Jani Vincentii Gravinae Originum juris civilis libri tres, et De Romano Imperio liber singularis

발행: 1752년

분량: 462페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

XXI. De Constitu. tionibus Princi

pum .

oratione V. de ritu nupt. ct alibi. XXII. Iuramenta in acta Principum. cc Tac. I. I.e.

337.

tis.

gia . sed tum Ape moda, si invaluerint. Macrinus autem imperator, a 2 qui perlatus erat iuris, rescripta omnia veterum imperatorum tollere statuerat, quod non ab universa Rep. scilicet, sed ab unius voluntate manarent. Volebat autem, ut jure, non relcriptis ageretur υΛΤ esse, dicens, legra videνi Gemmo

Communicata nimirum populi, ac Senatus cum Principe, non vero In Pi incipem translata universa potestate: leges a Principe latae, sive eonstitutiones, non a Principe tamquam ex Regia persona prodibant , sed tamquam ab oraeulo Rei p. atque ipsius voce Senatus: quem antequam quidquam in perpetuum, ac pro universali lege statueret, oratione consulebat, apud Patres habita, ea dein ratione, qua populum universum rogabat latu- ius legem Ttibunus plebis, cujus potestatem sibi ad iunctam Princeps roganda lege, non apud populum, ut Tribunus exereebat, sed apud Patres, qui iura omnia populi, & Rem p. retinebant universam. Cujusmodi eonstio tutiones, quarum habemus plura vestigia in libris Pandectarum b figusta, & more apud Senatum conditae vetustatis imitatione migrabant in 'egem , sive in S. Ctum , in quod . populi juribus translatis ad Patres , transfusae suerunt vires legis: quae antea Patrum auctoritate, ae populi su D fragiis, magistratu rogante, condebantur. Nee fugiebat Imperator eorum placita, sicut & alia, quae non habebant jure magistratus, haud secum ab origine sua ferre, sed ab auctoritate Senatus perpetuam accipere firmitatem. Ideo ne vel auctoribus mortuis a Senatu abrogarentur, vel iis adhuc viventibus tantisper suspenderentur, donec S.C. accederet, in futura Pi incipum acta, censente Senatu, e jurabatur . Quod a Triumvirorum tempore inolevit, qui & in actis Caesaris interempti jurarunt, & posteritati tradiderunt, ut idem quoque iuramentum praestaretur omnibus a Rep. non damnatis Imperatoribus. Quod iuramentum eum initio tespuisset Tiberius. εὶ postea ut acta sua munitet, libenter a Senat tibus aecepit universs: f) adeo ut non ex imperatorio jure, sed ex voluntate Senatus, per jurisiurandi religionem continuata, Prineipum jussa trans et int in legitimam potestatem. Quod forsan latebat in aniniis eorum , quos amare earpit Iustinianus, sive sub ejus persona Tribonianus cr) indignatus, quod supremum in legum interpretatione iudicium opinione sua Imperatori adimerent, cui uni condendarum letum sotestas permittet etur e quasi sapientes illi, qui sensus gerebant adhuc Graecanica in Ut be Romanos , si animum libere promisisIent suum, de ii ssent Triboniano, quod ultro sibi sit. niit, supremum nempe ius legum condendarum solo in Imperatore constiti Die, nee perenniter ad eum fluxisse a consensu, atque communione Senatus . Quamobrem Tribonianus doctissin .us una , & mendacissimus, ut aliquo colore suffunderet impudentiam , adulationemque illam si am , qua Imperium Romanum in regnum, invita Re p. convertere conabatur, nactus Occasionem turbandi juris publici, obruendaeque antiquitatis ab emendatione juris privatorum, quorum iu negotiis tota sere Tribonianaea digestio versatur , per commotionem , atque confusionem illam , in quam adducere oportuit leges, antequam illius arbitrio rcstitutae, aut interpolatae, populis redderentur; Iegem e X tulit nescio quam Regiam, quasi natam ex institutis Romanorum, quibus antea vel ignorabatur prorsus, vel vera sub specie, nempe sub saeie veteris Reipr atque sub libertatis imagine offerebatur.

