De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

DISSERTATIO PRIMA.F. VII. DE ECCLESIARUM ORIENTIS, ET OCCIDENTIS DIUISIONE.

I. Quando in Ecclesiam inυecta sit haec diυso. II. Quando in Imperio. III. Orientis o Deeidentis in Imperio limites . IV. Ldem in Getesiasticis limites . U. Diυso ab Eusebianis potissimum est profecta. VI. Quae illorum suasa praesumserit in Eesesiasteis Imp. Constrinitas. VII. Ab iisdem Eusebianis nuneupari coepti sunt OrientaIes , ct Occidentales Episcopi. VIII. Mem ab eo tempore ab occidentalibκs dissociati . IX. Mortuo Constante Imp., apud Constantium egerunt , ut occidentales Arimini in occideκte, in oriente Seleuciae congregarenιur oris Iales. X. Constantii caussa ,'Eusebianorum fraude Inni sunt Arimin Hes. XI. Grave Sebisma orientem ab occidenre distraxit. I. T Roposita ex Lampsaceno Concilio animadversio, at-I que ex subscriptione Encyclicae Liberii , per occidentales primum , deinde per orientales facta , cogit in incis hujus & divisionis rationes inquirere, quo facilius innotescat Encyclicarum scopus, ut scilicet Episcoporum in

dogmatis consensus S unanimitas, doctrinaeque concordia manifestaretur, imo etiam decretum communi utriusque Partis voto subscriptum , velut irresormabile ubique susciperetur. Vocum ergo illarum notitia audiri in Ecclesia coepit sub seculi IV. initium. Prioribus enim tribus seculis Encyclicae quotquot leguntur editae, mittebantur ad Ecclesiam toto orbe diffusam, vel ad Ecclesiam Cnibolieam. Nec ulla Ecclesiarum in Orientem , dc Occidentem memoratur divisio , nec epistolae vel ad orientales , vel ad Occidentales datae . Occasio itaque invectae usurpationis accurate indaganda est, ut, gradu facto, aut horitatem libremus petitiargumenti ex utraque parte Episcoporum in unum per vota & subscriptiones conspirantium I atque illustrius hinc emineat l

132쪽

DE LIT ERIS ENCTC. 89

neat pondus & aestimium consensus liniversalis Ecclesiae ,

qui tunc veritatis receptissimum erat argumentum.

II. In Imperio primitus divisio orbis in Orientalem &occidentalem, vocumque istiusmodi usus coepit innotescere , quando scilicet Imperatores Romam Imperii caput relinquentes, varias sibi delegerunt Sedes . Hinc apud Strabonem nulla Orientalis aut occidentalis partis , aut similis divisionis mentio. Tunc primum quum XXX. Tyranni Romanum Imperium sciderunt, & in occupatis perstitere regionibus, Orientis pars fuit audita. Legimus enim apud Pollionem . Oui m Odonatus in Orientis par ibus cepi)sset Imperium. Et alibi. Ergo Macrianus , undique collectis exercisibus , Orientis partes petiit. His enim in locis orientalis

Imperii pars, oriens dicta, intelligi debet , quippe quem ,

seu illius saltem partem in potestatem suam redegerat Odonatus . Divisio re & nomine facta est , quum imperarunt Probus 6c Florianus , sed plenius Constantio , atque Galerio dominantibus, quando Occidens Constantio cessit, Maximiano Galerio oriens. Qua de re Eutropius lib. IO. , ubi abdicatione Maximiani Herculei, & Diocletiani narrata, subjungit. His absentibus ab administratisne ReipubIicae , Coη-

stantius S Galerius Augusti creati sunt , divisusque: ister eos

Romanus Orbis . Eadem Imperii divisio Eusebio etiam ob- seivata est l. s. c. II. ubi , praedicta abdicatione prodita , ait : Vix baee gesta fuerunt , eum Imperium Romanum totum in duas partes diυisum est, quod quidem nunquam ante factum esse memoratur. Fuerant equidem antea duo Augusti, sed pari potestate, abso ue ulla imperii scissone concorditer imperantes . Scissio sub initium I U. Christiani seculi semel introducta, perseveravit inter Constantini M. ,& Theodosii M. filios, quorum uni oriens, Occidens alteri tradebatur cum absoluto , nec invicem dependente regimine . Iuxta priorςm sormam, qua duo dicebantur Augusti, di duo Caesares, ut in Diocletianea persecutione contigit, pari honoris & potestatis consortio praediti erant Augusti; Caesares autem, ve Iut adiutores, adsciscebantur. Quod discimus exoratione Maximiani Galerii , Diocletianum impellentis ad abdicandum Imperium. Illo enim dicente, posse simul omnes declarari Augustos, Galerius, ex Lactantio de mor- Is26I3I

