장음표시 사용
51쪽
. Ilorum diem anniversaria solennitate imposterum celebrarent. Plerumque Martyrii quoque acta continebant. Ex hisce Epistolis memoriae Martyrum , gloriosi fidei Agones, di illustria Sanctissimorum Virorum certamina ad nos usque pervenerunt, invidia temporum dubio procul obliteranda, nisi Epistolarum istiusmodi ope in variis Ecclesiis suissent reservata . Hisce monumentis fuam Ecclesiae priorum temporum Historiam enucleavit Eusebius , atque in exstantibus hodieque illustriores certioresque antiquae disciplinae rationes deprehendimus .X. Sequitur earum Epistolarum expendendus usus, quae
Enthron isticae sunt appellatae, quatque in Enthronii mo, id est , in exordio Episcopatus sui ad se mutuo missitabant Patriarchae, & Episcopi : quemadmodum & erant En thron isticae Homiliae, seu Conciones, quas Episcopi in auspicio Episcopatus sui primas habebant ad Populum. ExempIums 33 suggerit Liberatus cap. I9. Brev., agens de Severo Antiocheno Theopasthitarum Duce. Fertur axtem e Visio ejus,
quae ab eo dicta es in Entbroni O, in qua S Uniti in suscipit Zenonis , S anathematizat Galeed ense ConciIium, S communicare se confitetur Alexandrino , ct CPno. En thron isticis hisce Epistolis fidei adjungebatur professio, subscribendaeque erant ab omnibus, & ad Authorem remittendae. Quem morem improbe arripuisse praedictum Severum , prodit inue 4 hunc modum Evagrius Hist. I. . c. q. de Iustini imperio agens. Primo aκIem Imperii sui anno Seυerum , qui Antiaebiae Episcopus , sicut 6upra dictum es, fuerat ordinatus, propterea quod Chalcedonensem S mdκm damnare quotidie non cessaret, praecipue in Epistolis , quas ε ρε πιι α ς Meant , S in responsionibus ad easdem Epistolas, quas ad singulos Paιriarebas mittebat: quae quidem ejus Epistolae susceptae suxi dumtaxat Alexandriae
a Iohanne , qui priori P ob anni successerat , o Dioscoro ne Timotbeo , ct ad noΤram usque acta em serυatae sunt, oc. Sed de his
infra prolixius I. IV. XI. Paschales Epistolae non ultimum inter Encyclicas obtinuerunt locum . Edebantur istae , di ad universas Ecclesias, earumque Primates a Romano Episcopo dirigebantur: Illi vero ad subjacentes Episcopos, atque fideles dabant. In quo equidem pro majestate conspicitur Hierarchicus ordo,
52쪽
unitas fidei, & disciplinae, atque in exteriori Ecclesiastica
Politia servata a singulis, omnibusque concordia . Priscae, receptaeque consuetudinis origo, & earumdem evulganda. rum ratio a Veteri etiam Testamento praeclare repeti potest. Atque, ut alia mittamus, sat id docemur Erechiae exemplo , qui collapsam Mosaicarum Legum observantiam instauravit. Quum enim solennem Paschatis celebritatem multi
negligerent, sive potius mense primo fieri non potuisset, ut eamdem peragerent, inito Consilio Regis oe Principum , s kηi-υes Coetus Ierusalem, deereυerunt ut facereπι pbase mense secundo. Decretum hoc Cursorum opera ad omnes, qui iudaeo nomine censebantur, fuit perlatum. Et decreυerunt ut mitterent nuneios iv anmersum I rael, de Bersabee usque Dan ....
Perrexeruntque Cursores cum 'solis ex Regio imperio, is Principum ejus in universum Israel/7udam, juxta id quod Rex jusserat, praedicantes: FiIii Israel revertimini ad Dominum .... igitur Cursores pergebant istoeiter de Civitate in Ciυitatem peris terram 'bris im, S Manasse, usque ad ZabuIon. Usus ergo jam tum invaluit, ut Paschalibus hisce Epistolis, praesentissimo Cursorum medio vulgatis, & Pascha de nunciaretur,& omnes ad Religiosam Legis disciplinaeque custodiam impellerentur. Effectum sane hune, qui ct in Ecclesia Christiana praecipuus suit Paschalium, aliarumque Encyclicarum scopus,
egregie commonstrant quae subdit Sacer textus 2. Paralip. c. 3O. v. I 2. In Iuda vero facta est manus Domini, ut daret eis cor unum, ut facerent juxta praeceptum Regis, S Principum Verbum Domini. Imo & hinc factum , ut idololatricus cultus in omni Iudaea deleretur, subdente Scriptura ibidem v. I . Et surgentes destruxerunt Altaria, quae eraηι in Ierusalem, atque Mniυersa, in quibus Idolis adolebatur ineensum, subυertentes
projecerunt in TorrenIem Cedron .
