Ioannis de Turrecrem cardinalis S. Sixti contra principales errores perfidi Machometi

발행: 1606년

분량: 268페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

31쪽

Dan. Turrecrem

gentibus, nisi vellemus dicere, quod impliapite Christus de eo prophetauit, quado post se aliquos Pseudo prophetas praedixit est venturos in vestibus ovium, & intus forent lupi rapaces Matth. 7. quod potissime intelligitur de Haereticis,ut ait glosa, ubi maxime videtur prophetatum esse de Machom to, quod inter omnes alios Pseudo prophetaS,qui venerunt,ipse potissime seductor fuerit,& lupus rapax animarum multarum oc

Quarta laus, quam Machometo Saraceni asscribunt, est, quod nomen Machometi scriptum sit ab aeterno in throno Dei in superiolori parte ad dexteram, istud plane falsum esse,ex dictis patet, ubi monstratum est, Ma- ichometum fuisse Pseudo prophetam, mendacem,impium, S sceleratissimum, talium enim nomina non scribuntur in coelo; ait

enim propheta de impijs, Deleantur delibro viventium, & cum iustis non scribatur. Praeterea quam sit hoc friuole dictu, ostendimus; si petamus a Saracenis,qui hoc fingunt , quis nomen illud in throno Dei scripsit, An aliquis scripsit illud coeternu Deo;& hoc non,cum nedum 'cula creata essent; lAn Deus hoc sibi scripsit, timens se perdere nomen suum, nisi illud scriberet, quod satis absurdum videtur ; si forsitan ideo scripsit, ut Angeli possent hoc legere,& hoc non mi- '

32쪽

nus est insulsum sentire, no enim per literas sloquitur Deus Angelis sed illuminationeta lyraesentiae suae, quae illis ubiq; adest . Praet rea si dicatur propter homines scriptum es se , ut ipsi legerent , S scirent, sed hoc non ἔ quomodo enim homines in throno Dei l gerent Restat ergo friuolum,vanumq; hoc ' iquod Saraceni de nomine Machometi di- , 'cunt; possent ad hoc induci alia argumenta, utpote,de qua materia erat thronus Dei, in quo scriptum dicunt nomen Machometi ab aeterno, quam necesse est Deo coeterna cofiteri,&quo atrameto suerit scriptum no men illud ab aeterno in eo,& similia,quae ma niseste luce ostendunt dictum illud Sarace- .norum sine intellectu esse,& derisorium. Quinta laus,quam sibi adscribit Machometus est, quod etiam alij Prophetae prophetauerunt de eo,unde ait,quod ipse sit ille de quo dictum est Abrahae,quod in semine suo bene, dicerentur omnes gentes. Sane hoc falsissimum est. In primis ubi ait, quod sancti Pro phetae de eo prophetauerint, nisi sicut dixi- ' lmus supra de Christo, quod implicite prophetatum fuerit de eo, cum Hieremias do

pseudo prophetis loquens dixit, Nolixe au- dire Prophetas,qui prophetant vobis, & decipient vos , visionem cordis sui loquuntur

non ex ore Dei. Hierem. a 3. In talibus fuit

bene prophetatus ipse Machometus cum

33쪽

3o Dan. Turreerem.

inter omnes pseudo prophetas, qui a principio mundi fuerint ipse perniciosior exti

terit.

Coeterum, quam prophanum,& stultum sit, quod consequenter sibi adscribit,quod fue-i rit in quo omnes gentes benedicendae erat, ' est hoc enim manifestum illi sceleratissimo' homini non posse conuenire, quia Abrahae in Isaac filio Sarrat facta fuerit repromissio benedictionis, & de consequenda haereditate,& no in Hismael filio Agar ancillae a quo descendunt Hismaelitae, de quorum genere& populo fuit Machometus. Vnde descen dentes ab eo Agarent,debent nominari,non Saraceni; unde falso usurpaverunt sibi nomen a Sarra, tanquam a libera,& digniori; de ipso vero Hismael dicit Gen. 16. quod

erat homo ferus, & manus eius contra omneS,& manus omnium contra eum. Vnde

, Machometus potius est in quo,& per quem

. quasi innumerae gentes eius doctrinam se- quentes damnationis maledictione sunt maledictae. Sexta laus,quam saepe Machometus de se re-l plicat est, Credite in Deum, & in Nuncium eius. Blasphemum pia de verbum, & sacri- , lega exhortatio, quantum ad illam partem in qua ait credite in nuncium eius,sane cum credere in aliquem dicat actum fidei tenden, tem in eum,ut in finem, solusq; Deus sit re-

34쪽

De errori afuebom. 3I rum omnium principium,& finis, in solum Deum credendum est, ipseq; solus tanquam dux noster,& Dominus sequendus est. Unde Elias Propheta dixit tertio Reg. x8. si Dominus est: Deus noster sequimini eum. Praeterea cum cultus latriae soli Deo debeatur, videtur in verbis praedictis stultus Macho- metus se facere Deo participem, siue con- sortem ;&tamen in Hicorano habetur.

