De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

IT DISSERTATIO PRIMA

vissimam vigentem persecutionem, &ob Cursorum inopiam, gravia incommoda , quae Ecclesiis imminebant tum ob Libellaticorum audaciam , tum ob serendas necessario Conses soribus suppetias, nec tamen praesentia sua collabenti Ecelesiae prospicere valens , saltem epistolis subvenire constituit. Gnarus autem , Cursorum delectum, inscio Presbyterio , legitime fieri haud posse , gravi urgente necessitate , aliquos ipse delegit, atque Saturum inter alios Cursorem declaravit. Ne autem in spretum Presbyterii elegisse Saturum videretur, extemplo' Presbyteros Carthaginenses Doctores habiti delectus certiores fecit , scribens epist. χ . Sed N illud ad vis literis meis perferee debui, vetente causso , Gero in Urbe eon en-ti , Iiteras me misisse . Et quoviam oportuit me per Clericos seribere ; scio autem vostros plurimas absentes esse, paucos wro , qui

illic suηt, vix ad ministerium quotidiani operis fuscere ; necese

fuit Muos aliquos constituere , qui mitterentur . Publica itaque negotia non nisi per Clericos intimabantur Ecclesiis, eaque potissimum , quae si dei, ac disciplinae custodiam , pacisque vinculum respiciebant. Unde optime censuerunt primi Religionis satores, ex Ecclesiae gremio Cursores esse deligendos . Oportuit , ait Cyprianus, me per Clericos scribere. Horum enim fides , atque integritas cum longe mittentibus Episcopis exploratior erat, qui non nisi probatissimos quosque ad Clerum assumebant I tum minus dubia iis erat, ad quos mittebantur. Quod equidem iaci id conjiciet, quicumque animo repetierit, quaenam esset primaevae Ecclesiae in examine assumendorum ad Clericalem gradum solicitudo , quantumque fideles ejusdem aevi Clericis deterrent venerationis, atque obsequii . XI. Saturi vero, atque optati electionem, in turbulentissimorum illorum temporum necessitate factam, describere pergit Cyprianus . Fecisse me statis Leotorem SaIuram, 'p- podiaconum Optatum consessor m , quos jam pridem communi consilio Clero proximos seceramus : Quando aut Saturo die P ebae semel atque iterum lactionem dedimas , aut cum Pres Ieris Doctoribus Lectores diligenter probarentur , Optatum inter Lectores Dactorem Audientium constituimus : examinanIes, an congruerent illis restimonia , quae esse debent in bis , qui ad Gerum parabantur . Clericatus ergo candidati ante ordinis clericalis

162쪽

DE LITER IS ENCTG.

I 19rieaIis susceptionem in aliquo gradu erant , probandi quidem , priusquam eorii mdem petitiones admitti possent . Quanta porro hinc ad ulteriorem systematis nostri ostensio.

nem eruantur, nemo non videt . Edocemur etenim, publi.

eas hasce Epistolas a Clericis tantummodo potuisse deferri: Delectum autem illorum ab Episcopis quidem habitum, ita

tamen ut praesentes Presbyteros consulerent; absentes , qu rum intererat , facerent certiores : imo nec alios in quavis

necessitate suisse electos , nisi quos praecedens coram Presibyterio examen dignos ostendisset , & jam proxime ad Clericatum probasset idoneos : atque haec omnia Presbyterii illius suisse munera, quod Doctores Presbyteri constituebant. Videmus insuper Episcopi solicitudinem , semet purgantis , quod haec solus in ea circumstantia praestitisset . NibiI ergo

subjungit Cyprianus A me a retibus sebis factis est , seου

quod jam pridem communi consilio omnium nostrum coepreas , neco flame urgente , promotum est . Promotio autem isthaec Saturi ad deserendas Encyclicas passim apud eundem Antistitem occurrit ; eaque mente i m. primis facta deprehenditur , ut vel quae spectabant Lapsorum caussam , eo aevo vexatissimam , vel quae Novatianum Schisma , denuntiarent . Quod idem plane est , ac delectum eundem Dominicum Cursorem Encyclicarum , quae ad controversias illas eliminandas a Cypriano, aliisque Episcopis mutuo fuerant editae , ut in sequenti Dissertatione expendendum . Legantur interim Epistolae S. Cypriani 32. 3I., dc Is in quibus Saturi, latoris Encyclicarum , fidelitas , atque industria commendata pressius deprehenditur . XII. Dominico eidem Cursori concredebatur Encyclicarum custodia , ut Episcopis , Clericiique eas exhiberet, unde Ecclesiarum consentum possent dignoscere. Nec immerito Clericis cursoribus provincia haec de mandabatur,qui subscriptas epistolas exhibentes, simul etiam testari poterant Ecclesiarum , quibus tradiderant, di a quibus mutuas subscriptas Encyclicas receperant , sententiam consensumque . Tanta porro erat muneris hujus dignitas, ut qui ex Cursoribus lieitudinem hane susceperant, iidem ab Episcopis facultatem obtinerent, qua exscribere volentibus copiam sacerenteX scribendi , quatenus hae ratione unanimitatem Ecclesia

