장음표시 사용
61쪽
326lumitati prospicere. Dionysii PaschaIes, ex Eusebio l. 7. e.
LO. complectebantur Geomia , o panenricos sermones. Panegyrici sermones sestivitatis dignitatem respiciebant, Enco-mia vero dilucidam fidei expositionem . Unde & a quibusdam homiliae dicebantur. Equidem laborum enarratio , quos martyrio Dionysius comparat , a Presbyteris di Diaconis tempore pestis obitos, ostendit, quae in Paschalibiis doctrina traderetur . Quamobrem & in aliis de Sabbato , deque Exercitatione dissertationes addidit, quae ob dubia recens enata videntur editae . Cumque insuper hae non particularium Episcoporum cuipiam inscriberenti ir , sed censeantur Universis datae, colligendum nobis est, hasce Paschales re ipsa
fuisse encyclicas, declarativas , dc instructivas. Paschales enim illas omnes, monente Eusebio in fine cap. 22., tu in scripsi,quiim res in Urbe Alexandriae pacatae essent , ad Fratres per Aegyptum eonstitutos . Eo proinde tempore, quo libera facultas erat instruendi, monendique .X. Uberrima Paschalium , postremique hujus argumenti exempla , & documenta suggerunt Theophili itidem Alexandrini Episcopi tres praecipue, inter alias , quae periere, ab eo scriptas , Paschales Epistolae . Has , quod ad Origenistarum retardandos impetus, per Rufinum in occidente excitos , idoneae essent, latio donavit Hieronymus , & in ejusdem Epistolarum Tomis leguntur . Alias a Theophi Ioscriptas asserere haud dubitaverim , cum Cyrillus plures quae exstant dederit , ct plures ante ipsum Athanasus, cujus festales Epistolae , ob diuturnioris Episcopatus tempora muItum perduxissent ad praesens argumentum it Iustrandum, si pacifice Sedem obtinuisset . In exstantibus porro tribus Theophili Paschalibus ea omnia , quae istuismodi Epistolarum generi materiam praebuisse dicebamus, descripta inveniuntur . Panegyricus de SoIennitate praecedit sermo: errores deinde Origenistarum recenset , . dilucideque convellit, ab illis recedere edocet , ac puram, quam proponit, fidei semitam amplecti suadet. Mox initium ad amussim indicat, di finem Qii adragesimae P tandem salutationibus conis suetis Epistolam claudit, ore nesque commonet de Episcopis recens defunctis, aliisque in illorum vicem ordinatis, ut Pacificas , S has mutuas Salutatorias recipientes , nossent ,
62쪽
Fratres. Et hoc necessario scribimus, xt sciaris pro Sanctis , o Beatis Episcopis , qui in Domino dormierunt, ordinatos esse , in Lemnada pro Herone Naseam I in Emibro, pro Sabatis , Paω-lum ; in Omboes , pro Silυano Verrem . His ergo scribite , ct ab iis accipite Pacificas juxta Ecclesiasticum morem literas. Vides hic Paschalium formam ; quarum usu Ecclesia fidei atque morum unitatem servare elaborabat, necnon Christia. nam inter Episcopos animorum unionem , qui Pacificis ultro citroque datis Epistolis , cum mutua salutatione, conspiran tem in unum professionem dogmatum testabantur . Has
Theophili Epistolas fuisse Encyclicas, atque orbi universo
directas , simulque per eas anathema in Origenistas dictum, in seqq. Dimeri. commonstrabimus . Quod exstat Paschalis Epistolae S. Athanasii fragmentum, in qua Librorum Saerorum Canonem exhibebat , confirmat etiam receptam consuetudinem , ut in hisce Epistolis dogmata fidei , eorumdemque prosemiones adderentur, sive ad illa confirmanda , sive ad enatas haereses ac novitates Episcopis Ecclesiis rite de nunciandas . Nec minus id adstruunt
Cyrilli XXX. Paschales homiliae , quae di ab aliis Epistolae nuncupantur . Propositas enim animadversiones mirum in modum illustrare pomunt, & confirmare. XI. Porro de Paschalibus hisce Epistolis commemorasse sat erit , quae Cassianus in libro a. Collationum edisserit . Intra Aeg)pii Regionem mos iste antiqua traditione se atur , ut
