Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1770년

분량: 340페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ANGELUS F ABRONIUS . S. P. D.

me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam abs te λ Ego certo scio quam parum ingenio, doctrina , scribe dique elegantia Saleam et alacrior tamen sum fa Itus ad institutum opus persequendum , poss- quam cognovi me habere te O suasorem , inprobatorem industria meae . In quo si human

talem magis quam severum judicium tuura agnoscere debeo, hac saltem re solabor tenuitatem meam , quod sciam me a te plurimum amari, tuorumque in numero esse . 2uod me admones , ut scribam de A bonso Borellio , ampla quidem O bella materies est . Iuis enim est qui ignoret , nemini - in Geometria ceterisque in mathematicis disciplinis Borel

lium Ieeundum fuisse , eique in primis refer

ri acceptam immortalem gloriam . quam sibi merito aequisivit Florentina Academia ab experiendo dicta det Cimento p Nec soluvia

noxa , sed etiam plurima pene sepulta oblivi

252쪽

ηIs tenebris de illo me prolaturum confido , quae magis magisqt e singularem hominis doctrinam patefacient . Sed opus hoe in illud tempus disserendum putavi, quo illustriora m suorundam virorum , qui in Academia Pisana floruerunt , Sitas explicare decrevi ; quod munus me debere arbitror non magis nobilitati cademia , quam summo meo in illam studio . Ornatus enim ejusdem Praefectura , quod non sine verecundia , intimoque animi gratifensu erga Principem beneficenissimum essero , perPerse abuti otio viderer, ni quidquid pose sum totAm in illius commodum laudemque conferrem . Interea dum colligo O contexo , qua spectant ad Lorellium , habebis Uitam alterius matbematici , Laurentii scilicet Lorenginii , qui doctrina in geometricis rebus aquare se Eorellio potest , ut illi se aequavit acerbi ma , quam pertulit , forinna . Sed fortuneta fortasse in Borellio certavit cum perversa natura , ut di cile sit judicare, utrum is asperior , novarnmque rerum cupidior, an infelirior fuerit r quare fecit ut vere dictum videatur: Sui cuique mores fingunt fortunam.

253쪽

Verum quae subiit mala Iore imus, non per .ersitati , sed imprudentiae , aut fortasse necessitati assignari debent ; ex quo fit, ut magis doleamus hominis spectatissimi vicem , quas non tam sibi , quam mathematicis disciplinis

fatalis fuit . Vam si libera tranquilla ae quieta vita ei frui contigisset, plurimis certe utilissimisque inetentis eaIdem disciplinas pro admirando suo ingenii acumine locupletasset. Tu modo fac , optime Moy , quod sane erit humanitatis tua , ut pauca illa , qua de Lorenet nio scripsi, emendentur abs te, qui omnium judicio es hominum in matbematteis oe philosophicis rebus doctorum elegantissimus , Oelegantium doctissimus . Iuod quidem plurata demonstrant a te in lucem emissa , sed praesertim qua de carisana , ct Recentiorum philosopbia carminibus Latinis exposuisti. At non miras , cum haud philosopharis , intelligimus quam in mathematicis studiis sis fersatus . Sic enim persuadendo non solam , sed etiam eogendo ad veritatem prope compellis; sie instruis, digeris , atque componis ea , qua Nel scripto, .et voce explicas, ut bac profluxisse

254쪽

se ex mente in Geometria assidue exercitu

ta illa enim duo praesertim sibi viiudicat haec

scientia ) fatis appareat. Omnino , ut est pr.eclarum Galilei dictum, Guvenire solet Geometris , quod iis qui choreas agere , O ad numerum saltare assueverunt. Iuamvis enim intimis saltationis praeceptis in incessu non utantur , tamen ex ipso totius corporis motu patet , an saltare didicerint. Vale. Roma Id. Sextilis MDCCLXX

LAURENTIUS LORE NE IN IUS. AURENTIUS IORENZINIUs Floren tiae natus est m. Non. Quintilis an . MDCLII. Veteri di honesta

familia , quae e Monte Cario illustri Etruriae oppido oriunda in Florentinam civitatem jamdiu suscepta fuerat . Laurentii Pater Antonius Franciscus in mediocribus quidem iuris consultis, sed in optimis patri bus familias habitus est 3 mater vero Maria

