Schola paupertatis manuducens ad puram observantiam regulæ fratrum minorum, juxta declarationes, editas à Nicolao 3., Clemente 5., & Innocentio 11., ac sacrarum congregationum decreta, & sacræ rotæ decisiones. Pro Praxi aptata a patre f. Augustino Ma

발행: 1716년

분량: 621페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

hoc commercio expleri non poterant, nec semper eveniebat, ut unus abundaret rebus, quibus alter indigebat, ut aptiori titulo posset humanis necessitatibus provideri , factum est, u i publica auctoritate quaedam metallorum frustula nomine, vel sigillo Principis signarentur, & tax, rentur in rerum pretium . 3. Quae metalli materia auctoritate publica signata dici coepit moneta , a monendo. Primo, quia iubditos monet auctoris, & Principis: ac obedientiam praestandam illi esse, cujus figura, vel imago monetae, vel nummo incusa est, ut docemur illo Matth. 22. ostendite mihi numisma census, cujus est imago hae 3 Secundo , quia Princeps per eam monet de va Iore, & aestimationem ostendit,ut probat

4. Verum, ut moneta sit legitima, haec substantialia debet continere . I. Ma teriam, & pondus; quatenus moneta debet habere intrinsecum valorem metalli, ut scribit Cassiodorus lib. 7. epist. 32. Om nino moneta debet integritas quaeri, ubi vultus noster imprimitur, O generalis utilitas

invenitura

I. Nec obstat, quod apud diversas

162쪽

NatIones fuerint monetae signatae in ii. gno , corio , vel simili materia vili, ut

refert Seneca lib. s. de bene cap. Iq. nam similes monetae, ut optime advertunt scribentes apud alleg. GOnZal CZnum. II.

Populi, & temporum necessitatibus exigentibus , fabricatae, non monetae , scd pignoris tantum naturam praeseserebant, ac iure pignoris retinebantur, donec te .gitima , & iusta pecunia cuderetur. 6. II. Debet moneta non esse informis, sed forma publica authorizata. Forma vero in hoc stat, ut sit, vel nomine,

vel sigillo, aut imagine Principis signata, aut alio signo a Principe publico

Commercio reddita .Forma enim est con .stitutivum monetae; adeo ut , csto quis non cogatur recipere massam argen'team, aeneam , Vel auream , ut pretium rei venditae, adstringitur tamen metallum publica Principis auctoritate cusum,& signatum pro pretio accipereuicut creditor tenetur pro solutione sui debiti monetam recipere, si legitima sit, let. debitorem f. de solui. non vero massam Ipsam metalli rudem, & informem, cum aliud pro alio recipere nullatenu S cogatur . A signatura itaque , signo Principis

163쪽

eipis valor, dc aestimatio monetae exprimitur ; diciturque forma ipsa publica quantitatem, hoc est, aestimationem monetae praestare. Unde Juris consulti in nummis non corpuS, seu materiam spectarunt, sed quantitatem , seu valorem ex forma, & sigillo desumpserunt. 7. Quia vero in particulis metalli imago pecudis, seu ovis incudebatur , in hoc pecunia appellata est, ut per Ovidium lib. s. Fastorum; & plures exponentes locum Genesicap. 33.vers. I9. Tametsi autem pecunia in lato verborum sensu omnia bona fortunae significet, ut ait Augustinus de discipi. chrs. cap. 6. quidquid homines possident in terra, pecunia vocatur . Ideo pecunia, quia antiqui totum,quod habebant, in pecoribus habebant . pecore peeunia voca

tum, attamen in sensu proprio , dc secum dum communem loquendi modum idem est ac moneta, & denarius, seu pretium, quod datur pro re empta, ipso etiam August.consentiente lib. .de civit. c. 2I. ibi: Prius area pecunia in usu esse evit, post argentea: & in Psal 83. n. 3. nee immerito ipsa pecunia rotunda signatur, quia non stat . 8. Usus vero pecuniae, & denario Ium triplex est. Primus, ut sit mensura, re pre-

164쪽

& pretium rerum vendendarum. Secundus, ut, ubi, mutua non est

rerum indigentia, pecunia sit loco per.

mutationum .

