장음표시 사용
391쪽
immodicus Solis in Leonis dodecam orio consti tuti aestus, qui ex varia mineralium succorum miscella successu temporis vaporem subtilibus junctum halitibus eduxit; hic elevatus inter Propiores aeriae regionis thalamos condensatus, ac paulati inresolutus, roris instar decidens, ubi appropriatum subjectum invenit, ibidem ex insita sibi na turae indole Cruces erinxit. Verum enimvero, quanam ex materia vapor hujusmodi consti terit, cur in lineae telae supellechile plerumque stauromorpham Vim suam exeruerit,&cur non stellam aut cujuscunque alterius figurae maculam, sed Crucis disterentis magnitudinis formam e presserit, opitulante Dei gratia juxta quadruplex causarum
Materialis causa vapor,uti dixi, fuit ex ea,quam Mons evomuerat, mineralium succorum miscella natus. Partes ad compositionem ejus concurrentes fuerunt sulphur, bitumen, sal, nitrum, alumen, vitriolum, quod calchantum vocant: ex quibus
sulphur & bitumen ignium subterraneorum fomento destinantur; nitrum flatulentis turgidum spiritibus, ignibus agitatum, unica in explodendis Montis molibus, vehementiae dc impetus, uti in bellicis tormentis patet, causa fuit; alumen vitri lumque appropriatae Juncta matrici, variae tincturae serviunt; bitumen si ve pingue nitro junctum, uti postea comprobabimus, vaporosum halitum fluidum tenacemque reddunt. Atque ex hac rerum combinatione mixtum illud adn. irandi Phaeno meni veluti ex elementis quibusdam constitutum fuit. Sed jam singula ordine dilucidemus. Ericientem husus mixti causam Solem statuimus,qui caniculae subditus solito majoribus estervescens ardoribus mixtum illud attenuando eduxit in vaporem ; alumen, & vitriolum, quicquid in eo terrestre,&faeculentum, inciderunt, purificarunt, attenuarunt , nitrum pro ea, tua polle spirituosa substantia ex centro dcciduarum resoluti vaporis partium veluti inemorescentis salis filamenta eduxit, cui pingue bituminosum junctum viscidam fluiditatem praebuit. Causam sormalem hujus Phaenomeni dicimus vim is,d.M. O φ i sive Crucum formatricem; quam qua ratione modove
392쪽
exerat, in sequentibus aperietur. Sequitur tandem finalis causa. quae cum semper boni alicu)us malive signum adnexum habeat, de ea in tertia parte agetur. Sed Jam hucusque in genere tantum proposita, paulo minutiori scrutinio per erotemata sive quaestiones prosequamur. uaeritur igitur primὸ, Quaenam sint illae Cruces, aut ex qua Crue materia componantiare Resondeo. Esse resoluti supra memorati vaporis guttas minutissimas, dc prope insensibiles, in qu a. z. '
rum centro nitrosus spiritus natura sua inquietus, & loco contineri nescius, exitum quaerens, in appropriato subjecto guttas
decussando Clucem fluore suo juxta staminum in linteis situm
Euaeri tirsicu , Quomodo Cruces illaesormentur; & cur ut plurimum in linteis illas vaporosus iste halitus depingat λ Ve- is. rum uti ab hoc puncto tota hujus argumenti controversia de- mkm --
pendet,ita quoque ea qua fieri potest singulari diligentia id per-
tractandum est. Dico itaque, hoc Phaenomenon multiplici de causa in linteae telae upellectile nidulari. Et primo quidem ob naturae quandam quae linum inter&nitro- bituminosum vaporem in- tercedit, similitudinem ; siquidem illud, uti chimico experi- mento constat, tum nitro copioso, tum pingui humido abun- dat, ut oleum, quod ex ejus seminibus extrahitur, luculenter docet. Mirum itaque non est, hasce nitrosas guttulas facilius in consimili, quam dissimili materia miro quodam magnetismo, quo unum alterum trahit, coire. Secundo, cum carbasea
