De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

73 DISSERTATIO PRIMA.quas S Sanctissimus Coelesymus Papa Magnae Romae ut proprias suscepit. Et in frae bias Epistolas, id est, sans ,.Orientialium de Pace transmittens CVillus Romanae EccIesiae Sedi, a Sanctissimo X ο eonfirmariotegit. xso IV. Novatianus propterea in Epistola apud Cyprianumnum. 3I. quam Presbyterii nomine scripsit , S. Antistitem laudat, quod in caussa Lapsorum, quam, salubri adhibito temperamento , Episcopis per Encyclicam , & Apostolicae Sedi significaverat, ejusdem Sedis suffragium praestolari voluerit , & concordem eandem invenerit , in qua idem disciplinae vigor perdurabat. Hujus consensionis rationem mox subjungit . suoniam nec tantas de nobis Iaudes protulisset dicendo : quia fides wstra praedicatur in toro Mundo , nisi jam exinde υlor iste radices fidei de temporibus illis mutuatus fuisset, quarum Iaudum , gloriae degenerem fullse , maximum erimen est . Hanc persuasionem in sua prima ad Coelestinum 3r Sunodica famis est Maximinianus, in depositi Nestorii Io- cum electus Constantinopolitanus Episcopus, in qua haec inter alia ad rem . omnes fines terrae , quae Dominum secere receperunt, ct ubique terrarum Catholici veram fidem confitentes, in porestatem Romanorum Pontificum , tanquam in Solem respi

piunx. Nec immerito, quia Petrus legitur primo per Miam fidem esse confessus Decebaι tantae dignitatis , ct sapientiae υirum non ab alio coelestis Usterii arcana requirere , nisi ab eo potissimum, quem non potuit caro ct sangitis instruere, sed eui m-misus ipse sua secreta dignatus est aperire . Hunc enim de ceteris mortalibus ex toto terrarum Orbe Conditor orbis elegis, cui cathedram Magiperii principaIiter possidendam tenere perpetuo privilegii 'dure censuit, ut quisquis divinum aliquid, aut profundum nosse desiderat, ad hujus perceptionis OracuIum , doctrinam. qxe recurrat, ne illi humiliter referre , quod solvendum es , erubescat , etiamsi ipse quod quaeritur non ignorat. Postrema haec verba conser cum laudata Romani Presbyterii ad Cyprianum epistola , & in simili expressione priscam intellige , ac perseverantem persuasionem.

Sed quoniam fundamentalis est animadversio istiusmodi ad capitis , & membrorum unitatem in fide servandam , aut constituendam , insigni exemplo aliquo in celebri qua piam

122쪽

DE LITERIS EMCΥ

Encyclica comprobandum est studium it Iud ingens , quo Episcopi suffragia haec promovebant, di suifragiorum cum

Apostolica Sede consensionem. Sic enim plenius quoque dubiis occurritur, quae excitari possent ad Encyclicarum identitatem , atque authoritatem subdole infringendam . Persit stimus in Ariminensi conciliabulo , ejusdemque decretis ,& conversionem lapsbrum Episcoporum consideramus , qui tandem Semiarianorum fraude detecta , qua unius literae adjectione protriverant Nicaenam formulam , contra Candem adjectionem scriptis insurrexerunt. Primi qui haereti cale Ariminense decretum improbandum esse censueruiit, suere Macedoniani, insensiores tunc Semiarianorum hostes, qui anathemate superadditam sormulam proscripserunt, ex Socrate l. 4. c. 4. IIIam quae Arimini fuerat ab Episcopis , quibuscum ipsi prius conserierant , anathemate damnarunt. Occidentis vero Episcopi, quorum plurimi lapii fuerant, epistolas Liberio dederunt , proprium lapsum manifestantes , ac secum agi remisso canonum jure supplici libello postularunt . Liberius Encyclicam orbi direxit , de qua Siricius in epist. ad Himerium n. i. Et post cassatum Ariminense Concilium, milsa ad Proυincias a venerandae memoria. Praedecesssore meo Liberio generalia decreta prohibeant . In Encyclico istiusmodi Tomo Occidentalium, eorumdem epistolae continebantur, ejurantium quod fraude decepti conscripserant , impiae Ariminensi formulae, subdole abs Semiarianis exaratae , subscribentes : Continebantur & reliquorum epistolae , qui iterum unam solummodo sormulam , & hanc Nicaenam, juxta Liberii epistolam, decernebant sequendam. Tomum eundem Synodus Italica dirigendum putavit Illyricianis, qui per Ursacium , ac Valentem decepti, atque eadem fraude irretiti, Semiariani evaserant & tunc tandem Liberii decreta agnoscentes , Catholicae Ecclesiae a clari cupiebant. Itaque praedicta Synodus epistolam cum Tomo direxit, ut ex recepta a reliquis Episcopis, qui Liberii Encyclicae subscripserant, formula, ct ipsi catholicae unitati restituerentur ; eosdemque Illyricianos Antistites in hunc modum alloquitur: Et quantum ad Italiam quidem pertinet,

