De literis encyclicis dissertatio Francisci Dominici Bencini abbatis sancti pontii ad magnum Victorium Amedeum Sardiniae regem

발행: 1728년

분량: 391페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

211쪽

tae confirmationis,ad Iudaizantium haeresim penitus convellendam , quam in Synodo, & in Encyclica Apostoli, di Seniores brevius attigerant. In ea enim per modum tractatus rem omnem exponit, argumenta diluit , rationes cumulatissime

congerit, ut Iudaitantibus cum definitionis in Apostolica Encyclica propositae rectitudinem , tum ex propheticis Iocutionibus , di similitudinibus legalia per Christum antiquata esse

commonstret.

Patres itaque , & Pastores Ecclesiarum , quoties controversia aliqua jurgantium pertinacia celebris facta esset , adeo ut tenderet ad fidei, aut dogmatis alicujus identitatem , veritatemque evertendam, Encyclicam Sactorum Bibliorum testimoniis , aliisque gravissimis momentis prolixo tractatu fulcientes , haereticorum reseratis insidiis , di definitionem tuebantur, & arma Ecclesiis , atque fidelibus praebebant , quibus in fide constantes, firmioresque effecti, insanos adversariorum impetus per semet contererent.. II. Rem methodo nostra monumentis adstruamus , Quum Ariana haeresis grassari coepit, Alexander Alexandrinus Patriarcha celebrem emisit Encyclicam , quam ad primarias Sedes direxit, & exstat apud Theodoritum. In ea autem plenissimo tractatu singuIa Arii argumenta , petitis ex Sacrorum Bibliorum sonte solutionibus , diluit : adeo quidem , ut ii Iasacris reliquis Tractatoribus veIut promtuarium subinde fuerit ad Arianam perfidiam conterendam . Id quod etiam in Synodis Antiochenis adversus Paulum Samosatenum coactis, ex fragmentis Encyclicarum exstantibus, factum esse, colligere pronum est : nec ab eodem more aberrabit, qui tres epiis stolas Paschales Theophili Alexandrini sedulo expenderit. Ita in aliis sigillatim in proxima Dissertatione censendis Eneyclicis factum esse perspiciemus . III. Posteaquam vero pIeniore dogmatico tractatu veritas profitenda explanata erat , ad calcem Encyclicae Patrum testimonia longo contextu in propositae veritatis confirmationem addebantur . Plura rei hujus exempla in epistolari Eeclesiastica historia occurrunt. Insignes sunt argument O , di ad orbis Ecclesias propagatione duae S. Leonis dogmaticae epistolae, ambae adversus Eutychianam perfidiam, sed diver-

212쪽

DE LITERIS ENCTC. 169

so motivo enucleatae . In priori probaturus, inter duas Christi naturas ineffabilem unionem absque permixtione esse, totus est in illius ratione explananda . Atque ad calcem epistolae SS. Patrum testimonia subjungit, qui unionem adstruunt sine ulla naturarum confusione . Haec primum Metropolitanorum opera per Provincias ab Episcopis ubique subscripta, sollenni tandem ritu in Concilio Chalced. Actionibus II. ,&IV. omnium voto, & subscriptione roborata est . Patrum di Eta , quae Dogmaticae annexa erant , legi possitne post Ser. monem , seu Adlocutionem Patrum ad Marcianum in III. parte Concit. Chalced. cap. I. Altera S. Leonis dogmatica exstat ex editione QuesnelIiin. I 34. , & data est occasione vehementiorum tumultuum , quos in Aegypto Eutychiani excitaverant ad Cha Icedonensis Concilii aut horitatem labefactandam . Ut enim illius gesta in novo oecumenico Concilio examini subjicerentur, preces obtulerant Leoni Imperatori, qui epistolam vulgavit , direxitque per Magistrianos ad omnes Chri itiani orbis Eeelesias , ut in mota controversia , Episcoporum in propriis Cathedris sedentium judicia , sententiasque audiret. Scripsi ad Leonem etiam Pontificem, qui respondit, primo quidem haud esse retractandiim quod communi Ecclesiarum auxoritate firmatum, judicium irreformabile evaserat I promittit deinde , se novis subsidiis Chalcedonensem fidei definitio nem confirmaturum , atque insuper sollenni Encyclicarum more epistolam per Legatos quantocyus directurum . Legantur hae de re epistolae r 3o. , & seqq. ibid. In hac autem dogmatica epistola , factam in priori supponens expositionem unionis hypostaticae inter duas naturas distinctas, nec conia susas, aut commixtas, ulterius distinctionem hanc citra om nem confusionem probat admittendam , quod , quum Incarnatio eo tota collinearit, ut hominum cum Deo obtinere tur reconciliatio, pro qua Deus-Homo datus est , Mediato ris , ae Redemtoris officium impleri minime potuisset, nisi stante unionis hypostaticae veritate , di omni naturarum confusone sublata . Inseri quoque , ipsum Mediatoris om-cium ac munus esse Iutulentissimum factae Incarnationis