XII. Hinc earumdem Paschalium in Ecclesia Christiana usus, quarum specimina exhibet Synodus Arelatensis I. sub
Sylvestro celebrata, in qua Canone I. haec ad Sylvestrum Ducenti qui convenerant ex toto orbe Episcopi scribunt. Primo loco de obserυatione Paschae Dominici, ut uno die , ctum tempore per omnem orbem a nobis observetur , ct juxta consue- tkdinem literas ad omnes tu d rigas. In Orbem itaque univerissum ante Arelatense Concilium juxta receptam Consuetudi-Α. Q
53쪽
nem, Ponti sex ad omnes dirigebat Epistolam , quam ab indicendo suturi Paschatis die Paschalem indigetabant. Inseribebantur autem hae Epistolae ad Primates, quorum opera ad reliquas Provinciarum Ecclesias transmittebantur . Extat perseverantis hujus consuetudinis , dc adhibitae sormae specimen apud S. Leonem, qui de nunciaturus Paschatis diem Ravennio Arelatensi Primati, utitur laudati Canonis verbis. Sic enim epist. 76. editionis Queisellianae. Ad praecipuum ReIlionis nostrae pertinet Sacramentam, ut in Festivitate PassehaIi nulla sit toto orbe diυersitas . Et quia Me diυina institi iis S paterna traditio voluit ad nostram solicitudinem pertinere,
Fraternitatem tuamsolenniter admonemus , ut Pascha Domini ce-
Iebrandum nobis die X. Kal. April. recognoscas, quod manifesta ratio patefacit Sacrae obse antiae bunc diem esse legitimum. Cujus notitiam per diIectionem Uxoque tuam, Frater carissime , omnibus voluimus ιιeclarari , κι quorum in De H una confessio, i etiam in bae festυitate una devotis . Paschales istiusmodi Epistolae occurrunt multae ab Athanasio, Theophilo Alexandrino , Cyrillo , aIiisque editae , in quibus Episcopus, ae praesertim Diaece seon Primas festivitatis diem , simulque fidei professionem dirigebat ad a Itos, qui mutuam
viei vim salutationem professionemque emittebant. Unde hoc mutuarum epistolarum commercio unitas fidei, atqtie animorum concordia servabatur. De fidei prosessione Paschalibus hisce epistolis inserta, certiores nos reddit author imprimis Praedestinati, qui haeresi 89. haec literis mandavit . Consuetudo est namque , ut unum Tractatum suum Episcopus Aexandrinus mittat ad CPIim , qui reciteris in Prieba , ct Tracta. rum suum Constantinopolites , qui Alexandriae recitetur. In Tractatu suo Constantinopotires Nestorius scripsit, Mariam non esse
eoiocon , sed Christoloeon. Atque eo ex more Cyrillus occasionem sumsit conscribendae adversus Nestorium Encyclicae. Cum enim probe nosset professionem illam ad reliquos etiam Episcopos ex recepta consuetudine fuisse a Nestorio missam, ipse eosdem omnes Episcopos erroris commonitos
voluit. Id ipsum ex Paschalibus Theophili Epistolis liquet,
quarum occasione universi orbis Ecclesiis Origenistas, eo. rumque errores denunciavit. Porro, cum hae Paschales Epistolae fidei professionem , atque expositionem continerent ,
54쪽
quae cum scribentis Episcopi, tum subscribentium circum- quaque Episcoporum mutuo consensu , in communem unius fidei , veraeque Consessionis tesseram evadebat ; hinc magno excipiebantur aestimio , ac potissimam in fidei rebus aut horitatem obtinebant. Quod animadvertens Hieronymus adversus Origenistas depugnaturus, Paschales Theophili Encyclicas Latio donavit, atque in libris adversus Rufinum, Origenistarum in occidente Ducem , illarum saepius pondus aut horitatemque promovit. Imo etiam Leo Magnus in Epistola Encyclica ad Leonem Imperatorem , inter alia , prolixius , pressiusque testimonia laudat Paschalium Encyclicarum Theophili. Sane Origeniana placita per Theophili Encyclicam ab orbis Episcopis , aeque imprimis ab Anastasio Pontifice probatam subscriptamque , apud Catholicos omnes mansisse proscripta , certo discimus ex Theophili ipsius sermone ad Monachos quosdam Origenistas , cujus fragmentum
reservavit Iustinianus in Tractatu contra Origenem ad Menam Constantinopolitanum , qui E. Tom. III. Concit. Ηard. Sunt haec Theophili verba. Quare anathematizantes origenem , ceterosque haereticor exemplo nostro , S Anastasii S. R.