perii Io Epiphaniarum die L quam Provinciae illius Sacerdotes υel Dominiet Baptismi , vel secundum carnem natiυitatis esse desiniunt , iccirco utrii 1 que Sacramenti. Istinnitatem non bifarie, ut in Occiduis panibus , sed sub uno die hujus fesλita. tem celebrant. J Epissolae Pontificis Aeaeandrini per universas Adnpii Ecclesias dirigantur, quibus initium suadragesimae , dies Pas ae, non solum per Ciυitates omnes, Ied etiam per uni-wrsa Monasteria designantur . Secundum bane igitur, post dies admodum paucos , quam superior cum Patre η aac agitara fuerat collatio, TheopbiIi praedictae Urbis Episcopi solennes Epistolae commearunt , quibus eum denunciatione Paschali, coηrra ineptam quoque Antropomorpbitarum haeresim longa disputatioηe B x dis-
63쪽
disseruit, eamque copiWo sermone destruxit. XII. Notione itaque , argumento , usu , atque aestimio Paschalium harum Epistolarum exposito, pronum erit colligere, qua de caussa Salutatoriae Epistolae sub clavi dicantur fuisse in Cathedra Episcopali; quomodo insuper Dei ficos inter Codices censerentur , atque edicto Diocletianeo suppositae reserantur in laudatis Felicis Apiungitani purgationis actis . Etenim undenam Ecclesiarum in fide consensio, una professio dogmatum , atque in erroribus reficiendis unanimis Episcoporum sententia illustrius elucesceret, quam eX hi see Eneyclicis Epistolis, Paschalibus , & Ηeortasticis , in quibus Primatum & reliquorum Episcoporum subscriptiones conspiciebantur λ Undenam Episcoporum quilibet suam cum Ecclesiis per orbem terrarum diffusis communionem certius aptiusque probaret , quam ex Epistolis hisce , quae non alio fine perscribi consuevere , nisi ut vinculum pacis servaretur, unde Pacificae sunt appellatae, & jura hospitalitatis atque constaternitatis illibata ubique permanerent λXIII. Sed quid in conquirenda appellationis notione detinemur , siquidem omnes has epistolas, fideIibus ad fidei disciplinaeque constitutionem quaquaversus datas, Salutatorias ex Africanorum phraseologia dictas esse , exploratum est e quippe qui di ipsum ad universos emissum decretum quodvis, Salutem nuncupabant . Exstant Saturnini, & Sociorum acta , qui passi sunt sub Anulino Proconsule, apud Balutium ibid. Ii porro, quum Diocletianea instaret persecutio , quae in Sacros etiam Codices debacchabatur, martyrium sit bituri, ad fideles omnes Epistolam dederunt, inqua. traditionis crimen damnabant . Decretum hocce Salutem vocant acta. Sic enim num. I 8. p. 72 habent . Interea Marores Gristi non careeris squallor , non viscerum dolor, non denique MIIa rerum penuria comm ebat, sed meruis jam Domino ct confessione vicini , direxerunt in posteros SALUTEM,
qua communem Cbrimani nominis progeniem ab omni recidiυa communione Traditorum secemerent, tali sub eommi nione : Si quis Traditoribus communica rit, nobiscum partem in Regnis coelestibus non babebit , oe hane sententiam suam Sanrii Spiritus authoritate conscriptam, tali comparaiione firmabant: Scriptum est, inquiunt, in Apocabpsi et quicumque adjecerit ad Iibrum istum opi-
64쪽
apiceni unum, sut literam unam , aliciat illi Deus innumerabiles plagas , 2 quicumque deleveris, deleat partem ejus Do-Mi.ks de libro vitae. Si ergo additus apex unus , aut litera una demta de libro sancto radicitus amputat, oe Sacrilegum facit, S subυertit authorem , necesse est omnes eos , qui Testamenta di-υina, legesque Venerandas Omnipotentis Dei D. N P. C. pro- faisis ignibus tradiderunt exurendas , aeternis ardoribus, atquelisextinguibili igne torqueri : et ideo vi supra diximus , siquis Traditoribus communicaveriI, nobiscum partem in Regnis coelestibus ηοη habebit . Addunt subinde acta post huiusmodi indimini fidelibus monitum, omnes Traditorum, velut excommunicatorum , commercia Vitasse . Haec commvnicantes sin-