tibus

133쪽

tibiis Persectat. e. 38. Respondit, debere ipsis dispositionem in perpetuum conferυari , ut duo mi in Republica majores, qui summam rerum teneant item duo minores , qui sim adjumento : δε-

ter duos facile posse concordiam servari , inter quatuor pares, nullo modo. Illos autem quatimr distinctas habuisse , quas gubernarent , ditiones, mox subjicit , illud etiam urgens inter alia motiva , quibus Diocletianum ad Imperium di. mittendum inducere nitebatur : Iam fluxisse annos quindecim in Alvico, vel ad Ripa1n Dankvii relegatus cum gentibus barbaris Iud laret , cum alii inIra laxuores, quietiores ιerras delicate imperarent.

III. Eodem tempore orientis nomine Provinciae intelligebantur, quas describunt illius aevi scriptores . Ammianus. etenim l. l . c. X. in hunc modum limites describit. Orientis viro times in longum porretitus ,qreritum ab Eobratis fluminis. ripis ad Msque supercilia porrigitur Nili : Laeυa Saracenis conterm natus gen ibus , dextera peIagi fragoribus parens: Diam plagam Nicanor Seseueus occupatam auxit miruis in modum , cum post Alexandri Macedonis obitum successorio jure teneret regna Persidis. De his erudit E disserit Panei rolus in Notit. Dignit. Imper. Orient. c. I s. Uideatur idem Marcellinust. 26. c. 4. , ubi prodit, Ualentinianum cum Fratre Ualente orientem, atque occidentem esse partitum : hunc sibi retinuisse , Orientem vero Fratri, quem Imperii socium declarabat, concessisse: exercitum quoque cum eodem divisi Dis. Hinc apud Socratem , Soromenum , Theodori tum aliosique crebra nuncupatio Imperatoris Occidentalium, &orieni talium itidem Imperatoris. IV. In Ecclesia quoque non una di eadem fuit vocum occidentalis , Orientalisque usurpatio , non idem limes , nec eadem Provinciarum designatio : Quando divisio vindicari coepta est , sequebantur Imperii divisionem . Η inei cum inter Constantini M. filios, in tres scilicet partes, Im perium divisum esset, Constantino deinde mortuo, duo relicti sint , Constans , re Constantius, totius Imperii summam obtinentes, occidentis limes protendebatur ad Thraciae montes , & cum Sardica Urbe terminabatur : quae

erat Constantis ditio . A Montibus , ubi Philippopolitana Urbs, Orientalis, quod tenebat Constantius , Imperii li

134쪽

ines incipiebat, ut ex duplici Concilio occidenta Ilum Sardieae habito, & Eusebianorum Philippopolitano anni 3 7. constat, & advertunt laudati Ecclesiasticae Historiae Scriptores . Tunc ergo qui Constantis Imperio subdebantur Episcopi, occidentales dicti, reliqui Orientales. Numerum Provinciarum orientalium sigillati in exhibent in sua epistola Eusebiani , quam Sardi censem vocarunt . v. TOm. I. Concit. edit. Harduini p. 67i. Notio tamen haec in Ecclesiasticis videtur immutata : quippe orientales illi deinceps proprie diffisunt, qui Antiocheno Patriarchatui subdebantur, ut ex actis Conciliorum Ephesini, & Cha Icedonensis iacit E posset demonstrari. v. Receptior itaque vocum usus in Ecclesiasticis coepit temporibus Iulii Romani Pontificis, qui ad orienta Ies epistolam dedit, quam integram Apologiae suae secundae in. seruit S. Athanasius, & dein Labbeus in collectione Concit Cum enim Eusebiana factio increbuisset , atque Impe. ratorem perfidiae aut horem, promotoremque delegi siet; ut ille Orientis Imperator, & orientalium Provinciarum dominus apud omnes ceIebrabatur ; ita Eusebiani vocari maluerunt orientales Episcopi, perinde ac si non Christum, sed orientis Principem, ac Dominum sequerentur. Constantius insolentissimae superbiae vir , hisce Episcoporum assentationibus inflatus, eo devenerat, ut scripserit de illo