Tertius , - ut, quo res dissiculter im. portari , aut exportari possint , necessita. tibus pecunia succurrat. Varias monetae species refert,& significata exponit Macri Hierotexicon. De quibus, esto non adeo fusius, agunt pari. ter Tirinus, & Annatus locis supra lauis datis . Ad quos remisisse lassiciat. Nobis sat est pro resolutione articuli adnotasse denarios, & pecuniam secundum Communem usurpationem in modo lo. quendi inter homines esse synonima, &pro eodem accipi, ac sub ratione monetae comprehendi. 9. Propterea resolvendo dubium dicimus, in Regula Fratrum sub nomen- Clatura pecuniae non venire, quidquid numerato nummo potest aestimari ; alias Fratres recipere minime possent cibos,

vestes, medicamenta, & quidquid aliud, vel eis liberaliter offertur, vel ipsi humili mendicatione requirunt. Quoniam haec hujus generis sunt, ut possint numerati pecunia distrahi, & acquiri. I Io. Mi-

165쪽

I3o T I r. I I. Cous. LIo. Minusque Regula per pecuniam, quam strictissime prohibet, res illas potuit intelligere, quae recipiuntur intentione, ut vendantur, vel commutentur ;cum secundum modum loquendi, significatum pecuniae non extendatur ad id, quod eo sine recipitur. Ita in communi hominum acceptati e pecunia forma liter non sunt, neque appellantur, nisi valde improprie, merces mercatorum,

esto ex illis in venditione pecuniae lucrum reportetur.

II. Hoc totum reddItur manifestum. Ι.Ex cap. Exiit de verb. signis ubi Nicolaus III. per hoc, declarat posse Fratres habere usum rerum necessariarum ad sustentationem vitae, & executionem suo. rum ossiciorum, ab usu vero pecuniae debere esse omnino alienos:propterea est

notissima distinctio inter illa, & pecu

niam .ia. II. Ibi g. Si vero modum, declarat IIcitum esse Fratribus recipere domum , vel agrum eis relicta, ut per idoneas per sonas vendantur, Ec per illas pecunia in Fratrum necessitates erogetur 3 quod ei Sminime permitteretur, si domus , vel ager legatus esici, vel pecunia formaliter

166쪽

ELEEMOs. PECUNIAR. I 3 Ireputaretur . Nam usus, & civilis pecuniae contrectatio ex eodem S. Ad majorem,

est Fratribus omnimode interdicta , qui bustamen ad tempus non est prohibita acceptio rei ea conditione legatae. Dixi ad tempus, quia debet mens Testatoris , quam primum adimpleri, ne fraus fiat paupertati, & numquam locari possunt. II. S.quia vero libros,agens Nicolaus de commutatione mobilium i quibus tam Fratres, quam ordo utuntur dum expedit illa commutari in alia ordini utilia, concedit, ut similium commutatio fiat auctoritate Generalis, & Pro. 'vincialis,ut diximus tit.prior.consil.6. Ergo ipsae res commutabiles pecunia formaliter non sunt; alias nulla auctoritas circaeas Ministris conveniret, sicut nullam habent in pecuniarum dispensatione. 14. IV. g. al)dsi, declarat Fratres

licitό uti te empta ab amico spirituali, vel ab ipsius Substituto per pecuniam ab eo ipsi traditam. Et g.Possint, illis indulget,

ut possint personam illam exhortari, ae induce. re, quod fidelitὸr in re eommissa se habeat. Ita tamen , quod ab omni ejusdem pecunia adminia stratione, seu dispensatione Fratres abstineant

omnimode .

167쪽

13. Amplius. Clemens V. rem eon firmat in clementina Exivi eod. tit. S. Evim. Quo omnem pecuniae quaestum illis declarat esse simpliciter interdictum. Qui-hus tamen alias res mendicare, ex Regula conceditur c Quinimo idem Clemens S. Rursus eis permittit facere cibariorum provinones, ubi experti sunt quotidianis mendicationibus necessaria non pos colligere- Ex quo est apertissimum discrumen inter pecuniam , dc res , quae pecu nia vendi possunt.16. Illud itidem constat ex Intentione S. Institutoris , qui in cap. I. Reguis,

haec posuit: De mercede vero Iaboris pro se, in suis Fratribus necessaria eorporis recipiant , praeter denarios, vel pecuniam. Hic

indistincte accipiuntur denarii, & pecuniae z quas Sanctus Pater non vult 1 Fratribus recipi, quibus tamen permit tit, ut in mercedem laboris accipiant granum, vinum , lanas , dc si milia. Ideo hqc formaliter non veniunt appellatione pecuniae, nec Fratres per illorum receptionem reputantur recipere pecuniam pro formali.

