De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

poenitentiam trutinabant . Eneyclicas caIumniis oppletas contra Cornelii Encyclicas emiserant Novatiani ; has imprimis ad examen adducunt Doctores . Quoniam vero ex illorum consessione deprehensum est, deceptos eosdem fulta se dc seductos, rem ad Cornelium Doctores reserunt , SPontifex, contracto Presbyterio, deliberaturus sedit. Adjicit quinque cum Presbyterio adfuisse Episcopos , gesta ad examen revocaturOS, ut condigna poenitentia Any- i- carum facinus puniretur: atque insuper Episcopos ac Pre Dbyteros vota sua scripto exarasse, quae ut Cyprianus dignoscerer, ad Epistolae calcem adjunxerint , o ur moIum omnium, S consilium singMIorum dignosceret, ct sententias nostras, placuit is notitiam vestri perferre, quas subjectus lege . Amanuensum incuria excidere vota compresbyterorum,& Episcoporum sententiae, quae si superedent, dilucidius praemissum examen in id genus epistolis emittendis commonstrarent.

XV. Cum itaque haec contrahendi Presbyterii consuetudo accuratissimὰ observaretur , qualibet urgente publica Ecclesiarum necessitate, arduum non erit rationem deprehendere , qua conderentur Encyclicae, conditaeque ab Ecclesiis susciperentur . Ut enim in reliquis ad Ecclesiae doctrinam atque regimen spectantibus, ita in controversiis, Encyclicarum medio finiendis, ut illibata servaretur fides, potissima Episcoporum solicitudo erat , Presbyterium contrahere, atque EccIesiarum prosessionibus, oc Salutatoriis epistolis accurate expensis, quae in earumdem Archivis quam diligentissime servabantur , rem disceptatam trutinare, di decernere quid unamini Ecclesiarum professioni, dc communi traditioni adversaretur, ec quid concordi omnium sententia esset receptum , ut id ipsum Ecclesiis singulis intima tum , atque ab eisdem non absimili examine susceptum, confirmaretur , dc quidquid alienum contrariumque erat, respueretur. Plerumque in abstrusioribus rebus Encyclicae Epistolae vota Episcopi, oc Presbyterii annectebantur . Innumera exstant receptae consuetudinis documenta, quae,quoniam singuIa persequi est alterius instituendae Dissertationis argumentum , expendenda ibidem reservamus. Unum vel aIterum adduxisse sat erit, ex quibus facti hujus exami-

112쪽

DE LITERIS ENCT C.

nis praeclara vestigia quaedam deprehendantur. XVI. Ac primum quidem proferimus monumentum EX epistola Cleri Romani, Sede vacante, Cypriano data , in qua & Presbyteria coacta, & celebratas Episcoporum Synodos lauda ut Libellaticorum terminaretur controversia , qui post admissum Idololatriae crimen , Martyrum precibus fulti, nullisque praemissis verae poenitentiae indiciis , praepropera festinatione reconciliationem sibi ultro dandam queruli atque importuni clamitabant, nimiaeque crudelitatis incusabant Episcopos , qui cum eis caute decreverant esse agendum. Inter accusatos erat Cyprianus , erat & Romanus Clerus, qui probὰ gnarus, Episcopos in Encyclica, de qua in secunda Dissert. , statuisse, Libellaticis poenitentia punctis, in exitu tantum vitae reconciliationem esse dandam , istiusmodi audiens querelas, haec eidem Cypriano scripsit. I. Tametsi post tot habitas disceptationes haee in Libellaticos publicata sententia e Coelesti velut decreto prosecta censeretur, fatetur nihilominus se lubenter Fratrum com probationem auditurum circa propos tam praescriptamque

disciplinam : Luamquam bene sibi conseius animus inquit laudatus Clerus in Ο Ευangelicae disciplinae υθοre subnixus, S υerus sibi in decretis coelestibus testis effectus, soleat solo Deo

dice esse eontentus, nec alIerius laudes petere , aut accusationes pertimescere : tamen geminata sunt laude condigni , qui cum e scientiam sciant Deo soli se debere Pudici , adius tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis Fratribus comprobari. Laudant Romani Doctores in eo Cyprianum , quod cum in tractatu de Lapsis, tum etiam in epistolis classicum primus cecinisset adversus Libertinos illos,& post Orbis communem ac copiationem velut Coeleste decretνm recepisset, quod Episcopi in Encyclica decreverant; imo dc ad ipsos iterum scripserit, ut quod jamdudum decretum receptumque fuerat , com

probaretur.