163쪽

rum omnes agnoscerent . Iccirco Cyprianus epist. 32. de epistolis emanatis in praefatis controversiis verba faciens, hortatur omnes, ut exemplaria, per Provincias disseminata, legant, relegantque , & commodioris lectionis gratia , addit. suam-υis o Saturo Lectori Fratri nostro mandaverim ; ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem , m in Ecclesiarum satuquoquo modo interim componendo , seristur ab omκibus una , ct fidaeon ensio . Recte profecto . Quod enim omnium maximε innotescere oportuit , occultari non debuit : Imo cum Eneycli- eae eo scopo emitterentur, ut omnes unam, et fidam consensionem agnoscerent, merito e Ciero constituti sunt, qui easdem servarent , cupientibus ostenderent, darentque exscribendi facultatem . Similiter quum idem Cyprianus tunc Cleri Romani responsa circa Lapsorum caussam accepisset, monet respondentem iis, quae & ipse iacienda decreverat, aliaque publicae utilitatis tractantem Carthaginense in Clerum, apud quem epistola illa servabatur , hoc rhodo : Ers exempla epistolarum traηseribere , S ad suos perferre wluerint, facultatem transcriptionis acciρiant . Ex quibus omnibus non parum lucis adfertur iis , quae in superioribus de Diaconica , ejusque necessitate disputavimus . Quum enim tanti interesset , ad fidei integritatem , animorumque concordiam servandam, agnoscere, quid in Encyclicis fu i stet constitutum , cumque illas Cursores plerumque ipsi custodirent in authentico , plurimum quoque intererat , ut Cursores diplomate sacro muniti, Provincias pervagarentur , certique universi essent tum de fidelitate , tum de munere, ad quod obtinendum tanti examinis praeparamenta Episcopi eligentes censuerant

praemittenda.

XIII. Vu Igaris tamen obtinebat consuetudo , ut Diaconi ipsi Domini et Cursores essent, ei silemque ex officio solicitudo haec committeretur . Cuius rei innumera praesto esse

documenta , nemo ibit inficias, qui ad Encyclicarum Iatores animum adverterit . Quemadmodum autem Eneycli

carum sorma , ita quoque Dominicorum Cursorum ratio ab eodem fonte manavit . Idem enim D. Paulus di Eneycli eas scripsit, & per Tychicum Diaeonum apud Ecclesias recitandas transmisit. Seio equidem in vulgata Scriptura legi,

Ministrum Tychicum ; sed in Graecis Codd. vox

legitur ν

164쪽

DE LITERIS ENCT C.

Iegitur, quae tametsi dc Ministrum , & sacro Diaconatus ordine insignitum significet ex aequo,& generatim nihilominus apud S. Paulum de Diacono ordinato id esse intelligendum, probat ad eum locum S. Iohan. Chrysostomus. In quam sententiam eo hibentius adducor, quod eam abs assidua Ecclesiae praxi videam confirmari, iuxta quam , ubi licuit, Diaconi ad id muneris nunquam non sunt adhibiti . S. Ignatius etiam , ut in reliquis , ita in hoc quoque Magistros suos est aemulatus . In epistoIa enim ad Philadelphios, hortatus, ut Dominicum Cursorem eligant, Diaconum eligi iubet, scribens num. IO. Quoniam secundum orationem vestram , o secundum viscera , quae babetis in Christo Iesu , nuntiatμm est mihi, pacem habere Ecclesiam Antiochenam , quae in Gria est : Decet vos, ut Dei Ecclesiam , eligere Diacoxum , qui obeat ibi legationem Dei, ct eum illis in unum congregatis simul gaκdeat , ct glorifices nomen. Mox autem seligendi Cursoris officium , dignitatemque subjungit. Beatus ille is yesu Christo , qui digκus