E. Episcopi , qui ex veteribAs certaminibus clarus , nobilissimi Populi Dux creatus est , vem S universa B. oecidentis Episcoporum sequitur Gnodus , quae accepit , ac probavit Alexandrinae Ecclesiae senIentiam in impium latam. post nobili Dsimum hoc Episcoporum Magisterium tanta fuit sit scepti decreti persuasio, tantaque fides, ut siqui Haeretici semet purgare vellent, una cum aliis haereses pariter Origenis distincte ejurare deberent. Hinh PeIagius h Patribus Africanis, atque ab Innocentio I. damnatus , libellum fidei ad Innocentium transmittens, ejuratis Sabellii , Arii , & Apollinaris blasphemiis, expresse Origenis errores de resurrectione carnis, de praeexistentia Animarum, aliosque anathematigat. Libellum vulgavit ex MS. Cod. Vaticano Baronius Tom. V. ad ann. I7,
55쪽
F. I I. DE EPIsTOLIS ENCYCLICIS , QUAE SALUTATORIAE DICTAE SUNT , ET FESTIVAE.
I. Acta purgationis Felicis iniungit i. II. Quid Salutatoriae
in iIIis memoratae . III. Haesitarunt bactenus eum Balvetio Eruditi. IU. Earum origo, ut animorum Concordia fueretur. U. Eodem respiciebat mutuum osculum. VI. SaIκ-ratoriae eaedem ferὰ quaa Passebales. VII. Salutatoriae seu Pasbales Dionisi Alexand. expenduntur . VIII. Salutatoriarum argumentum multiplex. IX. Quis iIlarum Scopus.
X. Albanasii, GriIIi, S TMopbili. Pascisales expensae. XI. Casani de illis testimonium. XII. Cur sub elaυi positae, Stater Dei cos Codices . XIII. Salutem decreta omnia υocabant Afri. XIV. Salutatoriae a Maroribus datae. XU.
Ab Afris praesertim usurpatae, er laudatae . XUI. Quae potissimum Epistolae in Cathedra Episcopali fuerint asserυatae . Ι. D Ropositae Disquisitioni Iocum ea tribuunt , quae Ie-α guntur in actis purgationis Felicis Apiungitani, Caeciliani Carthaginensis ordinatoris , quem Donatistarum factio per calumniam apud Constantinum Imperatorem traduxerat , ceu reum traditionis Dei ficorum Codicum, quo sane admisso crimine , depositione summo Canonum jure mulctatus , illicitam secisset ordinationem. Haec enim in actis
apud Baluzium in Tom. a. Miscellan. pag. 33. occurrunt. Sic Galatius nobiscum perrexiι ad locum , ubi orationes celebrare
consueti suerant . Inde Calbedram tulimas , ct 'solas Salutatorias, ostia omnia combusta sum secundum sacrum praeceptum. Constat hinc Epistolas Sa Iutatorias in Ecclesia suisse, atque intra Cathedram sub cIavi reconditas. Hasce Episto-Ias 1 libris Evangelii distinctas, qui super Altare retinebantur , hic memorari, colligere pronum est ab aliis Actorum verbis. p. 87. Tolla clavem , es quos invenies in Calbedra libros, Ssuper lapide Odices, tolla illos. Et mox : Omnia tuIimus secundum
56쪽
placitum , ct adussimus secundum sacrum praereptum. Ac tandem in sententia, seu iudicato, quo Proconsul Felicem absolvit ab imposito tr ditionis crimine, sub finem adjungitur. Felicem autem Religiosum Episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum De corum , manifestum est , cum nemo in eum aliquid probare potuerit , quia religiosissimas scripturas tradiderit , υel exusserit. II. Instituti nostri ratio diligentiorem horum omnium discussionem videtur postillare , atque imprimis , cujusmodi essent Salutatoriae Epistolae , quarum pondus & aestimium vel inde colligitur , quod in Cathedra Episcopali, ad Altaris vicinia posita , custodirentur , & sub clavi quidem, atque religiose. Illud insuper discutiendum est , quomodo eaedem Epistolae inter Dei fica instrumenta recenseri potuerint , adeo ut Diocletianeo Edicto de sacris incendendis Codicibus subderentur. Tertio tandem juvabit inquirere,