eum fidei paternae , hoe est, apud N Eaeam scriptae, se reddiadu , fraadem quam passa es apud Ariminum recognoscens, Bb-

123쪽

3 DISSERTATIO PRIMA

risum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus : confortis infidelitatis , quo gravabatur abjecto, ea quae sunt resiae sententiae, probare coepise gratulamκr. Quod ut plenius dignoscerent, exemplaria adjunxerunt cum lapsorum , tum innocentium reliquorum Episcoporum , qui vel sormulae fidei subscripserant, vel epistolas ediderant; simulque formulae summam exponunt. Nostram igitur , dilectissimi Fratres, unam eandemque aecipite firmam subscriptione sententiam . Nicaeni tractatus adversus Arium , Sabelliumque , eulus Pbotinus partiaria baereditate damnatur, decreta se amus. Ariminensis Concilii statuta , quorumdam tergiversatione corrupta , consensu omnium Proυinciarum jure rescindimus , quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda , nee in confutando Ariminensi Concilio aliqua υideretur condescensio. Formam itaque , & ordinem Encyclicarum vides . Liberitis generalia decreta edidit , edita subscribuntur vel ejuratione lapsus, vel consutatione erroris ab Episcopis in integra fide persistentibus. Ad fidem imo faciendam , exemplaria Illyricianis diriguntur omnia , ut consensum omnium Proυinciarum occidentalium conspicientes , ipsi quoque a devio tramite ad rectam Catholicae Fidei semitam regrederentur. Episto- Iam hanc, proposti argumenti nobilissimum monumentum,

reservavit in operis Historici fragmentis Hilarius . VI. Sed subactius trutinanda est cautio, ab Italica synodo exigita . Praeter enim sormulam eo tenore subscribendam, cujus exempIaria in suscepto occidentalium Tomo legebantur, proponunt ut ipsi quoque subscribentes , epistolas dirigant, ex quibus unanimitas in fide , & erroris rescissio innotescat. suicumque igitur nostrae unanimitatis optat-babere conis

sortium, quicumque indiuiduam pacem nobis in babere desiderat, quae μηι M'rae sententiae comprobare festinet , fidei nobis memoratae subscriptionem , ct rescisionem Ariminensis Concilii sine ambiguitate mittendo . Atque ut ad id eosdem pelliciat , quorumdam Illyricianorum exempla laudat, de quibus: Ideerte petimus , quod complures barum Proinciarum porrigimus

ipse eοηsensum . Postulat insuper ut persectae EncycIicae

normam exhibeat eos profiteri, authores desectionis Pro Winciarum Illyrici Ursacium esse atque Ualentem.. sermulaeque subscribendae anathematismos addere in eosdem .

124쪽

DE LITERIS ENCTC.

AMilares autem haeresis Arimrae, vel Aetianae Valentem, e Ursarium, cererosque eorumdem consortes, non nunc esse, quod