habitus fuerit ejusmodi ministerio . Burrhum quoque Diaconum suum, re Cursorem eadem emphasi ex tanto ministerio commendat in epist. ad Smyrnaeos. Salutat υos maritas Fratrum, qui sunt in Troade , unde seribo υobis per Burrbum, quem missis cum una cum 'besis Fratribus vesris , qui omni modo me re ocillavit . isqve minam omnes illum imitentur , qui est exemplar Diυini ministerii . Dixerat supra , epistolarum latorem esse , dicique Dominicum Clar rem ; hic ejusdem ossicium, Divinum ministerium vocat , atque in Burrho exemplar reliquis Domini eis Cursoribus imitandum proponit. De eodem in epistola ad Ephesos n. 2. scribit . De Burrbo autem conservo meo secundum Deum , Diacono vestro in omnibus benedicto , oro ut permaneat ad honorem vestri ,. Episcopi. Quo loci S. Martyr Burrhum, Cursoris munere defungentem, non ideo tantum felicem , beatumque asserit , quod Diaconus es et

erant enim re alii multi in eodem gradu constituti sed quod

in hocce ministerio , quod Angelorum est , supremarumque Virtutum, paci in Eeclesia fovendae , ineundaeque etiam concordiae operam locaret suam . Atque ab his temporibus Encyclicae epistolae , paucas si demas, a Diaconis Cursoribus ad Ecclesias suere perlatae , ut vel earum praenotationes insipiciendo, prorsus est in numeraso . XL U.

165쪽

DISSERTATIO

XIV. Enimvero doctrinae examen , & Diaconatus susceptionem praemitti necessario debuisse , anteaquam Cursoris Domini ei munera quis obiret, Iiquet ex Philostorgio in Eeclesiastica Historia, quo reserente, Haeretiei ipsi haud aliter Cursores suos ad haec ossicia assumsere, quam delemi primum& examine habito , per Diaeonatus susceptionem probatos vidissent . Eunomiani enim , tametsi Arianorum successores, qui purum putumque Arianismum propugnabant , hostesque Homousianorum erant insensissimi, videntes nihilominus mittendos Cursores, ex communi receptaque Ecelesia. rum consuetudine, non nisi praedictis conditionibus munitossore recipi dos , disciplinam eandem minimὸ praetermis runt. Philostorgius itaque , Eunomii indole, studiisque relatis , enarrat Eudoxum , Arianorum tunc primipilum , Sedisque Antiochenae invasorem, meditantem novas adversus CathoIicos , di Semiaria nos fidei formulas ad Ecelesias emitistere , Eunomioque ministro , atque Cursore uti , eundem

ad Diaconatus ordinem promovere decrevisse. Notat autem Eunomium , non nisi emenso doctrinarum curriculo, Diaconatum sit epime. Scribit xnim l. 4. c. s. EudoxumEunomiam ad Diaraxataem promovis ipsum vero , priusquam accurare ad δε-firinam pervinisset, ministerium non suscepisse . Quum autem Basilius Ancyranus, Semiarianorum dux, Ecclesiis ubique dispersis perfidiae Ariminensis formulam , Imperatoris Constantii potentia fretus, imponeret suscipiendam , Eunomius tunc iam idoneus factus, atque Antencycli eam Eudoxi ad Constantium , S ad Ecclesias perlaturus,ordinationis munus accepit , ex Philostorgio ibid. c. 8. Non malto post vero, qnam Eunomius fama aecepisseι ea, quae a Basilio acia fuerant , Antiochiam profectus , OrdisaIiωem Diacoxi suscepit , Legi que ad COUa,riam missus est , qui decretum solveret. Itaque in Dominico quovis Cursore prae requisita sunt examen , doctrina , studium, & eonsecratio Diaconatus. Unde manet illustratum quod ex PauIo , & Ignatio asseveravimus , qui Divini Cursoris delectum, summa adhibita sedulitate, ac peculiari electi nis forma , ubi consiliarii adessent doctores Presbyteri, fieri

oportere decernunt.

