장음표시 사용
231쪽
tinandis subscriptionibus cautelas accurate expenderimus, id imprimis praestare conabimur, ut illis probe discussis, atque ex venerandae antiquitatis monumentis in apricum deductis, praestitus ab Episcopis consensiis, ex quo omnis emanat Encyclicarum vis & aut horitas, facilius deprehendatur. Merito sane , ut in eligendo ad Encyesicas perserendiscursore Dominico maxima adhiberetur industria, praeceperat Ignatius; quippe cum ex illius opera, ut Augustini verba usurpe in , in promendis epillo lis , diligentia in custodiendis, alacritate in perserendis, fide denique in redden- . dis , grave hoc fidei unitatisque negotium penderet integrum. Quod eleganter expressit Vigilius in. damnatione Rustici , & Sebastiani Diaconorum Pontificiorum, sed ab ipso subinde rebellantium , dum de Iudicato suo verba faciens, Rusit cum his alloquitur. Tu autem pablica voce deposceres, dicens Dominum Leonem ita de epistola suit Dogmaticam ad Flavianum intelligit diversis exemplaria destixasse , nos facere
debere simillier asserendo : quia metueres, nisi uniυerstas Iudicari nostri exemplaria de scrinio nostro edita teneret , qualibet ratioκe forsitan celaretur . De recitatione autem Iudicati, ita Sebastianum alloquitur. Relegens tamen Constituti nostri seriem, quam de praefatis Capitulis ad Mennam hujus Ciυitatis AEtsi tem dedisse relegimus, in conspecta Diaconorum,Sιibdiaconorum, isInniversoraim Clericorum publica voce Iaudabas, ut de Gela Ddi- cmum nostrum ordinaIum , atque prolatum omnibus , sicut praefati sumus, Clericis loquereris. Dicia vero Theodori Monuestent asserebas te in Romn Urbe inter aliquos Codices lxυenisse, quae confirma bas omni exsecratione,inblaspbemiis esse completa. Haec dicendo
iv nostro obsequio,ct in Ecclesia pubIDὸ,s in Placidias officium Diaconatus i inplebas. Haec munia, haec Diaconorum in recitatione
cujusvis Eneyelici scripti officia. Quod si tanta circuin spectio, tantiimque in deligendo ministro moderamen fuit exigitum, quanto id magis par fuit exigi in custodiendis epistolis, di Episcoporum subscriptionibus, quae Ecclesiae tensum, Scontroversi articuli veritatem demonstrabant ZII. Hinc subscriptiones a Prima te plerumque sunt receptae , & squando ab Episcopo, haec fuit adhibita cautio, ut de illius catholica communione certus esset qui sub. scriptiones postulabat . Neque vero id arduum in Primiti-
232쪽
I 89va EeeIesa fuit , quando Primates quotannis Pascha universis Episcopis suis de nunciantes , salutem di Pacem , nomina etiam defunctorum Episcoporum, di recens electorum significabant , illorum etiam denunciaturi nomina , quibus a communione excisis , Pacificarum commercia interdicebantur . Hinc quoties nova quaepiam dissidia , pacem ac unitatem dissociantia , per Provinciam emergerent, Primas illi eo novum evulgabat Episcoporum catalogum tum, catholicis communicantium , tum ab eisdem recedentium . Quamobrem Cyprianus epist. s s. similem catalogum ad Cornelium emisit, ut nosset, cum quibus frequentanda essent epistolarum commercia . Miserim tibi proximo nomina Episcoporum isbie constitutorum , qui integri S 1ani in Geloia Carbolica Fratribus praesunt . Quod utique ideo de omnium nostrorum consilla placuit scribere, ui erroris diluendi , ac perspici=dae veritatis compe,dium fieret ; S scires tu, S Collegae nostri, quibus scribere , o literas mutuo a quibus vos accipere oporteret. Siquis autem praeter hos , quos epistola nostra coni plexi sumus , scribere vobis auderet, sciretis eum υel in sacrificio , veIIibello esse maculatum, vel unum de merericis , perversum sei- licet o profanum . Nasius tamen Oeensionem familiar simi λ- minis , o Geriei, per Felicianum AeoIulbum , quem eum Perseo colleta nostro miseras , ita cetera , quae in Iitiam tuam
perferenda hinc fueraut , etiam de Fortunato isto tibi scripsi .