quomodo Epistolae hujusmodi tanti sint habitae , ut per earum traditionem , si reipsa facta a Felice fuisset , jure Canonum ab Episcopali dignitate depositu, foret existi
III. Balutius in notis ad Iaudata acta haec habet p. 418. Epistolas Salutatorias. S infra. Epistolas Salutatorias de Basilica protulerit. Discite est explanare , quid bie intelligatur per se stolas Salutatorias: neque enim mibi hactenus probatur , quo quidam ex Me Ioco colligant, Epistolas Salutatorias eas esse, quibus quis alicui fatorem impertit. Manifestum quippe est, betes ide Codice quodam Venerando , quem Alfius Caecilianus Duumvirex BagiItea stu itana sustulit ; haud dubie ut ureret. Nam
post Cathedram Episcopalem , S Epistolas Salutatorias subIaras,
etiam Ostia omnia combusta Iunt secundum' sacrum praeceptum. Dissicilis quoque nobis visa olim est ea dictio. Sed postquam huia operi manum admovimus , siuspicari coepimus , agi hoc
loco de Eneyelicis , dc Tomo Encyclico , in quo Epistolae
authenticae reservabantur , praesertim quae conspirantem Ecclesiarum omnium in dogmatis consensonem testabantur , atque Continebant. Quamobrem ob ingentem apud s-
deles , & Episcopos earum existimationem , in censu quasi Canonicorum Codicum , & vel ut Deifica Christianorum instrumenta , sunt habitae , earumque traditores Canonum
57쪽
l poenis mulctati. Eadem sane dictio apud Fortunatum occuria
rii lib. s. Poemat. 18. Sed & quotquot opus illud illustrarunt, lucem verbo attulere nullam , quod hanc primitivae Ecclesiae disciplinam minime adverterint. Rem ergo, ut qua par est , accuratione persequamur , nonnulla praesupponenda sunt , ex quibus conjectura nostra solidior dignosi ei queat. IU. Unio,&animorum concordia , quam & Apostolis commendavit Redemtor , & ut servaretur , in ultima post coenam oratione Iohan. II. Patrem rogavit, semper in primitiva Ecclesia variis exculta mediis, atque promota fuit. Apostoli imprimis non indiligentem navarunt operam , ut illam inter fideles ingenerarent ,& qua in Epistolis , qua in propositis ritibus servandam commendarunt. Quoniam vero abs Episcopis , utpoth Pastoribus, atque exemplaribus , exordiendum
fuit , sleuti Paulus in universis suis Epistolis frequens est in salutationibus , ita Apostolici viri similes hortatorias Epistolas ad Ecclesias conlcribentes , salutare de Ciero sinis
gulos perseem consueverunt. Ab his edoctae posterioris aevi Ecclesiae , mutuarum Epistolarum usum secutae sunt, in quibus mutuae hae salutationes exhibentur. Invaluit ab eodem tempore consuetudo , ut Episcopi in praecipuis solennitatibus mutuas darent , reciperentque Epistolas , in quibus se in una fidei professione perseverare ostendebant; Αpraecipuo autem fine, quo salutem sibi invicem adprecabantur , Salutatoriae videntur appellatae. U. Consalutatio equidem, & Confraternitas tessera olim erat verae Ecclesiae , ut non semel in libro Praescrip t. docet Tertullianus. Hujus praesertim indicium erat , quod fideles se consalutantes , osculo etiam , quod pacis dicebatur , plerumque obvios excipiebant : quemadmodum in Ec- cIesia , ante Eucharistiae sumtionem eodem signo probabant unius inter se vinculi, & Charitatis conjunctionem. Qua propter optatus , inter alia Schismatici animi argumenta,
illud Donatistis exprobat , quod Catholicis obvii pacis
osculum denegarent. Ita enim lib. q. scribit. Nec vos negare poteritis , qui contra nos sesndala ponitis , dum aliqui vestrum S non inieIlectas pro erunt Ie tiones , O auferunt etiam
58쪽
