De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

DISSERTATIO PRIMA.

quin indubitatae veritatis maxifcsatio est amoriIas uniwrsorum ita ut qui contra baee sentire niτatur , hujus prima statim frω- te non tam sit audienda assertio , quam damnanda perversitas, qhia praejudicium secum damnationis exhibuit , qui judicium uni. υersitatis impugnat , cs nudientiae locum non habet , qui is cun-ZIis sntia a con-Ilit. Confirmata enim semel ab omnibus veritate , quicquid contra hoc vexit , hoc ipso statim fasias esse noscendum est , quod a veritato dissentit. Quo nihil luculentius,

nihilque illustrius , ut ostendatur , Encyclicas , communi Episcoporum in suis cathedris sedentium consensu firmatas, repraesentare Magisterium Ecclesiae , earumque osores nota haeresis esse puniendos. Expositionem eandem confirmavit S Apostolica Sedes imo di Johannes II. ex ea ad dogmata comprobanda eruit testimonium, ut suo loco dicemus. Quod quidem indicat illam a Leporio ad Apostolicam sedem fuisse directam , sito consensu probandam , ut membrorum &Capitis una eiusdem fidei confessio ostenderetur. X. Ex his quae hactenus disputavimus cum vera Encyclicarum origo S essentia dignoscitur , tum cujusmodi praecipuum illarum fuerit argumentum , sacile dijudicare quilibet potest. Id quod aliud non est , nisi ut integra di illi-

libata persisteret una fides, una professio . Antistites enim, ut obviam irent pervadentibus errorum contagio Ecclesias, rati non aliud expeditius praesto esse remedium , praesertim cum tempestatum persecutionumque turbines Ecclesiam concuterent , hasce Encyclicas emittebant, ne Iatius serperet aut propagaretur malum: illis quippe, ut non proximae tantum , sed remotissimae quaeque Ecclesiae exorti erroris admonebantur ita perfacile erat , orbem in universorum consensu & consessione unanimem detinere. Errores autem in brevi tractatu refellebantur , ut dum de illorum pravitate apud omnes constabat , deque dolis haereticorum pravisque artibus , pariter illis opposita cathoIica veritas suis numeris absolutissima omnibus intimaretur. XI. Exempla quarto Christiano Seculo non aliqua , non obscura , sed plurima eaque luculentissima occurrunt in Synodicis , Encyclicis , Festalibus, & id genus aliis Epistolis,

in quibus una cum fidei formula annexi leguntur anathematismi , Ecclesiis quae profitenda essent , quaeve ut salsa,

92쪽

DE LITERIS ENCT C. 49

profana , ac novitia anathemate abjicienda , tradentes. Legatur sormula Gangrensis Synodi , inter alias ejusdem aevi Synodos celeberrimae , in qua una cum fidei professione editi leguntur XX Anathematismi : siquidem qui in Codice ea nonum Ecclesiae orientalis appellatur canon XXI. revera est sormula ab his suscipienda , qui Eustathianorum detenti erroribus , ad catholicam unitatem regrediebantur. Percurrantur quoque Anathematismi Sirmiensis Synodi adversus Photinum , Gregorii Nagian reni ad Cledonium, Da mali adversus Apollinarem , similesque epistolae , dc mos ille receptus deprehendetur , ut cum Anathematismis fidei formula adjungeretur. Simul etiam patebit vulgatissima primitivae Ecclesiae consuetudo , quam ulterioribus monumentis expensam in secunda Dissert. exhibebimus. Unum, atque illum illustrem sat erit adduxisse testem, Iulium nempe Romanum Pontificem in epistola de Marcelli Ancyra ni restitutione scripta , quem deposuerant Eusebiani , veluti Sa belliani mi assertorem. Anteaquam enim absolveretur a Iulio , id ei edidit prosessionem propria manu subscriptam, rogavitque Pontificem , ut hanc epistolae suae adjungeret.

