장음표시 사용
31쪽
Aut vero congregatione Θnodi opus erat, ut aper
ta pernicie3 damnaretur ; quasi nulla haeresis aliquando fine Sonodi congregatione damnata sit. Quum potius rarissimae inveniantur, propter quas damnandas, necessitas talis extiterit: multoque mi, atque incomparabiliter plures , quae tibi extiterunt, illic improbari, damnarique meruerunt,
per ceteras rerras devitandae, innotescere potuerunt.
Verum istorum superbia , tantum se extollit adversus
Deum, ut non in illo velit, potius in libero Arbitrio gloriari, hanc etiam gloriam captare intelligitur,' propter illos , Orientis , ef Occidentis Θnodus congregetur. Orbem quippe Catholicum, quoniam , Deo eis remente , pervertere
nequeunt, saltem commotere conantur : quum potius vigilan
tia , ct diligentia Pastorali, post factum illis competens , sus
eiensque Iudicium , ubicumque tipi si apparuerint, conterendi sui. Oppidb praeclara est omnis haec Augustini in rem nostram disputatio, qua dos supremi indefectibilis Magisterii asseritur Ecclesiae, vel per orbem dispersae, sibi tamen, & cum Capite 1 uoconsentienti; qua haereses plurimas citra Synodorum celebrationem, docet, ubi eruperant, ibi compressas, corrogatis ope Encyclicarum 1uffragiis Episcopalibus; qua ipsam hanc judicandi rationem perspicue, &nervose a cavillationibus vendicat; qua denique omnes appellationes Synodorum ita pertinacibus adimit , ut vel ad obsequium redigat, vel poenae,& damnationi relinquat . quod Iuliano proponit, & aliis XIII. Episcopis, qui post hujusmodi circularia decreta , que is adjunxerat robur Apostolicae Primae Sed is consensio , spe Concilii sibimet blandiebantur. Muid adhuc inquit lib. 2. Oper. ult. adv.
32쪽
Iul. cap. IO3. quaeris examen, quod apud Apostatam Sedem factum est λ uod denique jam factum est in Epis
copali judicio Palaestinae . Ergo haereses ab Episcopis non adhuc examinanda , sed coercenda es Porsatiatis Christianis. IX. Multa hic commemorare in promtu esset, ad
priscam h inc disciplinam illustrandam comparati sis ma quibus consul id temperandum est , tum quod
commemorata hacteolis, sat Veterum ea de re persuasionem testentur; tum qubd satilis videatur, studiosum Lectorem ad eas Dissertationes vocare, in quibus non perfunctoriam de Encyclicis commentationem Eruditorum commodis, re Ecclesiae bono exhibemus. Neque enim in hanc aleam studia nostra conjecimus, Argumenti tantum dignitate ubertate, usu, varietate ,& quae ab omnibus hisce. proefluit, incredibili jucunditate pellecti: sed Zelus vendicandae Catholicae Ecclesiae, & Divinae Traditionis adversus profana insanientis humanae sapientiae ratiocinia, ipsaque ossicii conscientia fecit, ut
diutius in hanc rem meditaremur, consuleremuS, ubicumque licuit, Veterum scripta , & priscarum Ecclesiarum archiva, oriSines, mores ,& squid aliud nobis lucem afferre aliquam posset, non indiligenter versaremus. Interdum etiam placuit , exemplo veterum Polemicorum, Apollinaris, Irenaei Iertulliani, Augustini aliorumque clarissimorum Fidei, &Traditionis Assertorum, hanc di mutandi rationem experiri in Dogmaticis Controveruis , quibus Ecclesiasticos Viros , magna Dei miseratione ad hanc palaestram vocatos. quotidie informamus . Difficile autem dictu est, in hisce Dogmatum commentationibus, simulque vendiciis, quantum soliditatis ad
33쪽
tatis, & apodixeos ad confirmandum in fide, oblectandumque Christianum animum , sumant quae pasism proferenda sunt revelatae divinitus, traditaeque veritatis documenta. Nihil hic fucatum, di sulpectum, nihil obscurum, aut impeditum, nihil alienum , aut redundans : sed singula, quae Catholici hodieque profitemur fidei capita, eadem plane, atque in integrum esse demonstrantur , quae primis VIII. Seculis, non tantum inter Patrum opinationes, aut placita Pontificum, & Scriptorum fuere recepta, ut immeritb Novatores suspicantur ; sed omnium, qua late quondam patuit Christianus orbis, Episcoporum, Doctorum , Populorumque persuasio ne, constanter, & semper in Encyclicis credita sunt,& suscepta . Nae illi ignari, aut projectae frontis