Quod veluti salutare sdus legentium aciem perstricturum, & legislationi suae praesidium, ae Principi novum imperandi jus comparaturum praefixit' in vestibulo librorum; ut amatores juris ipioinet initio hamum vorarent ι

392쪽

DE ROMANO IMPERIO. 3ss

veterumque Iurisconsul totum ita doctrinam haurirent, ut fraudem simul no vorum legislatorum ad recentis Regni usum imbiberent. Quamobrem ita loquitur ex persona Iustiniani: sa) cum η'im lege auripis, q.ιε Regia annis

stabatuν , emno ius, omnisque potes/υ popul Romani in Imparatoriam eνansi a ta sit potoatem; nos vero sanctionem nostram non dividimus in alias, o alias candi ονum pauer, sed totam nostram esse volumus: qu/d post antiquitas nost=ia legibus abngara λ quod repetitur in C. t. I. eod. g. 7. de vet. DM. auu Lo' inst. d. ivν. nae. gent. g. 6. Cujus Regni novitatem Tribonianus, utcumque nullius frontis, tamen ita dissimulare non audebat in recenti.adhuc memoria vetustatis, ut eam lectoribus non reliquerit expositam , adjectis verbis binia psa enii: Ex qua discimus antea tantae ad potestatis fastigium principes minime ascendisse. Adeo ut interpretibus, praesertim Accurlianis, &Battolinis Romanam Rem p. & Imperium intra Iustinianaeos codices numquam exisplorantibus, lusus verborum videatur discrimen inter Regem, Ss Imperato. rem, quem illi non varietate juris, sed amplitudine ditionis distinguunt a Restibus; quod scilicet Reges dominantur suis quisque populis, Imperatores . autem Romani orbis nationibus universis, quasi P. R. sub Imperatoris nomine sibi Regena imposuerit, quando ei R in eum per legem Regiam jus omne suum, & potestatem contulit. Quem Tribonianus laqueum imperitis tendere potuit,.non veto eruditis optime gnaris iurium populi, apud quem a primaeva usque institutione Rei p. si tribunitiae seditiones civilia foedera non turbarent, minime licebat ulla de re age te cum populo, nisi praeiret S. C. & Patres aucto tes fierent. se Quomodo igitur transierit ad principem populi potestas in condendis legibus, nisi conditione sub eadem, quaerat apud populum, nempe si legibus condendis Senatus praevertillet auctoritas Unde etiam si legem Regiam pet fusorie, & sine ullo examine ae ei piamus, & populi omne ius in Principem translatum demus; integram tamen legum condendarum auctoritatem in Senatu conservabimus. Uerum quoniam neque Caesaris aemulatio cum Pompejo, neque perfidia Triumvirorum, neque violentia legionum, & insolentia Praetiorianarum cohortium; sed unice abusio, pravaque intelligentia Iegis istius Regiae Rei p. perdidit; ideo rc vocabi laus eam ad suam lucem, quam Tribonianus, contra fidem monumentorum veterum, obumbravit, viam inde Principi suo muniturus ad Regnum; ia Imperio Romano generositatem suam, aequitatemque pristinam , de populorum benevolentiam , cultumque reddemus, adempta invidia regiae dominationis, a pulsis Tarquiniis ex Urbe perpetuo exulantis. Nemo profecto negaverit, Romanos in Graeciana trant ductos cum coelo & animos una mutasse, stactosque abjectione , atque adulatione Graecorum , pertulisse nomina υπαί- & βααλ ων Iuprema um , & Retum pro Consulum , & Imperateνum 3 quibus lacerabantur aures , animique

Latinorum a mutatione nominum , mutationem rerum prudenter nactuentium , ac suspicantium , ne cum regiis appellationibus, regia dominatio in Imperium latenter serperet. Sicuti potissimum contigisse videmus S. Cio, quod Ulpiani tempore, 49 nisi quid nobis, Ulpiani nomine, Tribonianus obtrudit, legis Regiae vocabulo vulgabatur, propter potestates Consulares , Sena: ortas ,& populares, quae Imperatori creato tribuebantur. Et quidem regiis inde facultatibus Imperator induebatur, ut propterea SC tum illud legis viribus a comitiorum translatione munitum Regia lex appellaretur; at Rex minime constituebatur , quia intestates princeps illas non evellebat radicitus a Senatu , neque in suam solius personam transserebat; sed cum eo

tabebat , veluti cum corpore runiverso , communes. Et tamen quia ea Z a run

e Dionysiae.