manifestari apud Abricum coeperunt, sed Othn condemnasse manifestum est. Equidem siquando, tum maxime necessaria fuit haec Episcoporum omnium sub riptio . Namque ingens illorum numerus, qui Arimini in Oecumenico velut Concilio sedentes, unanimi primum calculo unicam proposuerant suscipiendam Nicaenam formulam ; Principis dei ii violentia territi , laqueisque Semiarianorum irretiti , perfidiam receperant, atque subscripserant, non Ievem ingerebat indefectibilitati Ecclesiae sucum, eo periculosiorem, quod conciliari decreto recens illa perfidiae formula muniebatur : ut proin pterea nisi plausibiliori ausustiorique medio fuisset restissum , facillime in errorem fideles adducere potuisset. VII. Anteaquam vero abs Encyclica Liberii recedamus, qua rescimum est Ariminense Concilium , Orbis utriusque, ut occidentalis , ita orientalis subscriptio est inquirenda ;unde innotescat tandem consuetii do in subscribendis Encyclicis observata , juxta quam Urbis Pontifices periclitanti fidei suppetias ferre consuevere , & inflicta vulnera resarcire. De Orientalium itaque subscriptionibus, origine a Macedonianis ducta, agit Socrates i. q. c. I 2. , ubi quum de terrae motu & ruina verba secisset, quibus rerum maximam mutationem portendi, omnibus, excepto Eudoxio Arianorum duce , persuasum erat, mox de Macedonianis subjungit. cui metu magis quam violentia constricti , per singuIas Ci-υitates ultro citroque Legatos inter se miserunt: SIgnificanses necessario confugiendum esse tum ad Fratrem ImperaIoris , tum ad Liberium Romanae Urbis Episcopum , eorumque fidem amplexandam potius , quam ut cum Eudoxio communicarent. Ad indit concilia plurima fuisse hac de re habita, Et epistolas quidem scriptas rum ab Urbe Smrna in Asa , rum ex Pamp Iia , Isauria, ct Geta, ubi Concilia celebraυerant. Quae omnia eodem sensu rescripserant , fassi Liberii fidem esse suscipiendam. Epistolas illas suo aevo extitisse omnes , fatetur Socrates , quas apponere breυitatis studio praetermisisse se

asserit . Ad has autem quaquaversum perserendas , mittuηιEUisibium Sebosiae Episcopum Silυanum Tarsi Ciliciae,ci Theobilum Castabalarum , quae etiam Ciliciae Urbs est:

125쪽

81 DISSERTATIO PRIMA

maadamque ne in fide dissentiant a Liberio, sed eum Gelasia

Romana communionem ineaκι, fidemqae Consubstantialis eo eUu suo confirment. VIII. In Epistola autem , de qua Socrates , quaeque praedictarum omnium Synodorum nomine ad Liberium scripta est , eontinebantur quae legati egerant , anteaquam ad audientiam admitterentur. In libello enim Pontifici oblato haec sunt annotanda , ut praecipuus harum Encycii carum seopus appareat in servanda fidei inter Pastores unitate ,

quae in mutuis hisce subseriptisque de fide Epistolis pro

majestate elucescit . Rem ita aggrediuntur : Proprer infanas Haereticorum opiniones, qui Gelasine Catialis, offensionis ea sum praebere non cessant , nos omnem ilIis occasionem adimere cupientes , profitemur oe adseυeramus , Sanodum orIbodoxorum

Episcoporum, quae Lampsaci, o Smyrnae, aliisque is locis babita es , cujus s)κodi legationem obeuntes , tum ad tuam benignitarem , tum ad uniυersos Italiae, oe occidemis Episcopos siteras a. ferimus. Carbesicam fidem tenere, ct custodire , quae in sacrosancta Gnodo Nicaena bactenus integra, ct inconcusssa perpetuo permansit: in qua G ubstantialis υocabulum adversus praυam Arii doctrinam, pie sanctisue posiIum est. Subjungunt deinde integram Nicaenam sormii Iam , quam Omnes se profiteri, & prosetas asseverant . IX. Altera Liberii ea utio fuit , ut iidem qui Catholici esse volebant, distincte anathema dicerent Ariminensi Conciliabulo . Unde in laudata Synodica sic loquuntur Asiae Concilia: Sed praecipue anatismate damnantes fidem illam, quae in Ariminensi Synodo recitata est, utpote contrariam supraditiae fidei Saneti Concilii in Urbe Nicaea celebrati : evi ex oppido Thraciae Nice allatae, dolo ae perjiario circumventi Epi- sevi Conseremimpoli subscripsere . Pontifex imo , anteaquam legatos reciperet atque audiret , exegit, ut scripto libello eandem faterentur Nicaenam fidem , subdente Socrate: me Iibello eum Legatos , quasi cautione quadam, Liberio obligavissset, eos is communimem suscepit. Exstat responsua Liberii Epistola , qua fidem eorumdem laudat, idque eo maxime quod