Deus non patitur si quis dat ei participem ssolus autem Christus, quia verus Deus est, di verus homo dicere potuit illud Io. s. si creditis in Deum,& in me credite. glosa squia ego sem Deus,& illsd Io. 8. Qui sequitur me non ambulat in tenebris , sed habebit lumen vitae.

IVodsecta, e doctrina Maebometi tradita' in Aisorano non sit lex 2 δ - - Cap. LII I.

ABITO quod reprobus

ille Machometus non fuerit verus Dei propheta,sed potius Pseudo, fallias, dc mendax facile erit probare,quod eius secta, siue doctrina execrabilis prorsus,& fugienda in qna exc catas tenet plurimas gentes,non sit lex a Deo data ad quod osten

35쪽

sa Dan. Turre cremdendum utemur pro fundamentis illis quae in sacraris literis attribui solent legi quae ex Deo est. In primis scribitur in psal. I 8. lex Domini immaculata conuertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans paruulis. Vbi quinque conditiones notabiles attribuuntur legi quae a Deo est, quas cum ostenderimus non conuenire sectae, siue doctrinae Machometi sufficienter nos probasse intellige- . mus illam non fuisse a Deo datam. Prima conditio legis quae a Deo esse dicitur est, quod sit rationabilis cum dicitur lex. Nam iuxta Philosophum a. Ethici lex est quod ratione consistit , & Tullius in Philip. ait lex nihil aliud est quam recta . a Numine

Deorum tracta ratio,ex qua legis conditione luce clarius unusquis , intelliget illam a Deo datam non esse dicendam, quae ea con ' tineat, Quae omnino aratione discordent. Vnde Deus maledicit condentes leges ini- , .quas, Isaiae io. Cum autem secta Macho- meti nulla ratione consistat, continet nanq; multa, & concedit quς ab omni recta ratione discordant,immo quae bestialia sunt, v pote fornicationes, adulteria, peccata cO tra naturam, praedationes, furta, rapinas, violentias, quae etiam naturali rationi repu--. gnant, quare manifestum est illam legem a Deo datam non esse .

36쪽

secunda conditio legis,quae a Deo data sit, est, quod honesta,munda, iusta, & sancta praec

piat, cum dicitur, immaculata, omnia mala excludens, nullam turpitudinem peccati adiamittens, psal.eloquia Domini,eloquia casta,& Iob. 6.non inuenietis in ore meo iniquitatem , nec in faucibuS meis stultitia person bit. Hoc enim est de conditione omnis bonae legis. Quod etiam Tullius testatur dicens,lex est recta ratio a Deo summo tracta imponens honesta, & prohibens contraria. Hic enim videtur esse proprius effectus legis iuxta Aristotelem a. Ethic.& 1. Polita i ducere homines ad propriam virtute, Vi i tus autem est, quae bonum facit habentem,& opus eis reddit bonum: legis ergo est honesta praecipere, & sancta; unde de lege a Deo data dicit Apostolus ad Roman. p. lex sancta, & mandatum sanctum, & iustum, de bonum. Cum igitur secta, & doctrina Machomeli, de Sarracenorum non sit immaculata, non honesta, non sancta, cum plurima

turpia,tanquam licita concedat, quae inho- Tnestissima sunt apud omnes, qui intelIe vigent,ut ex dictis supra patet, manifestum est,quod secta, siue doctrina illius dies noriai possit in veritate lex a Deo data , qui cum 'Sanctus Sanctorum sit,non nisi sancta praecipere potest. Sed diceret sortassis aliquis

37쪽

1. Dan. Turreerem. praecipit,& imperat, sicut Verbi g. vi ieiune 'tur, et ,& fiant elemosynaeῖ Resp5deo qis verum est, sed ab ipso tamen talia primo inuenta non sunt,multo enim sanctius,& honestius Moy ses,& Elias, & alij prophetarum multi, Ioannes quoq; Baptista, sed & ipso Dominus omnium Iesus Christus,& ieiun uerunt,& orauerunt,& misericordias impenderunt.