393쪽

sis LIBER SINGULARI s

rum potestatem complexio legis Regiae nomine serebatur, facile Τribonii. . no fuit , auctoritate legis , & nominis illius , Regni opinionem Imperio comparare ab iis praesertim, ut diximus, qui non aliunde, quam a libris e Tribonianata strage superstitibus Rei p. Rom. cognitionem , & studium

antiquitatis exordiuntur.

Et tamen , quod miremur , quae lex Triboniano murus est aeneus , &eardo regiae potestatis, meminisse tantum satis habuit illius, particulam ve ro inter leges posteris transmittendam inseruit nullam. Cur nisi ut exat geranda verbis ea lege, quam nobis una cum caeteris brevi morituris sub trahebat, ita involveret mentes hominum , ut plus juris in eam legem ex Triboniani testi nonio conterrent opinione sua, quam re ipsa contineretur. Quamobrem ii. qui S. C. illud, quod Legis Regiae nomine vere profertur, vel ignorarunt, vel pro lege Regia non agnoverunt, quia talem potestatem, qualem Tribonianus jactat, ibi non inveniebant; aut eum Cujacio in hane etiam fraudem inducto, natam contenderunt in Urbe subpti.

0 Cujίψ3I. i scis Regibus, & post ad Caesares revocatam, saὶ quasi regnum non Remp.ri jur.nM I/nt. q. a Rege, ut ostendimus, administrandam Romulus instituisset; aut putarunt 6. Augusto primum, & deinceps caeteris Regiam potestatem fuisse tollatam per legem Regiam, cujus nomen tantum ad nos pervenerit i quasi adeo fuerit excors, & fraudum imperitus artifex Tribonianus, ut qui tot alias minotis momenti conservarit, legem Principis sui tutelarem perire suerit t. vel quod opinionem refellit utrorumque, quasi opus fuerit Imperatoribus singulis per suscipiendos magistratus, perque tot ambages obrepere ad potestatem regiam, si per publicam legem ad eam recta via tetendissent i ut neeesse sit hunc errorem, vel inter imperitos habitare, vel locum inusnire tantum inter adulatores, qui etiam liberalia istudia, quibus excellunt, in servitutem secum trahere consueverunt. Cum igitur legis Regiae monuis mentum non interciderit, age videamus qua fide Tribonianus eam Regno suo praetenderit, di qua calliditate homines ab inquisitione , atque lectione illius ad novam fabulam, nempe ad sententiam , ab se inde inita fide' - collectam, atque ad Postero fraudulenter transmissam averterit. Com

394쪽

CONTEXTUS

LEGIS REGI AE.

FOEDUSVE. CUM. QUIBUS. VOLET. FACERE. LICEAT. ITA , UTI. LICUIT. DIVO. AUG. TI. IULIO. CAESARI AUG. TIBERIO UE. CLAUDIO. CAESARI. AUG. GERMANICO.UTI E. EI. SENATUM. HABERE. RELATIONEM. FACERE. REMI TERE. SENATUS CONSULTA. PER. RELATIONEM. DISCESSIONEM UE. FACERE. LICEAT ITA. UTl. LICUIT DIUQ. AUG. Ti. IULIO. CAESARI. AUG. TI. CLAUDlo. CAESARI AUG. GERMANii, UTI UE CUM EX. VOLUNTATE, AUCTORITATEVE. IUSSU. MANDAT UVE EJUS PRAESENTEVE. EO. SENATUS. HABEBITUR. OMNIUM. RERUM. IUS. PERINDE HABEATUR. SERVETUR. AC SI. E LEGE. SENATUS EDICTUS. Es-SET. HABERETUR E. UTI UE. QUOS. MAGISTRATUM. POTESTATEM. IMPERIUM. CURATIONEM VECUIUN. REI. PETENTES: SENATUI. POPULOQUE. ROMAN COMMENDAVERiT

QUIBUS E. SUFFRAGATIONEM. sUAM. DEDERIT. PROMISERIT. EORUM COMITIS. QUIBUS E. EXTRA. ORDINEM. RATIO. HABEA

TUR,

UTI E. EI FINES. POMERII. PROFERRE. PROMOVERE. CUM. EX REPUBLlCA CENSEBIT. ESSE. LICEAT. ITA UTI. LICUIT. TI. CLAUDIO. CAE

SARI. AUG. GERMANICO,

UTIQUE. QUAECUMQUE. EX. USU. REIBUBLICAE. MAIESTATE. DivINARUM HUMANARUM. PUBLICARUM. PRIUAT ARUM UE. RERUM. ESSE CENSEBIT. El. AGERE. JUS. POTESTASQUE. SIT. ITA UTl. Divo

TIBERIO UE. IULIO. CAESARI. AUG. TIBERIO UE. CLAUDIO. CAESARI AUG. GERMANICO. FUIT,UTl E. IBUS. LEGIBUS. PLEBISVE. SCITIS. SCRIPTUM. FUIT

NE . DIVUS. AUG.