stili ad possionis gloriam festinabant, suprem que resatisne unus quisque Marorum crvore proprio consignabat . Exinde Eceles asaiseia sequitur Marib res, o detesatur exsecratae perfidiae Tra
XIV. Equidem ab eo tempore factum reor, ut in Africa omnes a Martyribus Epistolas extorquerent, quibus fideles a Traditoribus secernerentur , seque Martyribus communicare ostenderent . Quod quidem cum tempore incipientis Donatiani Schismatis turbas cieret , iccirco Africani EpiseoppPatribus Arelatensibus proposuisse videntur mala,quae exinde oriebantur . Quamobrem & Patres canonem IX. ediderint, quo id cautum e si . De bis qui Confessorum literas oferunt , placuit , ux sublatis iis literis , accipiant communicatorias , utique ab Episcopis dandas. Cum enim plerique omnes per Africam traditionis vitio vel laborarent , vel per Donatis arum calumniam dehonestarentur , atque imprimis Episcopi; quotquot a Martyribus acceperant Epistolas, temere propriis Episcopis insultabant. Id quod aperte supponit Canon atque adeo priorem disciplinam instaurans , nonnisi ab Episcopis communicatorias decernit suscipiendas. Enimvero Epistolas illas eo a Martyribus fine, eaque mente sui sie editas, commonstrant laudata Actorum verba. Meritis jam Domino Confessione vicini , direxerunt in posteros SALUTEM , qua communem Christiani nominis progeniem ab omni recidiva commκnione Traditorumsecernerent . Quanti autem hae Martyrum Epistolae essent aestim ii, docet cum fidelium usus, qui illis, velut certa communionis tessera , ut e-
65쪽
bantur; tum Donatianorum , qui se Martyrum successores, communicatoresque essis passim gloriabantur, ut qui emissa adversus Traditores Martyrum mandata sequi se arbitrarentur: Unde di Catholicos, quos Caecilianistas vocabant, ceu Traditores, eXsecrabantur . . Quod pa Gm Catholicis objecta-39V runt, ut ex pluribus Angustini Ioeis liquidum est. Id ipsum Arelatensium Patrum Canon demonstrat, qui ut abusui oc- eurrerent, quo intempestivam, min meque regularem Communionem plurimi per hasce Epistolas a Μartyribus obtinebant, pristinum servandae Communionis modum instaurarunt , proprio jure Episcopis restituto . Erat itaque in Africa Salutatoriarum Epistolarum ustis S aestimium ; erat& communis usurpatio vocabu Ii, ut Epistolas hasce , fidelibus Universis datas, in quibus praescribebatur quic piam ad publicum pertinens Ecclesiae bonum , SALUTEM nun
196 XU. Addere lubet Tertii Ilianum, qui de Hierosolymitanae Synodi, Act. Is . , Epistola agens, ex qua eruere conatur Moechiae peceatum esse ex irremissibilibus unum , ait: Nos in Apostolis quoque Veieris Legis formam Saturamus , circa Morabisse, quama fit, demonstrationem, ne forte Ienior existimetur in noυitate Aisciplinarum , quam in vetustate , quorumbare fane est sententiae Habemus in Epistola illa Hierosobmi saxi Concilii ad Ecessas ire ita , Salutatoriam formam . EX quibus colligere in promtu est, Epistolas illas, quas Graeci Heortasticas, Latini Paschales, seu Festales de Encyclicas
nuncupabant , quaeque ad Ecclesiae pacem , unitatem &commoda pertinebant , apud Africanam Ecclesiam Salutatorias fuisse appellatas : pro Africanorum videlicet more , qui peculiares notiones vocibus subjiciebant, vel voces etiam pro arbitratu essingebant, ut per spieere est in Apuleio ,
Tertulliano, Cypriano, aliisque Scriptoribus Africae. M rum itaque non est , si Epistolae SaIutatoriae una cum Dei ficis instrumentis comburendae traderentur ; si has in Cathedra inventas Persecutores exusserint , atque ad easdem Diocletianeum mandatum extensum sit. Norant enim quantopere ad ReIigionem fovendam servandamque conducerent.