suppellex ut plurimum textura constet polita, laevi, & nullis villis , aut scabritie obnoxia; filorum quoque ductus per tegmen subtegmenque nunquam per obliquum sed rectum angulum decussatim se secent; hinc fit, ut spiritus nitrosus, flatibus siva sudore hominum, sive quocunque alio extrinseco calore agitatus, guttulam quadrifariam liquido, seu fluida materia una se cum abducta dimet; quam Crucis forma consequitur. Vide figuram M. littera signatania Sit textura lintei cuiusdam recto filorum ductu EB DC, in cujus medium A guttula cadat. Dico, guttulam in centro A
393쪽
constitutam facilius in decursu versus partes F, i, G, H fluxuram, quam versus E, B, D, C. Cum enim Natura per brevissimasjuxta ac rectissimas lineas agens est cetum suum attingat r, certe guttae difflatae fluxus necessario per eas lineas, cujusmodi sunt A F, AI, A H , A G, etfectum suum consequetur, minime vero per lineasis AB, AC, AD, AE, quae & longiores sunt, & obliquae, ut . pote quae naturae legibus contrarium situm obtinent, nec non Dodorum occursantium multiplicitate fluxui obstaculum prae
Patet ergb, fluxum guttae non nisi ad angulos rectos, cujusmodi ad centrum comparata sunt F, I, G, H, minime ad obliquos se diffundere posse, cujusmodi sunt AE, AB, AC, A D. Hinc in quoque clarissime patet ratio, quare huiusmodi guttae sensu vix perceptibiles cum tempore in linteis Cruces formenti Memini in Germania sceminas, cum insolandi gratia linteamina caelo aprico exposuissent, subinde Crucibus raedata se invenisse conquestas fuisse; certe non alia de causa, nisi ex simili alicujus' roscidi liquoris se in decussim deducentis virtute, uti dictum fuit. c ' ritur tertio, Quomodo hujusmodi Cxucum phasmata in linteis tantum aperto caelo expositis sed vel in ipsis map-νώιαι lissa, pis Ecclesiarum, domuum,quin vel mirum dictui intra cistas clausas efformentur λDico, vaporem hujusmodi roscidum halitibus mixtum aded subtilem esse, ut nullus locus tam arcte clausus sit, quem non penetret. Quam autem facilis intra Ecclesias aut domus sit huic vapori aditus, nemo ignorare potest. Sufiiciunt in ipsis cistis vapori vel insensibiles rimae, aut etiam solum foramen, cui clavis imponitur, ad supellectilem intus latentem hisce Crucia. bus insigniendam. Mirantur multi, cur fulmen dolium vino repletum transiens, hoc consumpto illud ab omni corruptione immune relinquat. Cetthalia huius rei causa non est, quam exhalationis nitro - sulphureae subtilitas & vehementia , quaporis inossensis dolium subiens, id quod naturae dissimilitudine
maximξci repugnat, resist itque, cuinprimis impetat. Fadem prorsua rationet, vagina, quam transit, illaesa, chalybeam consu-
394쪽
mit machaeram. Eodem prorsus modo fieri in hoc Phaenomeno tibi persuadeas velim, cujus subtilissimae substantiae nihil, quantumvis intra abditos cistarum recesius clausum, resistere potest: sufficit enim eidem minima humiditatis particula, quae uti ex insita sibi proprietate dissusionem sui appetit, ita & inter abdissima claustra recondita linteamina virtute sua signat. Si vero alicui haec ratio minimὶ arrideat, ei alteram assignamus, quae sequitur. Solet subinde contingere, ut lintea soli expo-ina. ducto vapore madefacta,&necdum perfectε siccata, a -- minis intra scrinia condantur, ubi primum suam in signandis
linteis virtutem exerunt: aer enim ex consortio madidorum linteorum madescens, virtute quadam dicti vaporis tingitur, unde essectum eundem ex resolutione ejus educi necesse est. Eoaeratur quarto, Cur in laneis vestimentis,lignis, saxis,nulla CNμα-
dictarum Crucum impressio fiata quod in laneis vestimentis, cum villis pilisque utcunque exasperata sint, subtilissi mus humor illis illapsus statim vel a lana attractus, vel inter vil- πε I' Ias dissipatus confundatur, ita ut scabritie impeditus se dissun.