396쪽

DE ROMANO IMPERIO. 339

En legem produximus, quae superest integram , & simul cum facultatibus auctores, & modos earum conferendarum. Dic modo sedes quid in Imperatorem his verbis confertur, quod non a populo proficiscatur , & ad eumdem sublato Imperatore non revocetur λ An his collatis potestatibus populari a jura exhaurirenturὶ An opus erat easdem facultates iterum tradere novis Caesaribus per legis Regis repetitionem ; si ea lege in perpetuum a populo ad caeteros creandos principes abscesserant 2 Quid contulisi sit Tiberio, Claudio , Vespasiano populus, qui jam inde ab Augusto jus omne suum in perpctuum exulisset Cur porro Caligula , & Nero hac in lege praetereuntur, quorum alterius acta Senatus resciderat , alterius memoriam uti hostis patriae damnaverat , quasi minime compotes harum saeuitatum, si jure tuo legitima iussa , justisque leges edidissent λ Nam Galbae , Othonis, & Vitellii praeteritionem nihil moror, qui seditionum inter fluctus brevi tempore de Imperio dimicarunt potius , quam imperarunt, & incipia Impetii contentione Imperium amiserunt, e quibus etiam Galba suerat a Senatu hostis iudicatus. sbὶ Aut qui licuisset Senatui acta illorum rescindere, quorum potestas non amplius manaret a S. P. Q. R. jure omni suo spoliato, sed a lege Regia , quae jus omne publicum per Augusti personam ad caeteros transduxerat Imperatores λ Quid p Firmitas actuum, & ratio legitimae pol itatis peteretur ne a principibus de auctoritate populari, si populi majestas exaruisset λ Nonne enim pol remo hujus legis capite habemus, ideo jussa, quae ab Imperatore ante hoc S. C. edita erant perpetuo consistere, quia populus ipse julierit ea jusla , rataque elle , perinde ae si populi plebisque jussu acta essentὸ intomodo convalescerent singulorum principum acta ex potest te populari poli novam ipsius populi voluntatem collectam; si iam Augustus, creandique inde principes, perinde ac

futuit Reges , lege Regia omnem populo potestatem, ac voluntatem eripuerunt Tandem vel hanc habemus legem Regiam, vel aliam pleniorem. Si aliam: cedo: quam 3 Historicos, & scriptores si excusserimus singulos, nevestigium quidem, aut nomen invenerimus fact i, quo nullum fuisset in omni Romano tum memoria memorabilius, Reipublicae nimirum in regnum non violenter , & ad tempus, scd rublica lege contra instituta majorum perpetuo transeuntis. Quorsum praeterca orortcbat principem omnibus populi facultatibus indutum, eas iterum a populo facultates Particulatim accipere: prout fecisse hujus telli monio fragmenti palam evincitur Z di id rivos sectabatur, qui sontem ipsum jam absorbuerat λ Aut quid opus erat imperatoribus capessereTtibunitiam potestatem singulis annis; si cum populi majestate jam illa perierat, & multo amplius princeps e regio jure, quam a Tribunatu serebat Quantula enim portio fui llet potestatis, & majellatis Regiae Majestas Tribunorum, & intercessio, sive S.Ctorum impediendorum facultas, quae ab eo magi liratu praestabatur Cur toties consulatus suscipiebat princeps, si plus regiae potestatis ad eum lege regia pervenerat, quam e consulatu ipso ad Ju ceretur Sin bona si de agere velimus, de sine iraudatione, atque cum cruditis plerisque hoc fragmentum unice pro Lege Regia recipiemus; non aliut de quam regia de lege argumentum trahemus illustrius ad regiam potestatem evertendam, re majestatem pristinam adhue sub imperio in Senatu, &populo continendam. Qia de potestate, ac majeilate plures particulae nominatim conseruntur in imperatores singulo eas nova lege suscepturos ;quia neque cum Imperio militari commiscebantur, neque egrediebamur singulas Imperato tum personas i exemplo Impetii meri , quod cum lege da - .ur , neque cum jurisdictione magi iratus confunditur , neque a magi et strati-

Animadversi ne in s. Regiam.

