장음표시 사용
241쪽
sione , quam in hoc pertractando argumento merito occuparunt, Triginum&Cornelium polsa deturbare. Institutum iam opus subjiecit intelligentium amicorum iudicio , a quibus admonitus suit , ut illud absolvere desisteret. Nam in omni parte mens Guidii spirabat; isque sibi semper similis non solum Reginam , sed etiam ancillam ore rotundo loquentes inducebat . Abiecta Tragoedia, cogitavit hortatu Marii Crescim benii in Italicos versius convertere Davidicos Psalmos. Et par quidem operi esse poterat quod in primis pollere prophetico quodam spiritu videbatur . Sed coactus domesticis suis rebus Roma discedere , ab illa quoque mente discessit; totumque illud tempus, quo in Patria fuit, urbanis officiis , S sui & suorum civium utilitati libentissime concessit. Erat oppressa tributis Mediolanensis Provincia , nec deerant, qui specie eam levandi prorsus evertere tentarent . Re delata ad Caesarem , eius cognitionem smandavit Principi Eugenio Sabaudo , qui eandem Provinciam gubernabat ; denuntiatumque est omnibus civitatibus, ut propon L
242쪽
rent, quae contra afferri possent. Papienses Guidium elegerunt ad patriae defensionem ;isque pro bono & aequo adeo multa & valida scripto persecutus est , ut Iudicem in is suam traxerit sententiam . Sic unius viri pruindentia & eloquentia non Papia solum , sed& tota Mediolanensis Provincia magno timore liberata est , pro quo tale ei praemium tributum , ut inter Papienses Patricios honorificent issimo decreto referretur . Romam Alexander redux totum se contulit in procurandam impressionem interpretationis ,
quam fecisse diximus , homiliarunt Clementis XI. Illa autem absoluta , rem gratam se facturum Pontifici putavit , si sine mora ad eum , qui in castro Gandulphi rusticabatur , librum detulisisset . Cum in viam , se dediiset , lectitaretque ipsum librum , incidit in , quod suin mam correctorum diligentiam effugerat . Qua re adeo eaecanduit iracundia , perinde ac si nihil ei ad existimationem turpius , nihilque ad dolorem acerbius accidere potuisset . Ita affecto animo cum considisset in Tusculano, posses
243쪽
stridie mane in Gandulphianuin venturus, Co reptus fuit apoplexi , post quam paucis vixit horis. Hae ad confirmandam , quae de eius in Deum pietate erat , Opinionum plurimum valuerunt . Sancte enim N impavido animo mortem oppetiit. Juila et latis 1 plen. dida facta fuerunt in principe Tuiculana Ecclesia ; conveneruntque amici ad ea cohone- sanda. Ex omnibus maxime Guidii mortem
dolui de vitus est Clemens X l. cuius iusti defuncti cadaver Romam ad S. Honuphrii translatum , ibique sepultum prope Iorquati Tagi cineres cum hac inscriptione. D. O. M.
ALEXANDRO GUIDIO PATRICIO TICINENsILTRICIE POESIS CULTORI CELEBERRino ERUOITORUM LAUDIBUS URBIS PLAUSU MAGNIRUM PRINCIPUM FAMILIARIrATE Er H0NORIBUS ILLUSTRIDUM MAXIMI SANCTISSIMiQUE PONTIFICIS CLEMENTIS XI.
244쪽
SACRIS HOMILIIS ITALICO CARMINE DONANDIs INCUMBERET SUB ONERE SPLENDIDISSIMO IN TU FCULANA CIVITATE ACERBO INTERCEPTUS FATO GLORI AE POTIUS QUAM DIERUM PLENUS OCCUBUIT LUDOVICUS EX PRINCIPIBUS ΜIRANDULAETIT. S. SILUESTRI IN CAPITE PR B. S. R. E. CARD. PICUS
APOSTOLICI PALATII PROPRAEFECTUS ANNUENTE PONTIFICE HUC USQUE TRANSLATO TUMULATOQUE CORPORE UT QUOD ILLE IN VOTIS HABUERAT PROPE MAGNI TORQUATI TASSI CINERE CONQUIESCERET MONUMENTUM PO UIT BIIT DIE XII. IUNII MDCCXII.