Marcellinus I. I s. c. a. sui summam Aalam tenebant , omniplaeendi studio in aduIationem ex x re collato , virtutem salicitatemque Imperatoris extollebant in Coelum quo iIle studio

blandit inrum exquisito sublatus , immunemque se Reinde fore ab

omni immortalitatis incommodo fidenter erisimans, confestim a justitia declinaυit, ita intemperanter, ut aeternitaIem eam nIiis

quoties assereret: ipse d tando sevibendoque propria manu, Orbis Iotius se Dominum appellaret. Quapropter Athanasius de

Synodis, ubi de Eusebianis, scripsit. Omnia respectu suae haeresis feri erunt: deinde eum simularent se de Domino seribere ,

aliumsibi Domino, Constantium scilicet crea runt suumque Caesarem scilicet appellaυerunt. Illustria alia idem Athanasius reliquit. monumenta huius assentationis Eusebianorum , praecipue post Sardi censem Synodum, quando ejusdem innocentia ubique proclamata

erat

37s347 q

135쪽

DISSERTATIO PRIMA.

erat , suaeque Sedi si ierat restitutus. Solicitare tum coeperunt Ursacium, & Valentem, ut pro Athanasii dejectione Constantium interpellarent; iidemque in habita ad Constantium allocutione , quum Episcoporum conspirantium: pro Athanasi innocentia consensum , in Encyclicae Sardicenss subscriptione expressum, Imperatori enarrassent . b-jungunt . Nos interim deserti, destitutique relinquimur , neque lese periculum est, ne haeresis nostra palam innotescat, ae deinde tu nobiscum haereticus judiceris : quod F sit, υide ne cum Manichaeis in eandem classem compuIemur . Age igitur, incipe eos

persequi , ct suscipe porrocinium ruae sediae; squidem illa te

suum Imperatorem agnoqcit . Novum itaque erigitur in Ecclesia abominationis idolum, sed et clue decretorum author ,&. Conciliorum Imperator , omnesque cogit Episcopos ad subscribendum placitis sitis. Quam ob rem ipse, quum Paulinum Episcopum Trevirorum , Luciferum Caiaritanorum, Eusebium Vercellensem , Dionysium Mediolanen seni re. Dagatores audiret, dicentesque id non esse Ecclesiastici Canonis , statim subjecit. At quod ego volo pro Canone sit: ita enim me loquentem , qui vocantur Griae Episcopi , sustinent. Aut igitur obIemperate, aut vos quoque exules elote . Ex eodem Athan.

p. 83r. , qui p. 86 I. addit. Siquidem jam denuo in locum Ee cIesiasticae cognitionis suum Palatium tribunal earum caussarumi constituit, seque earum litium summum Principem S Aurborem facit . Et mox . uuis enim υidens eum in decernendo Princi-

l pem se Deere Episcoporum ,'praesidere judiciis Ecclesiasticis,

non merito dicat , silum eam ipsam abominationem desolationisi esse, quae a Daniele praedi In est ρ Nam cum circumamictust fi Cbristinisi O, ω in loca soncta penetret, eg inibi consistens

d astet Ecclesias , abrogans Gnnones , vi cogens , ut sua obtineant, quis unquam audebis Ricere, hoc tempus Gristianis pa ea:um esse , o non potius persecutionis esse λ Alia plurima ibid. adducit, ut probet tum praesumtiones Constantii in Ec clesiasticis judiciis, tum foedas Orientalium Episcoporum assentationes ; meritoque de eodem Imperatore concludit pag. 333. Ue vero nulla ratione instructus, υi m potentia omnes rogite adeo ut statim nulli non appareat , ipsorum sententiani non secundum Deum, sed humanam esse, S Arianos re ra nul lum habere Regem, nisi Caesarem : pcr eum enim omnia , quae