XV. Neque perperam, sed iure optimo Doctrinae studium in deligendo Cursore attendi voluere Sanctissimi Episcopi.

166쪽

Ut enim a let ubi partium studia , ac praejudicia vigent, intimata Ecclesiis per Cursorem Encyclica , qua motae quaevis

controversiae definirentur, pronum erat oriri, aut a male seriatis hominibus dubia excogitari . Qui autem amovere

illa, ut par erat, Diaconus Cursor potuisset , subsidiis , ladjumentisque doctrinae non prae habitis, atque antea comparatis λ Hac sane de caussa factum est , ut istiusmodi Cursores Presbyterio adessent , quoties cum Episcopo urgentiores

fidei, aut morum controversiae ad examen revocabantur. Atinque de his intelligenda est Caldonii Episcopi, qui Decimo successerat, phraseologia de Diacono subministrante Presbyterium , apud S. Cyprianum epistola i9., in qua Caldonius acta Martyrum Cypriano , & Carthaginensi Clero renuncians , inter reliqua scribit. Ergo Felix, qui Pres teriamsubminifrabat sub Decimo, proximus mibi υicinns plenisis cenmit eundem Felicem ) ει υistoria cognita ejus , ef Lucin fidi Ies extor. res fa ti, reliquerunt m segmnes , quas πνυ Fiscus tenes . Felix , cum sub Decimo , Caldonii in Episcopatu praedecetare, tum ipsi Caldonio vicinus, eidemque cognitus, subministrans Presbyterium dicitur , quod velut Scriba adesset, ad Presbyterii acta excipienda, dc conservanda . Nostram hanc expositionem confirmat id, quod Iegimus in epist. Io'. S. Leonis , oad quem Ravennius Arelatensis Primas pro controversia limitum Primati alium direxerat Petronium Presbyterum, &Regulum Diaconum . Quum enim ann. so. ob motas ab Eutychete turbas, Presbyterium cogeret Pontifex , voluit, ut disceptationi interessent , adstarentque praedicti a Ravennio missi . Ita quippe epist. lio. Diιὰ filios nostros Petronium Presb-terum , ct Regulum Diaconum in Urbe tenuimus , quoninm es de nostrabac gratia merebantur , et fidei, quae nunc qMorumdam errare incessuur, rario postulat. Voluimus enim eos nostro interesse tra- finiui , es universa cognoscere , quae per te cupimus ad omnium Fratrum, eg GH acer dot m ηostrorum notitiam pervenire. Hoc di-

Iesilani tuae specialiter delegantes, ni sesicitudine υigilantiae tuae, Epistola nostra, quam ad Orientem pro fidei defensione direximus , vel sanctae memoriae serilli , quae vestrissensibri tota concordat, universis Fratribus innotescat, ut certiores Esem contra eos , qui Incarnationem Domini pravis persuasionibus aestimant temerandam , Dirituali se virtute praemaeviant. Optimo sane consilio

id Diuitiam by Cooste

167쪽

DISSER TATIO PRIMA.

id factum nemo non perspicit. Quam enim sinceram de mysterio illo, ab Eutychete impetito, fidem in Presbyterio ex-pIanatam audierant Dominiet laudati Cur res, eandem in

regressu, varias Galliarum circumeuntes Provincias testari poterant , receptique dogmatis unanimem Prosessionem commodius denuntiare . XVI. Receptissimam eandem consuetudinem testatam sa-cit laudatus Pontifex in epistola 3 I. ann. 3 - Dioscoro data .

Possidonius Diaconus Alexandrinus sub S.Cyrillo,& Dioscoro, fimulque Divinus Cursor, saepius Romam directus fuerat ad Encyclicas Cyrilli , sive quam adversus Nestorium

emiserat, sive alteram celeberrimam Pacis, deserendas , nec non alias fortasse in canta Theodoriana editas, quae eodem tempore coepit agitari. Ad negotia expedienda, Coelestimis,

Sixtus, ae deinde Leo , praesente ipso Possidonio , saepius Presbyterium contrahere voluerunt , qtulari in hisce Legationibus Presbyter iam esset Possidonius. Iccirco scribit Pontifex: Remeanti filio mineo Possidomo Presbatero baxe ad Fraternitaιem tuam epimIam dedimus, qκi nostris Processionibus , edi Ordinationibus frequenter ivierfuit , ct tollas ad nos missius , quid in omibus

cis, aliisque Conciliis, ubi gravis aliqua controversia finienda erat , Epi opus quilibet Dia cocium siuii menceptorem ducere consueverat, qui ipsi in Concilio adeget, imo&actis una cum ipso subscriberet, ut redux , quae audierat, & subscripserat, certius posset attestari . Quapropter in Cone illo Are. laten fi I. , Constantini iussu in caussa Donatistarum celebrato, per fingulas serme subscriptiones Diaconi occurrunt subnotaei . Atque hinc Apostolica Sedes , quovies in Oriente ce-