sextentiam vestram, atque doctrinam cum tenuitaIe nostra , cum-.que omnibως ItaIis Occiderialibus consentire prorsus, ct con-1 Oxare a firmarant simul ac demonstrarunt . Vides qua tandem

ratione

126쪽

83 DE LITER IS ENCΥC.

ratione mutuae hae epistolae dirigerentur ad unionem mem brorum cum capite, ut una fides, persecta animorum concordia , & unanimitas in Pastoribus primum , deinde in fidelibus stabiliretur . Unde libenter se epistolas hasce dedi L

se repetit, praesertim cum ex professione Legatorum vestrorum eo. gno rimus , orientales ad sanam menIem reversos , cum orabo.

Axis incidextis Episcopis consentire. X. Monet quoque occidentales omnes, ut, eiuratis Ariminensis Conciliabuli blasphemiis, utique postquam Liberius ipse Encyclicam dederat , Nicaenae fidei adhaerescant. Significamus AEutem vobis , ne sitis nescii, omnes Ariminensis Gn-ellii blasphemias ab illis ipfis , qui tune per fraudem decepti

fuisse υidentur, anatbemate damnatas esse, universos in Nicaenam fidem conspirantibus animis consensisse . Sed o vis taomnibus indicare debetis, ut qui per υim ac fraudem detrimentum aliquia Dei suae pressi sunt, nunc tandem ex haeretica calle ne ais diυinam enibolicae libertatis Iticem possint emergere . Ex quo & illud eruimus, edentes , aut suscipientes Encyclicam , consuevisse & alios certiores reddere communis acceptationis, itemque alios aliis id ipsum intimasse : Quia videlicet , si universis de communi Ecclesiarum, capitis , & membrorum consensione constaret, augustissimo hoc Magisterio omnis facile errorum caligo dissipabatur. Patet insuper medium hoc ab ipso Liberio ea mente suisse laudatum , ut quum id adhibitum Ecclesiae cernerent, ad divinam catbolicae Iibertatis Iucem possent emergere. . Inao, ut nossent quam emittere prosessionem tenerentur

qui Liberii di oecidentalium participes esse volebant, libelli ipsius exemplar responsuae epistolae adjunxit . Cujus etiam exemplum bis Iiteris subjiciendum esse existimavimus , nequam haereticis occasionem ad struendas iterum insidias relinquamus. Cautiones hasce, & media in aliis plerumque fuisse adhibita, satis superque ostendent Encyclicae in particulari

expendendae.

XI. Exitum porro mutuarum istiusmodi epistolarum describit idem Socrates. Quum enim Liberii epistolam recitasset, illas addit Legatos ex Urbe regretas in Synodo Sicula retulisse . His Ilieris acceptis, qui cum Eoatbio erant , lis Siciliam proficiscuntkr . Cumque silie Gnodum Episcoporum l

127쪽

8 DISSERTATIO PRIMA

Stelliae fieri curassent, ct Consubstantialis fidem coram ipsis confessi essent, fidemque Concilii Nicaeni comprobassent, acceptis illorum quoque literis in eandem sententiam Icriptis, ad eos , is quibus missi fuerant, reverterunt , qui , susceptia Liberii epistola, Iegatos per singuIus Ciυitates miserunt ad eos , qui Con1 ubstantialis fidem propugnabant ' bortantes ut Tharsum Ciliciae pariter