documentum . Hac occasione munera Mediatoris, partessa istisfactionis , solvendi debiti necessitatem , di utriusque in Christo fr

213쪽

DISSERTATIO PRIMA.

Christo naturae proprietates grandi, ac Thelogico plane eIoquio exponit , ut merito norma censeri queat, ad quam Catholicum hocce dogma exigatur . Sub finem autem epistolae respondentia dictis SS. Patrum testimonia adjungit. IV. Morem hune, quem S. Leo est secutus, 'laudant antiqui Patres. Vigilius enim Tapsensis l. s. contra Eutyche me. 32. haec habet. Cunctos Ecclesiae Tractatores in medium adducamus , ex qκοrum muIιiplicibus disiis , pauca , s breυia ex. cerpentes , hute operi subnectimus , ad latiores eorum, S desisio res de hae confusione tractatus, quos Beati mus Leo in unum testimoniorum cumulum provida diligenita congessi , studiosos quosquei mittentes. unde Hincmarus etiam in Tractatu de non Trina

Sedis Pontifex , istorum dumtaxat, qui eum tempore, etsi noη loco praecesserunt υel merito , pauca numero , sed magnae authoritatis , S rectae fidei genio testimonia Leovi Augusto ad confirmandam fidem Cnibolicam, credidit mittenda suscere. Ipse imo S. Leo

epist. io . ubi de nova prioris Dogmaticae epistolae Graeca interpretatione adornanda, Marcianum precatus , ut querelis Eutychianorum , qui illam salsaverant, occurreret , ait, si mul etiam haec testimonia graece adjungenda. Obsecro wnerabilem Clementiam vestram inquit Pontifex ut eandem epist Iam per Fratrem meum Iulianum Episcopum, -I eos, quos id eos ad boe opus pleras vestra delegerit, in graecaem sermosem jubeatis integre, diligenterque Iranslatam, per idoneum perlatorem

sub vestri signaculi impressione deferri tradendam Iudicibus A -xandrinis , qui eam Gero, es Plebi ipsius Ciυitatis eum praedictorum Episcoporum praedicationibus , quibus mea scripta consentiunt , faciant recitari. Et in epostola 68. ad Paschasinum , quam primus vulgavit Quesnellius , illum se monet . Ut autem in omnibus plenius sua sit instructa dilectio , SS. Patrum nostrorum de Sacramento Incamationis Domini quid senserint, ct quid Ecclesiis praedicaverint, ut eυidenter agnosceres , aliqua ad dilectionem tuam scripta transmisi, quae Nostri quoque a d Conflant inopolim cum ea pisola allegarunt. Quando scilicet S. Abundius , & socii, ante Chalcedonense Conci Iium S. Leonis apud Constantinopolim Legati, Dogmaticam Anatolio obtulerunt, cui ille primum subscripht . Subscribendam deinde cum aὸ alios, tum ad Metropolitas Tractus Constantinopolitani dire-