136쪽

lunt , perpetrant isti Gristi perduelles . De eadem orien talium fraude , qua Constantium fascinaverant , Sulpicius I. 2. c. 7 . agens , ait , Eusebianis quodlibet audere atque agere facile erat , Regis amicitia subnixis , quem sibi proυis adulationibus devinxerant . Haec itaque vera origo est scis. sionis Ecclesiarum in Orientalem atque Occidentalem . VII. Adde apud eundem Athanasium , reserentem Epi-' scoporum dicta, Constantio adulantium, seque ipsius statuta ut Canonicas sanctiones venerari profitentium , vocari ab Imperatore aut hores siae sententiae Syriae Episcopos: quo nomine orientales hauddubie indigetat. oriens enim , Plinio I. s. c. Ιχ. teste, fuit plaga Veteribus, ubi sol orit tir, a Tigri fluvio usque ad Cyprum , & Thraciam versus Occidentem, & a Ponto Septentrionali usque ad Arabiam versus Meridiem: Quae tota regio Syria dicta est,. & terrarum maxima: proindeque idem erat Syriae dici Episcopos, atque Orientales . Itaque ab Eusebianis Orientalium nuncupatio manavit, qua, ut se Constantii mancipia ostenderent, maluerunt ab orientis domino, Orientales dici , quam Catholicae Ecclesiae Episcopi . Unde diro postmodum Schinmate abs occidentalibus divulsi , sectam secere propriam , fide, moribus , atque Ecclesiastico regimine plane diversam.

VIII. Quam autem scissionem constituerant, opere compleverunt. Etenim quum Constans fratrem Constantium hortari coepit , ut totius orbis Episcopi Sardicae ad motas concertationes terminandas convenirent , plurimique jam ibi

adessent, Elisebiani orientales probe gnari, minime sibi liberum suturum, vi ac potentia Do mini siti,& Imperatoris abuti in decernendo , Sardica digressi , Philippopolim in Thraciam commigrarunt, coetum habituri suum & tunc primum duo haec promoverunt , ut scilicet utraque pars Concilia in suo tractu ageret. & quod uni foret placitum, ab altera minime rescindi posset . Pravi hujus instituti rationes adducunt in epistola exarata in Philippopolitano

conciliabulo , quam tamen sub Sardicensis conventus nomine evulgarunt . Haec autem habent. Propterea bane novitatem moliebantur inducere, quam borret vetus consuetudo G.

etesiae , ut in Concilio Orientales Episcopi quidquid forte stotuissent, ab Episcopis Oeeidentalibus refricaretur: Hniliter quicquid OI

137쪽

ineidentalium partium Episcopi , ab Orientalibus sol retur . Sed Me ex illo suo praυD- sesa tractabant. Verum omnium Comitiorum juste Iegitimeque actorum decreta firmanda, Majο- m nostrorum gesta consignant. Nam in Urbe Roma sub Nova. to ,-Sabellio , ct UalexIιηο baereticis facium Concilium , ab orientaIibas confirmatum est: oe iterum in interie sub Paulo is Gmatis, quia statutum es , ab omnibus est signatum . Iis ge- η o mina habet Soromeniis l. c. g. Subdolὶ autem abs Encyclicarum usu Ecclesiarum scissionem in Orientalem , dioceidentalem emanasse hariolantur . Ab hoc quidem tempore orientales ab occidentalibus dissociari coepti sunt , tum huc usque in apertum descissere veriti, occidentalium semper communionem affectarint. Nunc demum , disrupto communionis commercio , erectoque Constantii vexillo , non sub Christo, ut antea, sed sub Principe militare toe re orientales . Hinc Sozomenias , enarratis ibid. c. I 3 Conciliorum Sardicensis , & Philippopolitani actis, concludit. Post hane Gadidum Orientales, o occidentales non amplius inter se commisti sunt, ran am idem sentientes de fide , neque in-

υicem communiearunt. Sed orientales quidem in Thracia tenus, Deoidentales viro usque ad IIbricum sese mkrao diremerunt .

