Idea principis christianopolitici symbolis 101. expressa, á Didaco Saavedra Faxardo, equite, &c. Ab innumeris priorum editiorum mendis expurgata

발행: 1660년

분량: 667페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

publica idoneos, atque ut tueri se possit, & in hostem ire.

Ingenia scientiis exculta haud

faciunt Provincias rerum cOpia amuere . aut incolis frequentari , sed artium & mercimoniociim industria . ut in Provinciis Belgicis videre licet. Bene expenderunt incommoda ista Germani aliaeque

Nationes, quae Nob: litatem suam in solo armorum fundarunt exercitio , minime pulchrum eκistimantes gradus honoresque literarios admittere: atque ita fit, ut omnes fere Nobiles ad arma ad iciant animum .& militia floreat. Τametsi vero orthodoxae Religionis cognitio haud parum Lientiis illustretur, illud tamen negari non potest, multa etiam ab iisdem ad meras reduci opiniones, e quibus variae nascuntur Sectae,& ex his Im-Periorum conversiones, immo cosnito jam vero Dei cultu , utilior mundo fore videretur sincera aliqua & credula ignorantia , quam superba & ina- nis sciendi praesumptio, maximis erroribus exposita. Haedi aliae rationes complures suadent prorsus extirpandas esse scientias, secundum regulas politicas, quae ad dominationem attendunt magis, quam ad subditorum utilit

tem ; sed principia ista tyranni sunt potius , quam boni dc sequi Principis, qui decorem di gloriam Statuum suorum

prae oculis habere debet : illis autem utilissimae, immo maxime necessiariae sunt scientiae ad confutandos Sectariorum erroies , qui facile invalescunt ubi regnat insicitia,

ad conservandas & augendas artes , imprimis militaret:

neque enim minus civitates

praesidiis suis muniunt Viri

docti, ac milites, ut Syrac sar quondam in Sicilia expertae tuere in Archimede. Dola Burgundiae urbs in erudito& fidelissimo suo Senatu, cujus prudenti consilio , in- seniosis machinis, acri de iensione & fortitudine animi plus quam heroica, urbs illa adversus valentissimas Gallorum copias propugnata fuit;

museis in armamentaria conversis, togis literariis in I ricas ferreas, calamis in gladios , qui non atramento, sed Francico sanguine nomina & egregia facinora civium aeternitati transcrip serunt. Sola multitudo nimia tum Vniversitatem , tum eorum , qui

literis sese dedunt, illa est , quae bono publico officit,

quemadmodum reipsa in Hispania experimur ; quare magis e re communi esse vide tur , si non nisi pauet ad eas se applicent scientias , quae mspeculatione consistunt, aut circa Iustitiam versantur, plures vero ad artes nauticas, remilitares. In hune finem porteret majora praemia his statui, quam illis, ut magis ad

eas aliorum allicerentur animi. Quia vero praemia sic leonstituta non sunt, hinc fit, quod oppido multi ad liter rum studia appellant animum, defintque Monarchiae ad de fensionem suam & conservationem milites potius, quam literati : quod vitium ipsos quoque triumphos, & trophaea militat ia comitari solet , . dum

472쪽

SImb. 66. inclytae,ingenio etiam & calamo superare contendunt eos, quos robore & armis devicerunt. Curae istius remedii ad Pi incipem bonumque Moderatorem pertinet, eujus erit talicum judicio de educanda juventute statuere & ordinare, ut numerus Virorum eruditorum,Militum, Artificum, aliorumque ossiciorum corpori

Status sui apte & secundum

proporti nem conveniat.

s. Atque hare proportio in iis etiam attendi posset, qui vi tam Ecelesiasticam aut Religiosam amplecti cupiunt, quo rum multitudo nimia Reipublicae & Prineipi plurimum

nocet. Verum Religio & Pietas regula Politica mensurari non debent, & solent in Ec-Hesia militante plus arma spiritualia essicere, quam saecularia. Qui primus Status illius auctor est, eundem porro conservabit , absque detrimento Reipublicae.Nihilominus, cum prudentia humana credere quidem , non sperare tamen miracula debeat, ei ad quem illud ex ossicio pertinet , consideraridum relinquo , an tantus Aeetesiasticorum numerus , di Religiosorum ordianum multiplicatio atque in-erementum excedant forte