XVI. Si vero quis roget, quaenam potissimum Epistolae fuerint a Grvatae , id a nobis responsum feret, omnes scilicet
66쪽
licet generarim Epistolas , quae superioribus temporibus veIad fidem , vel ad disciplinam spectantes , emissae suerant , quasque in II. Dissert. recensebimus f quod ob Episcoporum Pastorumque consensum Ecclesiae Magisterium in illis repraesentaretur 4 in Episcopali Cathedra fuisse servatas ;assiervata etiam supra tabulam, sue Altare Evangelia. Imo Epistolarum, Librorumque distincta erant loca pro diversitate argumenti; quae Omnia laudata edocent Acta . Enimvero Episcopos hasce Epistolas conscripsisse, & diligenter religioseque servasse, docet ipse Cyprianus, qui, ut in ira an notabimus, cum Encyesicas in causia schismatis Novaesanorum, atque in controversia Lapsorium, S tabellaticorum Epistolas dedisset, Clericum deputavit, qui ex authentico
traderet exscribendi copiam . Inter eas autem repositas &Consalutatorias, praecipuoque studio Festales arbitramur a Dservatas , ut ex illis ostenderent totius orbis in una communioris societatem . Non spernendum enim argumentum erat ex hisce Salutatoriis, quas optatus Fremasas vocat, deditistum . Probaturus quippe Λfricanam Ecclesiam eum totius orbis Mesesis in uua Communione sociari, id ex commercio Formatarum eruit , dum l. 2. Africanos asserit cum
Petri Cathedra sociatos esse per Siricium . Hodie qui noster
est Meius, cum quo nobis totus Orbis commercio Formataram in unu communionis Societate concordat. Vocaverat ob id Episcopos omnes Pacificos , quod ope istiusmodi Formatarum mutuae charitatis vinculum, fideique concordiam severent. EO-dem sensu Theophilus monet in sua Paschali Episcopos, se ob id CathoIicorum Episcoporum exprimere nomina, ut scirent quibus pacificas Episolas dare deberent, & a quibus recipere. Sanctus quoque Augustinus adversus eosdem Schi Cmaticos idem urget, regeritque argumentum, atque ut sese cum Ecclesia per orbem diffusa communicare ostendat , assu verat se ab omnibus, si ad omnes pergeret , ope barum Epistolarum excipiendum , idemsae Petiliano se concessu - rum promittit, si ad Catholicam venire statueret unitatem.
67쪽
24 DIS S ERTATIO PRIMA F. III. DE EPISTOLA DIACONICA. Synopsis.
I. Praestantia,'difficultas traeiationis. II. Qui apud Gentes Asiarchae . III. Qui Collegiarii pariter , ct Scribae . IU. Apud Grisianos Dιaeoni, Arebiwrum custodes. U. Diseus Eusebii de Diaconicis EpistoIis . VI. Valesius notatus UII. Diaconica erat Diploma Cursori datum. VIII. oecasio id probat, qua Dionsitis Diaeonicam Hippobto tradidit. IX. probat EHebianae narrationis ordo . ' X. Acta purga. ii is Felieis Apiungitani, o promotae per rigentium Scribam fraudes expen cuntur . XI. Ingentius Encyclieam Donatistarum cum falsata Felieis Epistola eircumfert. XII. Hisbebat modum Cursoris , seu Diaconicam . XIII. Aproniani de illa υerba. XIV. Quid inde Sectae accreverit. XU. Damna. sur in actis Proconsularibus. XVI. Canon I 3. Arelatensis illustratur . XVII. Diaconicarum usum prom et Basilius M. XVIII. Et Theodoritus . XIX. Diaconi nomine praenota-bautur . XX. Ecclesiarum s fidelium de Diaconis etiam extorribus praejudicium .
