Relectio de merito et argumento charitatis. In vigilia Pentecostes solenniter prolata. A frate Domnico Bañes ... anno Domini 1589

발행: 1590년

분량: 177페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

IIo . Relectio demerito Ddem quam meretur, ut scilicet eam sibi debitam faciat, vel simpliciter: vel quantum ad aliquem modum, quo sibi prius debita non erat . Haec ille. Possibile est: igitur , ut non crescenti gratia intens1-ue aliquis propter nouum meritum aD s quatur beatitudinem, quae sit maius praemium quantum ad rationem praemii propter nouum meritum, eo quod eadem visio secundum intensionem habet maiorem rationem laudis & gloriae, cum datur propter plura merita, quam cum datur propter pauciora, caeteris paribus.Falluntur enim vehementer existimantes parum esse,ut id quod mihi antea

debebatur ut praemium, rursus nouo titulo noui meriti conferatur ut praemium.

Hi enim non penetrant valorem & dignitatem praemii plurimum consurge re ex ratione & dignitate merendi. Id quod ex humanis facile potest intelligi. Cum enim Canonico sacerdoti datur argenteus pro stipendio asiistendi in Vesperis, pluris aestimat argenteum. Et ab omnibus aestimatur pluris in ratione

122쪽

aigmento ebaritatis i i i praemii honorifici quam quatuor argen- tei ab artifice comparati. Similiter est

melius exemplum. Stipendia cathedrarum Salmanticensium , quaedam minima sint, si materialiter consideren tur. At vero in ratione praemi, quod importat honorem virtutis, magni aestimantur , est enim gloriosum & honorificum stipendium cathedrae Doctoris. Haec autem excellentia praemii maxime ostenditur in Christo Domino. Fuit etenim eius meritum infinitum, & infiniti valoris apud Deum. Quapropter re quirebatur, ut praemium sibi conserendum esset infinitum , ut fieret aequalitas inter praemium & meritum.

At vero si consideremus, quid est quod de facto collatum & conserendum est Christo propter tale meritum , non inueniemus infinitatem in re ipsa collata , si absolute & materialiter consideretur, etenim gloria sui corporis, &conseisio nominis eius quam facit mundus , & salus, & gloria praedestinatorum & omnium peccatorum iustificatio

123쪽

riS Relictis demisit.

omnia cert8,quanuis magna,sinita tamen sunt. Nihilominus si haec eadem considerentur in ratione praemii quantum admodu m & rationem conferendi illudun- finitatem habent proportionata merito. Et ratio est, quoniam ad magnitudinem praemiὶ sublimandam,plurimum valet titulus propter quem consertur a supremo gubernatore ti domino uniuersorum. Qu'mobrem unius peccatoris iustificatio infinitum praemium est in rati ne praem ij, quoniam illa iustificatio peccatoris datur Christo de rigore iustitiae ab ipso

Deo, qui rerum omnium proportionem

facit. Quod si quis nouitius Theologus obijciat,quod illa conditio de rigore iustitiae, tenet se tantum ex parte meriti, ergo propter illam non dicetur praemium esse maius. Et confirmatur.Nam si Petrus debeat Paulo centum quae mutuo acceperat, quando reddit centum , non dicitur

plus reddere quam accepit,vel quam si li- Deraliter daret, ergo quod praemium reddatur & sit debitum de rigore iustitiae non auget vel magnificat valorem praemij Re

124쪽

er augmenrocharitatis. II 30bndetur , quod illa conditio de rigore

iustitiae, radicaliter quidem est in merito, sicut meritum est: radix praemij, nihilominus redundat in praemiumsita ut etiam sit illius conditio, quod detur de rigore iustitiae, sicut de eodem rigore meritum est operantis. Pertinet itaque ad infinitam

magnitudinem meriti Christi Domini, quod Deus fidelis di verax & uniuersorum Dominus talem aequalitatem faciat de condigno vel de rigore iustitiae inter

meritum&praemium. Ad confirmationem respondetur, ς, aequalitas quae consideratur in humanis contractibus sicut inemptione & venditione,& in mutuo,aestimatur inter rem & rem absolute consideratam:at vero ubi se exercet iustitia in praemiis conserendis propter studiosas virtutum aEtiones, non fit consideratio tantum ipsarum rerum materialium, sed habetur ratio dignitatis personae operantis. Vt m ritum excellentius consideretur,& aestimetur: & similiter praemium pluris aestumaturquando a digniori persona consertur & propter digniorem titulum.Exem-

125쪽

II . Relimo demeriti ipluni est, quando summus Pontifex alia cui Duci vel Principi seculari minit gladium & galerum propter res bellicas be- . ne gestas pro defensione Ecclesiae, id

Pius V.secit ut Ferdinadum Aluares a To' leto Ducem Albanu de Ecclesia bene meritu honoraret.Hoc quide datum magni

aestimatur ab omnibus,& qui accipit illud collocat & seruat ad honorifica totius sa miliet suae memoria. Sic igitur honoraria summo bono& diuina maiestate propter merita bonoru operum, quq in hynorem Dei facta sunt immensam habet dignitate quanda, cui si accesserit, si qui meruit ex proprijs Deum honorificauit, & infinita

dignitatem habuit,ita ut eius ossicius resutari no potuisset: hoc ia infinitatem in ipso praemio de rigore iustitiae postulat. Tale fuit meritu Christi,tale& praemium. Habeo igitur inietu,st una eademq; visioDei potest habere maiorem rationem pr milsi datur propter plura merita qua si detur

propter unum illorum. Cofirmantur praedicta ex definitione gloriae qua tradit D.