214쪽

DE LITERIS ENCTC.

xit , iinclε omnium subscriptionibus suit confirmata, ut dicitur in fragmento vitae S. Abundii apud Baronium ad ann. 3 P., idemque legitur fictione IV. Concilii Chalcedonensis. V. Encyclicae Pacis, tui omnes subscripserunt orientis Episcopi quotquot enim subscribere detrectarunt, depositione , exsilioque sunt multati adjuncta fuit S. Athanasii ad Epictetum epistola , ut certa velut Catholicae prosessionis tessera esset. Qua de re in hunc modum Cyrillus sub finem laudatae Pacificae, Tom. I. Concit. p. iro 6. Quia υero didicimus, quosdam orthodoxam praecIarissmi Patris nostri Albanasii epipolam, quam ad Beatum Epictetum scripsit, adulteratam . probatamque edidisse , multosque graviter bine Iaedi ; rati Heurile , es necessarium Fratribus fore , ex vetustis exemplaribus,quae sincera , incorruptaque apud nos exstant, exempla ad Sanctiitatem ruam transmisimus ..Et in literis ad Melitinensum Acacium , in quibus Pacis conditiones prolix ε reserat , haec inter alia ha set . Venit ad me Paulus Episcopus Emessenus, qui rogavit ex me , et quidem instanter , eisne assemirer, quae celebris memoriae Beati mus Pater noster Albanasius ad Epictetum Corinibiorum

Episcopum quondam scrinerat λ Ego vero respondi, me prorsus , Sper omnia eis adsentiri, modo tamen scriptum illud apud vos ex- et incorruptum : Multa enim ab inimicis υeritatis in eo depraυara e me . Tune ille se quoque epistolam illam apud se babere aiebat,

velle autem ex eis , quae apud nos erant, exemplaribus cognoscere, an ipsorum Iibri corrupti sint, an secas . Porro aurem cum WIusta ea exemplaria accepisset, eaque cum illis , quae secum nit Ierat , contulisset , invenit illa esse adulterata , petitque ex libris qui apud nos erant, exempla deseribere , ut ad Antiscbenam Ecclesiam transmitteret. Ouod re factum est. Eadem repetit ubi factae corruptionis reserat modum , in epistola ad Succensum Diocaesareensem in Isauria Episcopum . Illius autem epistolae ad Epictetum mentio occurrit in Adlocutione Patrum Chalcedonensium , in cujus commentatione non pauca id genus alia ad incudem revocabimus. VI. Qiiod si vetustiora propositi argumenti monumenta inquiramus, ipsas videbimus adversus Haereticos disputationes integras una cum Encyclica ad Ecclesas suisse directas :quas nos quidem congessimus in Tractatu de Ecclesiasticis Disputationibus, quem Typis paratum habemus. Sed lucu-

llentissime .

215쪽

DISSE TRATIO PRIMA

lentissime coniecturas nostras , atque disquisition' it Iustra. bit Cyprianus, ex quo quamplurima ad hujusce argumenti dilucidationem depromtimus, & alia atque alia e tanto rerum Ecclesiasticarum fonte nos depromturos fore , securi gloriamur . Tempore Novatiani schismatis, in quo comprimendo dux merito laudatur di princeps Cyprianus quum Encyclicae ubique per Ecclesias circumferrentur subscribendae, tum ad Schisma, tum ad Lapsorum excitas ea occasio- . ne controversias penitus sedandas, S. Doctor , ut Schisma, prosterni jam di confodi coeptum, sunditus deIeretur, &ad