videlisei incium t nam ct uos ipsi aliqui in perfunctoria salutatione UcuIa solita denegatis. VI. Quod a fidelibus passim fictitatum erat , Episcopi, Populorum passoles, per mutuas Epistolas longe persectius praestitere , quae Pascha Ies , & Festivae apud Latinos, a
Graecis vero Eo τωσι καί E-ιολαί sunt nuncupatae. Ea Ium autem
conscribendarum potissima fuit ratio , ut mutuis hisce salutationibus, fideique insertis professionibus, augustitis ostenderetur Religionis unitas , & animorum Concordia ἱ atque in iugi insuper mutuarum Epistolarum commercio , luculenti stimam verae Ecesesae tesseram haberem. Unde umgo licet terrarum tractu dissiti Episcopi, istiusmodi tamen anniversaria Epistolarum frequentatione , quam tuerentur fidem certissime dignoscebant. Illae siquidem , ut in solennioribus festivitatibus , ita vel maxime in Paschate quaquaversum mittebantur ; a quo frequent ira, usu Salutatoriae dictae sunt , di Paschales. Perseverantem ad sua usque tempora priscum hunc morem commendat Avitus Viennensis epist. 63. , & antea Theodoritus in suis epistolis , ut Dionysium, Athanasium, Theophilum, di Cyri Ilum Alexandrinos Episco-POS,nec non alios itam,quorum exempla congessit Bucherius in Victorii Canonem paschalem pagg. 71. 78. 82.,dc ΑεQ. Forma tam a Primatibus recipientes Episcopi , qua de die Paschatis commonebantur, di susceptae stpistolae subseribere, & ad eosdem raescribere tenebantur. Quod erui posse videtur e X can. T. Carth. v. Concit. Placuit ur dies Venerabilit Paschae Formata. rum subscriptione omnibus intimetur. Ad Reges etiam in solen-nioribus festivitatibus Salutatorias hasce ab Episcopis suisse directas , docent sormulae harum Epistolarum apud Mar- culphum n. 64. & seqq. VII. Festalium , di Paschalium Epistolarum cum aestimium , tum argumentum colligi ex eo etiam potest, quod quas Dionysius Alexandrinus scripsit uno in codice suo aevo conservatas , Eusebius asseverat Iib. I. H. E. c. 2 o. Praeter supradictas 'solas , idem Dionfius Pascbales illas, quas habemus Epistolas tune temporis e scripsit : sncomta in illis, Panegyricos Sermones de PasbaIi Festo contexens. Harum unam lFIaυio nuncupoit , aIIeram Domitio , ac Disimo. In qua pro- l
59쪽
ilebrari oportere , octo annorum Canonem publicaυit. Aliam quoque Epistolam ad CompresΘteros Alexandrinae Ecclasiae , itemque alias ad diυersos scripsit Epistolas , easque gra1sante a uepersecutionis furore. Has omnes Paschales fuisse, planissimum fit , si quae seq. cap subjungit Eusebius , accurate expendantur. Post haec , scribit ille, pace υix dum resitura , Alexandriam regressus est. Verum eum seditio , bellum rue rursus illis exortum fulset , adeo ut ipse Uniυersos ejus Urbis fratres , utpote in alterutram seditionis partem distractos, alloqui non posset, iterum ipse Paschae die ex Urbe A exandria , tanquam extoris ris , eos pen literas aIIoquitur. Sane in altera Paschali Episto-ιa , quam paullo post ad Hieracem, uηum ex Aeg)pti Episeopis
exaraυit , de sediti e illa , quae tune temporis Alexandriae commota est, mentionem fecit. Pergit autem sub finem capitis 21. post varia Paschalium harum Epistolarum recitata fragia menta, in hunc modum Post hane Epistolam, eum res in tyr-be Alexandriae pacatae essent, ad F Ires per Aegaptum constitutos Paschalem rursνs 'solam Dionasius scriωι , aliosque post hane deinceps exaraυit . Exstat etiam Epistola de Sabbato,
re aIin de Exercitatione . Praeterea ad Hermammonem , fratresque in Aegulo degentes, Epistolam scribens , postquam de Imp. D ei 1 S successorum illius improbitate disseruit, pacis, quae vi- tu ι Principarti GalIieni , motionem facit. Tandem S Epistolae hujus allato fragmento cap. 23. concludit. Deinde tem.