de re nequeat. Serica tamen vestimenta, praesertim si humoris
a filuxus copiosior fuerit, dictis Crucibus tingi posse,non abnuo. in saxis vero, & lignis, si laevi constiterint superficie, roscidum quendam madorem in minutissimis guttulis,& vix sensui obviis, haud dubie relinquent. Cur vero nullam in sis Crucis efformen d figuram, hujus causam hanc accipe; quia spiritus nitri centro inclusus, in laevi superficie ad dissulionem sui prorsus in disterens, uti non in hanc partem potius, quam in alteram determinatur, ita quoque aequali nisu guttulae circumferentiam hispida quadam lanugine crispatam subinde quoque pro inaequalitate superficiei in stellulae quoque figuram efformant. Quod vero historiae supra expositae subinde in laneis vestimentis Cruces apparuisse reserant; Dico, causam fuisse igneam quandam
vaporis acredinem nitro- sulphurem vitriolatam, quae pilis villisque tenuioribus vel usu attritis, vel primo casu ad ipsa usquz texturae fila exustis, ibidem veluti omnibus impedimentis sublatis suae tandem delineationis rudimenta, haud secus ac in lineis, coepta persecerit. vu .
395쪽
uaeritu quinio, Cur tam differenti colore tinctae videantur; siquidem ex historijs nonnullas sangia in eo, quasdam nigro atroque, alias fusco, flavo . vel etiam cinereo colore imbutas fui sie colligimus 3 Re Jondeo, causam hujus esse varietatem matricum, ex quibus dicti vapores cducuntur. Si enim ex nam erarubricae aut minii suam trahant originem ; sanguineo quoquo colore imbuentur: si ex Sandaracae, Arsenici; tiavo, vel fusco: Si ex aeruginea; viridi: si ex vitrioli bitumini mixta; atro: si denique e cineribus, uti Neapoli; cineritio colore tingeritur. Quamvis etiam ex insita mineralium succorum, quibuS vapores constant, proprietate, jam in hunc, modo in illum colorem pro tingentis corporis praedominio mutari possint. ita
vitriolum humido junctum pro intensione gradus id nunc viridi, atro, aut caeruleo colore tingit; sulphur in savum, in lacteum colorem alumen humido mixtum vertitur; & sic de
.. .., vi. IV τὰν sexto, Cur, uti historiae suprὶ recensitae narrant. x z. ia nonnullae ita pertinaces sint, ut nulla vi deleri posse videantur;
ein. -- quaedam vero facilE abluantur, aut cum tempore seipsis etiam evanescante Ee fondeo, Causam hujus esse vim penetrati vana quorundam succorum mineralium,pingui & oleagi nolo liquori mixtorum, quibus vapor constat; qui uti intimam rerum substantiam virtute incisiva vel in momento penetrant, ita dissiculter quoque , qui semper quaedam tincturae vestigia relinquant, dilui possunt: qui vero minus penetrant, minuive tenaces sunt, illi dilutionem facilesustinent, aut etiam acri expositi tandem prorsus evanescunt. Tuaeritur septimo, Cur tam diversae magnitudinis sint Cruces in linteis effigiatae 3 Res ondeo, ad fieri ob masorem vel mino rem quantitatem guttarum in lintea incidentium: pro humoris enim guttescentis ubertate, aut parcitate, nunc maior, nunc minor figura exprimitur.