397쪽

habit. Postea en

gnificentia Seis

qui auctoritarem Imperio tribuebat. Sequitur

historicus In descriptum recitari jussit pactio-mina, &auctoritatis , quam populus Ronr. Uespasiano Imperatori concedebat , ct dei

ejus cui mandata

XXVI. Ad Legem quod Principi D. de

const. Princ. stratibus illud accipientibus eum aliis communicatur. Quorum sim IlIa ex lege Regia contra regiam potestatem argumenta ducebat olim Nicolaus La rentii F. Romani Tribunatus instaurator, qui prolato in contione fragmento isto P. R. gloriam extollebat, atque clamabat: Ea testimonium, ae monumenis tum iuris vestνi, quirites, qui sua Impera ribus la tit/νes estis ρπε stat is . a Quo ille, aliisque argumentis e publico iure, ae veterum auctoritate petitis, publice, palamque contendebat, numquam ne suo quidem tempore, Imperium, utcumque ab exteris nationibus admini stratum, a populo Romano, atque a Capitolio discessisse, cujus sententiae socium habuit primum eruditionis latinae reparatorem Franciscum Petrarcham , qui eam profitetur in epistola, qua Romanum populum ad liberatorem suum e vinculis quibus deti. nebatur, ope atque auctoritate.publica, precibus totius populi liberandum hortatur. bὶ At quin excipient aliqui 3 ea, qua certa lege tribuuntur , etsi non veniat, jure magis iratus, se ad eosdem tamen, per se magistratus transeunt , atque ipsa lege deseruntur sine nova populi voluntate : veluti datio tutoris non competit quidem Praetoribus jure magistratus , sed ex lege Λttilia, ἐγ cum ante legem illam eo jure Praetores non potirentur. Et tamen ejus legis potestate jus dandorum tutorum, et eatis omnibus Praetoribus, absque novis populi actibus accedebat. Quidni igitur Si lex Regia semel lata potestatem, atque majestatem perpetuo detractam populo adiuturos principes per se transmiserit universos λ Hos quo a nobis amoveamus satis erit rogare ut oculis utantur, animadvertentes, non perpetuam hane ense legem , qua jura ista Imperatoribus tribuuntur, sed temporatiam, & temtaporarias ex ea procedere potestates, non Imperatorio muneri, sed certis , propriisque Di peratorum nominibus, traditas, morte illorum ad venam ea. rum populum redituras, novaque voluntate ipsius populi, novos ad principes proserendas: cum lege Attilia nullo tempore circuin scripta Praetores non propriis nominibus, sed appellatione magistratus ad jus dandorum tutorum perpetuo vocentur. Aia enim haberemus has facultates in Vespasiani persona, nova legislatione renovatas, si ab Augusti tempore ex perpetua potestate legis in caeteros transistent Imperatores quorum in singulorum peis nis, ne dum in Tiberio, & Claudio in Iege memoratis, idem decretum , nisi mersisset alas, conditum, tabulisque ineisum inveniremus. Ne iero plus minusve hoc e S. Cons. salsis interpretationibus ernatur , quam ibi continetur , illud brevi explicatione percurremus, exordientes a lege 3 Quod Pνιηιιpi I. g. de constit. Praerap. Rit lex : Quod Pνint ι latuit ti-ίιs Aabat vi Ioram: cum lege, resto quβ de Imperio Princιριι lata est populus et , in eum omne Iuum Imperium, Er potestatem confeνat. Ex hac regiae potestatis alteriores inici pretationem petunt superioris S. C. cum potius illo ex S.C. Ulpiani sensum inde hanc in lcgem transductum expendere deberent . si quidem Ulpianus , cui lex illa , nescio an bona fide , a Triboniano asscribitur, hic retulit nobis S. C. sententiam de legum latione non satis explicatam, neque plus diligcnter, quam res ibi nata posceret I sed persu tae, ac per verborum compeniatum, vocabulis nempe generalibus , Zeplenioribus, quae solemus atri 'cre cum celeritati iurgis , quam distinctioni studemus. Qualiter assectus Ulpianus facultatem legi, condendae collatam in principem , expressit illis verbis omne Impὸν ium, cΥ otestatem , legis nimirum condendae , qui sciasus Iupra descendens , tacite in orationem rei, quam penetravit . Nam Ulpanus familiatissimus Plincipis debuit ambitiosis, uberibusque vocabulis ornare , atque sine modo ullo extollere potestate .n illius. N cc tam n attentatione tua sullulerit, aut obruerit verita-