sunt , qui in tanta, ac tam mirabili hominum, &temporum de iisdem dogmatis consensione, fateri detrectant, una hac in re, etiamsi deessent cetera, singularem Numinis Providentiam in moderanda Religione , & Ecclesia splendescere. Fraudes verb Obrepsisse ., additamenta invaluisse, uno verbo, Placita Hominum in fidei regulam commigrasse, quis asseverare sustineat, qui norit consentientium ubique doctissimorum ac Sanctissimorum hominum
miram in uestimandis Fidei rebus, dijudicandisque solertiam ; acumen , & perspicaciam, quam nihil potuit latuisse; diligentiam. quam nihil fugisse; industriam, cui nihil non facile, ac promtum; fidem
denique, & doctrinam, qua non tam,qub Vellent,
impellebant , quam qub ratio ipsa, & Traditionis
regula vocaret, plano velut tramite, securas,&magna luce circumfusas, Populorum mentes deduce-- ba atλDissiligoo by Gorale
34쪽
hant λ Hic scilicet erat Encyclicarum Q quae de fide conscribebantur , usus; haec praestantia, vis, &dignitas magisterii Ecclesiae, toto orbe dissu sae, &in una dogmatum professione, aut sententia contentientis. Quamobrem Iohannes Chrysostoli ius, Homil. 43. in I. ad Corinth. , ejus rei eXemplum in Apostoli Pauli scriptis praeclare, sciteque annotat ad illa verba . Sic et constitui Ecclesis Galatiae, ita oe vos fiscite. Non adducit, inquit ille, Mut duas, utit tres CL strates , sed totam Gentem . Gοὰ quidem facit etiam in dogmatibus , dicens: scut oe in omnibus Ecclesiis Sanctorum. Si Me enim es validum ad fidem faciendiam dogmatum, multo magis ad facta aemulanda . Et Magnus Basilius, quum Nelicaesarienses silos erudiret, quam normam
in rebus Fidei sectari oporteret , scribit Epiit. 36.
Fueriat autem j Aus, res nostras aestimare non ex uno , aut altera eorum, qui ad veritatem haud νocto pede ingrediantur e sed ex multitudine totius Orbis Episcoporum, qui 1 ita Christi con uncti nobis sunt . Requirantur vero Pisaeae,
ea es , IDiiri , PMnes , ct qui Atriusque sunt Armeniae , quotquot vicini nobis sunt, Macedones, Ebrii, GaDB pani, tota simul Italia, Siculi, Afri, ct qui in Aeg)'ro aabiae Iani sunt, ct quae reliqua portio est Sstriae, quiquiaem Literas ad nos mittunt, ct vicissim a nobis recipiunt: ex quibias cum quae unuc ad nos feruntur, tum quae uni-ιersia imine ad ipsos mittuntur , cognoscere potesti , quod animes omnes eodem sensu praediti sumus. Quid ni e r. gb & nos quoque ad hanc amussim exigemus Catholicam , quam tenemus, & tendicamus Fidem λCur & nobis non erit integrum , ubi de quopiam singulari Dogmate venire in disputationem cogunt Catholicae Ecclesiae nostrorum temporum desertores, ad primitiva sanctissima tempora fidenter pro-ῖyg
35쪽
xxiv PROOEMIUΜ vocare λ Non est equidem committendum, ut praecipuum veritatis subsidium nobis, quod aliquando
cordia nostra contingit, ab inimicis veritatis praeripiatur, quorum tricae, & contentiones , si veteris Ecclesiae fidem appellemus, sponte sua diffluunt, atque evanescunt. Namque etiamsi illi Antiquitate passim, & prisca integerrima fide glorientur, subinde tamen sunt eorum plerique ita in Sectis defendendis affecti, ut modo partium studiis , & instituto scribendi inserviant, famae snt suae, & veritatis liberaliter prodigi, atque eruditae Posteritatis
X. Nos itaque, quum in ea inciderimus tempora, quibus, nutante Fide, & frigescente Pietate; hostibus verb potentia, amplitudine, atque eruditione florentibus appropinquantis Divini Iudicii , ut Vin- a 'centius Lirinenssin Commonit. ait, terribilis quaedam expectatio augeri efflagitat studia defendendae Religionis : quod hactenus delineavimus, jam aggredimur opus, idque ad Fidei antiquitatem , universalitatem , & perpetuitatem demonstrandam accommodatum. Hoc verb in VII. Dissertationes partimur , fusores eas quidem, quam alii mallent . Sunt multa tamen, ex ipsis Ecclesiasticae antiquitatis penetralibus eruta , eaque tanti momenti, ut paul-lb operosius prolixiusque sint commentandi, quaeque Differtationum qu intacumque ubertate , atque, ut ita dicam , loquacitate vix satis enucleentur: tantis illa sunt ambagibus, tantis contentionum molestiis impedita.
