Relectio de merito et argumento charitatis. In vigilia Pentecostes solenniter prolata. A frate Domnico Bañes ... anno Domini 1589

발행: 1590년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

poemii in ratione praemii, Theo lagorum, sunt disputationes, quibus decidendis authoritatem suam Conciliuni in hac parte non interposuit e sed talibus . verbis definiuit qu5d ad fidem Catholicam pertinet: rae, communia esse possint singulis ca- , olicorum opinionibus. Omnes enim tenellipr isteri & fatentur , quodPer quaelibet bona ψpera quiς fiunt per gratiam Dei &meritum Christi iustus crescit inlusti- ttia, & meretur vitam aeterna ID, & mer itur augmentum gloriae,& meretur au-igme.'Π3m gratiae, & si in gratia doceGriti meretur consecutionem vitae sexernae. Sia militeretiam intelligendus est Can , i& 3α. in qVibus sacrum Concilium Vntur ve bis cummunibus singulis opinionibus. Sed operaepretium est , aduertere, quod quidam ex n0stris aduertariis, qui somirnu'em vocem suae factionis susce-

q'od non quolibet actu charitatis mereatur,omo augmentum grati &glorie, &quod dimis dςfinitiqn in illam Conci i

142쪽

oe augmωρ naris Mis, 1 3 e3 a. no e D uniuersaliter intelligendam, dequolibet bono opere quod sit per, Dei gratiam & meritu Christi: sed tantu,

de intensiori.Cum tamen qui attente lege. rit,quae dixi in a.2.quaest.2 .artic. 6. Dubio a. in secunda conclusione,quae habetur in columna 9 o R. comperiet, quam .

falsum sit testimonium, st mihi imponi-itur. Cum enim retulissem in conclusione prima , Canonem Concilij2 . & Canonem 3 a.dixi postea in secunda conclusone &iterum dico, qui Concilium non determinat, quψd quaelibet bona oper i quae Scit iustus statim augeant gratiam ,

quod mereantur augmentum gra-rtiae vel praemij supernaturalis. Et proba- .ui & nunc probo,quia res est constantis si . . ilia inter Catholicos Theologos non esset necessarium , ut quo alibet opus moraliter bonum quod facit existens in gratia, 'ia mpreatur augmentum grati vel gloriet sui Urnaturalis. Dicunt enim omnes qui r ictius theologietantur, necessarium esse ad

Wle meritum, quod procedat non istum l rationstruaturali dictante hanc enim:

143쪽

btelectibilem diu. appellamus moralem bonitatem , sed

etiam quod reseratur in Deum per actum charitatis praesentem vel antecedentem quae relatio dicitur actualis , vel virtualis in Deum. Si autem Concilium loqueretur de quolibet bono opere,quod facitiustus: iam definita esset opinio Gregorij Ariminensis ,& aliorum qui tenent sufficere ad hoc quod bonum opus morali sit meritorium vitae stern , & augmenti gra itiet & glori , quod isperans si habitualite

ingratia. Non ergo concilium loquitur de quolibet bono opere, sed de quibus. dam , scilicet, qu iustus potest facere ex , gratia Dei reserendo illa in finem super-. naturalem. Quas conditiones non apposuerat Concilium in canone i . sed absolutὰ dixerat si quis dixerit iustitiam acce- ptam non conseruari , atque etiam augeri coram Deo per bona opera, &c. Et idcim lco aduerti, quod Concilium non loquebatur illic de quolibet bono opere quod scit iustus, sed de quibusdam, videlicet

habentibus conditionem appositam in ca none 3 a. videlicet , qdod fiant abhomine

144쪽

or augmenta charitani . . Is

iusto per Dei gratiam & Iesu Christi me ritum. Et quidem de huiusmodi operi bus,nusquam ego dixi non esse uniuersalem definitionem Concilij, quin potius dbseruaui verba Canonis 3 a. in eo quod

dicit, quq ab eo per Dei gratiam & Iesu

Christi meritum sunt . Quibus verbis non necessario includuntur Uera bona moralia:quoniam b c seri potiunt,etiam ab existente in gratia sine concursu gratis & relatione in finem supernaturalem. Temerarium ergo est dicere, quod Diuus Thomas retractasset sententiam si fuisset nostris temporibus post talem determinationem Concilii.Quasi vero sententia Diui Thoma, quod non quolibet actu charitatis augetur gratia contraria sit Canoni 1 . Vbi definitur iustitiam acceptam, augeri coram De Fer bona opera, quod iam ostendimus esse calumniam &puerilem argumentationem . Constat enim in quanta veneratione, in omnibus

145쪽

remisitores meruerat.Sed ut interim taceade intelligentia istiusopinionis, Conciliunon dicit,u, meretur cosequutionem gloriae augmenti: neq; mentionem fecit gloriet essentialis.Sed solum dixit,'meretur Ori augmentu. Omnes eniim illi casus accusativi construxitur cu verbo meretur, scilicetaugmentu gratiet, vitam sernam, consequutionem vitae aeternae, si in gratia decesserit,atq; etia gloriae augmetu. Deinde conciliu ex proposito noluit distinguere de gloria essentiali & accidentali, sciens esse inter Theologos catholicos disputationem de disserentia huiusmodi praemiorum, & quomodo actibus diuersiru virtutu respodeat hoc vel illud praemiu:& idecitantu dixit,gloriae augmetu meretur. Praeterea no dixit meretur augmetu vitae sternae,ne determinaret augmentu intensiuit

visionis beatificae obtine tu esse per quoslibet actus meritorios prperqua quod ille modus loquendi augmentu vitae aeterna non est: usitatus inter scholasticos Theologos.Sςd comunixer dicunt augmentum