Hinc Cornelius quoque in fila Ene clica , Italorum vota denuntians, qui steterant adversus Novatianum Schisma, Episcopalium pariter Urbium nomina percensuit , ut gnari in qua degerent Civitate Catholicae communionis Episcopi, literas possent ad eosdem , urgente necessitate, transmittere . Haec equidem rectissima , atque ad fidem, unitatemque servandam comparatissima methodus, dolis omnibus occurrebat , quibus vitiatae subscriptiones sucum suscipientibus facerent. Imo tanta haec diligentia grande est argumentum ad earumdem veritatem comprobandam . Solicita sane& anxia illa cautio a Primatibus adhibita in de nunciandis catholicae communionis Episcopis, ut universi nossent, cui tradendae, aut a quo suscipiendae forent Eneyclicae Pacificae , Formatae, aliaeque id genus epistolae , subscriptionum
pondus, & authoritatem egregie commendat.
233쪽
III. Supersedemus hic singularum Encyclicarum sub scriptiones regerere, quarum prolixius redibit in seqq. Differt. mentio. Sat pro praesenti instituto erit, si in receptam primis temporibus exigendi subscriptiones, & factas custodiendi consuetudinem inquiramus . Quam quidem luculenter exhibent ΑΕ a Concilii Nicaeni apud Gelasium Cyzicenum, quae breviter expensa , ideam certam ingenerabunt modi in Encyclicis subscribendis recepti. Edita a Constantino Encyclica in eodem Concilio probata est , ct confluuium, ut ad universas orbis Ecclesias mitteretur, quatenus qui Con. ci Ilo non adsuerant , subscriberent definitis. Modum sane hunc in promovendis subscriptionibus minime a Concilio introductum , sed servatam ab eo veterem consuetudinem , nihil est ambigendum , & a priorum temporum monumentis exploratum est . Gelasius itaque, ut Tom. I. Conci l. p. 43 I. legimus, necessarium ad Nicaenorum Actorum identitatem agnoscendam est arbitratus, subscriptiones , & consentientium Episcoporum numerum referre . Notitiae pondus ita exprimit. Illud furem Me addere exsimavi s nox extra rem esse arbiIratus , sed υaIde necomi nodarum J eorum scilicet Episcoporum πο- mina , qui ex communi omnium Episcoporum consensu in Proυincias ubique terrarum missi sunt , per quos quae is SInodo fuerant
judicata, per Sanodicas epistoIas, S laudatusimas Regis Ilieras ad omnes Sanoas sub Coelo Dei Ecclesias sunt trax missa.
Ergo Synodus accommodum Encyclicas mittere ad Episcopos, qui Nicaeae non convenerant , ut suomet assensu judicata firmarent ; Gelasius necessarium , consentientium Ssubscribentium censum exhibere , judicarunt . Quorsum haeep hauddubie ut Ecclesiae totius Magisterium reluceret,& pleniore tractatu institueretur. Eneyclicae porro , praeter eam quae a Constantino ad omnes Ecclesias perscripta est, & cujus exempIaria iis suisse tradita, qui in singulas regiones missi sunt, non est dubitandum, hoc ordine numerantur apud Gelasium.
IV. Primi delecti Episcopi, ut ad occidentales absentes Encyclicam deserrent , ii sunt. Osivs Episcopus Cordubae, Sanctis Dei Ecclesiis, quae Romae sunt, oe in Italia , re myspania tota , es in rcligais uIIcrius nationibus usque ad Oceanum
234쪽
I9t commorantibus Sanctis Dei ne sis per eos, qui cum ipso erant, Romanos Pres teras , Vitonem , es Vincentium . Vides hieo sum cum Uitone , & Uincentio conjungi, simulque omnes ad Romanum Episcopum directos , & per ipsum ad reliquos occidentales . Equidem ex hoc uno testimonio satist luculenter probatur, quo titillo & gradu osius adsuerit Synino, & quamobrem Romam , atque ad omnes occidentales plagas directus , ut actorum Synodi subscriptionem
Circa Diaeces m Aegyptiam delecti sunt Alexander Alexandriae eum isbanasio tune Archidiacono , Ecclesiis per totam optum, Obiam , S Pentapolim, o Regiones finitimas usque ad Indiae Proυineias . Ahyssinas videlicet , quae iam tum coeperant Dei verbum suscipere , atque ad Christum converti. Pro Diaecesi Palaestinariim . Macarius Hierofob- morum eum Eusebio Pamphili Epistopo Caesareae Palaestinae , Ecclesiis in Palaestina , is abiis, ct moenicia. Etiamnum exis stat Eusebii ad suam Diaecesim Encyclica , , se ea occasione directa, in qua manifeste testatur diligentissimum a Nicaenis Patribus examen de voce suisse institutum Quae quidem Eusebii commonitis per necessaria erat, quum priores qui ex Episcopis Ario adhaeserant, fuerint Palaestinae Episcopi. Pro amplissimis autem Sedis Antiochenae Provinciis curam suscepit Eustatbius Episcopus Antiochiaem gnae , omnibus in Coelefaria , in Mesopotamia , ct Cilicia utraque. Pro Regionibus ultra Euphratem. Iohannes Persa, Ecelesis in tota Persia , oe Magna India . Pro Exarcha tu Pontico . Leontius caesareae Cappadociae , magnam Ecclesiae Domini ornamentum , Ecclesiis in eadem Cappadocia , Galatia , Ponto Diinponii , PapHagonia , in Ponto PMem, ico, Arismenia parea, et magna : plaga terrarum maxima , quam Exarcha Ponticus tunc regebat. Pro Exarchatu Λsiatico.
