Titi Lucretii Cari De rerum natura libri 6 ad optimorum exemplarium veritatem exacti. Quae praeterea in hac Patavina editione accesserint, epistolae subsequentis postremae paginae declarant

발행: 1721년

분량: 484페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Idaeam vocitant matrem , Phrygiasque catervas Dant comites ἱ quia primum ex illis finibus edunt Per terrarum orbem fruges coepisse creari. Gallos attribuunt , quia numen qui violarint Matris, & ingrati genitoribus inventi sint , 6rs Significare volunt indignos esse putandos , Vivam progeniem qui in oras luminis edant. Tympana tenta tonant palmis , & cymbala circum

Concava ῆ raucisonoque minantur cornua cantu iEt Phrygio stimulat numero cava tibia menteis , 62 Telaque praeportant violenti signa furoris ;Ingratos animos , atque impia pectora volgi

Conterrere metu quae possint numine divae . Ergo cum primum magnas invecta per urbeis Munificat tacita mortaleis muta salute r 623.Mre atque argento sternunt iter omne viarum , Largifica stipe ditantes ἱ ninguntque rosarum Floribus , umbrantes matrem , comitumque caterUas .

Hic armata manus Curetas nomine Grajiquos memorant Phrygios inter se sorte catenas 63o Ludunt , in numerumque exsultant, sanguine laeti, di Terrificas capitum quatientes numine cristas et Dictaeos reserunt Curetas r qui Jovis illum Vagitum in Creta quondam occultasse seruntur Cum pueri circum puerum pernice chorea 63 5

Armati in numerum pulsarent geribus aera , Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus suEternumque daret matri sub pectore volnus . Propterea magnam armati matrem comitantur e

Aut quia significant divam praedicere , ut armis , 64 Ac virtute velint patriam defendere terram ;Praesidioque parent , decorique parentibus esse . Quae bene , & eximie quamvis disposta serantur ,

Longe sunt tamen a vera ratione repulsa .

Omnis enim per se divum natura necesse est 643

102쪽

Immortali aevo , summa cum pace fruatur , Semota a nostris rebus , sejunctaque longe . Nam privata dolore omni, privata periclis ,

Ipsa suis pollens opibus , nihil indiga nostri ,

Nec bene promeritis capitur , nec tangitur ira . 6So Terra quidem vero caret omni tempore sensu rSed quia multarum potitur primordia rerum , Multa modis multis effert in lumina solis . Hie si quis mare Neptunum , Cereremque vocare Constituet fruges , & Bacchi nomine abuti 633Mavolt , quam laticis proprium proferre vocamen e Concedamus ut hic terrarum dictitet orbem Esse deum matrem , dum re non sit tamen apse. Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo Lanigerae pecudes , & equorum duellica proles , 66o Buceriaeque greges , sub eodem tegmine caeli , Ex unoque sitim sedantes flumine aquai , Dissimili vivunt specie ; retinentque parentum Naturam ; & mores generatim quaeque imitantur :Tanta est in quovis genere herbae materia 1 663 Dissimilis ratio : tanta est in flumine quoque . Iam vero quamvis animantem ex omnibus unam ossa , cruor, venae , calor, humor, viscera , nervi

Constituunt ; quae sunt porro distantia longe Dissimili persecta figura principiorum . 67

Tum porro quaecumque igni flammata cremantur ;Si nil praeterea , tamen ex se ea corpora tradunt , Unde ignem jacere , & lumen summittere possint ;Scintillasque agere , ac late differre favillam . Cetera consimili mentis ratione peragrans 67s Invenies intus multarum semina rerum Corpore celare , & varias cohibere figuras . Denique multa vides , quibus est odor , & sapor una Reddita sunt cum odore ; in primis pleraque dona , Relligione animum turpi cum tangere Pario . 68 Haec Diuitigod by Corale

103쪽

LIBERII. sa

Haec igitur variis debent constare figuris , Nidor enim penetrat , qua succus non it in artus et Succus item seorsum , & rerum sapor insinuatur Sens bus ; ut noscas primis differre figuris . Dissimiles igitur formae glomeramen in unum 6t y Conveniunt: & res permisto semine constant. Quin etiam passim nostris in versibus ipsis

Multa elementa vides multis communia verbis ;Cum tamen inter se versus , ac verba necesie est Confiteare alia ex aliis constare elementis . . 69o Non quod multa parum communis litera currat ,

