De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

3 9 366

Illi ergo cum responsiua ad Synodi Antiochenae Eneyelieam mitti a Dionysio potuere, ut voce, & paraenesibus catholicum dogma propugnarent. VII. Post Synodum Tyriam, in qua a factiosis Eusebianis bellum adversus S. Athanasium est conclamatum , comis plures hine di inde epistolae missiae sunt. Scribebant Eusebiani, ut Athanasium legitime ob crimina depositum ostenderent , conflatasque in illum calumnias comprobarent :Catholici vero , ut illius, di simul fidei quam susceperant caussiam propugnarent. Iulius cum occidentalibus utrius- qtie partis scripta ad trutinam revocans , Athanasium in Synodo Romana innocentem declaravit. Eusebiani hine delegerunt Macarium Presbyterum , Martyrium , & Hesychium Diaconos , qui epistolas deserentes , di quaerimonias, Pontificem , atque occidentales Antistites adversus Athanasium excitarent. Adsuere quoque S. Athanasii Presbyteri, &instituta concertatio est . Summam illius hoc modo repraesentat Iulius, ibi p. 7 I. in Apolog. ad Constant. Vestri Iegati , Macarius nimirum Presister, S Mart rius Hesebiusque Diaeoni nullo modo eum buc venissent, pares Presisteris ab Albanam missis , ae semper ab illis conυicti refutarique, Concilium indiei a nobis postuIarunt, Iiteras que S ad Eusebianos, ct Albanasivm AVexaηdriam, quibus con carentur, mitri, ut coram omnibus justo judicio de caussa cognosci posset: tum enim se de Asbanasio probaturos, quod jam nequirent . Publice enim coram nobis Mariuerius , o Hesebius refellebantur, Albanasii Pres teris bona eum fiducia alacriter re eηtibus. Marurius υero cum fuis, fi vera dicenda sunt, ubiqκe profligabatκr , ac proinde Concilium generale postulavit. VIII. Eadem ratione post Synodum Ariminensem Ualens , & Ursacius , qui occidentales coegerant , suscipere perfidiae formulam, epistolas ad alios quoque, qui non interfuerant , direxerunt, ut subscriberent. Exstat Synodi Singe dunensis est Civitas in Hungaria in seriori, hodie Si-gedin epistola , quam reservarunt fragmenta operis Historici Hilariani pag. i 36o. In ea primo asserunt, omnes occidentis Episcopos assensum praestitisse , eat etiam inliso Oe:entis Episcopi consenserunt. Sed Patribus, hasce omnes epistolas in ea Urbe, & conciliabulo discutientibus, Iovinia

182쪽

nus Diaconus, & Martyrius Subdiaconus retulerunt Germinii consessionem , de qua subdubitabant illi autem Cursores suisse videntur,ab impostoribus delecti ad hanc sormulam intimandam , dc subscriptiones extorquendas 2 Postulant proinde Patres ab eodem Germinio , ut distincte propriam opinionem scripto prodat & ita epistolam claudunt . Haec per Secundianum Pres terum , Pallentium Lectorem , ct Candidianum Horesam transmisimus charitati tuae. Presbyterum quidem dirigunt, ut reluctantem Germinium disputatione convincat; reliquos duos velut testes , ut reor, novae emittendae professionis, si sorte ad hanc induci Ger minius potuisset. Grande enim Arianis erat perfidiae emolumentum , s Germinium , quem , ut Hilarius disserit in lib. adv. Auxentium , socium impietatis habuerant , quem que catholica professione apud eundem Hilarium ibid. pag. Iis'. exstante, resti piscentem viderant, denuo ad propria

castra reducerent.