XVII. Fatentur II. istiusmodi Encyclicas relationes, pro controversiis terminandis ultro , citroque mi fas , certam fuisse unitatis fidei, disciplinaeque tesseram: proindeque earumdem statuta minime dissolvi posse, gravibus hisce verbis exponere pergunt. quod tu , Frater Capriane, facere non mi rum es, qui pro tua verecundia, o ingenita in instria GUIio-23O

113쪽

rum tuorum nos non tam 7udices voluisti , qxam participes iu-wniri; ut in tuis rebus gestis laudem tecum, dum illas probamus , inveniremus , S tuorum conmiorum bonorum csiae des , qui Hrmatores esse posmus. Idem enim omnes credimur operati, in quo deprehendimκr eadem omnes censere , ct dieiplinae consensione sociari. Cohaeredes semet appellant, videlicet in iisdem suscipiundis decretis authores. Subdunt autem rationes , ob quas edito in Encyclicis decreto si obtemperandum aiuntque etiam ante Encyclicam suisse eandem in Ecclesia Romana servatam doctrinam . Nee hoc nobis nunc nuper consilium cogitatum est, nee bare apud vos ad Uus improbos modo

superisnerunt repentina subsidia , sed antiqva bare apud nos severitas, antiqua fides, disciplina legitur antiqua . Non alia equidem antiqua legebatur disciplina, ni si sub Tephirino

constituta , quando Montanistarum occasione circa gravissimorum omnium delictorum remistioncm mota contentio

est; di Episcopi literis adversus Montanistas editis, Zephirino quid sentiendum esset, exposuere. Discimus hinc, in hisce controversiis priores pro triones , S Encyclica decreta diligenter fuisse expensa . Tandem concludunt, rem hanc, inita constitutaque pace, per omnes Episcopos esseeXaminandam . Quoniam nee firmum decretum potest esse, qkod non plurimorum υJaebitur habuisse con ensum . Epistolam hanc totius Presbyterii nomine scripsit Novatianus, unus de Clero , atque eX ea, praeter argumentorum rationumque pondus, innotescit sedula in hisce Encyclicis edendis animadverco, subactumque examen. Eidem annexuit Martyrum Epistolas, de quibus haec ille. Quomqvam Confessorum quoque , quos bic adbue in carcerem dignitas suae confessionis inclusit , S ad certamen Eυangelicum sua fide in confessone jam glariga semel coron it, literas babens conspirantes cum literis nostris , quibus θυeritatem Evangelicae disciplinae protulerunt , illicitas petitiones ab Ecclesiae pudore revocarunt. Novati a. ni, ac per eum Romani Presbyterii nobilissima dissertissi maque haec epistola priscum morem in examinandis ac uia ratissime Encyclicis sive conditis , sive ad illarum responsionem condendis, egregie commonstrat. Quae enim cyprianus egerit, & quanta cautione in Encyclica perscribenda incesserit, graphice pingit, di nos ex ilja, ubi de Libellatico

114쪽

IIrum eatissa, demonstrabimus : & quomodo insuper concordes fuerint in eadem sententia Martyres, qui ambiguum dissicileque certamen gloriosi & victores evaserant . Nobilis quoque est assertio illa , quae dc Encyclicarum epistolarum est fundamentum, tunc demum videlicet firmum evasurum decretum , quum accesserit consensus plurimorum . XUIII. Monumentum a Iterum ex caussa Ariana petimus, in qua, quum Alexander Alexandrinus Episcopus haereticum hominem , priori Iicet Encyclica damnatum , Antencyclicis tamen orbis Episcopos commovere, turbasque excitare videret , pesti longe 'lateque jam se proserenti, novis remediis occurrendum esse constituit. Id autem ita imprimis praestitit , ut proprium Presbyterium Alexandrinum , di Mareoticum , apud quem grassabatur lues , acciret; unde universorum consilio urgentissima media adhiberentur. Momenta instituti examinis reservata nobis sunt in fragmento a Cotelerio edito, dc Tomo I. Conci Iiorum ab Harduino inserto , in quo sic interlocutum AIexandrum Episcopum legimus . Alexander Pres teris , S Diaeonis Arexandriae, se Mareotae praesens praesentibus, dilectis Fratribus in