faeciliates Saecularium a quibus illi sustentari debent, aut ipsi etiam Eeelefiae ejusque fini noxia snt. Cui rei jam pridem per Canones sacros &Decreta 'postolica sapienti sesime provisum fuit, in Cone lio Lateranensi inprimis sub Innocentio Tertio a sic enim illud statuit Ne nimia Reliissimam diversitas gravem in Eenesia Dei confusionem is cat, a Conc. LM.frmiter prohibemus , nequis de

ea terst novam Relisionem inve

niat . sed quicunque ad Neligio

nem eonverti voluerit. mnam ex

approbatis assumat. Consilium Regium Castellanum alias Maaestati suae suasit, supplicandum esse Summo Ponti fici, ne quis in Regno Castes-lae ante, quam sextum & decimum aetatis annum complevisset, in religiosam familiam asscriberetur, neque ante eractum annum vicesimum vota nuncuparet; verum confidentior pietas, & animi lar Pulus prudentiae oppositus in commoda ista facile dissim

Iani

g. Attamen perparum pr

demet ista proportio in iis, qui

aut rinus agendis, aut specu lationabus debent intendere,

nisi etiam Princeps curam ha beat Seminarii popularis, uri de procreari debent sussicien tes cives, qui Reip. formam

constituant , quorum nume-mS nunc hurus, nune illius morte quotidie imminuitur. Antiqui sane magnam semper sobolis propagandae habuere rationem, ut ne deessent u quam qui in demortuorum I eum succederent. Et fuit ea res tam cordi Romanis, ut non solum liberorum procreationi praemia proponerenti sed coelibem etiam Vitam notarent infamia. Germanicus, ut mortem suam ulciscerentur

alii, inter merita & obsequia Reip. praestita , illud quoque recensebat, quod sex o conjuge liberos , suscepisset. Elaeiberius

S proi

b Ostendite populo Romamo Diu

473쪽

pro bono felicitatis omine r ferebat ad Senatum . Drusi uxorem geminos uno partu aedidisse. Regnorum robur in subditorum multitudine &copia consistit. Qui iis abundat prae aliis, is major Princeps est non qui plures Statu, numerat : hi namque seipsos neque tueri se post uni, neque ΟΩfendere alios, sed per suos incolas, in quibus unieum & firmissimum illorum ornamentum est positum. Notum est illud Adriani Imperatoris et bampliari Imperitim hamanum ad Iectiaris potius, quam pecuniarum

capsa matim I & recte quidem :Nam opes absque subdiris bella facile aceersunt, nec satis dein Fendi pominii ubi autem multi sunt subditi nee vires desunt

nec opes . et In multatudine populi fait Spiritus sanctust digni-

ob rem Rex Alphonius Sariens boni Principi, esse put at . tam sollicitet suam custodire ditionem, d eae se non Ier

Tum ut prudentissimus Legi lator illud praecipue monuit, Regnum instrui debere e de uena gente, I antes de los suos, que de los age nos , si Ios pudieνe

Taei . a. Annal.

b L. eum ratio. q. fi plares, ride p. r. quae liber.

aver, as camo de Caballeros, e de Tabradores . e de Menematis.

Qua in re prudentissime judicavit, hanc hominum frequentiam non in sola plebea a genteponendam esse: haec siquidem seipsa parum essiciet, nisi N bilitatem habeat comitem , quae spiritus & anima illius est . suoque exempla docet appetere honesta. & perieula spernere. Plebs absque Nobilitate exangue quoddam eadaver est . adeoque ad eam conservandam augendamque omni opera Principem c.nniti decet; uti quondam factitabat Augustus. qui Homtalo Nobili Romano non minium conjugii ineundi auctor fuit, sed vivendi etiam me dia suppeditavit, s ne clari ima

magna in Germania habetur ratio. unde antiquitus uxoribus dos dari non s consumerat, & nunc exigua ea esse solet, ut praecipua illarum dos si Virtus & Nobilitas, in gi sque ad animi re corporis

dona attendatur quam fortunae bona , adeoque tanto facilius concilientur matrimonia,

nee cupiditas tempus inutiliter perdat in pervestiganda sponsa aliqua locupletiori : quae eausia fuit, cur Lycurgus Omnes omnino dotes lege etiam sancita prohiberet, & Car lus , Quintus Imperator, m dum illis poneret : quin de Aristoteles Lacedaemones fer tur reprehendi sie , eo quod dotes tam amplas filiabus suisa lars Tacit. lib. E. Aunal.