Ecclesiarum iero flatus dissensioηibus perturbatus , oe calumniis o obnoxius fuit . Et Socrates l. L. c. ZO. de utriusque Synodi Episcopis. Porro utrique refic se, atque ordine fecisse existimabant: Orientales quidem , eo quod Occideηtis Episcopi eos, quia se depositi fuerant, recepisseni: OccidentaIes vero , propterea quod bi, qui istos deposueraηt, ante caussae cognitionem aufugiis em: ct eo quod ipsi quidem Nicaenam 'dem exstodirent , illi veroeam a Iterare ausi fuissent IX. Haee quidem Eusebianorum machinatio fuit, quam,

vivo Constante , ad effectum perducere prorsus non valuerunt , cuius timore perciti intra vallum constitere quotquot irruptionem moliebantur . Irruperunt autem, Constante

interfecto , & rerum summam obtinente Constantio , impietatis duces, atque eo ferocius , quo diutius conceptam in orthodoxos iram corde foverant . Quare subscriptionem primo Episcoporum , Encyclicae Sardice si factam , irritam reddere sunt conati , Synodo deinde Ariminensi colle cta , perfidiam approbari curarunt. Oecumenicam ergo Synodum

138쪽

nodum a Constantio Eusebiani ipsi postularunt; sed ut me dilatam scissionem inducerent, ipsi pariter aut hores fuere, ut orientales in Oriente, in Occidente occidentales Episcopi seiunctim cogerentur. Praecipuus divisionis hujusce. modi aut hor fuit, di apud Imperatorem suasor Basilius Ancyranus; quod Soromeniis l. q. c. I 6. in hunc modum memoriae prodidit: Dum Gnodus ingenti studio sicceleratuν , Eudoxius, Aeacius , Ursaeius, ac Valens , o qui cum illis erant, cum opud se reputassent, ex omnibus ubique Episcopis, alios quidem Nicaenam fidem constanter reiinere; alios Uero eam praeferre , quae in dedicatione Antiochenae Basilicae edita esset equarum viraque subsantiae nomen baberet, o Filium Patri undequaque similem assereret, ac si forte omnes in unum con virent, opinionem Aetii, quam ipsi probabant , eos procul dubio condemnaturos , utpote ia duabus illis fidei formulis dissentienti m ; id evicerunt , ut Oecidentales quidem Arimini, Orientales vero Seleuciae in Isauria congregarentur . Eo scilicet consilio , ut quoniam facilius est paucis, quanr omnibus persuadere, ipsi bifariam diυis, utramque Θηοdum , si fieri po ei, in suam sententiam

periraberent minus , ni teram satiem , ne communi omnium suffragio haeresis ipsorum damnaretur . Ad bas auiem res per

eieηdas subsisto illis fuere tum Eusebius Eunuchus, Praepositus biculi, qui ct necessarius Eudoxii, ejusdem cum illa sententiae erat s tum alii primores viri, qui Eusebio gratificari fludebant. Scissio itaque, ac prophanus hic agendi modus, receptae consuetudini contrarius , non aliis quam Eunuchis patrocinantibus, similium plerumque fraudum archiis tectis, introduci oportebat. Praeposteram agendi rationem ipsa adhibita vis satis cominon strat. Quare Eunuchorum potentia famim est , ut Arimini occidentales, orientales Seleuciae in coetum cogerentur , ut prolixe ibid. Soromenus cap. II.

X. Quod promovere Eunuchi, id in ipsa Ariminensi Synodo per Ursacium, S Valentem egit Imperator , quibus ducibus Ariminenses Episcopi lapsi sunt . Ex Severo Sulpitio enim lib. 2. n. 59. haec discimus. Valens s Ursacius af- . oi firmantes , praesentem fidem Ariminensis nempe perfidiae γcatholica ratione conceptam ab orientalibus, Imperatore authore,

prolatam , cum piacula repudiari , ut quis discordiarum finis foret, si quae Orientalitas placuissent , ouidentalibus dis iee

rent

139쪽

q6 DISSERTATIO PRIMA.

rem. Fraudem adhibitam aperit SOZOmenus I. q. c. I9. Tunc ergo conclamata perversitatis formula . actumque, ut quae orientalibus ab Imperatore, perfidiae Patrono , edita placerent , eadem & occidentales cum obsequio susciperent . Quod apostatici etiam Ariminenses Episcopi in sua Pseu do-Synodica ad Imperatorem directa , di exstante in fragmentis apud Hilarium , verbis hisce haud veriti sunt comprobare . Quia o nos in praedicatione nominis Dei orienta- Iibus, S thae dispositioni pleηum reddidimus obsequium. Quare germana scissionis Orientalem inter , & occidentalem Ecclesiam origo, & perversa invecta methodus, ut ad placitum

alterutrius partis , magis autem Imperatoris, fidei terminarentur controvertiae , ex praedictis est repetenda . Formulam enim Ariminensem, sibi jam a Valente, & Ursacio oblatam , probaverat antea Imperator Constantius.