eonas Getiei, Ecclesiis ἐκ Asia , ct Hellesponto, sedia , ct Caria , per Episcopos , qui sub ipse erant, Gi3cbium Smrnae,
o Marinum Troadis. Ex quo illud discimus, laudatos plerosque omnes Primates curam & executionem Episcopis duobus demandasse, ut lingulas perlustrantes Urbes , subscriptiones promoverent. Pro amplissimo tractu , qui tunc Thessalonicensi suberat, Encyclicas subscribendas dedit
235쪽
I91316 Alexander messalonico per eos , qui sub ipso censemur, Ecclesiis in Macedonia prima, o secunda , cum iis quae in Graecia , S Europa tota , in utraque Sotbia, ct omnibus denique in II-brico , Nessalia, oe Acbata . Sequuntur deinde. Numectius Laodiceae Episcopus , Ecclesiis quae is Phragia prima ,-Deunda . Protogenes iIis admirabitis Sardicae Ciυitatis Episcopus, in Dacia, Calabria, Dardania, ct μουinetis finitimis. Caecilianus Carabasinins 'deopus , Sanctis Dei messis in omnibus Prominetis Africae, Numidiae, ct Mauritaniae utriusque. Plus Marcianopolis Episcopus , Ecclesiis in Masia , Albe. narum, , Gallorum Gentibus S Citatatibus , quae bis viei-nne sunt. Agexaηder ConΤantinopesis ivxc solum Presister, postea υero Ecclesiae illius Episcopatum sonitus , eum Paulo tune lectore, atque ipsius notario, Ecclesiis omnium CFeladum IUUarum. Hi omnes Sancti, atque Apostolici Viri omnibus sub Coelo Sanctis Dei Ecclesis , quae in Sancta, Magna , , Generali
Saaodo acta fuat , omnibus ubique rerrarum tradiderunι . Hactenus Gelasius.
V. Exemplum hocce , quo nihil optari potest illustrius, graphice repraesentat ordinem in his subscriptionibus observatum , ut emissae Encyclicae cura Primati demandaretur , qui ab Episcopis subscriptiones postularet . Ut autem haec in decretis conciliaribus, apud absentes evulgandis, servata consuetudo est , ita nihil est ambigendum, eandem in Priinitiva Ecclesia sormam pro reliquis Encyclicis suisse receptam : quippe cum non aliter inter sese disserrent, quam quod illa a convenientibus in unum Episcopis, invicem ore alloquentibus ; Encyclicae vero a sedente in sua unoquoque Diaeces, di alloquente non ore quidem, sed literis, quod eodem redit, emitterentur. Utraque autem collineant ad unum exprimendum consensum , atque ad unam fidei statuendam firmandamque professionem. Illud etiam in tam ordinato subscriptionum modo planum est, quomodo quam- citissimὶ ope Encyclicarum nosset universus orbis, quae profitenda , quaeve ut noxia essent refugienda . Gelasius sanὰ testatur suo adhuc aevo se Tomum harum subscriptionum Nicaenae Synodo iactarum vidisse ; & S. Athanasius eo potissimum utitur adversus Arianos argumento , ex sacta scilicet universi orbis subscriptione, laudans ultra IOcio. suffra
236쪽
DE LITERIS ENC TC. 93suffragatores Episcopos . Hinc Conci Ilum Alexandrinum sub eodem S. Athanasio celebratum , jubente Ioviano Imperatore , ut inter tot jactatas fidei formulas, quae vera, quaeque esset orthodoxa , addisceret, in Synodica, quae E. Tom. I. Concit. pag. 739., lucuIenter hanc veritatem confirmat.