radicem controversia omnis exigeretur , quae sane erat, uti omnes nossent, primam verae Ecclesiae dotem esse Cathedram unam , cui univerit communione jungerentur , atque ab ea dissociatos, rebelles velut ac Schismaticos , fugerent i aureum de Unitate libellum edidit, & Encyclicis , quas adversus Novatianum emist, annectere voluit , ut per Ecclesias vulgatus, Tractatoribus Sacris argumenta suggereret , quibus Novatianorum pertinax Schisma refelleretur . Cypriano res ipsa ex voto cessit: quippe rationum pondere persuasi , in. dies magis ad Ecclesiam regrediebantur. Testatur

id in epistola s I., in qua conversos ex illius lectione in hunc modum alloquitur : Sed o Carbolicae Ecclesiae unitatem , quantum potuit, expressit nostra mediocritas , quem Iibellum magis ne magis nunc υobis placere confido , quaηdo eum jam sic Iciliis , ut ci probetis , re ametis . Siquidem quod nos υerbis conscripsimus, s factis impletis, quando ad Ecclesiam ebaritatis , S pacis unitate remeatis. Addit, eundem Romam missum, plurimis mprofuisse, ut diffidia , seditionesque per Novatianos motae , prorsus compescerentur. Ex eo Cypriani scopo, ut videlicet tanquam Encyclicus tractatus , libellus ille haberetur, episo-Ia moeliea a S. Augustino nuneupatur , & Ecclesiarum votis approbatus asseritur. Quum enim Cresconius nonnulla Augustino objeeisset ex Cypriano ad Iubaianum desumta, quibus Cyprianum ipsum Repabtizantium vitio laborasse urgebat ille, ut Cypriani caussam vendicaret, eundemque ab haeresis

macula eximeret, multa operose congessit , atque imprimis

ex Iibello de Unitate, inquiens . Haec simpIicitas magis , quam duplicitas, EceIesiae pIacuis uniυersae , toto terrarum orbe diffusae Cui Caprianus ipse quale restimonium perbibent , audi ex

epistola Dissiligoo by Gorale

216쪽

DE LITERIS ENCTC. II 3

epsola , quam de Unitate conscripsit. Libellum hunc de Unita. te epistolam vocat, itidemque placuisse asserit Ece Iesiae universae, toto terrarum orbe dinusae, quod reipsa ad singulas principaliores Ecclesias illius exemplaria direxisset , quibus omnium calculo probatis, S subscriptis , Schismatici ab

errore paullatim regredi coeperunt ad Catholicum,quod unum esse debet, ovile . VII. Aderat eodem tempore in Ecclesiis omnibus multitudo Lapisrum , querulaeque passim audiebantur voces expo- stillantium praepropςram restitutionem communionis in orationibus, ac Sacramentis quam ceteroquin distincte,varioque gradatim tempore ad propositi in agenda Poenitentia mensuram concedi oportere , Ecclesiae sanxerat disciplina . Illi tamen variis usi praetextibus , di quolibet postposito ordine ,

plenae communioni omnes cujuscumque criminis reos restitui debere contendebant. Cyprianus, ut malo Occurreret, alterum de Lapsis libellum edidit, in quo rationem suscipiendorum Lapsorum exhibet , S praeproperam restitutionem . multis rationibus, Scripturarum testimoniis, atque exempli damnat, consutatque . Eadem forma hic quoque libellus ad Ecclesias directus est . De ambobus hisce libellis Romam mis. sis, ita epist. si . scribit . Propter quod oe nos temperamentum

tenentes,dlibrum Domini eoηIemplantes , ct De i Patrisfietatem, ct misericordiam cogitantes , dia muItumque, tractaIu inter nos babito , justa moderatione agenda libraυimus . Quae omnia penuus

potestis inspicere , lactis libellis, quos bis nuper legeram, o ad

vos quoque legendos pro communi dilectione transmiseram, ubi Laρ- sis nec censκra dees,quae increpet ,οee medicina,quae sanet. Tractatus ergo illi non sine multorum consilio asseruntur editi:

