrati exhibens, tanti eum fecit magnus hic philosophus, ut non veritus sit & ipse ea Ddem regulas adhibere. Neque Plato, si fidem Proclo

Comment. v. l. I M. habemus, alias fere praeceptiones in Parmenide ac Theae theto usurpavit, quam quas a Socrate, isque a Zenone audierat : quas quidem quum ipse uberius auxerit, accuratius limaverit, ac

splendidius illustraverit, Logicae inventoris nomen fa mamque sibi comparavit. Quae in rem Logicam Socratis & Platonis scholae contulerunt , tria potissimum sunt ; I. ars opportune dubitandi ; a. ratio bene vocabula finiendi, ac quaesionis ita tum coniti tuendi ; g. analytica inductio ; quae mirum in modum ad veritatem detegendam conducit.

XII. Euclidis A Ita aliorumclue. Euclides a Megara,unde oriundus erat, Megarentis cognominatus, Speusippus, Heraclides, Eubulides, Zeno Stoicus , eiusque discipulus Chrysippus, Carneades, aliique non pauci Zenonis,Socratis, ac Platonis studium in re Logica augenda, expolienda,& perficienda aemulati sunt. Hosque inter Chrysippus, telle Laertio in vit.Chrysippi adeo in Dialectica insignis suit, tantaeque apud omnes aestimationis, ut plerique dicerent, si apud deos usu et Iet Dialecticae, non futuram aliam, quam Chrysippeam ,, .XΙΙΙ. Dialecticae incrementa P Iristotelis studio. Verum candide fatendum , Ar illotelem Stagyrae natum ante aer. vulg. ann. 86. insignem illam Platonis discipulum, Alexandri M. rnagistrum omnium

diligentiam longissime superaste, atque iis, qui iniithae facultate, ceterisque Philosophiae partibus ex-

. colendis eum pr ce serant, palmam praeripuisse : a deo copiose , accurateque Logicae partes omnes illa fravit atque auxit, ut L 3gicea in dentor a com-

Pluribus uuncupari promeruerit k qua de re & ipse L. Eleach.

46쪽

' PRO LEGOMENA . II

Elench. c. xxxiv. gloriatus eis. Inficias tamen haudivit, Laertio te ite vii l. seg. Lul I. .IX. seg. XXV. primum

Dialecticae inventorem sui illa Zenonem. Si Francisci Patricii dictis fidem adjungere velimus, I 23. libros de re Logica conscripsit, quorum magnam partem tem pus absumsit: quo super negotio consulendus est Joannes Gerardus Volsius, de origine & constitutione Logicae cap. x. Alii xvii. libris totam Logicam Aristotelem complexum es e aiunt: saltem hi sunt, qui ad haec supersunt. In horum primo Categoriarum In scripto, de iis quae perceptionem respiciunt, sermonem habet. In aliis duobus, Perihermenias, sive de interpretatione, nuncupatis, Judicii sive enunciationis leges exponit. Quatuor Analyticorum succedunt, quorum duo Priorum Analyticorum dicti de Syllo-giSmo universe accepto agunt, duo vero alii de syllogismo demonstrativo , sive demonstratione loquuntur. In aliis vero Topicorum appellatis de syllogi iamo probabili, & locis fuso calamo disterit. Duo libri Elenchorum, quos tamen plurimi in unum contrahunt , varia sophismatum genera , disputandique methodum exhibent. Artitotelis Dialectica multa praeclara complectitur, omnibus tamen numeris absoluista minime est, ut iam viri emunctae naris plurimi ob servarunt. Quis ergo Casau bonum aequo animo ferre potis erit a jentem in Persium Satyr. v. uer. LXXX Ul. Mego pueros puto fuisse Stoicos prae divino Artitotele;& eorum in hoc genere scripta υρλυ, prae Aristotelis organo, quo opere omnia mortalium ingenia divina aut de rebus divinis semper excipio Ionge superavit,, & Scaligerum effutientem Scaligerian. l. p. 49. D libros omnes philosophicos Ciceronis nihili facio: nihil enim in iis est, quod demonstret, & doceat, aut cogat; nihil Arisi teli cum λ δε XIIII. Logicae Peripateticae ortuna. Aυιcennae. Aver- rhois notitia. Logicae Peripateticorum , sic dictorum ab eo, quod Aristoteles in schola obambulando doceret, Uaria fortuna fuit, uti observare licet in Jo. Launoti libro, de varia Ariit. fortuna Ρarisiis edito i63q.8.& Elsvichii

consi lis argutaenti dia ui bis de varia Arist. sortuna ia

47쪽

15 PRO LEGOMENA .

scholis protestantium. Medio certe aevo ubique locorum Aristotelis Logica docebatur opera potissimum Aver-xhois, & Avicennae Arabum, qui Stagyritaeopera in suam linguam transtulerunt, commentariisque illustrarunt , atque in scholis aegyptiis, Africanis, & Hispanis