126쪽

augmento charitatis. II s

quos ibidem citat D.Tho.Gloria itaq;. est clara cum laude notitia. Cum igitur ipse Deus laudat eos qui bene operati sunt propter ipsum, magna gloria est,quae consertur in praemiu Quod si quis roget,an illa magnitudo praemii, quae consurgit ex eo quod visio beatifica datur eadem,& secundum eadenti intensionem propter plura merita,sit inquam illa ratio praemij accidentalis an essentialis Respondetur, quod iam ostensum est, quod omnis ratio prae- mij; accidentalis est visioni beatificae :&idcirco distinctio ill praemii accidentalis&essentialis non potest fieri quantum ad hoc , quod praemium aliquod sit intrinsecum essentire beatitudinis. Sed distinctio est quantum ad hoc, quod ipsamet visio quae est essentialis beatitudo,datur in praemiu cum laude ab ipse Deo propter merita. Et hoc dicitur a Theologis mareime a S. Tho.praemiu essentiale:quia diuina ordinatione positum est in ipsa visione Dei.

d quide premiu dupliciter potest,ut

diximus, crescere. Vno modo in rationem . Ha prae-

127쪽

. praernq,alio modo in ratione visionis. Caeterum praemium accidentale dicitur , ut

iam definiuimus gaudium quoddam de

bono creato , quod consurgit ex nosti a operatione. QPlev g. est praemium sp ciale martyrum. Denique sicut quidam distinguunt, ex aduersarijs doctrinae Diui Thomae actiones nostras bonas: eo quod considerant v. g. in actu charitatis duplicem rationem, scilicet rationem meriti de rationem intensionis ipsius actus : & dicunt,quod quanuis charitas non augeatur peractus remissiores,tanquam per dispositiones,augetur tamen de facto per quemlibet actum, quia quilibet est meritorius. Distinctionem quidem laudo sed conclusionem vitupero, eo praesertim quod non deest , qui ita voluerit Diuum Thomam esse intelligendum cum dicit, non quolibet actu charitatis augetur charitas, non

quia neget augeri habitum charitatis, sed quia non augetur cum dispositione proportionabili secundum intensionem, quae accedit habitu: augetur nihilominus intensue propter rationem meritoria actus.

128쪽

Ridiculo digna intelligentia, & quod im

pudentius est,eam volunt persuadere nouitijs Theologis Neminem autem inueni persuasum, hanc esse Diui Thomae intelligentiam, cum ea presia D. Tho. dicat in illo arti.6. quaest. 2 . quod nunquam charitas actualiter flugetur,nisi quando homo prorumpit in actum seruentiorem Opomtet igitur verificare secundum doctrinam

Diui Thomae, quod homo quolibet actu

charitatis meretur augmentum,licet nun

quam augeatur habitus nisi per actum intensiorem. Quod si respectu gratiae habi tualis, aliquis diceret, quod quolibet actu charitatis,etiam remissis non solum meretur homo augmentum gratiae, sed etiam augetur statim gratia, non quidem secundum intensionem illius qualitatis habitualis, sed inesse gratiae prout est acceptatio ad gloriae augmentum: quia nouum me ritum de nouo gratificat coram Deo propter quem homo iustus operatur. Qui itaque ad hunc modum philosopharetur, poterat quidem differre in verbis a nobis,&a doctrina D. Thom. non autem in re

129쪽

τI8 Relectis de mersi. ipse &in veritate. Non enim potest negari , quod qui de nouo meretur,faciat opus de nouo gratificatum ab ipsa gratii Operantis. Imo propterea est meritum &nouum meritum & meretur nouum prMinium & maius praemium quam antea, maius inquam,in ratione praemii, siue sit essentiale silue accidentale praemiu. si hoc modo consideretur gratia nunqua Diuus Thomas negaret, quud statim augetur quolibet actu meritorio, si quidemst tim extenditur ad nouum prKmium propter nouum meritum gratificatum At vero constat, quod Diuus Thomas cum inquit in Prima secundae,quistione ii rarticul. octavo, in solutione ad tertium. quta gratia non statim augetur ised cum aliquis sufficienter fuerit dispolitus ad grariae augmentum: loquitur de augmento gratiae intrinseco , quod sit permutationem ipsius habitus in subiecto pro- .ut procedit de minus intenso ad magis intensum , & hoc proprie dicitur au- gmentum. Alius vero modus proprius dicitur extensio gratiae actualiter ad n*

130쪽

avimento charitatΚ. risbum meritum &ad nouum praemium Ex praedicta igitur doctrina luce clarius ἐis luemus cauillationes aemulantrum,

2 censuras graues pro suo libito praecipi-

tintium. ε

ἰ Ad argumenta quae contra Diui Thomae sententiam afferuntur facilὰ ex praelictis patebit responsio. Ad primum argumentum , quod desumebatur ex testimoniis Sacrarum literarum respondetur, quod nemo nisi haereticus negare potest, eum qui in gratia Dei moritur recepturum esse praemium bonorum operum quae secit in gratia constitutus , pro pter Deum operatus est. Explicare auatem oportet ditarensiam praemiorum secundum differentiam meritorum. Omnia enim huiusmodi merita in hoc con-neniunt , quod quolibet illorum mer tur iustus vitam aeternam .Est autem cer- tum quod non est alia vita aeterna, quam meretur homo per plura merita , quam

per unum.Idem enim Deus ecto etiam n

bis promissus in praemium. Iuxta illud cestes. Ego protector tuus, & merces Η ' tua

SEARCH

MENU NAVIGATION