I. Q Alutatoriarum Epistolarum appellationem , & usum, P quave ratione Encyclicis accenseri debeant , & quod
earumdem suerit aestimium , hactenus exploravimus. Quae quidem disquisitio, quantum proposito expendendo argumento contulerit, nemo est qui non videat. oecurrit modo Diaconicarum species , quae cum maximε ad propositum nostrum conserunt, minimόque spernendam suscepto argumento praeferunt lucem , tum ab iis , qui de Eeclesiasticis Epistolis sermonem habuerunt , vel jejune atque obiter attinguntur , vel omnino etiam a plerisque praetermittuntur. Impellimur hinc ad nobilissimum hocce antiquitatis monumentum discutiendum , de solicita videlicet religiosaque primitivae Ecclesiae cura tam in ministro deligendo, quana
in tradenda eidem tessera , Ecclesiastici hujus obeundi mi
68쪽
nisterii , adhibita , ne fraus dolutae in Encyclicis hisce
ultro citroque missitandis intercurreret.
Quod vero in rebus omnibus iam obsoletis , vetustatem lue praeseserentibus usuvenit, ut monumentorum inopia di Deillimae sint tractationis , id nobis, ut in Salutatoriarum, it 1 in Diaconicarum Epistolarum notione , legitimoque 'usu explorando contingit. Nomen quidem apud Scriptores deprehendimus , sed nudum illud , & vulgaribus notionibus destitutum. Tametsi enim obvia eo tempore , quo illarum vigebat usus. , & pervia esset cognitio , cum nihilominus , ut a let in. rebus vulgari usu receptis , peculiaris , & accurata enarratio a Scriptoribus omittatur , δε-ctum est , ut ultimam rei ideam tradere , cordatioribus viris visum sit dissicillimum. Hinc quemadmodum ex receptis consuetudinibus Salutatorias , earumdemque usum conjectaneis illustrare conati sumus , iisdem quoque mediis ad vero similiorem Diaconicarum Epistolarum assequendam notionem est contendendum .
II. Rem ut ab ovo exordiamur , in primi Christiani aevi,& sequentium mores in publicis recensendis , servandisque Achis operae pretium erit inquirere , qui sane non modicam Dissertationi nostrae lucem foenerabunt. Scripserat dei acris Seculi sui apud Ethnicos moribus in libro de spectaculis c. II. Tertullianus. Quid ergo mirum , si apparatus agonum Idololatria conspurent de Coronis profanis , de Sacerdotalibus Praesidibus , de Collegiariis miniseris , de ipso postremo Boum sanguine. Erant itaque Praesides Sacerdotales , erant& Collegiarii Ministri. In Asia dicebantur ii Asiarchae, qui Sacris omnibus praeerant , quales liberae omnes Asiae civitates habebant. Hinc de Trallibus scribit Strabo. l. I . Civibus optime frequentata es , ut ulla Asiaticarum Urbium alia opulentis : S semper aliqui eorum sunt principe in Proυincia loco , quos Asiarcbas appelIant. De horum Asiarcharum conventu, Ephesi habito, intelligendum est quod legitur Actorum I9. Sed de his non est hic agendi locus.