245쪽
a o In hoc quoque Pontificis amor in Guidium cognitus est , quod cum per hosce dies ad
eum venisset Bernardinus Perfectius , hunc ad canendas Guidii laudes extemporaneo carmine , in quo quantum is valeret nemo ignorat , invitavit . Quoniam autem vera laus
uni virtuti debetur, magis quam Guidii praestantiam in poesi , eius animi bona praedicare Perfectius visus eli. Erat is quidem prudens , magnique consilii , affabilis , iniuriarum patiens , erga omnes, ac praesertim amicos, egentesque , quantum eius fortunae patiebantur , liberalis; beneficiorum , si quis unquam alius, memor & gratus , parvoque contentus. Quo fiebat ut eius observantia multis principibus viris esset carissima , cum eam Oiscio, non 3 spei tribui viderent. Lumbatur cum morte
Chri ilina Regina , & qui in eius famulatuerant, ad eam accedebant , ut extremos illius liberalitatis fruetus colligerent . Unus Guidius qui nihil faciebat caussa sua , abfuit a morientis lecto ; neque alia de re ulla cognitus eii sollicitus, nisi ut suis , aliorumque precibus Deum illi propitium face
246쪽
2 rret . Deploravit vero orbitatem & casum , tantae Heroinae, ut vel ipsa diuturnitas temis Poris nunquam sanare potuerit acerbissimum illius vulnus . Hoc quoque sit Guidii bonitatis exemplum , quod si aemulatione laudiscum aliquo concertasset, non tam id laborabat , ut illum superaret . quam intelligi cupiebat , illum a se & amari & observari . Atque utinam ut culpam . sic suspicionem superbi & contumacis animi evitasset. Nam eodem tempore quo se venerabatur , & beatus laudabat quidquid scri bebat , haec ipsa scripta doctorum non solum , sed etiam vulgi Iudicio subjiciebat , deque eorum sententia non pauca mutabat. Multarum rerum ignarus ne Graecam quidem noverat linguam . Cum igitur interpretum subsidio vix ad mentem Pindari penetrare posset , non tamen de se dicere verebatur I. Non ὸ caro agit Dei Pindaro solo. Etenim ei erat persuasum grave plenumque carmen caelesti aliquo mentis instinctu , non imitatione fundi solere ; neque essaetam esse naturam, quin validos & grandes partus, ut
247쪽
a a antea possit edere . Atque hic tantus vir ut naturam fautricem habuerat in tribuendis animi virtutibus , sic maleficam nactus est in is corpore ; gibbus , & cmus altero oculo . Gravissima passus est incommoda valetudinis non tam propter gracilitatem , quam propter
immoderatas exercitationes poeticas . Nam dum carmina componebat, nunquam se fini.
re velle studia , & mentem recipere videbatur; insenuitque . similis Horatiano illi poetae Libris O curis , statua taciturnior exit
Plerumque, risu populum quatit.
m FSIE LIRICHE. In Parma I 68 r. in 12. Car minibus accedunt nonnulla soluta oratione scripta .
248쪽
earmina secundo edita fuerunt Ueronae , & tertio Venetiis cum ejusdem vita scripta a Mario Crescim-bento . Relatum etiam est in carminum volumen Ragionameuto di Erilo Ceoneo in morte di Rantieeio Farnese Duea di Purina recitato uel Boseo Purra α' ia Giugno I 69s. Postquam recensuimus , quae reliquit, opera o
Guidius, locus fortalse fuisset recensendis clarorum virorum de illo testimoniis , ut nostra sententia de ipsius praestantia in poesi majorem auctoritatem haberet . Sed cum id nimis longum ellet , latis erit indicatse non vulgaria eidem praeconia tribuisse vel ejusdem aemulum Benedictum Mena inium , Nieolaum Cicos larium , Joannem Baptistbam Cottam , Antonium V Dominicum Nortiam , Paullum Antonium Appianium , Ludovicum Antonium Muratorium . Gregorium Caropretium , qui commentariis illustravit ejusdem oden de Arcadiae legibus , Alexandrum Burgos, Joannem Baptista in Zappiuin, Scut alios multos praetermittana , Marium Crescim- benium , & Petrum Jacobum Martellium , qui duo postremi. ejusdem etiam vitam Italice scripsere . Quid vero sentiret Martellius de Guidio elegautissime exposuit in quodam suo de arte poetica sermone , haec scribens et