474쪽

Dmb.66. a largirentur. Voluit praeterea Alphon sus Rex, ut non nisi in casu necessitatis Exterorum

frequenti, in Statum induceretur: nec immerito quidem, diversi enim mores , & Religionum cultus magis domestici hostes sunt , quam Vicini, eamque ob caussam Hispani Iudaeos omnes ac Mauros finibu, suis ejeecrunt. Nationes exterae vitia di opiniones impias introducunt, & seditiones contra legitimum Princidem faeile , commovent. Quod tamen incommodum magnopere metuendum non erit; si ex teri solum evocentur ad c

lendos agros, & alias artes exercendas, immo hoc fieri qua-doque expedit. Selymus Tur- earum Imperator E Cairo

magnum operariorum numerum Conuantinopolim subinmisit. Poloni cum Henricum Ducem Andegavensem elegi sent in Regem, inter alia pacta illud quoque esse voluerunt, ut varias Artificum familias una lacu adducerent. Nabuchodonosor Expugnata HieroIolyma

transtulit inde e omnes viros νει fas,septem millia, o Artores, o melissores mille : daexuque eos eaptivas in Bab tinem. Verum

quia ad eam rem Eepe industria deest . neque semper sumptu, suppetunt; aut etiam, quia sola Musmodi deductio minime sufficeret, ponam hic aliquot caussas, unde illa regnorum solitudo,& siubditorum infrequentia oriri solet , ut iis

cognitis tanto facilius remedium parari possit. Istae igitur

aut externae sunt aut internae.

Externae; bellum & eoloniae. Bellum monstrum quoddam est, quod humano victitat sanguine ; euntque ad Statum. c.nservandum expediat illua foris alere potius, ut solebant dRomani , vita fortunisque subditorum in eam rem opus est: Coloniae quoque diu sustentari non possunt absque copiosia hominum deductione, ut in Hispania accidit. σEadem de caussa neque dum

unibal in Itaeis miraretur, cproxam . post excessum elus annis vacavitRomanii colonias condere, eum esset in bella ranquirendus

potius miles , π post bellum v res refovenda potiiss . quam spa

senda. f Et Velirius. Pate cuius in legibus Gracehi inter perniciosissima numeravit, quod extra Italiam colonias posuisset, quae proinde a vi iaceribus Imperii nimium re motae eidem assistere in ne cessitate non possent. Aliae Y stitatis & solitudinis eaussae internae sunt. Inter praecipuas numero tributa , defectum agriculturae & mercirnonio ii, nimiam item dierum sest rum multitudinem, quorum

damna & remedia alibi in hoc libro exposuimus. Sed urbis aulicae pra eipua solitudinis caussa sunt, sicut enim fervens iecur calorem nativum ad se attrahit;& aliqua, coi poli, partes spiri tu de vigore destituit, . ta aula-

SYMB. POLITIC

475쪽

ium pompa . earumque commoda lic deliciae, lucrum artium, occasio praemiorum homines alliciunt, opifices inprimis atque Artifices , qui facile sibi persuadent agis otiosam vitam eos vivere , qui Pi inciri

inserviunt, quam qui mechanicas exercent artes. Quid Z quod ii etiam, qui Ducum, Marchi num, & Comitum saudent titulis , praesentia Principis, aut

aulae deliciis fruendi caussa, relictis suismet statibus , ad il-

Iam se conferant: unde porro sit, ut dum eos recte curare ne-ηligunt. reditus annuos imsuam sustentationem, & summptus minime necessaricii pro

dige impendunt , & opibus

paullatim & ineolis exuantur, quibus utrisque iidem Status forerent, potius, si iis Domini sui praesentes domi adessent. Haec atque alia incommoda piudentissime expendit Iustinianus Imperator, atque ut iis adferret remedium , certum propterea Masistratum a inuituit. Similiter Rex Ioannes I I. b praecepit ut Duces omnes, aliaeque illustres pers nae, quae in aula ejus morabantur, statis temporibus domum ad suos reverterentur , qu modo & Trajanus Imperat quondam fecerat. Praeterea Fidei commissa, aut praerogativae Natalium in