In Dissertatione Ι. vetus illa Encyclicarum conscribendarum, de qua diximus, Ecclesiae disciplina proponitur , ejusque origo, partes, usuS, & auto
36쪽
ritas generatim, & velut in V aperiuntur. In II. Differt. amplissimam, & accuratam rationem inibimus omnium, quae de fidei Dogmatis ab ipso Ecclesiae exordio usque ad Concilium Genera. le I. motae sunt , & usu Encyclicarum diremtae,
finitaeque controversiae. Per quae equidem tempora assirmare Austra , vix unam , aut alteram fuisse
haeresim , quae sine Conciliis , vel ante Conciliorum ipsorum celebrationem, non fuerit improbata,& proscripta magisterio Episcoporum, & Ecclesiarum, subscribentium ubique Encyclicis , & com
sentientium. In Differt. III., & IV. celeberrimas Episcoporum,& Synodorum Encyclicas Literas complectemur , quarum autoritate.cum multiplices Arianorum Sectae,
tum Macedoniani, Pelagiam, Nestoriani, Priscilli,nistae , Eutychiani, & quotquot fuerunt ad Srnodum usque Chalcedonentem infestissimae haereses, rejectae sunt,& damnatae. Ad Commentaria delim de elucubranda nobilissimae Adlocutionis Patrum Chalcedonensium ad Μarcianum aggrediemur, in qua Sanctissimi Praesules , velut orthodoxae Fidei professiones, laudatas Ecclesiarum Encyclicas suscipi oportere, decernunt, & in illis perseverans Supremum Magisterium confitentur . Quod sane monumentum cum inter cetera, quae Religionis, Ecclesiaeque bono ad nos usque pervenerunt, si praestantissimum, tum mirari vehementer subit, quemadmodum in tanta studiorum luce iguotum quasi hactenus relictum sit, usque aded ut ab eruditissimis Viris alicubi vix memorari contingat. In V. Differt. Ecclesiasticam eandem disciplinam, temporibus Chalcedonensis Synodi usque ad inte
37쪽
Namque in contentione Acaciana, in Caussa origenis, & Trium Capitulorum, in Monothelismi, &Iconomachismi damnatione, in Schismate Photia. norum, & similibus Ecclesiarum dissidiis, multa sunt prisci moris documenta, quae vim, praestantiamque magisterii, in Encyclicis usurpati, commonstrant. Postremae, quae sequentur, duae Dissertationes eandem fere disciplinam in Ecclesia Iudaica obtinui se olim demonstrabunt. Ac in VI. quidem vendicias Libri Esther complectimur , qui duabus velut partibus continetur, novem scilicet primis Capitibus, quae Scripturam Canonicam esse , non dissitentur Iudaei, consentiunt etiam Heterodoxi; nisi quod istorum aliqui veriti non sunt, sacrum opus tragicomicum omne dijudicare: postremis verb VII. l Capitibus, quae sunt pars altera , & a Iudaeis simul atque Heterodoxis adscitia omnino, quopiam sublestae fidei Hellenista suisse amita, judicantur. Divinum dictamen in toto, atque integro illo Libro , ut , Catholica Ecclesia suscipitur , ita commonstrabimus , ut ostendamus, Mardochaeum partem primam conscripsisse Epistolari libello, ad Synagogam, ac ceteros ubique Iudaeos di recto, ut nossent, Divina Miseratione jam Fratres immunes factos esse ab ea caede, quam Assuerus, & Aman comminati fuerant, atque ideb festum Pli urina celebrarent : alteram verb partem, postremis VII. Capp. comprehensam, quae in Hebraicis Codd. desideratur, & habent Additamenti nomine, LXX. Graeci Interpretes, continere epistolam alteram , ab ipso Mardochaeo, atque Esther conscriptam, ex ad Syna viam, Populosque directam, ut totius Iudaicae
38쪽
Ο P E E R I s . xxvii Ecclesiae decreto sollennis, ac perpetua festi Phurim observatio stabiliretur . Quae omnia si eX sacrae ,& prosanae Antiquitatis consensu , accedente etiam priscae Christianae Ecclesiae persuasione, probe constituantur , Canonicus integer Liber ille nullo negotio monstrabitur , nec ullus erit locus aut suo picandae in primis Capitibus allegoriae , aut fraudis in posterioribus , & adulterinae adjectionis asserendae .