Proponunt itaque Patres Nicaenam fidem, de qua, ubiquel statim post Nicaenum Concilium suscepta, inquiunt. Haec itaque fides per omnem Ecclesiam Iegebatur, ct praedicabatur . Et infra quae prolixe Gelasius, paucis ipsi expendunt. Cumbae consentiunt omnes ubique Gentium Ecclesiae , quae sunt in
Hispania , ct Britannia , oe Gallia , o quae iη Italia tota , SDalmatia, Dacia , ct Masia , Macerionia , ct Iota Graecia , quaeque in Africa cunctae , b Sardinia , ct sepro , ct Creta, Pamphila, ct Meia , ct Isauria, ct quae in rota Aerapto , ct sebia , ct Ponto , ct Cappadocia , ct quae sunt vicinae nobis , ct OrientaIes Ecclesiae praeter paucos , qui cum Ario sexti l . Praedictorum enim omnium sententiam experientia nobimus, ct Iiteras babemus . Quibus sane postremis verbis testatissimum iaciunt pondus subscriptionum ad dispersae Ecclesiae Magisterium repraesentandum.
VI. Descripti porro in his & similibus subscriptionibus
modi notitia , atque ordinis, quem accuratius ex Gelasio dedimus, haud frustranea est censenda . Facit enim primo, ut universis fit persuasum , in hisce Encyclicis Ecclesiae magisterium fuisse repraesentatum : Si quidem docentibus per epistolas, vota, & subscriptiones Episcopis, propositum dogma esse Ecclesiae , cujus est propria indefectibilitatis praerogativa , fideles tuto sciebant credenda , & pravas impostorum doctrinas refugiebant . Facit insuper , ut noni aeque seramus, di citra reprehensionem quosdam non ignotae alioquin literaturae viros, quos aliquoties in congressibila literariis audivimus pronunciantes audaeter , Scriptores exorbitasse in nonum annotando subscriptionum, sive Eneyclicis, sive Conciliis factarum; aut ad minimum exceptOrum oscitantia menda plurima , eaque praeter modum irrepsisse. Hi sane quod scribit Athanasiis, in Synodo Sardicens modo 3oo. , modo AOo. , & ubi de Nicaena formula , , a oo. subscripsisse Episcopos; quod alii de similibus numerosioribus subscriptionibus reserunt , inter quisquilias ha-
237쪽
bent . Ita iis sere contingit , qui addiscendis sacrosanctis
Eeelesiae monumentis incumbentes, eXcerptores tantummodo legunt, ipsisque quod summum est Christiano , eique literato homini nefas fontibus relictis , consuetudinum
atque morum collationem, & ipsorum mei monumentorum examen seponunt, aut parvi pendunt. Ea itaque in hisce studiis fixa sit regula , ut ipsos imprimis sontes inquirant horum studiorum Canaidati , rerum origines perpetua col- Iatione assequantur, modos pensitent, re excerptores deinde atque abbreviatores , quos velint , percurrant. Interim
enucleatius de subscriptionibus hisce disseruimus, ut & antiquorum dicta tueremur, di simul indubia veritas exemplo quopiam illustri comprobaretur , numerum scilicet ab iisdem laudatum minime Historiae fidem excedere. Ut propterea si asseveretur, i 2 o. Episcopos Nicaenae formulae subscripsisse, sciolis quidem id creditu arduum dissicileque viis deatur, ex iis vero qui modum tum Encyclicarum, tum ge- storum post Nicaenum Concilium perspectiim habent, quique norint descriptam solicitudinem Primatibus fuisse impositam, nullus ambigat, quin non I 2 . solum, d plurimi etiam potuerint Nicaenae fidei subscribere,& assensum praebere. Eadem ratione nil mirum est , reserri ab Athanasio vel 3 . , vel m. , vel si omnes simul sumantur, 7-. Episcopos Sardicens Synodo subscripsisse , cum illius Encyclica per orbem a Primatibus , deinde ab Athanasio suorum Presbyterorum opera fuerit Ecclesiis intimata: atque adeo nedum 7Oo. sed I O. , & 1oo . ,& ultra dici potuerit subscribentium Episco
VII. Non secus verum censebitur Dalm ii , Sanctissimi Monachi dictum , qui agnostens excitas ab orientalibus Schi Lmaticis in S. Cyrillum , & Synodum Ephesinam turbas , Imperatorem primum admonuit de vi suorum Comitum conistra legitimi Concilii libertatem , mox suggestum conscendens , Populum pro concione advocavit , S ut legimus in Actis Ephesim Concilii, inter alia dixit. Ceterum pro aIIera parte Cyrilli a coram omibus dixi e Sex millia Episeoo
raim audire mavis, nκι unum Iantum hominem , eumque impium.