398쪽

tem : nam optime illius oratio, & SC tum conveniunt ; eum liceat , abs que calumnia verborum , ita Ulpianum exponere et Ques Hincipi placuit , legis habet vigoνem, quia lege Regia, quA da Impario Pνιncipit lata est , sitia S. C. quod fera legis regιε nomen, P. R. ei, π in eum qui pleonasmus est non inelegans centulit emno suum Imperium, o potestatem , in tegib us sentis e tendendis. Quod additamentum , ω relatio impetii, &.potestatis ad solam legum lationem , offertur ab ipso argumento hujus legis , quod ad

se rapit Isequentem orationem, quae quamvis generaliter concepta sit , natura tamen sua coni abitur ad rem propositam, nempe ad legis condendae

facultatem et nam si potestatem infinitam principis ex Ulpiani verbis colligamus, directo illum opponemus superiori S. C. sve regiae legi , qua non infinita, sed ecrtis modis, ae distinctis capitibus pote itas principi consertur : ne hic repetamus quod supra ostendimus, opus minime suturum suis Ie Imperatoribus tot magistratibus gerendis , si ex hoe Ulpiani loco evinceretur populi potestatem principi sutile non communicatam tantum , sed & universam in eum, exuto iam populo, translatam , ut contendunt Goveanus , a Si illius auctoritate Coccaejus, aliique , b) qui ne o tiosam sinant particulam illam legis in eum , existimant Ulpianum per illa verba ei contulit, significasse voluntatem populi erga principem; per additionem autem in eum , innuisse discessum universae potestatis a populo ad Principem ; in quo non cumulativam, sed etiam privativam, ut vulgo loquuntur , potestatem collocant : molem tantam , in tam lubrico extruentes, orbemque Romanum una, & ius omne publicum sursum , ac deorsum, levissima coniectura vertentes. Qui s noluerunt illa verba ei, ' in eum habere, ut a me habentur, pro concinna brevique repetitione sensus

ejusdem; quin amplectebantur, explicationem Cui acii se verba in eum conscrentis in ipsum Pr .ncipem At quin inquit Coccaejus quis umquam audivit a populo Pt incipi potestatem in ipsum dari Principem p Immo vero recte di in ipsum. Siquidum potuisset populus ita tribueret Imperatori potestatem suam, ut consuli vel magistiatibus aliis tribuebat , qui populi judicia itinebantur : cui subjiciebatur etiam Dictator: nam & Papirium Curiorem, cuni Didiator tisset, provocationis ad populum cessisse legimus. Caesari autem ita contulit, ut ei etiam remiserit Porcitatem , quam popu' lus habebat in ipsum Caesarem : per quam populi remissionem Pt incipi diem apud populum dicere non licu sic t , dum eum populus principem ese te pate: etur . Quid praeterca eos prohibuit Duarent explicationem d ar-rii ere , qui relativum accipit pro reciproco , ae docet e tim hic significas. se se : quasi dixerit Ulpianus populum contulisse et , sive Principi potueitatem in eum, hoc est in I. nempe in ipsum populum , nedum potestatem quam habebat populus in provincias. Sed non patitur Coccaejus pronomen in eadem oratione varie acceptum , ut sit modo relativum in sua

propita significatione, modo reciprocum t quasi non ita situm , itidemque etiam acceptum inveniatur in ι. qua Ilium MD. P. ut ἰιgat. sive si eis . illis verbis , te sciendis una hic, & explicandis; fideique eius nempe here-ds tam misit nempe testatrix) ut quidquid ad .um hoc est haeredem oxha editate elui hoe est sui testatricis . En eius eadem in oratione vice relativi sung tur cum refertur ad heredem , & reciproci cum refertur adtestatricem. Tandem quidvis aliud potius moliri oportebat Porsenas illos, qui Regem P. R. reddere conantur invito, quam ad haec absurda ruere; cum in monumcnti veteribus invenientes Senatum supremam potestatem, ac summum Imperium exercentem ι Id non legitimae S. P. Q. R. a lictoritati ad