In VII. , & ultima Differt. de Libro II. Μach,
baeorum disputabitur, quem Novatores omnes usque adeo a Divinarum Scripturarum censu alienum existimant , ut & multa ab eo peccari humanittis in Historia, & Iasonis Cirenaei epitomen fusioris operis esse , nil dubitent asseverare . Quod totum orationis genus , quam a studiorum, & partium prae judicio prosectum si , deinceps fortasse erit in numerato , quum scilicet constiterit, nihil illum complecti praeter duas Epistol s , quas Hierosolymitana Ecclesia ad Iodaeos Aegypti incolas , & addictos Templo , quod Onias Heliopoli adversiis Legem
construxerat , provide, atque opportune transini sit, ut Schil mali erupturo consuleret , ct indiceret sacram Scenopegiae sollennitatem. Multa in hanc rem congeremus ex Seleucidarum , Antiochidarum ,& Syro-macedonum rebus , multa ex prosanis illorum temporum institutis , multa denique ex ipsa penitiore Μachabaeorum Historia, rerumque aliarum synchronismo disputabimus, ut has Iudaicae Ecclesiae Literas esse antiquas, ut feruntur, & Divino afflatu exaratas, demonstremuS . XI. Hoc interim opus, inter cetera, quae publicae
utilitatis gratia in sacras , & profanas Antiquita
39쪽
xxviii ROOE M I U ltes commentati sumus , prodire primum in lucem lplacuit hac potissimtim mente nihil enim attinet caussas alias hoc loco enarrare ut habeant juniores Theologi in Dogmaticis studiis certam , fi-Xamque rationem explorandi , quemadmodum tradita Dogmata constanter , ubique , & semper Cutholica Ecclesia custodierit , eademque ad nostra tempora certa Ecclesarum , Populorumque persuasione fuerint illibate servata. Ceterum , quum in mores fere transerit , ut nulli prorntius , bc alacrius laliena vellicent, quam qui vel aliut agunt, vel nihil, suturos non dubitamus, quibus haec qualiacum-l que displiceant . Nihili scilicet est Homo ille, cuit plane non invidetur , suique desunt obtrectatores.l Sint igitur . Nostro nos pede metimur , & quae li nostra sit suppellex , probe novimus gratias ob
l eam rem habituri multas , squi nos hoc onere re-li levent , nobisque hanc unam laudem permittant, l viam iis , qui inire velint, monstrasse . Quod squis: etiam laciniosas utriusque Antiqueatis monumento-l rum , SS. Patrum , Conciliorum, priscorumque Pontificum , ac Theologorum Dissertationes nauseet ,& prae iis aut rixosas Scholae tractationes , aut criticas qualeslibet observationes, aut etiam humanarum Facultatum delicias concupiscat, nae ille delicatissimi & insolentis fastidii est , qui in Religionis sapientia aurum praeterit , ut Iegat quisquilias . Sua sunt Historicis , Chronologis, Geographis, Philosophis , & eruditis id genus Hominibus Regna latissima : Theologo verb in Scripturis, in Synodis , & Veterum scriptis versiri , tam fere est nece sarium , ut qui aliter instituuntur , ab h ic praeclarissima Facultate quamlongissime abesse jure op
40쪽
timo censeantur . Suppudet interdum , quod jam fateri , ingenuitas est , quae invidia vacat , Μeclicos alibi, Mathematicos, aliosque hujulcemodi Homines tam mire profecisse in Ecclesiastica eruditione quantum magno cum Ecclesiae probro, & detrimento Nostrates multi , in vanis plerumque contentionibus suaviter enutriti , eam & ignorant, α negligunt , & aspernantur. Quocirca quum ad totius Ecclesiae sundamentum ex prisca Traditione ,& factis , dictisque Ecclesiarum , atque Episcoporum contra Vicinos Haereticos tuendum Venitur ,
tam frigide caussa agitur , ut versutis, captiosisque Ministellis prodi videatur . Ipsa Christi schola est innuit Tertullianus in Scorpiaco, de Patribus, & Epli copis, Apostolorum successoribus, disserens quos oesibi Discipulos Dominus adoptavit, omnia utique edocendos, ct nobis Magistros ordinavit omnia utique eris turos. Denique
fortassis erunt qui limam desiderare videantur in itylo quo nec rudi prorstas , & inculto , nec solicito semper,& anXio usi sumus . Facultas haec nostra munditiem curat quidem , sed sucum negligit ,&affectationem, sibique satis consuluit si verba ad sententiam exprimendam aptiora adhibuerit, licet ea sorte non sint a Cicerone probata . Quid enim aiebat non inconcinne Agobardus in opuscul. pag. et prodest clavis aurea, si aperire quod volumus non potest y
Aut quid obest lignea , s hoc potes , quando nihil quaeritur , ns patere quod clausum est λ