omnes convenirent, quo S Nicaenam confirmarent fidem, oe omnes, quae postea exortae fuerunt, contem iones penitus abolerent. Liberii itaque epistola per A siam ubique re regionis illius Provincias circumserebatur , ut unius omnes esse fidei, &cum occidentalibus commercia eos instaurasse ostenderetur. 4 3 Exstabat tunc Sabini Episcopi conciliorum & epistolarum omnium collectio, quae, enatis concertationibus illis, uItro citroque datae fuerant: unde & omnia serme illorum tem - 44Oiporum monumenta eruit Socrates, qui sub capitis finem addit . Porro Macedonianos , missis ad Liberium legatis , cum eo communicasse , ct Nicaenam sidem comprobasse , ipse etiam Sabinus fatetur in collectione gestorum Gnodalium. XII. Eosdem occidentalium omnium literas , qui Liberii communionem obtinuerant, detulisse secum in Orien-366 tem reduces , atque has omnes in Tyanensi Synodo pro- 4omposuisse , testatur Sozomeniis l. 6. c. I a. ubi iis enarratis , quae Socrati prodita vidimus , descriptoque Siculae Synodi coetu , Legatos ait in patriam esse reversos. Eodem te cire cum δε--dus Giscoporum congregata esset Haris , cui intererant Eusebius Cae1 areae Cappadociae spiscopiis, Albanasius Anebrae, Pelagius Laodteeae, Zeno Hri, Paulus Emesae, Otrejus -- letinae , Gregorius Nazianti, S alii complures, qui , regnante 7 iano Antiochiae eoIlerii, Consubstantialis doctrinam retinendam esse decrevirunt: Liberii oe incidentaIium Iiperae recitatae sunt. Qua ex re ingenti gaudio affecti , scripserunt ad omnes EeeIesens, is Occidentalium miscoporum decreta perlegerent, o Episolam tam Liberii , rum Episcoporum Baliae, Africae , Galliae, SStelliae: nani o istorum Hieras aItvlcrum Legati is senodo Lnm Untena missi ; utque omnium illorum numerum considerarent. Mul idi enim plures erant iis, qui in Ariminensi Concilio sederant . Praeterea ut consentire cum illis S communicare vellent, seque uos dem esse sententiae , per literas indicarent. Pontificis itaque Encyclica , quaedam velut praelucens

128쪽

fax aderat, & verae communionis tessera habebatur . Ecelestis insuper communicabantur mutuo commercio literae Episcoporum omnium , eidem Pontificiae Encyclicae consentientium. Quamobrem tametsi CCCC. Ariminenses defecissent, nihilominus plurimi alii occidentalium gloriabantur, se per epistolas Encyclicae Liberii subscripsisse, & hinc urgebant, unam hanc fidem esse ab universis suscipiendam . Quis autem in hac oc epistolarum , & Synodorum serie non videatideam certam judicii, di Encyclicae epistolae argumentum pquis non plane perspiciat, qua cautela , quove pondere incederent authores Encyclicarum , ut dum Ecclesiis iudicii veritas intimabatur, splenderet unanimitas, consensus, judicium , proindeque definitionis certitudo .

XIII. Synodus quaevis, seu Primas, seu Episcopus Encyclicam condens , eadem elaborabat forma , ut vicinioribus Ecelesis mitteretur , examinaretur , recitaretur, eaedemque de subscriptione & acceptatione certiores redderent

authores, & alios, ad quos subinde erat mittenda. In Encyclica Alexandri Alexandrini Episcopi ad omnes Episcopos orbis directa, certissima deprehenduntur veritatis hujus indicta , quod in altera Dissertatione dicetur . Sat modo erit laudasi. Synodum Iconiensem, indictam, ut Encyclicae, quam de Spiritu S. ediderat Basilius M., & quam inter alias quas recenset Eneyclicas, Patrum Chalcedonensium Adlocutio memorat , Episcopi subscriberent. Sic autem in epistola Synodica Patres . Ei optabamus quidem maximὸ admirandum, omnique eum reverentia nominandum Episcopum Basilium praesentem excipere in nostra Mnodo , ct socium seu potius principem habere in dandis ad vos literis. Di recta enim fuerat episto. la haec, ut Episcopi reliqui editum a S. Baslio Encyclicum de Spiritu S. tractatum subscriberent, eo ad Ecclesias fine. directum . XIV. Encyclica autem Episcopi clijusvis, doctrina di sanctitate spectabilis , quantum priscis temporibus haberet aestim ii, colligere pronum est ex Basilii M. epistola si . , quae est ad S. Athanasium , eo tempore data, quo oriens& occidens post ann. 362. gravissimis disputationibus conflictabantur, cum ob quaestionem de vocibus IIvpostasis, di Usiae in expositione consubstantialis Trinitatis usurpandis F et tum

129쪽

DISSERTATIO PRIMA.