Extat apud Epiphanium haeresi 71. professio , di postulatum Marcelli. Rogo 1e , inquit ille , ut exemplar professionis jam factae , & subscriptae ad 'UOIam quam ad Episcopos mi)surus es , inscribas , ut ne aliqui ex bis , qui non exa D nowrνηt nos S illos , scriptis illorum Eusebianorum nempe9 animum advertentes decipiamur . Formula equidem fidei una eum anathematismis suscipienda dilucide probat , Encyclicarum argumentum in eo totum fuisse situm , ut cum novi errores detegerentur , detectique Ecclesiis denunciarentur anathematirandi, tum in fidei consessione scirent uni versi quid tuto esset retinendum. XII. Secundo , denunciabantur in Encyclicis thecnae &sraudes , quibus impostores simplicioribus imponebant , atque incautorum hominum animis.haeresicalia conabantur instillare. Hinc similium pestium nominibus in epistola expositis, Episcopos, Ecclesiasque commonebant, ut mutuarum cum illis Epistolarum commercia evitarent : non secus ac quoties novi ordinabantur Episcopi, eorum nomina a Pri

93쪽

DISSERTATIO PRIMA.

nunciabantur , quatenus nossent omnes , quorum Pacificae epistolae , Communicatoriae, di Formatae essent suscipiendae , di quorum communionis participes haberentur. Tertio, materia erat Encyclicarum , mores Haeresarchaiarum, pravitatem , instituta aliaque huc spectantia denunciare. Quemadmodum enim in Politicis publicae tranquillitatis odires , reos , ac pacis Majestatisque perturbatores e

Reipublicae bono est , sive punitos , sive puniendos publica authoritate denunciari : ita ad tuendum Ecclesiae regimen , ac puritatem fidei sartam tectamque servandam , saepius pravorum hominum instituta Eccletiis legimus denunciata . Sequebantur enim Paulinam methodum : siquidem Apostolus frequenter impostorum nomina moresque descrip sit, monuitque fideles, ut illorum conversationem, ceu exitiosam , evitarent. Qia de re commodior infra erit disserendi occasio .

XIII. Quarto , cum Ecclesiae Apostolicae ab Apostolis

ipsis landatae splendentissima quaedam ement totius Christiani nominis lumina, atque in ilIarum concordia fidei unitas praesertim ostenderetur , factum est , ut Episcopus quilibet electus Sunodicam , seu En thronis licam ad principaliores sedes dirigeret , cui fidei prosesso inserta erat. Prima istes receptam epistolam subjacentibus Episcopis intimabant. Quod in ipsorum etiam Primatum electione fieri consuevit. Recens itaque electus Pontifex ad alios Primates Synodicam suam eum fidei pro sessione dirigebat : Idque praesertim obtinuit in summo Pontifice, & Patriarchis. De summis Pontificibus testes sunt Gelasius epist. χ., Liberatus Diaconus in Breviario c. I ., Gregorius Μ. L. I. epist. q. qui in epistola 2 . universis Patriare his & Primatibus data, consuetudinem hanc ejusque finem aperit , di cum fidei professione concludit. His adde Iohannem Diaconum in ejusdem Gregorii vita l. 2. c. 3. , dc Anastasium Bibliothecarium in Zacharia Romano Pontifice. Hisce Synodicis res-sόs pondebant adinvicem .. Unde idem Anastasiis in Gregorio II. scribit. Constitntino litanus Antistes senodicam ei misit, atque ad eum referiptis idem xsis est Pontifex. Vide & Autho rem Praede stinati I. i. haer. 8φ, & Garnerium in notis ad caput I 8. Liberati. Istiusmodi Synodicarum , quibus fidei