Domino salutem . Tametsi jam subscripsistis bis , quae misi ad

Arium, adbortans eum ad abnegandam impietatem, o ad a1 sentienaum sanae Catholicae Fidei , resiumque Venderitis propositum υestrum, oe in dogmatibus consensum EccIsiae Carbo- Ilane ἰ tamen quoniam ad omnes ubique Comministros literas misi de Ario , necessarium duxi vos quidem Ciυitatis Claricos

congregare, vos aurem qui de Mareote estis accersere: praesertim eum ex sebis Cbares , o Pisus Presb3teri , S Serapion , ct Parammoη , o Zosimus , et Irenaeus Diaconi secur; sint A ium, ef Iucrint ab eo deponi, ut es en , quae nune scribuntur, Mυertiis , wserumque in bis coηsensum Ostendatis , o depinilari isti , ου Pisi ausipulatores sitis . Decet enimυero nunc

υos ea, quae a me praescribuntur, S unumquemque eadem tanquam a se praescripta corde retinere . Haec erat in Encycli eis tradendis , recipiendisque cautio , hoc praemissum exa- imo & universis perspectum exploratumque erat , de

eret a fidelibus vulganda , ab Episcopis , dc Presbyteris, quorum erat illa suomet consensu roborare ac confirmare, nonnisil summo adhibito moderamine perscribi, aut recipi consuevisse.

XIX.

115쪽

DISSERTATIO PRIMA.

XIX. Hinc sponte sua ruit mota a Thrasone quodam dissicultas, qui, ut Ecclesiasticae Historiae , disciplinaeque

reconditioris penetralia primis vix labiis attigit; ita Encyclicarum usiim, a nobis primitus in Academia nostra scripto traditum, studiosaeque juventuti propositum audiens , rem haud plane assecutus , asseverare palam non erubuit , Ecclesiam quidem per orbem dispersam , eandem dogma tum prosessionem custodiente in , passivo suo consensu idoneum esse veritatis testimonium : Secus , eandem non nisi in Concilio adunatam, aetivum Μagisterium exercere posse. Ut propterea doctrinale examen in pleno tantum coetu institui possit; Pastores autem in suis Cathedris considentes

jus activum minime habeant, etiam ubi in profitendo quopiam, aut proponendo fidelibus dogmate concordes unanimesque deprehendantur . Adeo in avia homines abripit insanabile illud , ac praeceps judicandi de incompertis ca-choetes. Uerumtamen id ipsum sibi olim objectum , refert 39. Augustinus lib. 2. operis, quod ultimum adversus Iulianum exaravit. Cum enim i Ile Encyclicae adversus Pelagium , ct Coelestium editae, eodem astu illuderet, inquiens activum Ecclesiae judicium in ea minime repraesentari potuisse .uuia rerum est maxima confusio , S stolidorum maxima 1m ititudo. Eripiuntur Eccla e gubernacula rationis, S erecto cor- . na velificatur dogma . Ouod per eam videlicet doctrinale examen minime posset institui. Iuliano responsurus Augustinus , strenuὰ rem omnem explicat : quod & agit lib. q. ad Bonifactum c. I 8. , ubi non absimilem objectionem sic refellit. Sed quoniam dicunt inimicos suos dicta nostra in odism ritatis suscepisse , et toto penitur occidime non minus stultum,

quam impium dogma esse susceptum, S simplicibus Episcopis mne congregatione Θηodi in locis suis sedentibus , ad hoe confirmaηdum subscrip ionem queruntur extortam ἰ eum potius earum profanas υoeum noυitates Ecclesia Cissi es Occidentalis, Sorientalis horruerit. Pergit ostendere, quo examine, quanta que cautione promulgata adversus Pelagianos fuerit per Encyclicam damnatio, & quomodo Episcoporum in suis Cathedris sedentium consensus , di subscriptio Magisterii vicem in Oriente , atque oecidente obtinuerit. Insulsa itaque haec dicteria convellit, coneluditque cap. v It. suid ergo