Hispania plurimum soboli

Propagandae oblunt e frater enim natu major omnia sibi

familiae bona vendicat sid

quu prorsus e vid turὶ cum que aliis matrimonii ineundi copia non sit, aut religiosium suscipiunt habitum, aut ad bellum profiei scuntur. Eam ob caussam Plato divitias & in

opiam antiquas Rerum b. pestes solebat appellare ; exi- Rimabat nimirum , omnia fere earum damna oriri ex eo, quod bona in iis non satis r Ae dividerentur. SI cives omnes congruam haberent si stentationem , magis sine d bio florerent Respublicae. V rum tametsi haec utilitas mana sit, non minus tamen adnum publicum interest . ut e servetur Nobilitas ejusmodi Fidei commissorum benefi-eio, Be ut ii Ia habeat unde Principi de Reipublicas prae stare possit obsequia, Me

Jue antiqua illa retineri pota

ent, Nobilitati tamen recens institutae permitti minime deberent , statuta etiam lege, ut consanguinei ad quartum usque gradum necessarii es.sent haeredes si non eκ asse, at certe magna & potissima exd parte ; quo modo vitarentur donationes & legata, quae v nitati magis, quam Reipublicae serviunt, sicut & illa, quae devota' quadam prodigalit te , nec modum servant, nec sanguinis proprii habent rationem , dum contra debitum charitatis ordinem nec fratriabus

is a

476쪽

. bus nec consanguineis reliquis suffieiens relinquitur susten' tio , unde familiae extinguuntur , exhauriuntur reditus Regii , populus ad tributa solvenda fit impotens , augesciteXemptorum potentia, & imminuitur iurisclictio Principis. Expendens ejus rei incommoda a Moyses, edicto publi- eo vetui ne ouid ultra Israelitae ad opus sanctuarii b offerrent ,'tametsi Deus ipse oblationum istartim fuisset auctor,

Politi ea hujus nostri tem

poris in omnibus malitiam di fraudem praesupponit, &Fontra sese munit aliis longe maj ribus, nulla Religionis, junitiae . & fidei publicae habita ratione. Omnia sibi licere putat , quaecunque ad suam conservationem re augmentum faciunt ; cumque artes istae communes jam sint, necesse est, ut pugnent inter se, sese-ue mutuo impediant ac conciant cum tranquillitatis publieae detrimento. adeoque fines optatos minime assequantur. Fugiat Princeps hos tales

Magistros, & discat ab ipsa Natura potius, in qua absque malitia, fraude, &omni dolo

vera ratio Status elucet. Illa sola certa est , fixa & solida, qua utitur in gubernatione rerum , quae vegetantur & vivunt, ea praesertim, quam cui-

re mente pura ac religiosa omnia e fierent. Respublica Veneta jam pridem decretis suis ei rei sapientissime providit. g. Illud porro necessarium..ut, pro matrimoniis ineundis prudens temporis habeatur ratio : nam si nimium differantur, periclitatur taccesso , patitur universia Respublica ob Iuvenum incontinentiam. Si

contra nimium. maturentur,

contingit filiosi aetate haud longe esse inferiores parentibus, unde reUerentiam exuurir,& impatientes morae succesia sonis caussa nefanda contra eos moliuntur.

que hominum in suo ossicio recta iniirat ratio , nominatim Pallotibus di Agricolis pro conservandis augendi que gregibus , & agrorum eultura . unde forte factum. ut ii Reges qui a pedo, aut

aratro ad sceptrum vocati fuerit, melius aliis suo, gubernare subditos sciverint. Fruatur licet Pastor cuius obligatio re cura talis fere est , qualis est Principum 4 lacte & lana gregis sui, ea tamen moderatione. ut neque sanguinem Omnem extrahas,

neque pellem sic deglubat, ut a figore & calore sese tueri nequeat. Ita prorsus debet Princeps quemadmodum di

s 3 xit

477쪽

mas ta νον eomonal, que L 'ra; sequentem fructus alios pros misma, porque ei bieno Ia rique- rarit. Secus ae solet conductor.' η dellos es rama fura. Non ip- qui eum de hsreditate minimeum arboris truneum exscin- sollieitus sit, illud agit solum .dit Agrieola, tametsi lignis ad ut fructus pro eo tempore, quo usus αomesticos opus habeat, si ut iis lieet, ex ea colligat, nil sed ramos duntaxat amputat, pensi haberis , quod in tori se nec totos illos quidem, ted ita pus reliquum Domino suo uti- ut germinare possint denuo, re litatem allatura non , sit. Hoc l