pus ipsum quo baec seribebat, designat bis υerbis : Ae inibi rursus Imperatoris nostri annos contemplari sκbit. Video eηim im piismos illos, uui adeo celebres olim exstiterunt, breυi postea obscurismos eυnsisse : Religiosissimus vero , Deique amant usimus Imperator , septennalem circulum jam emerius , nonum Imperib annum degit , quo nos festa celebraturi sumus . Ex his oppido liquet, Epistolas omnes, quas in laudatis cap p. recolit Eu sebius, in uno eoque distincto codice compresensas, Salutatorias fuisse, & Heortasticas. VIII. Argumentum itaque Salutatoriarum istiusmodi Epi. stolarum multiplex erat. Primum quidem & praecipuum ad fovendam animorum, fideique Unitatem , quam mutuis illis Epistolis atque salutationibus exprimebant . Id quod perspici ex eo praesertim potest , quod eas Epistolas non tantum subjacentibus Episcopis Primates darent, sed proprio
60쪽
etiam Clero, ut Dion usi exempIa commonstrant. II. Praecipua Ecclesiasticae Historiae capita eaedem recensebant, cujusmodi erant Tyrannorum invasiones , seditionesque inde, & persecutiones in Ecclesiam motae : quemadmodum Alexandriae contigit, quum Aemilianus tyrannidem ibi arripiti t. Qua de re Pollio in XXX. Tyrannis, di Eunomius in Panegyrico ad Constantium, ubi de Galieni temporibus loquens, id memoriae prodidit, tota Aegulus , Sariae defecerunt . Agit etiam Dion usius in sua Paschali de peste per Aegyptum grassante, deque Presbyteris,& Diaconis, quorum opera adjuti plurimi,Christo per Baptismum, Regnoque coelesti nomen dederunt, multi quoque in pristinam valetudinem restituti sunt: Quin etiam explicat,quo essent in censu,qui peste laborantibus naviter inservierant , apud Euseb. l. 7. c. 21. Dboc quidem pacto optimi quidam ex Fratribus nostris, quorum nonnulli Pres teri erant, ae Diaconiict ex Popula laudatusimus quisque mortem oppetierunt: adeo ut genus hoc mortis ob pietatem fideique constantiam nequaquam inferius Maribrio censeatur. Non secus S Eusebius ex Epistola Paschali ad Hermammonem cap. Io. ejusdem libri, integrum reservavit fragmentum de Valeriano Imperatore, deque excitata ab eo persecutione , Μacriano impellente , cujus scelestissima acta recenset ibi Dionysius ; illud insuper
annotans, quod ignominiosam apud Persas servitutem Deo vindice sit expertus. III. Morum quoque emendatio Festalium harum Epistolarum seopus suit . Dissidia enim & simultates, vel ipsos inter privatos exortas , Paschali tempore appropinquante , literis hisce componere allaborabant Episcopi . Consuetudinis hujus nobile exemplum exstat in actis Proconsularibus, in caussa Silvani Cirtensis Episcopi iactis, apud Balia Eiu in vom. 2. Miscet Ian. Quum enim Silvanum Episcopum inter , ct Nundinarium Diaconum simultates gravissimae intercederent, Paschatis sesto instante, Episcopi aliique Silvano scripserunt,ad pacem inter utrumque sarciendam . Consule plurimas ibidem exstantes Epistolas , & certo certius constabit, Festales hasce literas mutuo suisse datas, ad contentiones simultatesque , vel ipsos inter Episcopos ortas, vel quae Episcopum, & Clerum , vel quae populos in contrarias partes distrahebant, sopiendas. IX. Praecipuus tamen Festalium seopus erat, fidei inco-B lumi-