haee non recipiuntur aestimato pretio ,

168쪽

ELEEMOS. PECUNIAR. 233 nam aequalitatem debent servare cum opere; alias non sorent vera merces, α

pretium laboris; prout appellantur a S. Francisco in suo Testa mento et ibi: Eequando non daretur nobis pretium laboris .

Unde pecunia quidem non sunt , bene vero pretium laboris per naturalem

aequitarem.

I 8. Ex his. I. Colligitur. Quod possunt licite Superiores committere Fra. tribus pictoriae, scriptoriae, aut strinariae artis peritis, ut imagines pingant, libros scribant, vel scrinia fabricent, ea etiam intentione, ut per Syndicum vendantur,& pecunia recepta ab eo in necessitates Fratrum , & non alias expendatur. Dices. Non licet Fratribus intendere pecuniam; quod enim non licet hahere , nec licet desiderare. I9. R. Si hoc urgeret. Nec liceret Fratribus recurrere ad amicos spirituales pro necessitatibus Fratrum. Quod tamen eis a Regula indulgetur: nec tunc intendunt pecuniam , sed solum rem in , sita specie necessariam. Per hoc ultimum

restringitur licentia laborandi, vel quid quam recipiendi ad copiam , & thesaurigationem. Ne enim fraus fiat pauper- I s rati,

169쪽

tali, semper debet adesse vera necessitas ιtum, ut Fratres pro mercede in manuali opere occupentur, tum, ut quaestuationes suscipiant .ao. II. Habetur,quod SuperIor Conventus licite committit Fratri industrio, ut quaerat herbas medicas, & vegetabilia ; & subinde, ut consectiones, & pharmaca componat, ut ea tradat Aromatario loci, qui pro infirmis Fratribus dederat medicamenta ad valorem triginta aureorum ; nam hoc quid aliud est , . quam anticipate ab Aromatario recipe. re pretium laboris, vel ,eidem loco num in morum pro exhibitis medicamentis alia pharmaca reddereῖ Hoc profecto Fratribus per Regulam non prohibetur; sicut neque inhabiles redduntur, ne mercatori tradenti pannum pro vestimentis Fratrum dent pro illius prctio lanas humili mendicatione acquisitas. Etenim numquam reputantur pecuniam conferre vel ipsam civiliter contrectare. 2I. Unde constat neminem realiter,& in effectu censeri pecuniam formaliter recipere, nisi, qui denarios, num mosque recipit 3 prout sunt formale instrumentum emptionis rerum S Vel, qua xenus

170쪽

ELEEMos. PECUNIAR. 13

tenus sunt particulae metalli publica auctoritate pro pretio rerum institutae; sive hoc, vel alio nomine in individuo juxta

diversitatem Regionum nuncupemur. Contra resoluta dissicultas movetur ex ipsa natura dictionis vel, appositae in textu, denarios, Vel pecuniam, quae, cum sit alternativa, ponitur inter diversa, & est disjunctiva, distinguens tam

sensum, quam verba, prout Doctores scribunt. Propter quod necesse est, ut lypecuniam in textu sit quid diversum a de . nariis,& importet, quidquid porcst numerata pecunia aestimari ; non vero id, quo

solent uti homines, cum Opportunum est , pro pretio rerum emendarum. aa. Verum haec non obstant innostro casu; cum ex lectura, tum textu SRegulae, tum Declarationum Nicolai, Clementis, & Innocentii XI. Sollicituddo, pro codem usurpantur denarii, & pecunia 3 & proinde licet ex sua natura dictio vel ponatur inter diversa, tamen limitationem recipit ab intentione disponentis,

adeo ut ab illa dignoscendum sit, an ponatur disiunctive, an potius expositive,& inter synonima ; ut a simili dicitur de dictione seu, quae in TridentJe f.7. p. IO.

SEARCH

MENU NAVIGATION