proindeque Presbyteriis communicati. II. lecti primum per Asrieanas provincias sunt, & probati. III. iidem Romam, ut confirmarentur , directi, utque subinde in Lapsorum medelam disseminarentur. Ubi autem editos asserit pro communi dilectione, satis innuit, tractatus fuisse Encyclicos, ac propterea lectos in Africa , di ubique Iegendos . Equidem norma velut, & exemplar libris Poenitentiatibus di Canonibus aurea haec opuscula postia odiam in Ecclesiis praesulserunt. Tractatum autem hunc , seu libellum Pacianus, licet inscriptis

totam

217쪽

DISSERTATIO PRIMA

totam de Lapsis epistoIam. Et mox. Nam quod Cyprianum bea- tissimnm mihi pro contrario testem proponit, quia in epistola, quae

de Lapsis o , Mnsem, S Daηiclem, re Iob orasse pro peccato.

ribus , Eicat. Ita ille in epist. 3. ad Sempronianum . VIII. Haeresum itaque , & graviorum concertationum tempore id moris atque instituti servatum deprehendimus, ut istiusmodi Tractatus Encyclicis ad sociarentur; unde tractatus quandoque appellatae sunt Encyclicae ipsae epistolae , necnon Synodicae , & quae data opera fidei professionem explicabant. Quo sensu legi apud Scriptorem Praedestinati l. I haer. 39. jam supra annotavimus. Consuetudol est namque, ut unum tractatum situm Episcopus Aexandrinus mit-l rat ad Constantinopolim , qui recitatur in Pascha, es tractarum suum Constant inopolites, qui Alexandriae recitetur. In tractarufuo G tantinopo tes Nostrius scris sit Mariam non esse Neoto con ,sed Gbrissoloton. Et Concilium Aurelianense I. ad mores, ritus, & Ecilesiae utiles sanciendas constitutiones coactum, ita loquitur in Synodica. Quia tanta ad Religionis Catholi- eae cultum gloriosae fidei cura vos excitat, ut Sacerdotalis meniis affectu Sacerdotes de rebus necessariis tractaturos in uηumeolligi jusseritis . Hinc Tractatorum manavit vocabulum , quorum officium ita ad rem sub initium libri de Doct. Christ. deseribit S. Augustinus . Debet Divinarum Scripturarum Tractator, oe Doctor , Defenfor nectae fidei, oe Debellator errorum, es bona docere , es mala dedocere . Hi itaque , aliqua iurgente haeresi , tractatum conscribebant , quem , si Episcopi ad terminandam controversiam, pro qua Encycli- ea erat edenda , idoneum existimarent , epistolae ad sociabant . Hinc Dionysius Alexandrinus Patriarcha epistolas adversus Sabel Ilum a se editas , omnes more recepto ad X istum Romae Episcopum direxit: & quoniam Sabellianorum rese Ilebant argumenta, atque Encyclicae erant, nuncupavit Tractatorias . Cum ab utraque parte S literae ad me allatae essent, ct Fratres mecum disserturi senissent, epistolas quasdam, quantam Deo joante potui, Tractatoris more D-sης scripsi. Quarum exempla ad te misi. Ita apud Eusebium

l. 7. c. 6.

IX. Priseillianistarum grassante per Hispanias lue, Turribius tractatum edidit, quem in Concilio publicatum , adjunxit.

218쪽

DE LITERIS ENCΥCL.

7sjunxit Eneyesteae epistolae , ad Hispanieas Ecclesias directae . Hanc autem una cum libello ad Leonem Magnum transmisit. Rescripsit autem Pontifex epist 93. Nam es epi-Htae sermo , ct eommonitorii series,VIibelli tui textus eloquiis tur PriscιIIiansarum foetidissimam apud υ . recaluisse serientiam. Tripliciter itaque occurrerat Turribilis, epistola primum , deinde commonitorio, ae tandem libello addito, seu tractatu , quo singula pesti seri dogmatis capita recensebat, convellebatque . Libellus fortasse ille erat, de quo Turribius loquitur in epistola ad Idacium , ct Ceponium Episcopos, quae in Quem elliana S. Leonis editione legitur pag. Σ32. In ea de Apocryphis libris agens, quos Priscillianistae