478쪽

Omb. 67. SYMB. Pidi serimen est inter legitimum

Principem,& tyrannum, quod ad tributorum impositionem attinet. Iste tanquam possestir violentus, qui In metu est, ne brevi forte Regnum cogatur dimittere, quod per vim eo

gaudere conceditur, omnes i de fluctus colligere contendit, nee veretur ita radicitus plumas evellere , ut amplius succrescere nequeant. Pastor est,

qui non gregem suum pascit, sed a semetipsum, & tanquam

Mercenarius, curam illius ab icit, eumque omnino b deserit. At vero Princeps aliquis legitimus & naturalis aequitatem causae expendit, quanti ratem& tempus , quod necessitas

ostulat, proportionem item orturiarum & personarum in tributis dispertiendis . & Regnum suum tractat non tanquam corpus, cui una cum ipso

emoriendum erit, sed quod perennabit in Successoribus: quippe qui probe novit,

a Principes mortales , Rempubli- eam a ternam esse , cumque inde in annos singulos novos speret fructus, eam omni studio conservat, velut securissimum divitiarum suarum depositum, quo in majoribus necessitatibus uti possit: nam ut in legibus suis dixit Riphonius

Rex. ab Aristotele in quodam documento quod Alexandro Magno dedit, id mutuatus:

puebio , quando bien es sua do,

s. Quando igitur Princeps cum ista moderatione tributa imposuerit, fas quoque est subditos ea pendere , nec sine rebellionis nota denegari poterunt. Hanc enim solam dotem habet dignitas A gia , hoc unicum subsid vim necessitas & dis nitas Regia,

hoc unicum subsidium necessitas publica. e Neque quies νn tium sine armis. neque a a sinastipendiis ; neque sipendia sine

tributis haberi queunt. Eam ob

rem Imperatori Neroni tributa remittere volenti Senatus Romanus sese opposuit, dicendo , ε dissolutionem Imperiis ore , si fructus , quibus Resinisbliea βιstinetur , diminuerentinia Tributa pretium paucis sunt, si nimis gravia ea unt, nec populus necessitatem agnoscat, cur imponi debuerint . facile contra suum Principem contumaciter insiurgit. Nec alia de catissa tam invisus omnibus fuit Rex Alphon sus cognomento MagnuS, tamque gi aves pertus calamitates , ut se piro tandem abdicare se cogeretur : sicut sc propterea Garsias Galaeciae a Rex vitam paliter & Regnu in pel didit Cons derabat hoc periculum eum animo suo Rex Hemicus Tertius. quando suadentibus. ut pio sumptibus helli conqui

rendis nova tributa exigeret.

e Tacit. lib. q. Annes.s Idem i. 13. Annal. a Nar. Hist. Hisp. l. s. s. s.

479쪽

respondit e Irasis se maledicta .puli , quam rupes 'os metue re. Pecuniae ex iniquis tributis collectae subditorum mirucentur sanguine , qualis E sc to illo , quos S. Franciscus de Padua coram Ferdinando Rege Neapolitano at fregit,

manare visus est, & nunquam Non elamat contra Principem. Quare ut ista incommoda evitentur, grandia tributa ante imponi non debent, quam universium Regnum de necessitate edoctum tuerit:

nam ubi de ea . & Iustitiae aussae constiterit, facile in opus aliquod extraordinarium consentit populus , uti factum vidimus in iis, quae poposcit Reκ Ferdinandus Quartus, di in concessione integri illius millionis, quem Comitia Toletana temporibus Regis Henrici Tertii sponte elargita fuerant , permittendo in luper, ut si ad continuandum bellum contra Mauros id non sussiceret . Comitiis etiam non requisitis plura porro exigerentur. Tametsi enim ad pri- vatos minime pertineat tributorum Iustitiam examinare, re ipsi saepe impensarum cauialas capere nequearit , neque etiam absque evidenti secretorum periculo iis istae a communieari possint, semper ta- men rationes quaedam sunt generales, quas sine incommodo iis proponere licebit. Et licet tributa imponendi facultas pef. nes supremam sit potestatem, cui ratio Raturalis ae divina suffragantur , nec si alias aequa sint, α necessaria, subditorum conlenta ad ea Opus sit et nam