94쪽

DE LITERIS ENCT C. I

prosessio adnectebatur , finis erat , ut ejusdem consessionis, fidei , & dogmatum unitas servaretur. Quem finem praeclare expressit prior Synodica Eutychii Constantinopolitani Antistitis recens electi, quam Vigilio direxit, di extat Collat. I. Synodi U. Hoc autem incipit modo. Scientes quanto mbonorum ea sa es pax Dei , custodiens corda oe se us Fidelium , ct colIigens eos , ut unum idemque sapiant in recta fidei eo esseηe , S ad perficienda diυina manaata , ct propitium Deum faciens in bis , quae recta sunt concordantibus : ideo festinantes unitatem conservare ad Apostolicam Sedem υGrae Beatitudini manifestum facimus , quod nos semper o serυavimus, ct serυamvis fidem ab initio traditam a Magno Deo , S SaI-υatore ηοstro Iesu Grim Sanctis Apostolis , ct ab illis in omni Mundo praedicatam , ct d Sanctis Patribus e Ianatam , Smaxime ab bis , qui in San iis qaatuor Θηοdis congregati Juni, quos per omnia S in omnibus amplectimur , ct suscipimus. Subjungit explicitam horum omnium professionem , seque fatetur suscipere epistolas a Romanis Pontificibus de fide editas. Addunt deinde acta. Idem libellus scriptas est oe ab Apollinaris Sancti mo Arebiepiscopo Magnae Ciυitatis Alexa8driae , ct d Domino Saocti mo Arcbiepdcopo Triopoleos. Vigilius suae, quam misit, responsi vae integram Synodicam insertiit , & ita exorditur. Repleium est gaudio os nostrum , σι ngua nostra exaltatione , quod discordiae confinone submors, pacem Deus suae reformaυit Gelasiae , ut implaretur quod di-ἱtum est : Ecce quam bonum s quam jucundum babitare fratresis unum . Valde enim nos in Domino exsultare eo erit , quoacaritatis υestrae scripto vobis est oblata Pro essio , cujus tenor ira se se babet: Scientes quantorum bonorum ea sa est pax Dei His autem S subscripsimus , hujus profusionis orisodoxae claritatem libenter amplexi , eadem nos per omnia in omnibus approbames , c odituros , atqκe iuviolabiliter servaturos Deo nostro profitemur auctore. En mutua subscriptio ; en consessio una, atque haec , ut in titulo vigilius ait , dirigenda ab Eutychio Episcopis sub se constitutis. In his quoque Synodicis hae

resum caussa vulgatis , consuevisse Patriarchas prolixiori fidei formulae anathematismos adjungere , docet Synodica

epistola Sophronii Hierosolymitani Episcopi , quae legitur actione XI. Synodi UI. Eadem ratione si qui ex Primatibus

95쪽

DISSERTATIO PRIMA.

eire

anna

167. 148. extremum diem obirent , Romano Pontifici de nunciabantur: quemadmodum in Encyclicis suis in caussa Lapsorum,& schismatis Novatiani Dionysium Alexandrinum egisse, g. 2. ex Eusebio l. 6. c. 6. dictum est. XIV. Quinto , sedula quoque erat primis temporibus Eeelesiarum solicitudo dirigendi per Encyclicas in universum orbem Martyrum nomina , eorumdemque acta di gloriosos agones, di quidquid ad fidei disciplinaeque integritatem ab illis fuisset praestitum, de nunciandi: illa quidem, ut , diptychis Sacris inserta , perpetua atque anniversaria solennitate recolerentur ; haec vero, ut fideles novam peregrinamque doctrinam abs exemplis & dictis Martyrum discerent evitare. I mo& ipsos Martyres non absimiles fidelibus dedisse Encyclicas, certum est , & exstat antiquissimi moris

documentum . Smyrnensis enim Ecclesia acta martyrii S. ΡΟ- lycarpi Ecclesiis de nunciavit, simulque docuit quae probare, & imitari martyria debeant. Epistolam integram refert Eusebius i. 4. H. E. c. I f., & quoniam nobilissimum eXem plar est Encyclicarum , cum pro nominibus Sacris diptychis inserendis , tum pro veri agnoscendi martyrii tessera , eiu dem argumentum peculiari disceptatione infra regerendum, ex quo discere erit , Μartyrum acta prius suisse discussa,quam martyrii praerogativa iidem donarentur. Nec in veris tantum de nunciandis Martyribus accurato examine incedebant Ecclesiae, gestorum reIationem ex ipsis Proconsularibus actis desumentes ; sed siqui alienae Sectae homines mortem Op- petierant , caute discernebantur : quemadmodum a Smyrnensi Ecclesia factum est , quae seriem Martyrum Christi recensens, subjungit : In quibus S Metrodorus quidam, qui Marcionis Sediae Pres ter dicebatiar , flammis consumtus , interiit . Exstat & Lugdunensis Encyclica altera , plurimaeque exstabant in Eusebiana de Priseis Maruribus elucubratione.