116쪽

el quod dicunt de simpIDibus Episcopsi sine congregatione Suenodiis suis locis sedentibus, extorta si 'criptio est y Sed de praeminso examine , secutique judicii fide , ac pondere apud primitivam Ecclesiam aliqua modo tantum delibamus , pleniore tractatu id ipsum in sequentibus ita commonstraturi , ut

facile smilia quaevis offendicula exstimari valeant , quae cordatis doctisque viris ludibrium debent; di inania sunt nostris hisce temporibus perfugia quorumdam , qui vim Ecclesiastici magisterii , obtentu Concilii , declinant..

XX. Ut autem probationum summam attingamus, unde unusquisque activum Encyclicarum in decernendo judicium recognoscat , haec cuilibet Encyclicae annecti consuevere . I. Erat ac praecipuum cursoris Dominici fidelitatem & mu nus ex Diaconica diligenti criterio exspiscari . II. Ex no tis, Encyclicae nunquam non annexis, explorare quaenam Ecclesia encyclicam mitteret . Quod diligenti examine factum, adducenda monumenta certum facient. III. Episcopi munus erat Encyclicam postea una cum Presbyterio ad traditam normam exigere . IV. Eadem sic recognita , diligentique collatione cum prioribus prosessionibus, tum in Presbyterio , tum frequentius in Provincialibus, ac Localibus Synodis lectitata & probata , tunc demum , publice recitabatur, fidelibus sequenda proponendo , quae in Encyclica legebantur definita. V. Votadc subicriptiones subjiciebantur Encyclicae , unde in subscribentium dignitate,& votis , examinis pondus appareret. VI. Haec ad vicinas Ecclesias mutuis epistolis dirigebantur,ut omnium consensus, & fidei unitas dignosceretur. Quae omnia sigillatim e X plananda, adstrii endaque sunt , quo facile occurratur dubiis, eorum plerumque mentes occupantibus , qui sacra Ecclesiae monumenta in compendiis lectitare consueverunt. g. VI.

117쪽

D IS S ERTATIO PRIMA' AE. VI. DE ENCYCLICARUM AUT HORIBUS. synopsis.

I. En cIisaram Aulbores proponuηtur. II. Praecipui supremique Enoeliearum conditores sunt Romani Pontifices. III. O tereram Episcoporum En clicae ab illis erant confirmandae.

IV. Adyrisitur id ex Epistola Cleri Romani ad Gyria num , o Gnodica Maximiniani Constantinopolitani ad mea lesiisam. U. Ex Liberii Enoctica , ct episeolis, quas dum

restipiscerent , PP. Ariminenses ediderunt . VI. Sanodica Episcoporum Italiae ad IIbricianos expenditur. VII. Liberii Goelica ubique per Orientem fuit subscripta. VIII. Legatorum ab OrienIe ad Liberιum missorum professio. IX. Ab iisdem in Ariminensem Psevdo.'nodum anathema dimian .X. Assein sua; occidentales Liberio. XI. Illorum literas recitarant in Sanodo Sicula Legati orientalium . XII. Mnodo quoque Hanensi proposuerunt . XIII. Mnodus quaevis, aut Primas moesicam emittebat. XIV. Particulariuin Episto porum moeIicae quo fuerint in aesimis. XV. Marores quoque moesicas crescribebant, quas Episcopi illorum e I gabant . XVI. Imperatores citam eosdem aliquando con

scripserunt. I Dost varias expositas Eneyclicarum appellationes , discucu sum illarum argumentum , dc enarratas praecipuas conis

ditiones praemissi examinis , propius ad iudicium activum in eis dignoscendum accedimus, ac primo quidem de illa. rum authoribus disserendum, quaerendaque ratio est , qua ex priori instituto fuerint ad Ecclesias directae, atque ab eisdem susceptae. Generali itaque assertione dicimus , Romanos Pontifices , praeter Decretales, alias quoque epistolas Encyclicas dedisse . Synodi etiam sive Patriarchales , sive Nationales , sve Provinciales , dc Locales , imo &. Episcopus quilibet in sua Cathedra sedens, & unaquaeque particula