22 risur octavo, Cur subinde inter alias recta decussatas Cruces, obliqua quoque subinde, quam Andreanam vocant, obvia sit 3 Re Pondeo, id fieri ex dispositione eius telae partis, inquam incidit; quae a detortum filorum ductus situm obtinuerit,
396쪽
detortam quoque Crucem efiiciet. Quae omnia diligenti scrutinio in linteo , quod Admodum R. P. N. Generali Neapoli transmissum fuerat, innumeris Crucibus insignito, vera esse
uariturnono, Cur in aliquibus tantum locis, non in Mani bus, huiusnodi portenta aetcidant Z. Res ondeo, Causam elle diversitatem locorum: dici enim vix potest, quantum ad explorandas rerum abditas rationes, ipsamque interiorem essentiam pertractandam, certi alicujus loci natura & proprietas explorata conducat. Hinc Cruci formia monstra non ubique locorum, sed in ijs potissimum, ubi terrestris conditio vaporem suppeditat, apparent, neque uno in loco semper idem enectus coii sequitur, nisi ubi terraemotus, aut notabiles subterrestrium partium alterationes praecesserint. Quis nescit succorum concretorum,id est,salinorum corporum, proprium esse, in prima estio
rescentiae suae diffusione figuram stellarum radijs haud ab limilem affectare 3 Patet in sale,nitro,vitriolii, alumine,quae microscopio inspecta nunc Crucibus, modo infinita stellularum multitudine contexta videntur. Videtur & idem in nivium floccis,. qui mox ac in vestimentis insederint, in stellularum figuram efformantur. Democriti sectatores causam conferunt in atomo. rum certa dispositorum lege confluxum; alij in plasticam nivis salinorumque corporum virtutem. Nos relictis aliorum plaMO, hujusmodi stellati corporis effectum aliunde non provenire dicimus,quam a spirituoso halitu intra niveos floccos salinosque
vapores concent to; qui dum frigore ambientccoutaringitu', angustiae pertaesus, ruptis carcerum repagulis, qua data porta ruens,corpus niveum salinumve terebrando in stellatam seu radiosam figuram efformat,pro superficiei,in quam incidit, dispo-stione; quae si scabra fuerit, imperfectam ; si polita, stellatam;
si rugosa, vario distortam; in tela vero linea, utique non aliud quam Crucem exprimet. Atque hucusque rationes dedimus earum C rusum, quas
nos hic Romae in vari j, linteis, Neapoli ad nos transmisit , summa diligentia discussimus: nunc pari passu ad earum Cruciam,, quas paulo ante allata relatio adducit, peristisin exarninan mam, Progrediamur. . 'u α
397쪽
c rea Euaeritur decimo, Cur Neapolitanae Cruces tanta figura-N-ν-- rum varietate praeditae sint e Siquidem ex paulo ante adductis nonnullae perfectae Crucis formam,ali imperfectam praebent; Aurarum. quaedam tenueS , nonnullae grossiores ; aliae formam Crucis Caravacensis monstrant; aliae tribus tantum brachijs conspi-- - cuae , nonnullae in unum confusae , sive coacervatarum
Crucum figuram; quaedam etiam nullam Crucis formam, sed informes maculas exhibent 3 Re*ondeo, rationem hujus rei pa timi subjecti, cui imprimuntur, dispositione, partim ab ipso vapore resoluto pendere. Si enim guttula in linteum humidioris consti tutionis inciderit,ium liquor,quantum fieri potest,se dilatando hinc inde diriuens, grossiorem Crucis figuram reddit; quod non fitin linteo sicco, & omnis humiditatis experte: tuna enim sicco humido obsistente guttula solum juxta semitas filorum itidecussim dimatur, atque adeo tenuiores reddi Crucis lineas necesse est: nisi tamen guttula majorfuerit; tunc enim juxta punctum intersectionis magis magisque se dilatare nemo
non videt ex tertia figura . Crucum itaque magnitudo aut
parvitas a sola guttescentis vaporos liquoris quantitate malori, vel minori, uti supra diximus, dependet. Crux Caravacensis nascitur, quando guttula major, & prope eam minor, in linteum incidit: guttula enim minor brachio Crucis maioris incidens, Cruculam causat, cuius linea sive ea perpendicularis, sive transversa fuerit, perinde est, in lineam majoris Crucis lapsa, ob recentem madoris dispositionem di iuuendo cum ea unitur: Altera vero uti hanc recta decussat, ita quoque Crucem format Caravacensi non dissimilenia Idem de , sive coacervatis in unam Crucibus sentiendum est, cujus causa alia non est, nisi separatarum guttularum in subiectam lini materiam incidentia, quae di fluxione sua