bin ad I. Prime ps f da constiti

399쪽

LIBER SINGULARIS

scribant, sed patientiae Imperatoris tolerantis invaseres suae potestatis, quasi lupus, qui petulantiam agnorum benigne tulerit. Uerum quid tantopere laboramus, in lege incerti sensus incertaeque auctoritatis: quam legem plurimi Ulpiano adfictam autumant a Triboniano , ut regiae potestati, quam principi suo parturiebat, gravioris Iurisconsulti, de Iongioris tempori fidem conciliaret Quid volutamus epitomen , aut persu sorte , aut mala fide concinnatam, si verba ista , di germanus legis regiae contextus hoe S. C. nobis a Capitolino monumento proferuntur , cujus e sensu commenta, & compendia quaelibet explicare debemus. Eo autem S. C. quid Caesaribus tribuatur, jam supra satis demonstravimus ι reliquum est, ut obscuriora verborum illius illustremus, ait lex r

TIBERIO IULIO CAESARI AUGUSTO TIBERIO UE CLAUDIO CAESARI AUGUSTO GERMANICO.

e) i. quidam

3 p. g. de re i die. XXVII. An Pi inceps solutas legibus intellig3tur. 6 fili. 33.pag. 3ος , 3 6. hi t driva vox

Per Tib/νium Iulium Casa νem Aut ustum significatur In lege Τiberius Nero Octaviani Augulti filius, Iulii Caesaris Dictatoris nepos, qui post octavi uiri impetraviti quique Iulιus quoque C aν appellabatur, ut observavit G tutetus ex saliis Capitolinis. omisso autem Caligula, tamquam holte patriae, damnatique nominis cive, b subjecit lex Claudium quem Germanici cognomentum , quod hic legitur , adsumpsille memorat Su tonius.' ι Item lex ait: UTI QUOS MAGISTRATUS, &e. En luculentissimum testimonium pnpularis potes a tis sub imperio adhuc vigentis offerentisque

se in creatione magistratuum: quibus tribuendis omnis legitima vis commendationis Imperatoriae, non ex Imperatorio iure manabat , sed ex illo capite unde jus suum Principis commendatio trahebat. Quo capite per illa verba extνa ordιnem, Permittit populus candidatis a Principe eomine datis honorum petitionem etiamsi lege vetentur contendere ad honores , puta quod justa aetate careant, aut justum intervallum inter unam , alteram que petitionem non cxcurrerit, aut praesentes Romae non profiterentur. 4 Nam neque absentium, neque superiorum , quos memoravimus, habenda ratio crat per leges publicas, quarum veniam iis, quos princeps com mendaverit, vel quibus honores promiserit, conceditur a populo: cujus neque hae in re, neque in aliis capitibus , quibus alias saeuitates concedit , ullae fui: Ient partes, si condendo Imperio, regnorum initi tuendorum ritu, poteitatem, & majeitatem sibi abdica IIet, eamque universam in munus Imperatorium contulillat. Ad magistratus aut ein , principis commendatione , cum aetatis venia creatos, referendus est Ulpiani locus, εὶ cujus haec sunt verba: Princιρι enim qui magistνatiam dedit omnia serere decrevite Dedisse dicitur princeps magistratus, quos candidati minores XXV. annis, de quibus hic agit Ulpianus, a populo, principis commendatione, per hoc legis Regiae caput impetraverint.

Perga lex: UTI E QUIBUS LEGIBUS PLEBISVEs fCITIS.

Hoc privilegium Augusto tributum, Dion refert, ae sensu u simul explicat illius, docetque imperatores eo liberari a necessitate legum T. ι γοῦν νόμων οἰναγκης sive a poenis quibus lex, nempe communis voluntas, transit in nece Isitate ira; ne scilicet cum deliquer; t seri icens, puniatur , ut Graeci legum doctores interpretantur ἰ ν άμ αργήσα:ου κολά εται . Cum haudquaquam eximatur princeps a vinculis non est alas, quae lege, Pur Petuo comitatur, quaeque tantam a natura ducit auctoritatem, ut Imperatores s) pronuncia verint, maius Imρινio esse submittera Dribus prioriparum I de Alexander s h saactissime scripserit nihil ram ρνυrium Imperii esse, Tram teribur vivero ; e-