temerario ausu ,& adultero stylo Sacris Bibliis inserere tentaverant, haee ad rem habet. Ex quisus Scripturis diuersa ιestimo.in blasphemiis Om ibus plena , sub tiιαlis suis adscripta digessi, quibus etiam , ut potui , pla sensus mei qualitate respondi . mod ideo necesse babui paullo Iatius auribus .fric istimare , uι -I posthac nemo, quosi Hsein rerum , dicat se j mplieiter bH mvili libros υel babere, vel legere . Qua admonitione satis indicat libelli scopum, quem ad instar tractatus exaravit, ut Episcopi, ad quos erat deserendus, labem Omnem agnoscerent, sibique & suis consulerent. Subjungit enim. δε- strae autem existimationis , O censurae merito fuerit , uuiis a perpredere ; ct ea Pae sine ambiguitate veris ait, ae fidei comtraria videritis , cum aliis Fratribus vestris , quascumque vobis

etelas Catholicae MIigionis , vel pium studium Iociaveris, illam excusationem spiritaali gladio , lanita Divini Verbi viniae

compescere. De eodem opere Montanus Toletanus in epistola ad Valentinos, Concilio Toletano II. annexa , ita lo.

qui eur . Hi ne Priscillianum talem fuisse , plenius discet , qui Beatissimi, ae Religiosissimi Viri Ne ibit Episcopi ad S. Papam Urbis Romae Leoxem libros eaeitos legit . Ia quitas hanes O, didam haeresim explanavit, aperuit, o occultam tenebris suis, perfidinaque nube velatam, ix propatulo mst. Ex ipsis enim Ii- bris qualiιer cavere, qui ι ropondere conra sacraesos possit , pius

X. Ad Leonem vero Pontificem direxit, ut illius confirmatio, di concors in eodem dogmate sententia Eneyclicam,& tractatum resutatorium errorum inlutaret, quatenus tu

219쪽

to per Ecclesias possiet pervagari . Unde Leo in eadem epi stola ad hasce Turribit petitiones respondet. Quia ergo di- Iectis tua , fideli quantum potuit diligeAtia damnatas olim opiniones sexdecim CapituIis eon rebendit , nos quoque frictim omnia retractamus, ne iaιquid baram blaspbemiarum aut tolerabile υideatar , aut dubium. Pontificia itaque confirmatione adjecta , haec omnia per Hispanias evulgari jussit, atque in Conciliis pro more in hisce edendis Encyclicis recepto, publicari ,& subscribi , inquiens : Dedimus itaque literas ad Fratres , ct Coepiscopos nostros Tarraconenses, CarIbaginenses, Lusitanos, atque Gallicos , eisque Concilium S nodi generalis indiximus . Ad tuae dilecti is solicitudinem pertinebit, ut nostrae ordinaiionis avtboritas ad praedictarum Proυinciaram Episcopos deferatur . Si autem aliquid , quod absit, obstiterit , quo minus posteelebrari generale Concilium, Galliciae saltem in unum conυeniant Sacerdotes, quibus congregandis Fratres nostri Idacius , ct G-ponius imminebunt, conjuncta cum eis instanIta tua , quo ciIius istProυinciaIi renuentu remedium tantis lneribus afferaIur . Turiar ibit instantia illa erat, ut Encyclica , ac libellus refutationis per Hispanias ubique vulgaretur . Quod S. Pontifex reis medium tantis vulneribus idoneum existimat. Quapropter Pa tres Concilii Bracearensis I., quod ad ejusdem haereseos reliquias exscindendas celebratum est , Pontificiam Encyclicae confirmationem mirum in modum commendant. Ac primo quidem interlocutus haec est Lucretius. Prius ergo de fla-iatis fidei , sicut superius dictum est, eo eramus. Nam licet jam olim Priscillianae haeresis cistagio in Hispaniarum Proυinciis deiectast, ct damnata ; ne quis tamen aut per ignorantiam, aut aliquibus, ut assuet, scripturis deceptus apocryphis, aliqua adbue ipsius erroris pestilentia sit infectus ; manifestius issaris