XV. Martyres Encyclicas suas dabant, quoties ad fidem

bonosque mores servandos conducerent. Quum enim marintyrii aestimium summopere promoverent Antistites, ut ad sortiter agendum , atque moriendum fideles pellicerent ;Martyrum epistolas ac monita plurimi ex aequo faciebant omnes. Id quod testatissimum reliquit S. Cyprianus in suis. epi- l

96쪽

epistolis , in quibus nihil hisce libellis, scriptis, & epistolis frequentius atque commendatius. Legimus apud eundemn. II. scriptam Consessorum omnium nomine epistolam , quam exaravit Lucianus, muresente Exorcisa, o Lediore de Claro, ut hoc charactere Encyclicam esse epistolam , qua univer sis Lapsis pacem indulgenter concesserunt, esset exploratum . Scias nos uni Vos , de quibus apud te ratio constiterit,

quid post eommi sum egerint , dedisse pacem : S banc Formam

per te re alijs Epis pis innotescere is uimus . Per Primatem enim , ut mox videbimus, ad suffraganeos deserebantur Encyclicae , ut vel exemplo est ipse Cyprianus , qui cum ob persecutionem secessisset, hanc & aliam ejusdem argumenti ad Presbyteros Carthaginenses dedit, qui eandem Episcopis sui Prima tialis districtiis intimarent, ut ex epist. I 8. Sseqq. liquet. Atque eodem de argumento idem Cyprianus Epist. 68., quae est ad Stephanum Romanum Pontificem, recolens B. Martyrum , ct Pontificum Cornelii , & Lucii literas Encyclicas de pace Lapsis danda , in hunc modum scribit . Servandus est enim Antecessorum nostrorum Beatorum Marorum Cornelii, S Lucii Antecessores suos nuncupat propter unitatem Catholicae Ecclesiae , cujus Episcopatus unus est ab uno ad multos dimanans bonor gloriosus qaorum memoriam cum nos bonoremus , multo magis , Frater carisfinie, bonorificare , ct servare graυitate , ct auriaritate tua debes, qui Visarius ς ει Successor eorum factus es. Illi enim Spiritu Dei, S in glorios Mart rio constituti, dandam esse Lapsis pacem censuerunι, poenitentia acta fructum communicationis , SP reis negandum non esse , literis suis signaver l, quam rem omnes omnino ubique censuimus . Consensus autem hujus rationem, vim,& Magisterium ita pergit exponere . Neqκe enim potera Iesse repure nos sensus divergus, is quibus ualis eget Spiritus: Sideo manifestum est, eum Spiritur Savdii veritatem eum reteris non tenere, quem υidemus diversa sentire. Ita de Martyrum, atque imprimis Pontificum Encyclicis praecia re sentiebat Cyprianus. XVI. De Traditoribus communione privandis , fi Laici fuerint, si vero Clerici, deponendis, ante annum 3 . nullum exstat decretum scriptum , nisi quod Salutem vocantes, edi derunt universae Fraternitati Martyres , quodque Decre-

97쪽

3rs tum , sive Epistolam integram, supra , ubi de SaIutatoriis,

attulimus. Etenim Traditorum Epocham , &terminum statuit S. Augustinus una cum Epocha persecutionis Diocletianeae, lib. 7. de Baptismo concra Donatistas cap. 2. Post Θ-priani mortem quadraginta , ct quod excurrit annis peractis , traditio Codicum facta est , unde coeperunt appellari Traditores . Cum eni in an . supremum obierit diem B. Martyr Cyprianus, merito o. post annos Traditorum crevisse turbam annotat Augustinus . Hinc edictum in laudata Encyclica emanasse, commonstram SS. Saturnini, & Sociorum citata in superioribus aeta, in quibus n. 2. legitur. Temporibus namque DisIraiani , ct Maximiani bellum Diabolus Gristianis indixit isto modo, ut Sacroj ancta Domini Testamenta ScripIurasque Divinas ad exurenesum peterei Sed non vult exenitus Domini Dei immane praeceptum , sacrilegumque jussionem perhorruii , ct mox fidei arma corripuit , descenditque in proelium , non tam eonIra homines , quam conIra Diabolum pugnaturus. Mox Traditorum crimen sugillatur, authoresque poenarum in Traditores editarum exponuntur ἰD quamυis tradendo Gentilibus Scripturas Domιnieas , arque