Nos quoq; ieiunare,& Orare,& elemosynam dare ante prodigiosam sectam i psius Machometi , Infiniti retro temporibus docue

. runt, cesset, cesset , Machometus earum re-irum velle videri magister primus, quarum nec dignus suit in aliquo discipulus esse vel vltimus, absit a nobis praedicator talis ieiu-nij,qui post monstruosum ieiunium sic omni libidini, & ingluuiei operam impendere praecipit, ut non ad aliud videatur instituissise ieiunium,quam ut postea voluptuosius,&appetentius excitetur omnis libidinum tur

pitudo. i. ,

Tertia conditio legis, quae a Deo esse dicitur,

est, quod non solum exteriores actus hominis, sed etiam interiores dirigat ,& ad Deuconuertat. Manifestum est enim quod unus- , quisq; Legislator ad suum finem principaliter per leges homines dirigere intendit, si- cui Dux exercitus ad victoriam, S Rector

Ciuitatis ad pacem ; finis autem, que Deus

38쪽

Deus, ergo lex quae a Deo est principaliter. hominem ad Deum ordinare intendit,& ita conuertere animas ad Deum, ut illi fide, &amore inhaereant. ex hoc capite manifesta luce apparet,quod a Deo summo Prae sideri-te,qui vult omnes suos sanctos esse,& virtuosos,secundum illud Leui. I r. Sancti estoto , quoniam Sanctus sum,& primo Tess. . Haec est voluntas Dei, fanctificatio vestra, non i potest lex emanasse Machomeli,quq animas non conuerti ad Deum, ut illi adhaereant sed auertit; non dirigie actus interiores, ne exteriores ad virtutes,non ad sanctimonia, sed ad spurcitiam,& bestialitates maximas. Quarta conditio legis, quae a Deo esse dicitur. est, quod habeat testimonium fidele certitudinis suae,& rectitudinis, sicut enim veritas, quae subiacet facultati naturali intellectus, declaratur,& firmatur,per reductionem ad prima principia per se nota,sic veritas quorrascendit naturale lumen interius,cuiusmo

di est doctrina fidei Catholica: saltem qua

tum as principales articulos fidei, declaratur, & firmatur per opera miraculosa soli Deo possibilia, cum autem talia fiterint, ad testimonium veritatis alicuius doctrinae,declaratur eius veritas, cum Deus non possieelse t estis sal sitatis & hoc modo declarata est veritas legis veteris, quia ut habetur G

39쪽

xodi. I .an datione legis audire caeperme tonitrua micare fulgura, & nubes densissima

operare terram. Hoc modo etiam confirmata est lex Euangelij coram Principibus .& Sapientibus, ac potentibus huius mundi per miracula facta,tam per Christum, quam per discipulos tuos, de quibus , IoannIS I s. Christus ait. Si opera non secissem in eis, quae nemo alius fecit peccatum, scilicet infidelitatis, non haberent. Hinc Propheta opera Christi praeuidens sussicientisiima te- stimonia esse veritatis doctrinae eius,ait; testimonia tua credibilia facta sunt nimis . . De discipulis autem eius dicit in Euangelio Marci ultimo, Illi, scilicet Discipuli profecti prςdicauerunt ubiq; Domino cooperan- te, & sermonem confirmante, sequentibus

Vbi dicit B. Augustinus, Terra plena miracu- .lis,ubi fideliu credulitas plus actibus,quana, elocutionibus eruditur: ex hoc verissimo fundamento,apertissime demonstratur, se- , ctam Machometi a Deo non esse,cum nullutestimoniti fidele veritatis sectae suae habeat Machometus; non quidem testimoni ilegis naturalis, nec alicuius sacrae Scripturae,cum plurima,& contra naturae legem, dc i Diuinae legi contraria, doceat, ut supra iam ostendimus. Non habet insuper testimonium aliquod miraculum, quoniam nullum

40쪽

Contra error. Martim. Din veritate tale secisse legitur runde ipse confitetur,non se minum in virtute miraculorum,sed armorum potentia Vnde ait nosum missus nisi in virtute gladij, & qur non susiceperit meam prophetia Occidatur, aut reddat tributum precium pro infidelitate sua, & dimittatur,' Ex quibus verbis apertissimum accipitur argumentum omnia esie falsa,& conficta mendacia,quae Sarraceni demiraculis eius fingunt,cum ipse Machom Σ-tus confiteatur expresse nulla signa esse sibi data,nisi illa quae tyrannis,& latronibus sui

communia.scilicet violentia armorum. i

Quinta conditio legis, quae a Deo osse dicitur, est, quod sit sapientiam praestans paruulis, idest populis. Unde de lege Diuina dicitur

neuteronomij Haec est sapientia vestrui, & intellectus coram populis:; Sapienti enim doctrinae, ut dicitur Ecc. 6. secundum nomen eius; dieitur autem sapientia, quasi sapida scientia quia coelestium, de diuinorudi lectione, & dulcedine mentem persundit. Hinc lux strenissima dicitur sapientia coelestis,quia intellectum suo splendore illumi nati & affectum mellifluo amore inebriat, .unde Pul. Quam dulcia faucibus meis elo--quia tua super mel ori meo. Haec autem cum non competant legi Machomeli, quae r carnalitatis, & luxuriς scutoribus plena est,

manifeste patet illam non a Deo, sed a dia-C a . bolo t

SEARCH

MENU NAVIGATION