IX. Ioviniani Haeresiarchae damnatio , & damnationis facta per epistolam intimatio , quam ad Italiae Episcopos Doctores Presbyteri Romanae Urbis detulerunt, luculentissimum suppeditat documentum prisci ejusdem moris, quo cum Encyclicis mitti Presbyteri eonsueverunt. Quis fuerit vinianus, quive ejus errores, prodit Hieronymus in duo-us Iibris adversus ipsum editis , dc S. Augustinus de haeres. c. 81. Errores ab ipsis Hieronymo fortasse Siricio denun. ciati, Pontificem compulerunt, ut ad examen revocatos damnaret . Exstat epistola , quae tametsi in vulgatis Conciliorum collectionibus ex Isidori editione legatur cum epigraphe ad diversos Episcopos: In collectione nihilominus Isidori ejusdem MS. , qua etiam usus est Baronius, di exstat hodieque in Vallicellana Bibliotheca , legitur : Sirisius universis Episcopis . Rem itaque aggreditur Pontifex ab usu epistolarum Pacificarum, quas ab Apostolica Sede recipiebant Episcopi. Optarem semper , Fratres obarissimi , dilectis. nis S pacis υestrae sinceritati gaudia nunciari , it aut vicissim discurrentibus literis , sospitatis vestrae juvaremur indicio. Ex quo discimus, quod quemadmodum in Paschalibus Encyclicis quandoque de nunciabantur, dc oppugnabantur Errores,

ita in Pacifieis quoque id fuerit observatum , de quibus ma-

nisest ε

183쪽

ni seste loquitur Siricius . Ioviniani deinde recensitis erroribus , addit. Facto ergo Pres terio, confluit doctrinae nostrae , id est, Grisianae Legi esse contraria. Unde Apostolicum secuti

praeceptum , quia aliter Pam quod ccepimus, annuntiabant, omnium uUrum ιam Pres Ierorum , ct Diaconorum , qMam etiam

totius Cleri una fuscitata fuit θηrentia. vel ut alii Codices legunt . inam scitote fucte senteηriam , ut Iovinianus , Auxentitis, GeniaIis, Germinator, Felix, Plotinus , Martianus , Ianuarius , oe Ingenisqus, qui iacenIores novae baere sis , ct blasphemiae imenti sant, Diυina Sententia, ct nostro jMdicio in perpetuum damnati, exIra Ecclesiam remanerent . Ad Encyclicum hocce decretum Provinciis intimandum, Romanae Ecclesiae Presbyteri delecti sunt, cujus delectus motiva in hunc modum proponuntur. Quod custodisuram sanctitatem υestram non ambigens, baec scripta direxi per Fratres , ct Compresbyteros mros , Cresentem, Leopardum, oe Alexandrum , qui religiosum

oscium fidei pα r spiritu adimplere ferυentes. Postrema haec verba , quibus illorum fidei zelus commendatur, id quod

dicebamus certo confirmant, eos videlicet directos sutile ad defensionem deeretorum, atque ad errorum resutationem ,

suscepta etiam disputatione , faciendam . X. Ex epistola, quae unica exstat, responsi va S. Ambro. sit, quaeque Iuculenter ostendit, septemdecim ampli mimas Provincias tunc Episcopo Mediolanensi subiectas, Eneyclicum Siricii decretum subscriptione firmasse, colligitur imprimis harum mutuarum epistoIarum usus, dum omnium nomine ita aggreditur. Recognovimus literis sanctitatis tuae boni Pasoris excubias , qui diligenter commissam tibi januam

serves, o pia suisitudine Christi ουile custodias, dignus quem es Domini direxi ct sequantur, ct ideo quia nosti Oυieu-Ias Cissi, Iupos facile deprehendis, ct occurris quas proυidus

Pastor , ne si morsibus perhaiae suae , fer alique allulatu Domin iacum Ovile dispergant. Laudamus hoc, Domine Frater dilectissime, o toto ceIebramus affectu . Errores deinde recensent , dilurgentissima brevi animadversione rationes addunt, quibus prava singula Ioviniani dogmata perstringuntur: denuntiant ipsum quoque Imperatorem exsecratum fuisse errorum authores , concluduntque missos Presbyteros id egisse demum, ut pravitatis sequaces damnarentur . Quam o clementssmus