118쪽

DE LITERIS ENCTC. 7s

ris Ecclesia , pro ut ferebat occasio, eiusmodi epistolas exarabant, quum videlicet controversiae gravitas, & fidei disciplinaeque constituendae necessitas, praesertim persecutionum temporibus, Ecclesiarum Antistites permovebat , ut unamime per Encyclicam judicium ederent , omniumque

consensu reprimeretur error, aut nata disceptatio dirimeretur atque adeo in mutuis datis epistolis, in concordi subscriptione di voto, Ecclesiae totius in fide, ac disciplina unitas dignosceretur.

II. Ad Romanum imprimis Pontificem, cui Ecclesiarum licitudo speciatim fuit contradita , spectabat munus invigilandi pro earumdem pace, & unitate; quippe qui in alti sitima velut specilla constitutus, pro fidei unitate sarta tectaque custodienda, sedulo excubare debebat, atque ubi nova emergerent , Ecclesiis quid recipiendum , quidve respuendum inret , per Encyclicas etiam proponere Insignia occurrunt consuetudinis hujus testimonia, praecipue cum vulgatior Encyclicarum usus evasit . Decretalium censum, earumdemque authoritatem ttic minime solicitamus: Sat nobis fuerit , generaliora quaedam Patrum effata ob oculos ponere , unde exploratum sit, quam olim vulgata fuerit &communis hac de re persuasio. Equidem Tertullianus, tametsi Montani partibus jam addictus, recolens Zephirini Pontificis Encyclicam in omnium Provinciarum Ecclesiis pervulgatam , qua Montanistae, docentes inter alia, Moechiae & fornicationis peccatum ex irremissibilibus esse , damnabantur , haec lib. de Pudicitia scribit. Atidis etiam Edictum 6se propositum , ct quidem peremtorium, Pontifex scilicet Maximus , qstod est , Episcopi s Episcopora m , edicit : 'O SMoecbiae, O fornicationis delicia poenitentia stixesis dimitto. Cum vero Encyclicum hujusmodi edictum invidiose perstrinxisset, quod ubique & in omnibus Ecclesiis fuisset pervulgatum , subjungit . Sed hoc in Ecclesia legitar, S in Ecclesia promtnciatur, virgo est. Ex quibus planum est , sitisse imprimis Pontificum , hujusmodi circularia decreta ab Omnibus subscribenda, & suscipienda emittere ad fidem disciplinamque sarciendam . Divus quoque Augustinus de Innocentii rescripto , quod omnium Episcoporuin manus roborarunt , lib. 2. c. I. contra duas Pelagianorum Anton-

119쪽

D ISSE RTATIO PRI MA.

cyclicas epistoIas scribit : Per Papae rescriptum caussa Pelagianorum finita est , totoque Orbe post ejus damnationem damnati suηt, ne Iiseris innocentii tota bae de re dubitatio sublata est. Post hoc Apostolicae Sed is latum judicium , post Episcoporum mutuas concordesque Epistolas, id ipsum docentium, ulteriori examini minime locum superesse, scripsit Capreo- Ius Carthaginensis primas ad Synodum Ephesinam , in qua eiusdem epistola probata est, quando scilicet Pelagiani, Nestorio patrocinante, novum Promovebant examen. Tanta

constanιia , o virtute quibuscumque novis erroribus resistatis, ne bos quos pridem impugnaυit Ecclesia, hisque temporibus repullulantes , Apostolicae Sedis auiboritas , SacerdoIumque in unum consonnus Jententia oppressit, secundae iscipulationis praetextu vox jamdudum abinia revocare videatur Siquis ea , quae jam olini dijudicata sunt, denuo in disputationem vocare sinat, is sane nibit aliud facere censebitur, quam de fide , quae bactenus valuit , ipsemet dubitare . Pelagiani enim spe Oecumenicae Synodi caput erigebant, jamque auxilio freti Nestorii, sperabant in proxima Ephesina Synodo id se obtenturos, ut disputationem caussaeque propriae examen instaurarent . Nulla interim Oecumenica Synodo damnati illi fuerant, sed duplici tantummodo Innocentii I. , di Tosiani Tractoria , quae in particularibus Synodis proposita, atque subscripta, Apostolicae primum , aliarum deinde Sedium authoritate