XI. Atque hinc quoque ortum est dissidium , quod sere duravit deinceps inter Ecclesias orientis , & occidentis . Divisio enim ex linguae primum diversitate orta, per Ursacium , Valentem, perfidiaeque socios aucta , in sequentibus Ecclesiasticis conventibus vindicata legitur, iisque quo 3 9 oriens fere omnis ad Theodosii senioris Imperium gravissimis lacessitus haeresibus , a communione & fide divortium fecit, qualibet parte res suas agere, & in suos coetus con- agi cedere assii eta . Quapropter in Concilio Aqui Ieiensi, quum Palladius , Arianoriim signifer , disceptationem detrectaret , ruod soli ibi considerent occidentales, caussam S. Ambro- ius protulit: Quia scirent consuetudinem hujusmodi, ut in Oriente Orientale esset Concilium , intra occidentem Occidentalium ;inde non putaveruηι ege veniendum. Quum deinde , quod Ambrosius hic asserit, apud omnes fore receptum id esset, post instaurata unitatis , di communionis commercia, quadam adhibita moderatione, constitutum est, ut ante Synodum in Oriente indictam, Romae fieret Episcoporum occidenta. lium Concilium , quod controversiam suo calculo terminatam, orientalibus per legatos reseraret. Hanc consuetudi-38 nem in reliquis', post II. Oecumenicum , orientis Conciliis accuratissime servatam legimus. Ut vero simul Omnes in unam fidem temporibusB. Dama i colverint,in Comment. ad Patrum, Chalced. Ad Iocul. , ubi de Tomo occidentalium,enarrabimus.

I. VIII. Disitirco by Corale

140쪽

DE ACTIS IN ENCYCLICARUM E VULGATIO NE POST INDUCTΑΜ ECCLESIAE ORIENTALIS , ET OCCIDENTALIS DI-vISIONEM , EXEΜPLO SARDICENSIS ENCYCLICAE.

I. moelica Sardieensis propositur. II. Narratur ea sa Alba. nasiana. III. Post Sardisensem Enoelieam jussu Constotis Imp. Paulus ConstantinopoIitanks restituitur. IV. Albanaissius is Constantis resecatur . V. Sardicensis moeIica a Imlio Pontifice confirmata. VI. Episcopi ubique omnes Eno-Hicae subscribunt , ct Arbanasio communieam. VII. Blorum epistolae in Tomum moelieum saxi redactae . VIII. Ipse Constantius moeticam Sardicensem Dei Decretum apopellat , ct Albanasium fuscinit . IX. Athanasius Alexandriam pergens, in υariis Episeoporum Gnodis , ct in Hierψο-bmitana praesertim sub Maximo suscipitur . X. suo jure

dieensis moelica in cimilis Caribaginein sub Graio subscribitur . XII. Ualans, ct Ursaeius Nic enam fidem D N Albanasium fuscipiunt . XIII. Uniυersalem Helesiae consensum , di securam deinde pacem describit Arbanasius. XIV. Arianorum duces turbantur , ct ad Constantium confugiunt. XV. Antenoclica ab Imperatore υustatar. XVI. Hane a Liberio Pontifice confirmari elaborant. XVII. Liberii responsum expenditur. XVIII. Colligitur ex tota disputatione GocIi

I. Uae hactenus de orientalis, & Oeeidentalis EecIe siae divisione , deque nova celebrandorum Conciliorum forma per Eusebianos inducta, disseruimus, di Rficilem habent inteIligentiam , nisi Eneyclicae Sardicensis Concilii subseriptio tum in Coneilio, tum extra ab Episcopis in Cathedris suis sedentibus facta , penitus introspi-G ciatur

SEARCH

MENU NAVIGATION