184쪽

DE LITERIS ENCTG. I i

exsecratus es Imperator, es omnes qui illos υiderunt, quasi quaedam contagia refugerunt: sicut testes sunt Fratres , ct Ompresisteri nostri Crescens, Leopardus, ct Alexander, sancio semen. res spiritu , qui eos omnium exsecratione damnatos Mediolanensi ex Urbe quasi profugos repulerunt. Sequebantur Episcoporum subscriptiones, quorum tamen nomina exscriptorum negligentia nobis invidit. XI. Hos, ut reor , mittere suadebat Basilius in epist. 48. II ad S. Athana sum . Quum enim in aliis epistolis Orientis statum exposuisset , hortatur ut Legatos dirigat ad Occidentis Episcopos, qui literis suis orientalera excitent ad discordiarum occasiones relinquendas tum circa dogmata , tum circa disciplinam . Asserit quoque aptiorem ipso esse neminem, & subjungit . Innumeros illos , quos pro pietate Iu- 'listi labores , uno isto opere confirma. Viros aIiquos EccIesiae tuaσpotentes in dolirina sana ad Occidentales Episcopos mitte , qui quibus calamitatibus occupemur , ae premamur , illis exponant. Instrue illos forma narrandi quis ut tur. Epo Samuel Ecclesiis. Pete graIiam a Domino. Mnemo non aliquod pacis infer , ct relinque Ecclesiis . Scio quam langueant epistolae ad conferendam operrem ranto negotio. Verum neque ipse aliorum solatio , ct ad-. jumento opus babes , non magis quam Azbletarum dexterrimi puerorum. acclamatione o heque nos ignorantem docemus , sed sedulo ae satagenti impetum conandi intendimus . Ad reliquas quidem Orientis res opus forsan babebis S plurium cooperaIB-ne , oe necessarium fuerit exspectare eos , qui ex incidente venturi sunt. Tanti faciebat Basilius harum epistolarum concordiam , qua feliciter cedente, post Athanasii classicum, victoriam certo sperabat, si Pres teri potentes , di edocti formam Athanasianam , occidentalibus proximas orientis jamaras aperirent. In epistola quoque s 2. ad eundem data, quum commendasset Athanasii relum in edendis hisce mittendisque Encyclicis , subjungit Basilius . Et jam quoque e Sacro Gleri tui coetu missum venerandissmum Fratrem Petrum multo cum gaudio excepimus, bonumque peregrinationis ipsius Iaborem probaυimus , quem juxta dignitatis tuae mandata exequium es e se , conelliaris quae erant contraria , S cofvn lis , quocerant divulsa . Haud aliter Damasus celebrem Tomum, qui 37 dicitur occidentalium, transmisit ad Illyricianos per Elpi' dium Di im

185쪽

DISSERTATIO PRIMA.

dium Presbyterum , aut Episcopum , ut aliis placet; qua de re accuratius in Commentariis ad Patrum Chalcedon. Αdlocutionem tractabimus. Id autem agebat Pontifex, ut illi Episcopi, qui cum aliis XXXIV. Asianis Episcopis ad sociati , Eneyclicam Lampsaceni Concilii suscipere detrectabant, ad meliorem frugem , si fieri aliquo modo posset, traducerentur. Synodum iccirco celebrarunt Illyriciani, &ad Asianos Synodicam scripserunt, in qua de Elpidio. Pluribus aut vos scribere noluimus , quia missus est unus ex omnibus Domi-, nas noster o Commixister Elpidius, accuraιὸ exploraturas praeo dicationem vestram docebit vos veram fidem praedicare . XII. Ad Concilia proinde Presbyterum semper dirigebat Apostolica Sedes, qui praeter legati munera, doctrina di industria fidei , disciplinaeque caussam tueretur . Equidem Presbyteros ad id missos eo munere pro dignitate functos , testantur acta Ephesina praesertim, atque Chalce

donensia.

F. XI. DE PONTIFICIS, PRIMATUM, ET METROPO - .LITANORUM OFFICIIS IN ENCYCLICA QUALIBET SUSCIPIUNDA.

Synopsis.

I. Ratio disquisitis is proponitur. II. moericae ad Apostolicas Ecclesias dirigendae . III. Apostolicae Romanae sedis sevientia praesertim expetita. IV. Id in caussa Eut ebetis ex Perro Chosologo expenditur. V. Hinc recta Arelatensia , ct Sardit ensia dirigantur ad Pontifices confirmanda . VI. Baiasti testimoniism in caussa Scbi maris A tioebeni expensum . VII. Rem is infit ad Basilii literas responsi m. VIII. Ea-oeliear a Romana Sede seu conixas , sea probatas Suffraga. ne is intimabant Metropolitani . IX. Id ex Victore Pori. in Paschatis coarr ersia experium. X. EL ex epistesa Coelestim ad Nestorium data . XI. Cuses ponderis esset apκd Suf