piensi es Rer puede demandar, e

uester. pam pro eum. I de latrerra; prudenti S tamen Principis erit, ita dextre rem instituere,& sic disponere sabditorum animos, novis videatur rneque enim omne id ,. quod absolute fieri potest . semper exequi convenit. Tributum

s se Seriptura Moquitur p puli fraenum est; isthoe ille inobedientiae ossicio continetur. Princeps velo ad eum corrigendum potentior fit, & contra nimiam ejus libertatem Uires sbi comparat : subditos enim ab omni onere immunes nemo recte gubernaverit. V rum fraenum illud tam suavest oportet, ut non obstinent animum, & mordicuS eo comprehenso praecipitent; quemadmodum prudentissime id expendit Rex Flavius e He wigius in Concilio Toletaano X I I I. cum diceret, tunc gubernationem optimam fore , si nec incauta exactis putius gravet . nec indiscreta remisi a Statum sentia Deiat deperire. Imperium in vitam absque ericulo exercetur , quia euege fit. quae castigat paucosaa exemplum caeterorum . at

vero Imperium in fortunas, cum pecuniam Eendere jubentur subditi, discrimine non va- eat , quia ad Omnes pertinet. magisque lartunarum damna assiciunt populum , quam cor Poris , praetertim si eum sudore re sanguine acquisitae illae

480쪽

SYMB. POLITICA.

in delicias Principis. Qua in

re considerare oportebit memorabile Regis Davidis facinus . nolentis bibere aquam . quam tres sortimini milites per medios hostium cuneos tenetrando, de cisterna Bethiaehemitica hauserant, ne sanguinem hominum istorum de periculum bibere a Uideretur. Neque bona ratio Status est , tributis exhaurire , de ad incitas redisere subditos , ut tanto obedientiores sint et et si

enim egestas, quae una nobiscum nascitur. aut casu aliquo evenit, demissiores redis dat animos ; illa tamen violentia ad seditionem potius commovet, eosque impellit, ut nefaria contra b Principem suum moliantur. Ad Davide madversius Saulem c convenerΜnt omnes , qui erant in angussa

constituti , se oppresti are aliena,

. amaro animo , er factus es eorum Princeps. Nunquam magis obsequens erit Regnum, quam si opibus Ze rebus omnibus affluat. Dei populus , duriter etiam in AEgypto habitus , libertatis suae oblitus fuit Iropter abundantiam , qua ibi

ruebatur 1 at mox ubi in deserto rerum inopia laborare coepit. servitutem illam tulit acerbius, & graviter questus fuit. s. Si Regnum ea conditio ne obtigerit , ut absque ejus consensu tributa imponi nequeant, aut postea decreto

aut quibus ob egestaιein, ae metum en

aliquo generali ita sancitum et ut factum in Comitiis Μ-dri ensibus tempore Regis d Alphons Undecimi , aut diuturna aliqua praescriptione jus istud acquisitum fuerit, uti in Hispania & Francia accidit in his talibus casibus Comitiorum consensium expectare Oportebit, ne pelicus o sese exponat Princeps; quod Carolus Septimus Franciae Rex quondam expertus suit, cum non rogatis prius aliorum sententii, tributum quoddam voluisset imponere. Porro .ad eam rem ploderit plurimum , si Princeps tantum apud subditos auctoritate valeat, ut

ipsi ex concepta de zelo illius

erga bonum commune opinio . ne aequum judicent onu8, quoliis imponitur, & ultro in illud

consentiant , totos sese eaus prudentiae, & notitiae rerum publicae committendo, quomodo ad Iosephi arbitrium se . se referebant AEgyptii , cum quintam fructuum partem ab iis e exigeret. Vbi populus istam de Principe conceperit fiduciam, cavere debet sedulo, ut ne eam absque lassicienti caussa εe matura consilii dGiberatione oneret. Verum si necessitas urgens aliud postulaverit, illud curet saltem, ut

tributa , quae exiguntur, bene impendantur : nihil enim gravius fert populus, quam ii nullum oneris sui fructum videat , di sortunas sua, in usus inutiles insumi intelligat. Tum illud etiam odit, si tributa ,

SEARCH

MENU NAVIGATION