Leonellia , soror Leopoldi Leonellii e S. I. insignis Theologi , ipsa quoque fuit S pro

255쪽

x cibatissima & diligentissima femina. Parentum cura Laurentius bene & hone ite in bonis disciplinis educatus fuit per omnem pueritiam , ex qua ut excessit ductus est ad Vincentium Vivianium. Vidit statim indolem Vivianius,

neque tempus dimisit ; adole sicentulumque eit cohortatus , ut mathematicum pulverem haberet quasi campum , in quo se e Xerceret. id se facturum Laurentius confirmavit . ne

que est credibile quantum & quam brevi, S

Vivianio & natura duce, in Geometria pro cessierit. Quantum autem Vivianius illum admiraretur & diligeret ex iis , quae scripsit in praefatione libri, cui titulus, Enodatio problema, tum propositorum a Claudio Corniers sa) intelligi potest. Erat non tam sanguine , quam

vulgata iam erat appendicis loco ad quemdam ιibellam , cui titulum posueram , Diporto Geometric tentamenta varia per modos lineares , aut AE pta GP- reflare libeat, mechanicos ad angulum diata ratione secandum , cum ecce spectatae probitatis , acerrimiqui ingenii vir Laurentius Lorenaini ad geometricas p. 2- ne factus meditationes quιdam die ad me cum veni fet, ae familiarite, de rebus ad mathesia D ctiantibur , ut inter nos four , colloqueretur, certiorem me faciens

256쪽

asi industria & in litteras amore Laurentio coniunctus eius frater natu minor Stephanus Lo. renet inius . Sed hic praesertim ferebatur in is Med cinam N Anatomen , sine qua Medicina esse non potest. In illa facultate praecep . torem habuit Redium , in hac Stenonem &Fynchium . qui cum saepe convenirent in Flo. rentinum Nosocomium S. Mariae Novae , ut ibi an atomicas observationes secreto haberent , harum non nisi stephanum participem faciebant, eiusque opera in incidendis cada. veribus utebantur. Sed quam solers N acutus e stet Stephanus naturae investigator , ex ejus libro cognosci potest , quem inscripsit: Osser- Paetioni intorno alle Torpedini, quemque an. MDCLxxvIII. in vulgus edidit . Scio mille plerosque , qui dictionis elegantiam , qua liber hie conscriptus est , Redio tribuendam esse putarunt . Sed de hac re nunc minime

quae de euiuuam prolismatis propositione , quam recens in Pari a ut voconi ephemeride Litteratorum inter legendum observaverat , ae pro qua solvenda nece garia , tit ea, ei videbatur anguli trisectio , oecasionem mihi praebuit una AEmul is hae Ghuieti m problema solvendi . Alia retulit Uivianius LorenEinio honorificetitissinia, quae Omittenda Pusamus .

257쪽

st saquaero . Quod unice contendo illud est , ste phanum fuisse virum excellenti doctrina , huneque socium fuisse Laurentio ad domestiis cam gloriam acquirendam . Neque solum gloriae sensius , qui in ipsa natura positus Scinfixus est , ad praeclara suseipienda utrumque inflammabat , sed etiam spes praemiorum , quae sibi pollicebantur a Ferdinando Medic eo Cosmi III. filio , cu us in famulatu erant , S a quo plurimum diligebantur. Sed incidit casus periculosa enim ac lubrica est Aula qui eos praecipites egit, & in capitis usque

discrimen adduxit . Divortium fecerat Cosimus cum Margarita Aloysia Borbonica Aurelianensis Ducis filia ; eaque , cum in Galiam rediisset, carebat aegrius Atruria , prin, cipatu , & liberis. Vicem suam , credo , ut ulcisceretur . alienare a patre tentavit Fer dinandum , magnas honorificentissima sique ei spes offerens si in Galliam demigraret. Lit terae autem , quae haec continebant , ne aut interciperentur, aut aperirentur inscribebantur alterutri fratrum Loren Ziniorum , a quibus illas Ferdinandus accipiebat . Rescivit haec