186쪽

fraganeos Metropolitanorum τonsensus. XII. Expenditur formula, qua Arsenius , ef Sebismatici Meletiani ad unitatem sunt recepti. XIII. Deponitur in VII. Brado Naebuiensis Episcopus , qκοd susceptam S. Germani Enocticam Metropolitae suo non intimasset. XIV. Enoclicae in Metropoliticis obiυis se Mae. I. Is non indiligenter disputatis , quae ad Diaconos, Cur- I sores Dominicos, spectabant, oc ad Doctores Presbyteros, illis quandoque sociatos tum ad Encyclicam desere dam, tum ad id propugnandum , Quod communi sanciebatur consensu , methodica ratio postulat, ut de personis in-ὶ uiramus, quibus tradebantur Encyclicae, ut propria subcriptione roboraretur, quod erat definitum, idemque peculiari quadam ratione ab Ecclesiarum Pastoribus subjectis fidelibus promulgaretur, fide obsequioque suscipiendum. Cum enim Encyclicae ex scopo suo, & fine respicerent unionem animorum , fidei unitatem , unam dogmatum retinendam professionem, & imposiorum commercia evitanda , nisi ordo interveniret ac servaretur aliquis , dissiculter ea omnia obtineri potuissent ; ac proinde activum in docendo Ecclesiae Magisterium innotescere in tanta Episcoporum multitudine, atque inter Ecclesias tanta terrarum mariumque latitudine dissitas, vix ac ne vix quidem potuisset . Quamobrem diligentiori eriterio inquirenda sunt vetustatis monuismenta , explorandaque prisca in iisdem recipiendis consuetudo: unde promulgationis modus eruatur.

II. Certum est, quoties ab Episcopo aliquo, aut quapiam Synodo emittebantur Encyclicae, deserri hasce ad Apostolicas Ecclesias, ae Primarias Sedes consuevisse. Non secus enim ac Irenaeus, Tertullianus aliique Apostolici , & vicinioris seculi Scriptores , quum agunt de fidei controversis solvendis dirimendisque, consulunt , quin imo & jubent ad Apostolicas Sedes confugere : ita minimε ambigendum est,

quin recepta eadem servaretur in Encyclicis consuetudo , per quas decreta Ecclesiis intimabantur , ut ipsae quoque proprio calculo sustragioque docerent , aut confirmarent , quod erat decretum,& fidelibus intimatum. Consuetudo originem

187쪽

solumitani. Concilii, quae tametsi ad Palaestinae Syriaeque Ecclesas directa , primum nihilominus in Hierosolymitana Eceles a suit promulgata . Morem hunc observans Antiochen a Synodus, quae Paulum Samosatenum damnavit , ejusdemque proscripssit haeresim , epistolam ad Romanum Pontificem , di ad Alexandrinum Antistitem direxit. Cornelius quoque Encyclicam adversus Novatianum a se editam , Fabio Antiocheno, & Cypriano Carthaginensi inscripsit : Similiter Alexander Alexandrinus Alexandro Constantinopolitano, ceterisque Patriarchis sua in . Quod testatum reliquere Epiphanius haer. 69. n. r. SOZOmenus I. I. c. I F. Theodorit. I. I. c. q. , qui di illud annotat, missam eandem ab

Alexandro fuisse ad Philogonium Antiochenum , Eustathium Berroentem , doctrina inter alios spectatissimum , &ad Maximum Hierosolymitanum . Liberius autem in epistola ad Constantium asseverat, eandem ab Alexandro olim ad Silvestrum directam , suo adhuc tempore in Apostolicae Sed is scriniis conservari . Id ipsum de aliis quamcertissime constabit ex his , quae di sparsim dicta sunt, & in seqq. Diniare. erunt disputanda . Rationem certε evulgandorum Scriptorum, quae ad publicum Ecclesiae bonum pertinerent, non ineptε proposuit Iustinianus Imp. in Epilogo ad No- vel Iam UI. his verbis . Sanctissimi Patriarebo uniuscujusque Dioecesis bisee proponam in Ecclesiis Db se constitutis, manifesta faciant Deo amabilibus Metropolitis, quae a nobis constituta sunt . Ili quoque rursus etiam proponant ipsi ea in Metropolitana Sanctissima Ecclesia , ct constitui is sub se Epistula haec manifesta faciant: Illorum vero singuIi is propria Ecclesia baec

proponant, ut nullus nostrae Reipublieae ignoret , quae a nobis ad honorem , ct na nugumentum magni Dei, S Salvatoris Nostri

Jesu Cisisti disposita sunt. Iis gemina sunt, quae habet Novell. ηχ. ad Menam Patriarcham Constantinopolitanum . Cui lodiat itaque Beatitudo tua, quae rectὸ adnotata sunt , remittat ipsa per suas Deo dilectas literas omnibus Saactissimis Metropositis sub ipsa existentibus, quorum cuilibet cura erit, ipsa manifestata facere Sanctissimis Accisis sub ipsis ordinatis, ut

neminem ex omnibus IaIeam quae Sacerdotio υisa sunt, ab Imperio confirmata.