Praelegere auspicati sunt. De celeberrimis hisce binis Arabibus huc pauca adnectere supervacaneum non erit. Avicenna apud Arabes Abu Ali, Alliosa in Ben Sina nuncupatus, sub Conrado II. ,&Henrico III. inclaruit. Is ortum duxit in oppido Baleel, , aut Bocara anno Christi 98o., alias 992.ex patre Hali,matre Citara appellatis, Vixit annos 38. Nondum decenni major litteras humaniores, & quicquid scientiarum ad Corant intellectum pertinet, calluisse dicitur, & totam

misy αν ante annum I 8. absolvisse, quo temporis spatio, nec unam noctem integram dormivisse perhibetur, nec interdiu aliis rebus, quam lectioni vaca DL. consule Vossum de Philosoph. cap. I . Eduv. ΡΟ- coch in specim. Hilior. Arab. aliosque. Opera multa

medica, & philosophica edidit: philosophi ea sunt Logica, Physica, & Metaphysica. Laudatores, & vita

peratores nactus est. Caesar Scaliger, aliique mirifice

eum commendant. Contra Lud. Uives de causs. Cor-xupt. art. lib. V. is Averrhois doctrina, scripsit, &metaphysica Avicennae, omnia denique illa Arabica mihi videntur resipere deliramenta Alchorani: nihil fieri potest illis insulsius , frigidiosque M. Moderatius eerte de Avicenna Benedictus Pererius in praef. in suos libros de principiis, & affectionibus rerum naturalium loquutus est se Inter Arabes, inquiens, suos quoque amatores, & sectatores habet . Quem ego in Philosophia nec magnopere laudo, nec plane contemno . Fuit is praestantissim Hs medicus , fuit etiam quorundam iudicio peracutuS metaphysicus , sed eum doctrinae Aristotelis squam omnibus Philosophiae studiosis maxime probatam, & cognitam esse

oportet nec admodum studiosum, nec admodum intelligentem, constat ,, . Averrhoes, sive Averr S, vel

Auen Rois , quasi filius Regis, Cordubae natus, in Africa educatus, atque tempore Mira lini Regis apud

48쪽

, PRO LEGOMENA . r

Cordubam clarus anno a L hristo nato IZo6. ad plures abivit . Avicennae aemulus exstitit . Inter Arabes Stagyritae interpretes primas obtinuit, unde κατ' commentator nuncupatus est. Graece ignarus feliciter Aristotelis ut plurimum mentem tenuit, qn id si graecurri

Πωμα calluisti tὶ Non solum philosophiae, sed elaam

medicinae intellige nisi naus fuit: qua de re libros vir. conscripsit, quibus titulum iecit, Colliget, quia universam pene medicinam completiuntur. Adisis SVmphor. Canaheg. lib. de claris medicis; Voctium de Philosoph. sere p.9o. &9 i. qui eum eximiis laudibus prosequuntur. Verum ingenue satendum longe plures &audi oritate clariores esse Averrois obtrectatores. Lud. Vives de causs. corrupi. art. lib. V. p. 295. & 297. DA-

veri licem Philosophi de nostra schola , ait, qui post

eum scripsere, ita sunt amplexati, ut pene auctoritate Atallo teli adaequarint, nec solum, qui longo pollintervallo vixerunt, sed qui illius quoque aetate: quod factum est & ignorantia meliorum , & admiratione mercimonii lingua,& sensis peregrini: ut gratiam ei conciliaret apud primos novitas, apud posteros vel nas, nomen est Commentatoris nactus, homo qui in Aristotele enarrando nihil minus explicat, quam eum ipsum , quem suscepit declara um. Sed nec potuisset explicare etiamsi divino fuisset ingenio, quum esset humano, & quidem intra mediocritatem. Nam quid tandem afferebat , quo in Aristotele enarrando posset et se probe instructus non cognitionem veteris memoriae, non scientiam'placitorum priscae disciplinae, intelligentiam sectarum, quibus Aristoteles pallim calet. Itaque videas eum pessime Philosophos omnes antiquos citare, ut qui nullum unquam legerit igna-xias Graecitatis, ac Latinitatis is . Coel. Rhodig. Lehi. An tiqv. lib. III. cap. II. Erasmus, Phil. Mornaeus de veri r

Relig.Chris L cap.xx. Adr. Here hord .ep. dedi c. ad seleEL in Philos. Disputat. Nulli religioni, uti volunt, erat addictus, quippe qui Mahumetanam, Religionem porcorum , Christianam , Religionem impossibilem, Iudaicam, Religionem infantium vocaret. Eandem circa

tempestatem plures alii Arabes floruerunt, ut Al a te in

49쪽

18 PRO LEGO VENA .

nius, Almansor, Zour, Alga halus Mahometes, alii

que .