Iebrabantur Concilia, quibus juxta morem receptum,de quo sit pra , occidentalium duo, aut tres tantum intererant, Diaconum inter illos mittere consuevit , qui actis subscribe.ret , atque in regressu o identalibus Episcopis eadem renuntiaret, quorum ipse testis adsuit, adjutor, atque subseriptor . Diacono tandem Ecclesiasticae quoque tradebantur Chartae, quo tutius nemo de earumdem authenticitate testari poterat,

quippe qui & in Encyclicis condendis auditor, ct in denuntia ndis Cursor,dc in asserendo EccIesarum consensu securissi-rmis testis adesset . Quotiescumque itaque Episcopi fidei ex

168쪽

DE LITERIS ENCTC. D. I

positionem aliquam suscipiebant, quam profiteri tenerentur,

id serh moribus receptum erat , ut Diaconus Proprium nomen

adscriberet. Exemplo est professio fidei , quam Paulinus An tiochenus, postquam suscepisset Synodicam Concilii Alexan drini , magno consensu emisit , atque E. in Tomo I. Concit. pag. 73 3. Ad calcem vero habet: Ego carierius. Haud dubiὰ Antiochensis Diaconus, qui chartam a Paulino susceptam esse, subscriptamque attestabatur. Eodem respexit Eusebius Vercellensis, quum in epist. ad Gregorium Boeticum, apud Hilarium in fragm. pag. I 336. sub finem scripsit. Salutaηι

te omnes, qui mecum Junt, maxIme Diaconus. Ille utique, cui custodia chartarum Ecclesiasticarum erat contradita . Occurarit in aliis infra censendis epistolis inter salutationes plerum que simplex Diaconi nomen , ut intelligeretur, huiuimodi scripta a Diacono vel exarata primum , vel postmodum ad Ecclesias delata,vel etiam in Ecclesiasticis Archivis custodita. XUII. Atque ob id etiam Diaconica in Cursore Divino, ut supra diximus, requirebatur, qua officium obiturus , di tuto recipi, di parata Christianis omnibus, eoque magis Diaconis Cursoribus , hospitalitatis officia posset experiri . Non secus enim ac in Imperio cursus erat publicus , nec illo Cursores ad itinera uti poterant , nisi diplomate , quod Tractorium vocabant , unde Tractoria epistola dicta est , muniti

incederent : Ita qui ad tantum ministerium eligebantur , idonei aptique per Diaconicam erant reddendi , ut Ecclesiae illorum munus , dignitatemque in Diaconica agnoscentes, Encyclicam reciperent , & Cursorem consuetis officiis prosequerentur . Equidem in Politicis tanti fiebat.cursus publicus , ut hunc solus ipse Imperator concederet , ac ne Proia consules quidem hanc sibi iacultatem arrogarent . Exstat Plinii ad Trajanum epist. 2 a. l. IO. , in qua vir Trajano summa necessitudine , familiaritateque conjunctus , maximaeque Provinciae Praesectura ornatus, veniam submissE , Sanxie petit , quod Uxori suae , quae mortuo avo ad amitam se se qua incitissime conserre debuerat, ejusmodi cursus secisset copiam. Unde subdit . Usque in boc tempus , Domine mi, neque cuiquam diplomata commodavi, neque in rem ullam , nisi tuam mis , quam perpetuam servariorem meam qnaedam necessitas rupit . Nec omittendum hic ejusdem rei .alterum docu-

mentum

169쪽

DISSERTATIO PRIMA

mentum , quod exhibet Aelius Capitolinus in Aelio Perti nace , qui electus Praefectus Cohortis Praetoriae , proinde aque alterum ab Imperatore locum adeptus, diplomate tamen destitutus , pedibus iter facere , atque alio commigrare coactus est. Dein Praefectus obortis in Q riam profectus, L. Aure- is Imperatore , nc Praeside riae, auod fine aiplomate cursum usurpaverat, pedibus ab Antioebia ad legationem suam iter facere eoa iusta . Quo , similive modo Diaconica, ut reor, conficta, i Diaconum illum Gallias circumcuntem , & ubique exceptum , Leo Magnus gravi comprimendum animadversione decrevit in epistola Io . ad Ravennium data . Circumspectum te υolumus eme , atquI solicitum , no quid sibi Nectenda possit υindieare praesumtio , quae rem aditum falsa subreptisu reperit,

ad majorem se temeritatem nomine usurpatae dignitatis extendit. Petroniam m quendam υagum, S erroneum ceria nos Clericorum