Testamenta Diυina profanis ignibus combiarenda, is fidei cardine cecidere nonnulli , eo emando tamen eas , ct pro ipsis libenter suum sanguinem effundendo fortiter fecere quamplurimi: quique Meni Deo, δευitiis atque prsraio Diabolo, υictricem palmam in passione gestantes , sementiam in Traditores , aIque in eorum consortes, qua illas a commνnione Ecclesiae rejecerant , cuncti Mar res proprio Sanguine consignabant. Fas enim non fuerat, at in Ecclesia Dei simia essent Martves ,-Traditores. Consuevisse equidem Martyres sermonibus , & epistolis praesentes , atque absentes edocere , saepe memorat Eusebius, ubi illorum recenset epistolas . Et author Martyrum Numidarum , qui illorum martyrium in epistola perscripsit , & exstat apud Surium die I. Maii, di apud Baronium ad ann. 262. pag. 732. , haec memoriae prodidit. Hor stanta charitas fuit, ct tanta dilectis , ut Iicet taciti posseηt jam devotae , ct obsignatae virtutis exempIis fidem Fraternitatis exstraere e tamen ad flabilitatem per1 erantiae Ialius consulentes, pectoribus nostris rorem tractatus salataris infunderent. Neque enim Iacere poterant, qui Dei sermonem υidebant. Nec

mirum ν

98쪽

mirum, si paveis illis diebus tam large nostrum omnium mentes eorum tractatus salubris animaυit , in quibκs jam Christus , micante gratia de proxima p*sione, fulgebat. Erat itaque Maristyribus consuetudo , erat in fidelibus harum Epistolarum aestimium. XVII. Sed diligentius animadvertenda est supradicta Martyrum Saturnini , & sociorum comminatio , ut quomodo scriptum a Martyribus decretum , in Ecclesiam ipso pers cutionis tempore publicatum , Traditores coegerit ad Iatas subeundas poenas, accuratius intelligamus , opinionique quorumdam occurramus , qui praedictum decretum ab Λ relatensi I. can. 13. emanatum credunt . Supponit enim Concilium , jam firmatam , atque in Ecclesia receptam adversus Traditores disciplinam ; nec aliud agit quicpiam , nisi calumniatorum , cujusmodi Ingentius fuerat, refraenare auis daciam , di constituere , nequis condemnetur ', cuius reatus traditionis ex publicis actis non plane constiterit :Quos solos vult, ab ordine cieri amoeri. Itaque non Arelatense Concilium Traditores primum scripto decreto publicavit, sed Μartyres in sua Encyclica , quam Epistopi per orbem probantes, consensu suam secerant. Equidem ante Concilium Arelatense , in Cirta XI. Episcopi congregati pro ordinatione Silvani , electi Cirtae , seu Constantinae in Numidia Episcopi, quod traditionis rei essent, in subselliis velut Iudices minime sederunt, sed semet depositos consessi sunt. Et posteaquam Secundus Numidiae Primas, caussam Deo reservans , se & reliquos facinoris ejusdem consortes absolvisset, Dixit Secundus: Sedete omnes. Tunc dictum ab omnibus, Deo gratias, S sederunt. Ut refert optatus lib. I. Quod quidem idem erat , atque absolutos pronunciare a depositionis poena , qua ob traditionis consessum crimen erant mulctati. Reos enim Epistopos extra subsellia, di stantes in Conciliis examen subituros adfuisse , legitur in Collat. Carthag. die I. Id autem nobis expedit , id necesse est , μι quum caussa peroratur, qκum prius incipiIur , ut etiam personae constent, stare singulos deceat, quibus subire contigit disputationis examen . Hinc in Chalcedonenti Synodo Dioscoriani in medio stetere, & disceptatio acris in Theodori tum mota est, contra quem interpellarunt Dioscoriani,