III. Dissiligod by Cooste

188쪽

DE LITERIS ENCTC.

I sΙII. Romani autem Pontificis confirmatio requirebatur, atque consensus proindeque ad eum primo Eneyclicae erant dirigendae. Si enim Pacificae , atque Formatae tanta religione a Romana Cathedra postulari consuevere , quanto magis Encyclicae, doctrinale decretum proponentes, atque Ecclesiam docentem repraesentantes, debuere saltem ab eadem confirmari. Erat enim inter Apostolicas prima , prii mam habebat Ecclesiae dotem, Cathedram unam, ut optatus I. 2. ait, ac primum fuerat constituta doctrinalis aedificii sundamentum , utqtie cum Synodo Aquileiensi loquitur S. Ambrosius in Epist. ad Imperatorem : Inde in omnes venerandae com nionis jura dimanant . Qua de causis in celebri illa disceptatione de vocum Usiae, di Hypostasis usu,

ob quam totus oriens circa ann. 362. contentionum procellis vexabatur, tametsi Athanasius in Synodo Alexandrina , Basilius epist. 43. ad Gregorium fratrem, Nyssae Episcopum, aliique exercitatissimi Tractatores per mutuas hasce epistolas, rem difficultatesque unanimi consensu evacuassent, statuissentque , Meletium legitimum esse Antiochenum Episcopum , cum nihilominus Apostolica Sedes ad Damasum usque pro neutra parte sententiam tulisset suam , S. Hieronymus ad eundem Damasum scribens epist. s6. s7. & 38. testatur, haesime se hactenus, atque haerere dubium , cui se parti addiceret, donec Cathedra Petri judicium suffragiumque tulisset. Eadem de cauta Cyprianus omnes quotquot edidit Encyclicas ad Romanum direxit Episcopum . Unde quum in caussa Μarciani Arelatensis literas a Gallicanis Episcopis accepisset, sententiam suam postulantibus, ille controversiam omnem ad Stephanum terminandam misit, inquiens in epist. ad eundem, quae est 6 . Quapropter facere Oportet pleni imas literas ad Coepiscopos nostros in Gallia consi- tutos, ne ulIra Marcianum pervicacem ct superbum , divinae pietatis, ac fraternae salutis inimicum , Collegio nostro insultare patiantur. Et ad calcem epistolae: Significa pIaxe nobis, quis in secum Marciani Arelate fuerit substitutus, ut sciamus ad quem Fratres nostros dirigere, ct cui scribere debeamus.

Ex quo praeclare quod supra ex Paschalibus Theophili

Alexandrini differebamus, confirmatur, Patriarchas videlicet atque Primates, Encyclicas hasce ultro citroque mit-ς - tentes

189쪽

3 3 7

tentes, admonitos simul etiam secisse Episcopos omnes defunctorum siqui erant Coepiscoporum i atque insuper recἡns electorum nomina indicasse, ut per Pacificas communionis commereia prosequerentur. Non secus Apostolica Sedes eIectorum noviter in occidente Episcoporum nomina orientalibus aliisque intimare consuevit: Cujus consuetudinis luculenter meminit laudato loco Cyprianus.