146쪽

praemii, augmentum gloriae. Non ergo debet quisquam ad alterius opinionem resuran am corrumpere verba Concilii:sed ex verbis Concilii bonam consequentiam faceret Vel necessariam vel persuasoriam,

cuique licitum est. Nihil prusecto magis fauet nostrae sententiae,quam cum in illo Ganone fiat mentio de merito augme0t, gratiae,& de merito aug menti gl0riae,& de merito vitae aeternae:& ςu ad co- sequutionem ventum est, non definiuit consequutionem augmenti gratiae neque conse uutionem augmenti gloriae,sed vitae ae ternae consequutionein , mereri iustum sitis inen in gratia decet erit constituit...i x proposito ergo reliquit losum .opinionibus Catholicorum: & Lutheranorum eNQres consutauit. Sed aiunt , Est eadem ratio de consequutione augmen

tigratiae& augmenti gloriae, si homo ingratia decesserit post merita illius au g Meqti gratiae dc gloriae . Mirum enim esset quod aliquis aliquid mereatur apud Deum,ut apud autorem gratiae & gloriae, di quod mortuus in gratia nunquam sit

147쪽

reen turus quod meruit. Huic admirationi,primo quidem ad homines alteram obiicio:Mirum est enim,quomodo concilium tam attente interposito parentesi, soli vitae aeternae consequutionem appOsuit. Iam vero omissis admirationibus ex tertio nostro fundamento dissoluitur facile iita obiectio. Nam quando nos CX plicantes doctrinam Diui Thomae consequentiam necessariam fecimus. Videlicet, ex eo quod Diuus Thomas dicit, shabitus charitatis vel gratiae non augetur intensiue nisi per actus charitatis intensiores quam fuerat habitus, collegimus per necessariam consequentiam, ergo si homo nunquam se disposuerit peractus intensiores, nunqua recipiet illud augmentum intensionis habituum. Quando emgo ita collegimus , nusquam negauimus

praemium meritorum conserendum esse,

si homo in gratia moriatur. Sed asserimus,quod dabitur praemium eo modo quo homo meruit. Volo dicere,ut in tertio fundameto explicaui,quod si homo meruit per aditus remissiores cha. I 3 ritatis

148쪽

ast .: Relectis demerseόritatis augmentum gloriae, dabitur Hamilli gloria & merces maior, non quidem in ratione actus videndi Deum intensius: sed erit maior glpria in ratione praemii &laudis. Quod quidem praemium essentiale dici potest,quando Deus clare visus visionem sui concedit beato propter talia merim. Sed fateor, quod Diuus Thomas, quando loquitur de augmento praemi, ese sentialis, semper intellexit de augmento intensivo ipsius visionis beatificae. Caetersim quonia ratio praemi, accidit visioni: merito propter nouas calumnias distinximus de augmento & maioritare praemii essentialis,in ratione praemii vel in ratione essentiae beatitudinis. Ostendimus enim

in tertio fundamento, quomodo utraque ratio sine altera &utrumque augmentum

sine altero inueniri possit. Neque mirum est, quod nos faciamus distincitonem de praemio, Quam ipsi aduersarii faciunt de

actu meritorio considerantes illum in ratione meriti, & rursus in ratione dispositionis magis vel minus latensae. Sic emgo nos distinguimus de pretmio beau -

149쪽

σ aumento charitatis: r 3 linis, & consideramus duplicem rationem valde distinctam , ut dictum est.

Semper itaque redditur corona iustitiae pro ineritis,ei qui perseuerat,sed non semper opus est, ut visio sit intensior propter nouum meritum, nisi actus merendi Lerit intensior. Et quanuis secundum opinionem Diui Thomae quolibet actu charitatis mereatur homo augmentum gratiae secudum intensionem habitus,& consequenter augmentum gloriae essentialis secudum intensionem visionis correspondentem gratiae habituali: nihilominus requirit Diuus Thomas, quod prius homo se disponat per actum intensiorem. vi recipiat maiorem intensionem habitus gratiae, & consequenter luminis beatifici ad videndum Deum intensius. N que ista doctrina in aliquo repugnat di- ctis Concilii: quoniam, ut ostendimus, dum Concilium definiuit, quod meretur' homo augmentum gratiae & gloriae, non descendit ad particularem modum augmenti, an debeat esse intensivum semiaper,vel extensuum , nequead alias meis

150쪽

taphysicas opiniones, in qui is non imitiliter ili exercent scholastici. od si quis

adhuc obijciat, quod saltem secundum opinionem Liui Thomae debemus con- , cedere, quod aliquis meretur aliquid apud Deum, & nihilominus moriens in gratia non recipit illud quod meruit, videlicet es aiorem intensione habitus gratiae , quam per actum charitatis remissiorem meruit , si antea quam moreretur

non se disposuit intensius. Fateor hanceste sententiam Diui Thomae,sed ipsemetae respondet ad praedictam obiectionem, in

ins in Prima Secundae,quaest. II .artic.octavo. ad tertium. Erat enim argumentum, id quod cadit sub merito meretur homo per quemlibet actu a gratia vel charitate procedentem, sicut per quemlibet talem actum meretur homo vitam aeternam. Si igitur augmentum gratiae, vel charitatis cadat sub merito: videtur quod per quemlibet actum charitate informatum aliquis mereatur augmentum charitatis: sed id

quod homo meretur , infallibiliter a Deo consequitur, nisi impediatur per peccatum

SEARCH

MENU NAVIGATION