Sex millia autem eos aiebam , Pi sub Metropolitanorum Sanctif-simorum Episcoporem potesate degebant. Idipsum anteaquam populo
238쪽
mpulo denunciaret, asseveranter dixerat, & coram Imperatore probaverat. Respicit autem ad Cyrillianam Encycli. cam, quam ante Ephesinam Synodum ad Rusum Thessalonicensem subscribendam direxerat, quo innumeri pendebant Episcopi : direxerat & ad Caesareensem Exarcham , atque ad Occidentales omnes, praeter amplissimam Aegypti Diaeeesim, di Africanas omnes Provincias . Quoniam Vero, Primatibus ac Metropolitanis subscribentibus, de reliquorum subjacentium. Episcoporum assensu nihil erat dubitandum, minime videri debet ineredibilis numerus ille, praeserti in si advertamus, universam A siam , Asricam, di Europam Catholicae tune fuisse Fidei, di innumerabiles partium illarum Civitates suos Episcopos habuisse. VIII. Id quod etiam circa Dogmaticam S. Leonis epistolam contigisse reor , quam a raoo. Episcopis subscriptam , asserere in plena Chalcedonens Synodo non dubitavit Ce- 4s1 cropius . Quum enim Actione IV. Chalced. Aegyptii XIV.
Episcopi tergiversarentur subscribere detrectantes, ceu rebelles, non alio illos argumento proscribendos ait Cecropius,
nisi quod jam xχoo. Episcopi Dogmaticae subscripsissent. 'solae Leonis sabscribaκι , anatbematizantes EutWbem , o Dogum eius; consentiant epistolae Leonis: qui non subscribit baereticus est . Unisersalis baee S nodus Aeg)ptiaea major est, ct fide digηiis. Nou est justum, decem baereiicos audire, S praetermitti milie ducentos Episcopos . Porro cum Synodo Chalcedonensi sexcentos tantum atque triginta Episcopos intersuisse certum sit, nec in tanto consensu Mas. Codd. Graecorum , & Latinorum probabilis Cl. Ba Iurii conjectura, qui Notariorum, atque exscriptorum mendum suspicatur, reliquum est , ut potior ille numerus de iis intelligatur, qui
per orbem dispersi , praecedenti anno tam per orientis Provincias, quam occidentis Dogmaticae Leonis subscrip.