258쪽

haec omnia Cosmus; excandensque ira in Lo-renginios, hos comprehensos xv. Kal. April. an. MDCLXXXI. media ferme nocte , dum ab Aula domum redirent , iussit in Volaterrarum arcem deduci . de in altissimam turrim separatim detrudi. Ut levaret carceris Vriis tudinem Laurentius , libros mathematicos poposcit , concessosque eum in manus pervenissent illius, qui arci praeerat, ut vidit multitudinem linearum , iudicavit statim magicose se libros . de magiae deditum esse Laurentium . Pertimescens ergo fraudem de malum

ab huiusmodi libris , & ab hujusmodi arte ,

severe Laurentium increpavit , eique omnem librorum usum interdixit . Quae res ut tum auxit illius calamitatem. ita postea valuit ad eiusdem gloriam amplificandam . Nam cum se totum contemplationi de scriptioni rerum mathematicarum dedisset , verens ne quae didicerat memoria exciderent , duodecim,

composuit libros , quibus sectionum conicarum de cylindricarum , earumque solidorum doctrinam tanta subtilitate , tamque felici degenerali methodo complexus est , ut Scrip

259쪽

2sqtores Actorum Lipsiensium , & Christianus volitus vere de iis praedicaverint vel ipsa a Apollonii & Vivianii inventa supera se ca) . Quale autem ipse de suis hisce scriptis iudicium fecerit, indicat epitlola , quam ad Stephanum & Joannem Baptillam fratres suos carissimos scripsit , ut opus hoc stium illis commendaret , cuiusque nos insta subiicie mus exemplum b) . In his libris unde. cim consumpsit annos, poli quod tempus nescio

a Vide Acta Erudit. an. 1 23. UUolfius vero in Tom. V. de praecipuis Script. mathematicis cap. 3. s. aa. haec habet de Lore namio. Cum viginti annos in vinculis duro fato detineretur ab omni commercio eum hominibus litteratis remotus , nullius libri Mueoncesso , ni ethodum istam id est antiquorum exeoluit , Ur XII. libros de sectionibus eonicii or olindritas , earumque foliis conscripsit , ultra Apotionii cs Ciuiaui inventa pregressus. ba Lorrn ν Loren ini a Stesano e a Gio. Γa. rim Du amatismi fratelli Salute .s ueno traitato geometrico , che trouerete distin- ιο in Adiei libri fu da me compilato net remps , ellio dimorava nena forteMya di Glterra, e mi riυβὶ di conduris a quel faeno , che egit e fen a comodita di tibii , eonae uoi bea Dpete , it cle mi da moriso

260쪽

scio qua in re calamitosium otium contriverit . Non iacuit profecto in lamentis & tu. Elii , cum est et admirandum in modum patiens N constans. Revocatus tandem viginisti post annos ad vitae , ut ita dicam , usiu-ram , impensius coluit pristina sua studia . Dolebat autem serius aspexi in immensam lucem , quam Leibnitius, Nevυ tonus, Bernul- Iii fratres aliique invento iam calculo dis. ferenti ali & integrali , in Geometriam non solum , sed & in universam Mathesin sparis serunt , ut novam scientiam esse cerint . Non

rtina a in mano di peisona di ν titta integrita , pol. che Iebbene pus visere , che vi sieno cose speculate da astri , tu tra volta non so fe niuno Ie abbia traitate in quem evisa , ehe e ri cito a me nene DPra det. e congiunture . Io Io che in oggi in basiano altre Lyrade netis speculapioni geometriche , e conjeguente mente pogno riincire non mosto gradite te vis da me Frese ; ma non e per questi che non se ne ricavi molia utilita. M ancora che vi posno essere de ierrori commess net traseri re ; ma mi do a crederσehe non Dranno tali , che non posino esse re ammen

e in somma merito qualche compariment per a errusto satio con i prspu itidori . Duodecim hi libricum ceteris Loren Zinii scriptis asservantur Florentiae

in Maliabechiana biblioth ca.

SEARCH

MENU NAVIGATION