Aut nulla inter se duo sint ex omnibus iisdem :Sed quia non volgo paria omnibus omnia constant . Sic aliis in rebus item communia multa , Multarum rerum cum sint primordia , longe. 69SDissimili tamen inter se consistere summa Possunt: ut merito ex aliis constare ferantur Humanum genus , ac fruges , arbustaque laeta . Nec tamen omnimodis connecti posse putandum est omnia : nam volgo fieri portenta videres , TO Semiseras hominum species exsistere ; & altos

Interdum ramos egigni corpore vivo , Multaque connecti terrestria membra marinis II uni flammam taetro spirant eis ore Chimaeras Pascere naturam per terras omniparenteis . Tos quorum nil fieri manifestum est : omnia quando Sc minibus certis , certa genetrice creata Conservare genus crescentia polia videmus . Scilicet id certa fieri ratione necesse est . Nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus 7 Io Corpora discedunt , connexaque convenienteis Efficiunt motus : at contra aliena videmus Rejicere in terras naturam : multaque caecis

104쪽

εω T LUCRETII

Vitaleis motus consentire , atque animari. Sed ne sorte putes animalia sola teneri Legibus his r eadem ratio res terminat omneis . Nam veluti tota natura dissimiles sunt

Inter se genitae res quaeque; ita quamque necesse est reto Dissimili constare figura principiorum. . Non quod multa parum simili sint praedita sorma ;Sed quia non volgo paria omnibus omnia constent. Semina cum porro distent , differre necesse est Intervalla , vias , conneaeus , Pondera , Plagas , 72SConcursus , motus : quae non animalia solum Corpora sejungunt, sed terras , ac mare totum

Secernunt , caelumque a terris omne retentant.

Nunc age , dicta meo dulci quaesita labore

Perei per ne forte haec albis ex alba rearis 73o Principiis esse , ante oculos quae candida cernis rAut ea , quae nigrant , nigro de semine nata :Neve alium quemvis quae sunt induta colorem , Propterea gerere hunc credas , quod materia Corpora consimili sint ejus tincta colore.: 73s Nullus enim color est omnino materiar

Corporibus , neque par rebus , neque denique dispar In qaae corpora si nullus tibi sorte videtur Posse animi injectus fieri , procul avius erras . Nam cum caecigeni , solis qui lumina numquam 74

Aspexere , tamen cognoscant corpora tactu , Ex ineunte aevo , nuIIo contincta colore :Seire licet , menti quoque nostrae corpora posse Verti in notitiam nullo circumlita suco . Denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris γε sTangimus , haud ullo sentimus tincta colore . Quod quoniam vinco fieri , nune esse docebo .

Omnis enim color omnino mutatur in omneis :

105쪽

LIBER II

Ne res ad nihilum redigantur funditus omnes . Nam quodcumque suis mutatum finibus exit , Continuis hoc mors est illius , quod fuit ante .

Proinde colore cave contingas semina rerum e Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes . ,7 sPraeterea , si nulla coloris principiis est Reddita natura ; at variis sunt praedita sormis , E quibus omnigenos gignunt, variantque coloreS . Praeterea magni quod refert, semina quaeque

Cum quibus , di quali positura contineantur , 76o

Et quos inter se dent motus , accipiantque :Perfacile extemplo rationem reddere possis , Cur ea , quae nigro fuerint paullo ante colore ,

Marmoreo fieri possint candore repente. Ut mare , cum magni commorunt aequora venti , 76s Uertitur in canos candenti marmore fluctus .

Dicere enim possis nigrum , quod saepe videmus , Materies ubi permista est illius , & ordo Principiis mutatus , & addita , demtaque quaedam ,

Continuo id fieri ut candens videatur , di album : 77o quod si eaeruleis constarent aequora ponti Seminibus , nullo possent albescere pacto . Nam quocumqne modo perturbes , caerula quae sint

Numquam in marmoreum possunt migrare colorem .

Sin alio , atque alio sunt semina tincta colore , 77sδuae maris essiciunt unum , purumque nitorem ζp saepe ex aliis formis , variisque figuris Efficitur quiddam quadratum , unaeque figura e Conveniebat , uti in quadrato cernimus esse Dissimileis sormas , ita cernere in aequore ponti , 78σAut alio in quovis uno , puroque nitore , Dissimileis Ionge inter se , variosque colores . Praeterea , nihil officiunt, obstantque figurae Dissimiles , quo quadratum minus omne sit extra IΑt varii rerum impediunt, prohibentque colores , 78y

