Pauli Voet, Gisb. ... De duellis ex omni jure decisis casubus, liber singularis

발행: 1658년

분량: 388페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

216 P. V o E Ttes, ea quae interdicta sunt, perinagere.

Qtiaria singularis certaminis occasio est, praesumptio quam quis habet, partim de artuum ac lacertorum firmitate, partim de lua in arte tractandi gladios dexteritate,par tim etiam de seipso. Unde vel quzivis occasione, quae etiam quaesita erit, si non inventa, aliquem stimulabit exercitium armorum, juncto corporis robore, ut vel quibusvis in uriam inferre sit paratus. Expertus enim praevalet inexperto; &multum conducere notitiam scrimiae, sic loquar, exemplo duorum fratrum ex Livii historia, superius fuit common Astratum. Ita, proh dolor, ars illa honesta promovet vitia, iisque inservit, quae ramen aliter apprime necessaria, ut pote ad vitae propugnaculum in casu inculpatae tutelae adinven-

232쪽

De Duessis. ta. Praesumptio insuper quam quis habet de seipso, talis est, ut existumet se aliis esse praeferendum, ut pote quos audacia anteire adnititur. Hinc it, tum demum verunti honorem existuinabit,omnibus esse metuendum. Ea propter nec

quemquam patietur sibi parem , multo minus superio-Aem. Et amore sui ipsius mulatus, ubique suam depra

dieabit audaciam ,- - neque

quempiam feret suis, ossicien tem luminibus. Cujus perversae i maginationis,& opinionis vanae tanta vis est atque essica .cia, ut su per quovis honoris apiceducentibus gladiis dimicandum esse statuat. vel phra sis illa: tu memris, congrediendi suggeret occasionem :vultus paulo severi'D,, certo' certius singularis certaminis erit causa nonimprobabilis. Et

si quis vel non cum alio ad ab

233쪽

P. V o E Tloquium Virginis, vel non satis tempestive, vel non ad nutum oculi, fuerit admissus, satis graves hae censebuntur injuriae propter quas, si honoris& famae prodigus esse nolis,

adversarium ad singulare certamen provoces, vel conditiones congressus ab adversario

oblatas non recuses. In tantum

quidem, ut si vel ab amico, Scfamiliari nonnulla passus sis, reparari illata nequeat injuria, nisi per infaustum duellum. Unde, etiam locns factus est

proverbio : amicus es hodie, cras inimicus futurus.

Quinta occasio desumitur ab exemplo, quod uiplurimum plus movet, quam res,

aut ratio ipsa. Quia sorte inter aulicos, quispiam gratus Prin-..cipi, gratus Principis ministris, duello adversarium. pr Vocavit, ejus factum ad instarzeguletlesbis,ce ri omnes,ac-

234쪽

Duellis. 222 cedentibus quibusdam aulae assentatoribus, ae parasitis,sibi Proponunt.Atque ita non hominum , verum simiarum ritusne ratione, sine consilio, ab aliis tentata,sive bene,sive ma

le, sive licite, si ve illicite simi

tabuntur. . Cum praestitisset eorum sequi ductum , qui in aula cluent prudentes, moderati atque pii. Sic enim melius ageretur eum humani generis conditione, moribus & vivendi instituto. C A P. XXX

Utrum duellorum ulla si utilitas 3 SL quispiam iuxta mecum

inquirat in duellorum comis modum aut utilitatem, forte aliquam invenerit,' non qui dem per se, verum ex accidenti. Quod nihil in rerum natura periatur, quin in ordine ma toris.

235쪽

23o P. V o E Tjoris alicujus mali , speciem prae se serat bonitatis, si non honestae, saltem utilis. Venena

hominum corporibus deleteria, atque ipsorum naturae ad Versa, in tantum utilia censentur, in quantum impedita subinde gravi morbo organa eX-pediunt, priorique restituunt exercitio. Idem etiam duellis applicari poterit', quae olim ideo apud multas permissa na tiones, ut veritas, quae aliter uti opinabantur e latebris erui non poterat, esset in propatu Io. Praeter alia commoda, quae duella comitari docuit expe

rientia.