IX. Modus autem hic subscriptionum , ut Encyclica ad . Primatem deserretur, qui eam sive in Presbyterio, sive in Synodo probatam , ad Provinciae suae Episcopos subscribendam dirigeret; subscriptiones autem ad eum remitterentur , a quo Encyclica primum prodierat; perseveravit ad Hormisdat usque tempora. Quod pariter ex actis in caus- SI
239쪽
sa Acaciana constaC, quando Schismatici resti pistere sub lHormisda coeperunt. Miserat Pontifex per Dominicos cursores Encyclicam una cum Formulario subscribendam ; atque hanc cursoribus instructionem dedit, quae inter Hormisdae epistolas Tom. II. Concit. pag. IOII. legitur. Cum
Dei adjutoris, ει orationibus SS. Petri , HI Pauli υemens Nicopesim , sic debes agere , ur postquam Glycopus Nicopolitanus acceperit Iiteras nostras , Episcopos quos in sua parocbia habet , eolligat, re faciat subscribere libeIIum, quem in epistolis suis habet avnexum. Si tamen dixerit praedictus Episcopus, esse Iabονio iam Episcopos colligere, dirigar tecum personas per singulas Episcopos , ut te praesente subscribant eraedictum libellum . Sistamen eum Dei misericordia facere debes , ut epistolae, quae d bis missae sunt , publice legantur , aut si videris prae timoretae Episcopos facere nolle , saltem ciericis suis haec relegant ;quae tamen in ipsorum dimitte potestatem . Et scripta Episcoporum , ct illius Episcopi, boc est, Bbannis Met politani ad nos
cum Dei misericordia reporta. Percurrantur & reliqua in eadem cauta edicta , sive commonitoria , sive relationes, diabunde confirmata deprehendentur quae hactenus disseruimus de jure Metropolitico , de subjacentium Episcoporum consensu , ad Metropolitani approbationem secuto , de publiea Eneyclicae recitatione in Presbyterio primum , aut Synodo, deinde coram Populo , deque subscriptionibus &subseriptis chirographis ad eum missis, qui Encyclicam primus direxerat. Haec omnia loco Iaudato habes apud Conciliorum collectores. X. Earumdem subscriptionum ad fidem adstruendam pondus ex ipso Haereticorum studio in eisdem colligendis deducitur'. Posteaquam Alexander una cum Alexandrina Synodo Eneyclicam decrevit ad orbis Episcopos dirigere , Arius Eusebii Nicomediensis patrocinium expertus , cujus obsequiis se totum dederat, eidem author suit, ut in Synodo Nicomediensi Antencyclicam scriberet, cum pro impia doctrina suco aliquo obtegenda, tum ut praecipitem atque injustam ostenderet Alexandri sententiam , ceterorumque Episcoporum animos a subscribenda Encyclica averteret. Nicomediens s itaque Eusebius, data ad Paulinum Ty-s rium Metropolitam , ad Caesareensem Eusebium aliosque
240쪽
LITER IS ENC1 Palaestinae Episcopos Antencyclica , id egit, ut iidem Ario t
rescribentes, communicatorias epistolas traderent. Arii &assec Iarum audaciam perstringit in eadem epistola Alexander. Vos inro d Fratribus anatbemati addictos , nemo -- strum excipiat , neque eorum verba , MI scripta audire sustinent: omnia enim praestigiatores ementioIm , veritatem Io i ne- seiunt . Nam per Urbes circumcursant , non alio qaidem studio adducti, qνam ut amiciria obtenta, ct pacis nomine Iiteras per simulationem assentationemque dent, accipiamque, quo per AIas iaerrorem muliercuIas paucas, peccatis oneratas, quas dola deum. int , facilius inducans . Omnibus itaque erat exploratum , Encyclicas ultro crtroque missas,veritatis praebere argumentum , quum illarum ope fidem apud incautos aucuparint
praestigiatores . Equidem Eusebii Antencyclica, a Paulino Tyrio, & Eusebio Caesareensi aliisque subscripta, in causissa suit , quo minus ab universo orbe, continuo anathema adversus Arium diceretur . Quin etiam , ut videbimus, Arti sequaces epistolas hais Antencyclicas in Tomum redactas, diligenter religioseque servabant, di grande velut pro Arii
defensione argumentum,protrudebant. XI. Ariomanitae deinde , hujusmodi inhaerentes pravitatis vestigiis in caussa Athanasii, quum Sanctissimum An tistitem in Synodo Tyria per summum ne fax nec audiis tum , nec praesentem confictis calumniis damnassent, Eneyclicas illico ad Iulium Romanum Pontificem , ceterosque per orbem Episcopos dederunt , ut, si unanimiter subscriberent , toto terrarum orbe triumphum ageret Ariani Cmus . Haec audiens Aegyptia Diaecesis , gnara suarum bine partium, proprii absentis Antistitis innocentiam tueri, congregati Alexandriae Epistopi Encyclicam ad omnes ubique Ecclesias emiserunt , quae exstat tum apud Athanas. in epist. ad Solitar. , tum etiam Tom. I. Conci l. p. 387. Nam
S Diaconos f scribunt Aegyptiaci tractus Episcopi J ad Ario-manitas mittxnt , qui palam cum ipsis conveniunt, IiIerisque ultro citroque missisatis, Ecclesiam in Schisma eo ieiunt, is eum siIis communicant, eaque passim scribunt, quae is haeresim com- mendant, re Ecclesias conbiciis lacerant, ut ex literis eorum
ad Romanum Episcopum, oe fortasse ad vis ipsos scriptis , deprehcndere potestis . Annotentur verba VIa , quibus aiunt,