eorumdem errores praefocaverat . Negat autem Capreolus

in Oecumenica Synodo locum illis instaurandae disputationis debere concedi, cujus rei ineluctabilem continuo rationem suggerit, qua praecedens Pelagiana objectio funditus convellitur. Nam error, Apostolicae Sed is aut horitate, atque unanimi Ecclesiarum calculo per duplicem illam Tractoriam proscriptus , tractatum alium suscipere haud poterat , nisi ad majorem extensioremque probationem. Pergit enim CapreoIus: Deinde ad posteritatis exempIum, ut ea quae, e pro Carbolica fide definita sunt, perpetuam firmitatem ob tinere valeanI , oporaet ea omnia inconcussa, immotaque conserva. 're , quae superiorιbus temporibus a Sanctis Patribus constitutis seni. Nam qui illa perpetuam sabilitutem retinere volverit , quae de Castalicae Fidei ratione flatuerit, is non propria nu. iboritate, sed aκtiquoram Patrum judicis sententiam suam corro-

120쪽

borare debet: ita ut ea ratione , partim veterum, pretim recentiorum decretis , ct sententiis placita sua comProbans , revisam Ecelesiae υeritatem jam inde ab initio ad praesens H iue ιcmpus, simplici puritate, inυiniaque constantia, o aut visate decurrcntem se asserere, docere , o tenere ostendat. Ergo profitetur tOtius Africae nomine Capreolus, integrum jam non esse, post prolatum tanta solennitate judicium , ceu in re dubia , animo hinc di inde pendere , aut recidivae disputationis campum fidei adversariis aperire , cum PeIagianorum deliramenta jam protrivisset Apostolicae Sedis autboritas , Sacerdotumque in unum consonans sententia .

III. Atque hinc quaelibet a reliquis Episcopis perscriptae Encyclicae robur tunc demum obtinebant iuvictum , quum Apostolicae Sedis , & Ecclesiae Capitis suffragium confirmationemque haberent . Quoties enim de orta quapiam controversa Ecclesiae iudicium erat exspectandum , ut omnibus prodesset, atque ex eo fidei, & animorum concensio demonstraretur, necessaria erat capitis adprobatio . Id quod docuit Innocentius I. in responsione ad Patres Africanae Synodi , qui, ut editum a se decretum reliquas per orbem Ecclesias tuto per x agaretur, ejusdem praestolabantur confirmatorium calculum . Patres olim inquit Pontifex non bumana , sed diυina decrevere sententia, ut quidquid in disjunctis remot6que Proυinciis ageretur, non prius ducerent definiendum, quam ad illius Sedis notitiam pemeniret, aebi tota ejus auIboritate , juxIa quae fuerit, pronuntiando firmaretur Scientes quod per omnes Proυincias de Aposaico fonte petentibus resporia semper emanent, praesertim quoties fidei ratio ventilatur. suis arbitror omnes Fratres, o Epiycopos nostros nonisis ad peirum , id est , sui nominis , S M. ris auriarem referre debere , wlut nunc retulis υestra dilectio, quod per tosum mundum posit omnibus icclesiis in commune prodesse . Unde vero Encyclicis pondus accederet, doceat nos Rusticus Diaconus in disput. adversus Acephalos. Recolit ille Cyrillianas adversus Nestorium Encyclicas, inter quas celeberrima it Iasuit, de Pace ad orientales edita . Halce omnes ad plures direxerat, easdemque ab omnibus subscriptas receperat: &tamen voluit Cyrillus, easmet ab Apostolica Sede confirmari . Sic enim Rusticus. Epistolae Carilli ad Nestoriam,

quas

SEARCH

MENU NAVIGATION