106쪽

euo minus esse uno possit res tota nitore . 1 una porro , quae ducit , di inlicit, ut tribuamus Principiis rerum nonnumquam , caussa , colores , Oeeidit , t ex albis quoniam non alba creantur ;Nec quae nigra cluent , de nigris ι sed variis de . so

quippe etenim multo proclivius exorientur Candida de nullo , quam de nigrante colore , Aut alio quovis , qui contra pugnet , & obstet . Praeterea , quoniam nequeunt sine luce colores Esse , neque in lucem ex sistunt primordia rerum : 79 PSeire licet quam lint nullo velata colore . qualis enim caecis poterit color esse tenebris Lumine qui mutatur in ipso , propterea quod Recta aut obliqua percusius luce resulget λPluma columbarum quo pacto in sole videtur , sociquae sta cervices circum , collumque coronat :Namque alias sit , uti rubro sit clara pyropo λInterdum quodam sensu fit , uti videatur

Inter caeruleum viri deis miscere Emaragdos .

Caudaque pavonis , larga cum luce repleta est , sos

Consimili mutat ratione obversa colores :Qui , quoniam quodam gignuntur luminis ictu , Se ilicet, id sine eo fieri non posse putandum est. Et quoniam plagae quoddam genus excipit in se Pupula, cum sentire colorem dicitur album ; g IoeAtque aliud porro , nigrum cum , & cetera sentit ,

Nec refert ea , quae tangas , quo sorte colore Praedita sint, verum quali magis apta figura :Scire licet , nil principiis opus esse colores: Sed variis formis varianteis edere ta aus . t IsPraeterea , quoniam non certis certa figuris Est natura coloris , & omnia principiorum Formamenta queunt in quovis esse nitore :Cur ea , que constant ex illis , non pariter sunt

omnigenis persusa coloribus in genere omni λ seto

107쪽

LIBER II.

Conveniebat enim corvos quoque saepe volanteis Ex albis album pennis jactare colorem , Et nigros fieri nigro de semine cycnos , Aut alio quovis uno , Varioque colore . IasQuin etiam quanto in parteiS reS quaeque minutas Distrahitur magis , hoc magis est ut cernere possis Evanescere paullatim , stinguique colorem rUt fit ubi in parvas parteis discerpitur aurum , Purpura , Poeniceusque color clarissimus multo , Filatim eum distractus disperditur omnis : g-o Noscere ut hinc possis , prius omnem efflare colorem Particulas , quam discedant ad semina rerum .

Postremo , quoniam non omnia corpora vocem

Mittere concedi R , neque odorem : propterea sit , Ut non omnibus attribuas sonitus , de odores r 83 3 Sic , oculis quoniam non omnia cernere quimus , Scire licet, quaedam tam constare orba colore , luam sine odore ullo quaedam , sonituque remota .ec minus haec animum cognoscere polIe sagacem ,

Quam quae sunt aliis rebus privata , notisque . 84o Sed ne forte putes solo spoliata colore

Corpora prima manere : etiam secreta teporis

Sunt , ac frigoris omnino , calidique vaporis rEt sonitu sterila , & iaceo jejuna feruntur :Nec jaciunt ullum proprio de corpore odorem . 84 Sicut amaracini blandum , stactaeque liquorem , Et nardi florem , nectar qui naribus halant , Cum facere instituas : cum primis quaerere par est ,

quoad licet , ac potis es reperire in inolentis olivi

Naturam , nullam quae mittat naribus auram : ssa Quam minime ut possit mistos in corpore odores , Concoctosque , suo contactos perdere viro . Propterea demum debent primordia rerum

Non adhibere suum gignundis rebus odorem , Nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt: ssy

108쪽

Nee simili ratione saporem denique quemquam 3 Nec frigus; neque item calidum, tepidumque vaporεόε

Cetera,quae cum ita sunt tandem, ut mortalia constent, Molli lenta , fragosa putri , cava corpore raro , omnia sint a principiis sejuncta necesse est . 86o Immortalia si volumus subjungere rebus Fundamenta , quibus nitatur summa salutis :Ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes . Nunc ea , quae sentire videmus cumque necesse est Ex insensilibus tamen omnia confiteare 36s Principiis constare : neque id manifesta refutant , Nec contra pugnant , in promtu cognita quae sunt:

Sed magis ipsa manu ducunt , & credere cogunt , Ex insensilibus , quod dico , animaIia gigni. Quippe videre licet , vivos exsistere vermeis gro

Stercore de taetro , putrorem cum sibi nacta est Intempestivis ex imbribus humida tellus . Praeterea cunctas itidem res vertere sese.