400쪽

DE RO M A NO IMPERIO.

eum qua Lx Imριν ii , qua S. C. hoc meo, & plurium judicio indieatur, s-timnibus νωMIMMNGaram is verit, Unde neque a Communi gentium foedere, neque a nexibus humanae societatis eximitur princeps, neque ieeibus illis , quibus susteptum a se regimen incumbit. Imperantium, siquidem nulli licuerit, perfractis publicis legibus, evertere id cujus causa imperat . Omnienim privilegio staturi excidet quisquis accepta potes late abutatur contra Rem p. quae communis salutis, communisque honoris causa principem peperit, & honoravit; exhaeredationem namque meretur quisquis saliorum parcntem oppresserit. Quod nobis suggerunt Severus, & Antoninus ca) cum fatentur se quamvis legibus solutos, vive te tamen legibus, nempe causa legum: quarum tuendarum gratia vivit imperator; cum volem Iet bus non sexto, sed tertio casu positam autumem: praecipue, quia ex auctoritate te. gum, principum pendet auctoritas , propter quam rationem Imperator se legibus alligatum proiitetur. b Hoc autem capite, quo plurimum extolitur Imperator, minime tamen deprimitur , scd potius iustinetur auctotitas populi, tum quia populus dum concedit, palam se fert publieae potestatis auctorem, ut privilegio piinceps iure fruatur , donec sibi per populum, & Senatum gerere Rem p. licuerit; cum quia ex S.C. verbis non omnibus, sed certis legibus solvitur; nempe iis, quibus condendis adjectum fuerat, ne Principes tenerenturi atque ita Dionis locum, ubi princeps dieitur solutus legibus, Cujacius interpretatur, se nec enim vitiatur sensus orationis; nam enunciatio hare fellisus est tot bur, illi etiam recte congruit, qui non omnibus. sed solemnibus juris , sa) uti sunt solemnia manumissionis & aliquibus legibus fuerit solutus; uti solutus et at princeps lege Papia Poppaa, sive legibus conjugalibus, & caducariis, quae etiam per eminentiam appellabantur teγι , ad quas scripserat Ulpianus , cujus locum ad eas solas leges pertinentem , ut monet inscriptio I. pran-cυι g. do fer bur, Tribonianis ad leges protulit uni ve iasue ut auctoritate Ulpiani Principem ab omnibus legibus solutum esse mi suaderet illis , qui magis verbis elus ducuntur, quam totius teli imonio antiquitatis, cum qua consonat & ipsa Triboniani coinpositio legum ; cuius pluribus ex locis suae ille fraudis eoarguitur. Nam non modo e Dione I in discimus Augu- sum supra justam pollionem Liviae relicturum peti ille a Senatu veniam legis Voeonis. quam certe veniam non petiisset, si leges omnes habebat in sua potestate , aut si earum potet ate non habebatur I sed docemur etiam ex libris iuris teneri principes Im Falcidia, σ ἰὸν Gluia d. in .ressam. i) de teli amenta iiis pluribus, ch) aliisque omnibus, i , quibus nominatim non erat exceptum ne tenerentur: ut ex lcgis Regiae capite flocolligitur. Nam quamvis contemptarum legum Principes poenam non subirent , nisi quando a Senatu capite damnari eum vita Imperium , & privilegia ipsius aniniterent; verecundia tamen dum imperarent, & pudore ob raitabantur , ιγ & opinione civium tacito eos judicio plectentium: Pau: losiquidem κ) judices is qui turifarie, pari mar/ptate Lobur debeι obtemp/- νανε. Porro ut reliqua S. C. hujus expediamus, nabere Senatum licebat magi it ratibus majoribus, ideoque etiam praetoribus, s Urbe aberant, qui maloii cum imperio essent. Quod ius Principi tribuitur , & tribuendum eta ex lege; eum non veniret a munere Imperatoris . Unde uege opus lia ii, H, ut posset cogere Senatum, quando consulatum non gereret . Senatusconsultum autem per discessionem fiebat, cum Senatores in sententiam alicujus

non verbis, sed pedibus taeite conveniebant, discedentes a suo quisque loco ad eum, cujus sententiam probabant. O Quod item in hoe capite legi in

enara C. I. 3. do

SEARCH

MENU NAVIGATION