III. Collegiarii erant Ministri , qui Asiarchis , di Sacerdotalibus Praesidibus servitio, ossiciisque praesto erant. In ter eos numerantur Γραμμα νεις qui apud Asiarchas , eosdemque Sacerdotales Praesides magnae dignitatis erant , & aut hori
69쪽
tatis. De iis Pol Iux. I. 8. c. s. p. 916. Scriba qui juxta Potaneam a Senatu sorte Aigitur , ad tabulas se rendas S decreta. Secundus delectus au Senatus leges. Sed qui propter aera rium eligitur Scriba , S popalo , et Senatui Praelegit. Iis quibus praeerant Scribae , addebatur , ad quam vocem GloC sa . Dictator , Rescriptor praesente Scriba publico , scribebant ambo ere , quae dicebantur. Cujus perseverantis apud Christianos consuetudinis vestigium elucet in adducta β. I. Confessorum Epistola Clerica , in qua perscribenda Martyres adhibuerunt Scribam Lucianum , duobus .praesentibus , EX-orcista , & Lectore , qui utique & senes , & Scriptores esse debuere , ut quaquaversum Epistola dirigeretur. Publica scripta reservantes Scribae , sive Codices , sive acta vel ad fidem faciendam , vel ad populum edocendum, hi dubio procul Lectores erant. Hinc Aeschines cocitra Ctesiphontem quicpiam ex publicis actis comprobaturus apud eos, ad quos orationem dicebat , eorum recitationem Scribae imponit. Sed ne υos ab instituto sermone longius abducam, epigramma , quod in eos qui populum d P la reduxeruπι, scriρ-ium est , Scriba wbis recitabis. Frequens inde apud oratores sermula illa occurrit , ut Scriba legat : quoties videlicet Scribis hisce publicis , & Collegiariis ministris mandabant, ut decreta, EpistoIas, aut publica quaevis acta perlegerent,
sive etiam Ieges , quas in rem suam contra adversarios a Dferri volebant . Hac enim ratione majoris censebantur aut horitatis , minimeque suspecta. Quamobrem idem Aeschines de salta legatione : Ut autem eo, et , me nihil false dixisseupud vos , capiat Scriba Decretum , ct Collegarum testimonia
reciter. Scribae autem illa asservabant , ubi opus erat, de' Promebant , perlegebantque , & denuo in archivo , diligentiae sitae concredito , recondebant. Scribas etiam habuere Sacerdotales Praesides , di Asiarchae , quod erat maximae dignitatis ministerium . Liquet id ex I9. Actorum capite. Cum enim tota Ephesina Civitas in Paulum commota esset , adveniens Asiarcharum Scribaturbas sua praesentia sedavit , ut ibi versu 3 s. dicitur. Additur autem v. ultimo : Et eum dixisset dimisι Gelasiam.
Graecum autem verbum α - λυσι dimissionem cum authoritate
significat. Hinc in numismatibus saepius comparent inscrip
70쪽
ta Scribarum nomina , quod non semel observatum deprehendes apud eruditissimum Morellium in Specimine pag. Σ33. , apud Harduinum , Spanhemium aliosque. Apud Sponium quoque plures inter Graecas inscriptiones ex fiant, in quibus Scribarum occurrit mentio , qui publicorum Actorum custodes essent, quique jurejurando sese obstringerent, tum ad fidelem scriptorum , actorumque custodiam , tum ad eadem postulantibus pro necessitate exhibenda . IV. Porro in qualibet Ecclesia Diaconi custodes erant sacri Archivi , actaque fidem publicam facientia , si proserenda essent , di ipsi proserebant , & recitabant. Id quod vel ex sola orientalium Conciliorum lectione Minicuique fit testatissimum. Hos Encyclicarum latores, Cursoresque Dominicos fuisse , innumeris eX sacra antiquitate depromtis testimoniis infra demonstrabitur. Suo interim Diplomate munitos fuisse , sive quum officium custodiendorum Archivorum suscipiebant , sive quum Encyclicas ad Primates & alias Ecclesias deserebant , tollit omnem ambigendi locum Apostolica solicitudo , quae in constituendis Ecclesiis id cautὸ monuerat ; I. Corin L h. c. t . v. 'o. Omnia orem boneste, ει ρ- eundum ordinem fiant. Nostri ergo pensi est , ut hanc susceptiministerii tesseram atque indicem , Diploma scilicet Diae nis , Dominicisque Cursoribus concessum , ex beamus. Hos autem peculiari delectu atque examine ad hoc obe*ndum munus aptatos suisse , ac constitutos , supponimus ex infra dicendis. In praesentiarum sat erit circa praedictum obeundi muneris signum disputare , & quam ab aliis praestitum hactenus sit , accuratius disquirere . V. Diu equidem cunctabundi neque enim dissitemur haesimus animo circa modum probat di publicum, & authenticum istiusmodi suscepti ministerii initrumentum. Tandem Iux affulsit aliqua ex Eusebio , & laudatis purgationis Felicis Apiungitani Proconsularibus actis , ex quibus sat, reor, argumentum hocce queat illustrari. Et quidem Eusebius 1. 6.
H. E. e. 6. Codicem alium Epistolarum laudans, earumdem que censum in volumine reclusiarum texens, ait: Eme --