ui pote

99쪽

L DISSERTATIO PRIMA

utpote in Latrocinali Ephesino depositum , ne cum ceteris Catholicae partis Episcopis sederet, sed primum quomodo , quave ratione sedens Concilio adesse posset, disceptaretur, ut Actione I. Concilii ejusdem legimus. XVIII. Crimini autem dubio procul vertebatur ante Diocletianeam persecutionem tradere Sacros Codices, in quos sub

initium quam maxime persecutores exarserant. Rei hujus documentum exhibet Prudentius '' ροφήν, hymno s.,apud lquem Datianus Praetor, cum Vincentium multis jam cruciatibus petiisset, ut fidem Christo datam exueret, homi- minis Deo pleni expugnaturus constantiam, postulat, ut libros sacros saltem exhibeat, Numinibus adeo invisos, atque in hunc modum Martyrem urget. Si tanta eallum pectoris Praedurat obstinatio,

Pulυinar ut nostrum man Abomineris tangere: Item Iasentes paginas

Librasque opertos detege , suo secta praυum seminans Iustis crematων ignibur Annotanda verba illa, Quo Secta pra m seminans. Cum enim vincentius Diaconus esset, cui sacra publica scripta tradebantur custodienda, asserere conjectando possumus, Iudicem intellexisse, atque exurendas postulasse Epistolas hasee Encyclicas , seu Salutatorias, quibus per orbem disse.

minatis, vera dogmata, fideique unitas custodiebantur . Sed& haec tentamenta aspernatus sortissimus pietatis athleta, secreti sacrique Arcani tenax ad vitam usque profundendam, reposuit, suem tu maIigne Usticis nitaris ignem literis

agrabis ipse Me justus .

Romphaea nam coelestium Vindex erit voluminum , Tanti veneni interpretem Linguam perurens fulmine . Q iam-

100쪽

Quamvis ergo grave esset traditionis crimen , nullam tamen hactenus constitutam illi poenam suisse , deprehendimus, nec ea scripto primitus evulgata reperitur , nisi sub initium Diocletianeae persecutionis a laudatis Martyribus in sua ii Ia Encyclica, quam exposita in superioribus ratione Episcopi adprobarunt. Μartyres enim Encyclicas liasce emittentes , publico Ecclesiarum bono profuturas, ad Episcopos, atque imprimis ad Primates dirigebant, ut Synodici decreti vim authoritatemque deinceps obtinerent. Quae hactenus pertractavimus, praecipua suere Encyclica

rum argumenta, atque usitatior materies. Haec enim om

nia Ecclesiarum bonum , publicamque institutionem re Cpicientia , publico etiam scripto omnibus intimari decebat, ut communi acceptatione , ac subscriptione firmata , universis prodessent ad fidei, religionis, disciplinaeque unitatem.

ur. U. DE EXAMINE PRAEMISSO IN ENCYCLICIS SIVE CONDENDIS, SIVE RECIPIENDIS .

Synopsis.

I. Eeelesia Diυino Spiritu regitur . II. Luid apud Romanos jus primae relationis . III . Eo jure Petrus interlocutus est , subinde Iacobus , quatenus Civitatis Episcopus , anteaquam Gnodica in Concilio Hierosol. conderetur. IV. Press teri Doctores Antiocbiae , ω alibi elorii, ad examen admissi . V. Pres terium in Ignarii Epistolis commendatum . VI. Hosce Pres teras nuncupat Apostolos. VII Eadem reppellatio υariis monumentis ady ruitur. VIII. Episcoporum , Pres terorum consensio magni erat ponderis. IX. Pres . terorum DD. consecratio . X. Doliores antonomastice dicti Pres teri XI. Insurgente baeresi, Episcopus loci contrahebat Pres terium , ct simul condebant Enoclicas. XII. Episcopi Presisterio considebant. XIII. Episeopi nihil fine illo decernebant , ex Capriam . XIV. Rei hujus documentum iis GeIesa ROm a sub Cornelio. XV. De condendis, auI

SEARCH

MENU NAVIGATION