IV. Eutyches a Flaviano in Synodo Constantinopolitana damnatus, scripsit ad Dioscorum , ad Thessalonicensem Antistitem , ad Petrum Chrysologum Ravennatensem, alionque; appellationem quoque apud Leonem M. interposuit , cuinius exstat epistola , a Lupo sub finem Synodici Cassin. vulgata . Quemadmodum Flavianus quoque Pontificem iactae

damnationis reddidit certiorem. Petrus autem Ravennatenis

sis judicium minime protulit: Quinimo epistolam, ad Eutychem scriptam, in hunc modum claudit. In omnibus autem bortamur te , Frater honorabiIis, ut bis, quae a Beatissimo Papa Romanae Cisitatis scripta sunt , obedienter arieηdas , quoniam Beatus Petrus, qui in propria Sede υiυis , S praesidet, aestat quaerentibus fidei υeritatem. Nos autem pro studio pacis , ct fidei, extra consensem Romanae Ciυitatis Episcopi ea fas fidei audire non possumus. Patet hine, eos omnes, qui pacem fidemque consectabantur, Petri Cathedram, in eminentissimo inter Apostolicas fastigio collocatam,nunquam non respexisse: Non secus ac Israelitae iter per Arabiae deserta facientes, ne aberrarent, prae oculis Tabernaculum habebant , quod ut pergere, aut consistere cernerent, consistendo ipsi , aut pergendo imitarentur . V. Ex recepta hac consuetudine, Acta Synodorum Αre- Iatensis, & Sardicensis , quae iure merito Oecumenicis Conciliis comparantur, communi Episcoporum orbis subscriptione firmata, supremam in Ecclesia authoritatem obtinuerunt . Arelatens s enim nonnis per Pontificem propria constituta de nunciari voluit: In epistola quippe ad Silvestrum, ad quem Concilii acta mittunt , haee inter alia habent Patres : Placuit etiam is te , qui majores D oecesis renes , per te potismum insinuari. Synodus vero Sardicensis in epistola , eum universis Concilii actis ad Iulium missa , haec suggerit. Tua autem excellans prudentia disponere debet, ut per tua

seripta Disitirco by Corale

190쪽

DE LITERIS ENCI C. ' 'i γ

seripia qui ia Sicilia , qui in Sardinia , ct in Italia fini Fratres nostri, quae dicta suηr, o quae definita, cognoscant: oe Misnorantes eorum accipianI literas Communicatorias, Pos extra

Episcopatum justa sententia declaraυit . Perdurantem eundem morem , minimeq; omittendum, ad Leonem scripsit Flavianus Constantinopolitanus, Eutychetis recolens damnationem . Exstat inter epistolas S. Leonis , & haec suppeditat annotanda . De iis, quae de eo dudum egimus, misimus ad Beatitudinem υestram literas, quibus docaimus , ct Pres teris illum essse nudatum ut sanctitas vestra hoc caeno cens, quod circa iliam actum est , omnibus Episcopis sub Beatitudise instra δε- gentibus, manifestare dignetur illius impietatem, ut nescientes aIiis

qui , quid ille senseris, quasi ad Oribodoxum HI per IlIera , -I

per aliqνam conjunctionem loquantur.

VI. Sed quid vetustatis documenta congerimus in argu mento demonstrando , quod per semet evidentissimum est Ut enim Encyclicarum scopus est animorum concordia, Ecclesiarum pax, & unica fidei statuenda professio ; unde Ecclesia ipsa consurgit , acies quamrectissime disposita , atque in membrorum Capitisque conjunctione persistens; ita Pontificia praesto fuerit confirmatio necesse est. Agnovit id cum in caussa dissidioque MeIetii, Uitalis , & Paulini, Antiochenorum eodem tempore Episcoporum, tum in aliis orientis controversiis, Basilius M. Priorem enim, quod attinet, 37o ut finem aliquando acciperet , Romani Pontificis confirmationem imprimis praestolari oportere, suadet in epistolas 2. ad Athanasum , qua apud illum instat , ut Dorotheo Meletii Diacono & ipse Diaconicam tribuat , ad Cursoris munus obeundum . Visum es natem mihi consentaneum , ut scribatur Episcopo Romae, ut quae bic gerunIAr consideret, detque consilium: o quoniam disciis est , ut communi ac Θnodico decreto aliqui illine mittantur, ipse sua authoritate in ista causssa usus , viros eligar ad ferendas quidem itineris molestias i. Nos , verum juxta ad hoc aceommodos : ut mansuetudine facilitate ingenii , eos qui distorti, S obliqui apud nos sunt, corrigant, apte, ac diisensatoris sermonem attemperantes. Illustre hoe testimonium nos primo edocet necessitatem, ut in Encyclicis, ad Episcoporum ostendendum consensum, atque ad docendum ordinatis, Pontificia confirmatio obti-Κ Σ neretur.

SEARCH

MENU NAVIGATION