Vertunt se fluvii , frondes , & pabula laeta

In pecudes : vertunt pecudes in corpora nostra s7s Naturam : & nostro de corpore saepe serarum Augescunt vires , & corpora pennipotentum . Ergo omneis natura cibos in corpora viva Vertit, & hinc sensus animantum procreat omneis :Non alia longe ratione , atque arida ligna 82 Explicat in flammas , & in igneis omnia versat. Iamne vides igitur , magni primordia rerum Referre in quali sint ordine quaeque locata ,

Et commista quibus dent motus , accipiantque λ 88sTum porro quid id est,animum quod percutit ipsum8 quod movet λ & varios sensus expromere cogit , Ex insensilibus ne eredas sensi e gigni λNimirum lapides , & ligna , & terra quod una

Mista , tamen nequeunt vitalem reddere sensum .

Illud in his igitur foedus meminisse decebit , syci

Non Disiti od by Cooste

109쪽

Non ex omnibus omnino quaecumque creant res ,

Sensilia extemplo , & sensus me dicere gigni:

Sed magni referre ., ea primum quantula constent ,

Sensile quae iaciunt , di qua snt praedita sorma , Motibus, ordinibus , posituris denique quae sint : 89squarum nil rerum in lignis , glaebisque videmus . Et tamen haec cum sunt quasi putrefacta per imbreis ,

Vermiculos pariunt I quia corpora materiai Antiquis ex ordinibus Permota nova re ,

Conciliantur ita , ut debent animalia gigni. 9o Deinde ex sensilibus cum sensile posse ereari Constituunt, porro ex aliis sentire suetis ;Mollia tum faciunt: nam sensus jungitur omnis

Visceribus, nervis, venis, quaecumque videmus Mollia mortaIi consistere corpore creta . sos Sed tamen esto jam posse haec aeterna manere :Nempe tamen desent aut sensum partis habere , Aut smilia totis animalibus esse putari. At nequeant per se parteis sentire , nec esse :Namque aliani sesus membrorum respuit omnium: 9 Io Nec manus a nobis potis est secreta , neque ulla Corporis omnino sensum pars sola tenere . Linquitur , ut totis animalibus adsimulentur sUitali.ut possint consentire undique sensu .

Qui poterunt igitur rerum primordia dici , 9 II

Et leti vitare vias , animalia cum sint , Atque animalibus sint mortalibus una , eademque pQuod tamen ut possint: ab coetu concilioque , Nil facient , praeter volgum , turbamque animantum IScilicet ut nequeant homines , armenta , feraeque 92 Inter sese ullam rem gignere conveniendo Per Ueneris res , extra homines , armenta , serasque .

Sic itidem quae sunt minimis sentire necesse est . Quod si sorte suum dimittunt corpore sensum ,

Atque alium capiunt: quid opus suit attribui,quod set IE a De

110쪽

62 T. LUCRETII

Detrahitur Tum praeterea , quod fugimus ante

quatinus in pullos animaleis vertier ova Cernimus alituum , vermeisque effervere , terram Intempestivos cum piitror cepit ob imbreis :Seire licet gigni posse ex non sensibus sensus . 93 Quod si forte aliquis dicet , dumtaxat oriri Posse ex non-sensu sensus , sed mobilitate Ante aliqua tamquam partum , quam proditur extra e Hule satis illud erit planum facere , atque probare , Non fieri partum , nisi concilio ante eoacto : 93s

Nec commutari quidquam sine conciliatu Primorum ut nequeunt ullius corporis esse Sensus ante ipsam genitam naturam animantis . Nimirum quia materies disjecta tenetur Aere , fluminibus, terris, flammaque creatis : 94o Nee congressa modo vitaleis convenienti Contulit inter se motus , quibus omni tuentes Reeensi sensus animantem quamque tuentur . Praeterea quamvis animantem grandior ictus ,

Quam patitur natura , repente adfligit, & omneis ρε scorporis, atque animi pergit confundere sensus . Dissolvuntur enim positurae principiorum IEt penitus motus vitales impediuntur ;Donec materies omi eis concussa per artus

Vitaleis animae nodos e corpore solvit , 9 o Dispersamque foras per caulas ejicit omneis . Nam quid praeterea facere ictum posse reamur Oblatum , nisi discutere , ac dissolvere quaeque λFit quoque , uti soleant minus oblato acriter ictu , Relliquiae motus vitalis vincere saepe , 93IVincere , & ingenteis plagae sedare tumultus , Inque suos quidquid rursus revocare meatus , Et quasi jam leti dominantem in corpore motum Discutere , ac paene amissos accendere sensus .

Nam , quare potius leti jam limine ab ipso s6o

SEARCH

MENU NAVIGATION