2sotum ob Schisma Antiochenae Ecclesiae , quam tres simul Episcopi , Meletius, Vitalis , & Paulinus Occupabant . Basilius quidem epist. so. ad eundem data, allatas per Silvanum asserit occidentalium epistolas pro MeIetio, in cujus partes ipsemet propendebat. Sed ad has terminandas disceptationes Athanasium hortatur, ut Encyclicam scribat, vehementi fiducia detentus, quod si ab illo ineundae con-eordiae exordium duceretur, facile adstipulatores suturi essent Episcopi reliqui . Quum enim Ecclesiae statum breviter Athanasio exposuisset , ita circa remedium affatur . Et ad ista quis fusciens gubernator λ quis tantae fidei, ut credatur excitaturus Dominum , qui oe ventum increpet S mare λ quis alius, quam qui a puero in pietatis agonibus decertaυit λ quo niam igitur jam quicumque inter nos sani sunt claea fidem , ad eorum, qui ejusdem doctrinae sunt, concordiam unitatem jam

dextra aecedunt: bona fiducia ad consoIationem tuae clamentiae

υenimus , ut omnibus vobis unica scribas epistola , quae, quia agendum H, admoneat. Nam ita istunt, ut abs te initium ipsis at , quid commisiIer dicendum, tenendumque sit. Γνoniam vexo tibi propter memoriam praeteritorum suspeeti forian S inimici videntur, boc facito, pienti me Pater: 'solas ad Episcopos factas mibi transmitte, sis per aliquem illorum , quor illic habes Fideles, siis etiam per Fratrem nostrum, S ondiaconum Dorotheum: quas acceptas non prius ad eos dabo, nisi responsa ab ipsis accepero. Quod si ita non secero, peccaIor ero in te omnibus diebus vitae meae. Ex quibus luculenter ostenditur , quomodo in primitiva Ecclesia Encyclicae, tametsi a particulari , sed gravitate doctrinae sanctitatisque conspicua persona missae , praestolari potuerint Episcoporum omnium subscriptionem, atque consensum , & inculpatam in toto orbe fidem testari. XV. Μartyres quoque scripsisse Encyclicas , supra vidimus, quas tamen non ipsi , sed Episcopi intimabant . ii enim epistolas Martyrum recipientes , eorumque monitis Ecclesae ac fidelium bonum promoveri juvarique posse vi, dentes, suis epistolis sociabant ,& ad Ecclesias dirigebant. Id quod cum Presbyterio Romano fecisse Novatianum vidimus , qui Martyrum epistolas cum sua ad Cyprianum dedit : Vicissim & alias in eadem caussa Lapsorum suis inseruit Cypria

130쪽

Cyprianus. Unde Africani it Ii Martyres , decreto edito , poenam adversus Traditores statuerunt: idemque per Ecclesias ab Episcopis vulgatum , norma fuit poenitentialis, juxta quam huiηs criminis rei militabantur. XVI. Imo nec Imperatoribus haec conscribendarum instravioribus diluendis controversiis Encyclicarum iacultas denegata esΙ , quas Regiae Urbis Episcopus ad Ecclesias mittebat . ita Leo Imperator , ut Timotheo Aeluro& Aegyptiis , Chalcedonensis Concilii hostibus, occurreret, Encyclicam exaravit Epistolam , mandavitque Anatolio , ut ad Episcopos dirigerri; qui eam suscipientes , singuli in Synodis propriam semel uiana exposuere. Leguntur omnia in III. Parte Chalced. Codc. Similiter quum Iustinianus Tractatum adversus Origenem & origenistas edidisset, curavit, ut a Menna in Constantinopolitana Synodo expensus , universis Episcopis dirigeretur . Moris ejusdem vestigium in Constantio etiam habemus, qui eum Nicomediae Conei lium indixisset , quae terrae motu corruit, curam alterius loci deligendi injunxit Ancyrano Basilio. Is autem jussa Imperialia impleturus id egit, quod refert Sozomenus l. 4. c. 16. Scribit interim ad Ba*ium , ut ex omnibus Orientis Episcopis sciscitetur per Iiteras , quo in loco Gnodum celebrare προ- teret Ba*ιus itaque praefixis episolae suae Imperialibus literis, mandaυit Episcopis per singulas Pr incias eo titutis , ut quamprimum apud se deliberarent, o Iocum, qui ipsis υide-iur api ismus, inaicarent.

SEARCH

MENU NAVIGATION