X V. Ari latelice Dialecticae progressus cura G. Campellensis. Praecipui Scholhlici, P. Abael. P. Lombar Al. de Hales. Jam vero Arabes una cum dominatu in Hirpaniam , Galliam, Italiam, aliasque Europae partes Aristoteleam Philosophiam attulerunt': quos statim Christiani sunt imitati, atque extra schola ς suaς priscis illis Timaeo, Platone , Plotino, Plinio, Theophrasto, Cicerone, Seneca, aliisque id generis eliminatis , qui maximum afferre ad jumentum poterant ad naturae contemplationem , de coelis, de elementis,

de animantibus, de plantis, uni Aristoteli se addi-3ere; atque eius opera Arabum vestigia secuti commentari ingenti cura & studio coeper0nt, ac praecipue Dialecticam, quippe quae disputandi artem praeceteris excolat ac perficiat. Parisiis potissimum subsecuti xi. finem, initiumque xir. in scholis episcopa-1ibuq eam summo omnium plausu tradere Guillelmus de Campellis Archidiaconus Parisiensis, auspicatus est: eodem scilicet anno, vel paullo ante, quo Urbanus II. Omnium peccatorum remissionem atque indulgentiam cunctis iter Hierosolymitanum aggredientibus publico edicto impertivit. Cuillelmi fama ubique percrebrescente, eum auditurus e Britannia Parisios annom . , aut IIo I. Petrus Abael ardys tum adolescens

dialectices studiosissimus venit. Tum Guillelmus mundo vale dicens Canonicorum Regularium disciplinam amplexus est: atque Abbatia S. Victoris prope urbem

standata, Catalaunensis ecclesiae praesul an . III 2. creatus est; quam quum annis septem gubernasset, e vivis anno

II I9. die a 3. Ianuarii excessit . Guillelmus in suo escholis discessu, qui sibi in philosophico itudio promovendo, succederet, diligenter selegit. Legesis apud Bellarminum hujusce viri opera . Valde demiratus sum Io. Baptistam Capassum, aliosque , Guillelmum de scholastica philosophia optime meritum in suis philosophiae historiis haud commemorasse. Is primum classicum cecinit, sed suo exemplo, atque indutiria plures viros magnos ad ea studia excolenda induxit;

50쪽

PRO LEGO MENA . I9

quique in Stagyritae interpretatione minime eon senistientes, novas scholas inlii ruerunt, de quibus verba facere oportet. Petrus Abar tardus cognomento Diale-Eticus, natione Britannus, qui primum a recto vir tutis tramite aberrans, deinde Petri venerabilis, sanctique Bernardi opera ad bonam frugem redactu g, sancte ac religiose vixit ad mortem usque, quae ei ZI. Aprilis It l. artatis suae oῖ. contigit. Petrus Lona bardus, Ρatria Novariensis, Magi iter Sententiarum Vulgo nuncupatus, Parisiensis Episcopus obiit anna II 64. die ro. Julii. Alexander de Hales, natione Anglus ss. Bonaventu rae, ac Thomae praeceptor, demor Iuus anno I 2 I. atque in sua Fratrum Francisca norum Ecclesia sepulcro conditus est, cui hocce epita

phium fuit insculptum: Clauditur hoc tumulo famam sortitus abunde: Gloria Doctorum,decus & flos Philosophorum &c.

XVI. Albertus M., Thom. Aquinas. Albertus Magnus Lavingae apud Suevos ex nobilissima Dynaitarum BGnatensium familia ortus, ordini Praedicatorum nomen dedit: prae aliis S. Thomam Aquinatem, & Thomatri Canti pratensem discipulos habuit: ab Urbano Lot. Pontifice maximo Ratisbonensi episcopatu ad Danuhium in Germania decoratus suit: tandem litterarum amore, ac prioris otii studio, Coloniam Agrippinam rediit, qua in urbe anno aetatis 87. qui porro anno

IZO3. non II9ῖ. natum faciunt, annos dumtaxat 73.

vixisse aiunt) Reparatae salutis anno I 28O. I l. Novembris morte perfunctus eii. se Non surrexit, de ipso Trithemius in de Scrip . Eccl. scripsit, post eum vir similis ei, qui in omnibus litteris, scientiis, & rebuς, tam doctus, eruditus, & expertus fuerit Neque id mirum sit vera sunt, quae Dominicani ordinis Anna les referunt, scilicet eum hujusmodi scientiam beatiss. Virginis Matiae ope fuisse assecutum, ac quinquennio ante mortem Philosophiae oblivionem ab eadem Virgine obtinuisse , ut prae ceteris Koni g. iani blioth. narrat: ,, Is sectam Albertistarum condidi h& Aristotelis Philosophiam s. Scripturae aequiparavit.

Ferdinandus Caitillus, & Antonius Posse vinus me

SEARCH

MENU NAVIGATION