tuorum suggestione didicimκs per Gallias se nostrum esse Diaconum jactasse , S sub bujus bonoris obtentu,divae6as brius Proυinciae Ec-

cIesias circuire . Cujus audaciae ram nefandae Dilectionem tuam , Frater ebarissime, ita volamus obviare, ut eum,admonitis etiam

totius Pr inciae Episcopis, in sua falsitate detectum , ab omnium Eeelsarum communione , ne ulterius boc usurpet , expaIas. Petronianus itaque falsa subreptisae aditnm reperit, utique ficta Diaconica, & velut honoris, dignitatisque obtentae tessera , diversas Galliarum Ecclesias circuibat . Diaconicam exgo, quotquot obtinebant Cursores, iidem & summo honore , &omnibus hospitalitatis officiis ubique cumulabantur . XVIII. Erat autem di altera Cursorum Dominicorum praerogativa, ut non minus at Civiles, Encyclicas,mutuasque epistolas qu meelerrime deserrent . Icciteo Sardisensis Synodus ad praepedienda frequentia Episcoporum ad Imperatorem itinera , quae cum Ecelesiarum iactura fiebant , quandoque etiam non sine praesentis Episcopi dede .core , sanxit . can. 8. , ut si negotia in comitatu expedienda habuerint , per Diaconum suum mittant , quia persona Ministri inυidiosa non est, s quae impetrarit,eelerius poterit referre . Diaconi ergo proprium erat deserre epistolas, ct celerius referre. Canon quoque I X. legatur, ubi de epistolis Diacono misso datis L quas & commendat itias vocat J nt ab Episcopis ex.ciperetur .

170쪽

XIX. Quae porro dignitas, qui honor Dominicorum Cur-j sorum abIgnatio passiim,& laudatis Patribus annotatur,& commendatur , quantus posterioribus etiam esset temporibus, colligi facit E vel inde potest , quod ex iis plurimi , qui ossicium

hocce gesserant , ad maximas Ecclesiae dignitates sint evecti. Hilarus , qui Romanae Ecclesiae Diaconus , & Cursor, Dogmaticam S. Leonis primus in Orientem detulerat, Ponti sex deinde electus est. Hermes delectus a Narbonensi Archiepiscopo Archidiaconus, ut ad Leonem Magnum varias ortas controversias deferret, primo Bituricensis , Narbonensis deinde Episcopus fuit electus , de quo Martyrolog. Gallican. 7. Kalendas Novembris. Ita Eusebius Diaconus ad Laodice nam Ecclesiam tandem assiimius fuit , qui pridem missius a Dionysio Alexandrino legitur cum sua adversus Paulum Samosatenum Encyclica . Ut propterea de Cursoribus hisce illud Ci. ceronis l. 3. de Leg. s. non incommode dici possit. qui brae imperat, paruerit aliquando necesse est, qui modese paret, ω- detur qui aIiquanao imperet, digos esse. Hinc Paulus actione II. Synodi VIII., Hard. Tom. V. pag. 731., memoratus,qui Archiepiscopatii exciderat, ad quem illegitime a Photio fuerat evectus, ob praeclara tamen merita, ct Nicolai Pontificis coma mendationem , Codicum hujuscemodi custos ab Ignatio Pa triarcha creatus est . Praestat id Anastasii verbis audire in annotationibus ad eandem Synodum , ibid. p. 942. . Paulus isse obiepiscopus quondam fuit δε motio consecratus : sed quia eum cereris , qui δε Pistio manus impositionem suscepere , secundum sententiam Papae Nicolai condemnatus est ; quoniam is erat utilis, pro consolatione damnationis, ab Ignatio Patriarcha Carto laxesseritus est : Scripserat enim S Papa Romanus, ut alia illum , excepto Sacerdotio, quantacumque vellet, dignitate ditaret. Quanta porro emet ea dignitas , paucis complexus est ibid. Anastas

Carto Ilax interpretatur chartarum custos . Fungitur autem oscio Canophlax apud Ecclesiam Constantinopolitanam , quo Biblio- Ihecarius apud Romanos. Indutus υidelicet infulis Ecclesinsticorum Ministrorum, S agens Ecclesiastica cuncta prorsus obsequia, exceptis illis solis, quae ad Sacetaotale specialiter , ac proprie pertinere probantur cleium . Sine ilio praetcrea nullus Praesulum , aut Clericorum aforis veniens, in conspectum intromittitur , nullus Ee- .clesiastico conventui praesentatur , nullius episola Patriarcbae

mi sa

An. C.

SEARCH

MENU NAVIGATION