hominibus declaretur . Credo autem vestrae Beatitudin sFra:ernitarem nosse, quia eo tempore , quo in bis regionibus nefa/dissima PriseiIIianae seriae venena serpebant, Beatismus Papa Urbis Romae Leo, qui quadragesimus fere exiitii Apostoli Perri Deeessor, per Turribium Notarium Sedis suae ad Suenodum Galliciae contra impiam Priscilliani sectam scripta sua direxit . Cujus etiam praecepto Tarraconenses , ct Car baginenses Episcopi, Lusitani quoque, ct Boetici , facto inter se Concilio regulam fidei conira PriseiIIianam haeresim cum nIiquibus Capitulis

220쪽

DE L ITERIS ENC TC

conseribentes, ad Baleonium, tunc hujus Braecarensis Ecclesiae praesulem, direxerunt . Instat mox Synodus, ut Capitula leganis tur , quibus omnes abominata jam olim a Sede malismi Petri Apostoli , ct damnata Priscilliani haeresis figmenta eEM-seast. Uide sis Tom. III. Concit. Hard. p. 3 7.

XI. Illud autem praetereundum non est, Novatianos , quum Domini eorum Cursorum ope, variisque missis Encyclicis ad plerasque orbis Ecclesias contra Cornelium , pertrahere omnes in Novatiani , legitimi velut Pontificis, partes curassent, librum etiam edidisse, quem per eosdem Ierigatos direxerunt. De quo Cyprianus epist a. ad Cornelium.

Quamquam mens ποβ a, ct propositum jam tune Fratribus, ct plebi lybis Misersae manifesarum fuctet , quando Iiteris nuper ab utraque parte susceptis , tuas literas legimus, o Episcopatus

tui ordinationem singulorum auribus intimavimus. Honoris etiam communis memores, re gravirmis Sacerdotalis , ae Sanctitatis respectum tenentes , ea quae ex adserso in librum ad nor tranf- misism coetesta fueraηι , acerbationibus criminosis respuimus e considerantes pariter , S ponderaxies , quod in tanto F Irum

religiosoqur Comentu , Udentibus Dei Sacerdotibus, ct istari posito , ηee legi debeant, nec audiri . Neque enim facile prom=da sunt, ct taenine , ac temere publicanda, quae discordiose 'Io audientibus scandalam moveant. , ct Fratres longe positos , ac

transeare constitutos incerra opinione confundast. Unde discimus,

criminationes in CIericos factas ct instituta judicia , praesente plebe, minime legi consuevisse . Quod observatum suit tum in Synodo Romana sub Melchiade , quando objectorum EecIesia silais viris criminum examen, absentibus Ju- .dicibus, est peractum; tum in Chalcedonensi, ubi, absentibus quoque Iudicibus, coram Episcopis tantum Dioscorisacinora sunt relecta , ut dicitur Actione III., ubi S anti. qua haec Iaudatur consuetudo. Ad eandem illustrandam saeit quod paullo post idem Cyprianus subiungit. Et iccirco , Frater ebarissῖ- , quum ad me talia de te , o Compresisteris tecum confidentibus scripia vexissent, quae religiosam sim- .plicitatem sonabaηt, nec ullis maledictorum , ct comitiorum Iarratibaes perstrepebaηt, CIero ,-Plebi legi praecepi. XII. Eadem posteriori aevo Encyclicarum ratio suit: Quo quidem exscribentium Monachorum opera iIIarum plura

SEARCH

MENU NAVIGATION