Praecipua sorte utilitas MeLlorum censeri poterit, quod reges & imperantes reddat securiores, dum nobiles privatis injuriis. vindicandis intenti, publicas linquunt, nec alunt cogitationes de Rege e medio ,

tollondo, aut reipublicae statu

236쪽

. De mellis. 2Irin novando. Idque secundum illud monitum doctoris eae Hetruria ; sint ultates δc inimicitias subinde alendas esse in populo, qtio iis occupatus, atque detentus, facilius ab eo; qui sunt marei potitur, in olficio contineatur. Nec etiam minor utilitas ad imperantes redundat, si in regno spiritus nonnulli generosiores, per talia media, e medio auferantur, ne quo facile inclinant eorum animi, factiones foveant etiam imperanti metuendas. Et libet suspicari. si licet ideo in exordio sui Principatus Henricum quartum Galliarum regem , aliquandiu duella tolerasse, quo regnum a turbulentis hominibus, quibusque novitas cordi est, libararetur, patriaeque atque regis salus, dc incolumitas salva foret. Quinimo nulla commodiori aut magis compendiosa

237쪽

Plutare Rus in A. popthi. Lacon. in Cleome

Ρ. V o A Tinjurias sibi a potentioribus Inregno illatas, Vindicare poterunt ; quas sine status publici

concussione , ad animum re vo care non potuissent. Ita refert Buchananus, Scottae regem, nobiles ulcisci cupientem, ut inter sese committerentur, jusi fisse. Neque etiam minima utilitas est duellorum , in quantum iis ardor militum. quorundam nobiliumque immo deratus, qui nisi habeant, quo sese exerceant, tandem ad civiles dissensus prolaberentur, intra ossicii metas continetur.

Dissicile quippe gentis bel

licosae animis enervescentibus

fraenum injicere, nisi aliquo exercitio bellico non η, sedi

ei litate, in ordinem revomn-tur. Ut maim aquarum moles,

cui sei,sim resistimus, etiam ii ne tumultu dilabitur: ita si vi olenta ingenia, non per vim,

238쪽

De Duellis. .

publicae contextui nihil inde

periculi metuendum. Haec Ve Io, quae protuli, non ideo protuli , quod censeam eorum nomine tuto duella adhiberi posese, adeoque ut licita approbari.

Verum ut saltem appareat etiam occasione minoris mali permissi in republica, non tamen citra conscientiae laesionem, majus nonnunq uam evitari. Aliter, quis ignorat, OLfensiones offensionibus reprimere, non nisi inter esseratos admitti, nec in usu esse, nisi apud gentes Barbaras. Neque enim admittit Christiantia' mus, eX sensu Paulino, minora fieri mala, ut pejora evitentur. C A P. XXXI.

Duellantes utrum audaces, an me

riculosi λ

239쪽

z34 .P. V o E Tquaestio, quod prima fronte

duellantes existument, si non inter fortes saltem temerarios& audaces se referendos,adeo que ab omni prorsus metu se junctos esse. Vertim tamen siquis rem recta lance mecum velit trutinare, non inficias iverit, permultos duellatores, si non plerosque, magis esse meticulosos, quam audaces. At qm hoc ipsum in ter alia argu- . menta, suadent arma, quibus utplurimum duellatores inter sese congrediuntur.Raro enim

eosdem siclopis, aut aliquo instrumento laethali cuius ictus illatio est inevitabilis, in campum prodire cernes. Verum

gladiis, & quidem oblongis,

quibus facile ictum avertim uri& minima manubrii motit tione perieulum evitamus. Idque ex illo vulgato : prolixus

gladius animi exilis indicium. Mortem scilice; quot uolsunt

240쪽

De Duellis. sexpimescunt ; j dc tamen ean mdem intrepida , uti videtur, contemnunt. Suadet etiam, quod dico, armorum exercitium. Huc enim multum facit artis scrinatae peritia, quae hominem vel dama timidiorem , supra seipsum elevata Quod artis exercitium adeo ejus animum aliter meticulo. sum concitat, ut temere, Vel

quemvis sibi in adversarium eligat. Quae ratio est, quod plerumque illi, qui quam optime artis scrimiae gnari sint, exeonfisi sinulos ad singulare

certamen provocent. . Non

quidem improbandum Meo illud armorum eXercitium, quod non me lateat, quam non subinde prosit; verum tamen hoc probandum non est, ut i vidia ab exercitio aut artis peritia trahat originem, & non potius ab animo & sortitudi4 . Utrumque malam esse

SEARCH

MENU NAVIGATION