dum varijs modis sese intersecant, varium quoque inde Crucularum coacervatarum, uti ex undecima figura patet, oriri necesse est. Similis ratio est de Crucibus, quorum extrema bifurcata videntur: ubi enim madorem vel minimum repererint, ibi humor diffluens in bifurcatam formam dispescitur. Idem da Crucibus, tribus tantum o brachijs conspicuis intel- . ligas
398쪽
Iigas velim, quorum unum nemμα ob siccitatis telae humido restilentis obstaculum , quo minus diffluere queat. impeditum deficit. Comparent subinde uti ex ra. &i3. figura constat) aintegrae in linteis maculae, nulla Crucis figura insignitae. Quae taduplici modo fieri possunt, vel lenitudine liquoris non potentis sese, spiritu flaccescente, explicare ; vel suriecta lini materia nimi, sicca, humido obsistente: hoc enim pacto cum obice posito dissi aere non possit, ex eo maculam consequi necesse est. uaeratur undecim. , Quomodo hae Crudes in fructibus, zme
uvis, pomis, persicis, imo in ipsa carne imprimi possitit, curum
non habeant dispositionem illam, quam linea tela, aut alterius --.texturae opus habeto Respondeo primo, omnes etiam quoscunque fructus, quemadmodum smicroscopio eos intueriti patet, fibris suis, laineis ab omni sensu remotis, constare. Cum itaque humor sit subtilissimus iuxta ac summε penetrans , fit ut eodem modo quo in tela incidens, guttula per rugas rimasque pellis dilatata Crucem formet. Moondeo secundo, posse quoque id ipsum fieri per flamenta insensibilia, quae subinde peracrem feruntur, similia i s, quae post nebulas matutinas in acre iam a fecibus depurgato & sereno volare spectantur, nisi quod haec
multo tenaciora sint, & sensibus non ita exposita: quibus tandem motu aeris ruptis, & in minutissima segmenta divisis, facile contingere potest, ut filamentum unum transversim cadens super ludn lamentum, formarn Crucis producat: quod quando fit, non est necessarium ut texturam aut telae, aut cuJublibet .
alterius rei superficiem subjectam habeant, sed ubicunque dicto modo ceciderint, ibi lineari sua distensione Crucem tormabunt sam perfectam, si recta se intei secuerint; modo Andreanam; modo aliam defectuosam, pro filamentorum incidentia,& mutua intersectione jam ad rectos, modo ad obtusos acutotique angulos facta, non dimatione, sed totius substantiae incidentis incubitu; ita ut in quodcunque subjectum ceciderint, sive illud saxum, sive carnes, sive fructus . sive panni aut linteamina fuerint, ibi ad incidentiam partium supra partes Crucem formari necesse sit. Duplex itaque materia in aere formari potest: primo vaporosa materia in guttas spiritu nitroso rescr-
399쪽
tas resoluta, quae in lino constanti tenore juxta filorum ductum perfectae Crucis formam, nisi aliud obstet, spiritu humiditatem dimante producit; de quibus paulo ante dictum est: Altera est
viscosa sive excrementitia vaporum materia, quae motu aeris,
ut dixi, in filamenta dissoluta, &in linealia segmenta disrupta
per acrem volitans, ubi duo dictae materiae filamenta se inters cuerint, ibi Crucem tota segmentorum linearium extensione formant. Et ne tantum conjecturis rem agere videar, & rerum propositarum veritas locum suum habeat, Lector facillimo experimento, uti nos comperimus, explorare rei veritatem potirit. Post nebulam dissipatam matutino tempore explora in hortis Ductus, herbasque latioribus foliis;& invenies hujusmodi filamenta nunc in Cruces, iam in triangulos, modo in lineas parallelas, aliasque figuras angulares diducta; quae tamen statim ad Solis radios pingue resolventes, ob summam qua pollent, subtilitatem evanescunt. Multae hujusmodi, quas Natura format, figurae passim reperiuntur, sed vel 1 paucis obse xantur, vel si etiam comperiantur, non aestimantur; sola Cru- cum figura, uti nescio quid ominosum praeseserre videtur, ita anxia mortalium pectora mirum in modum vel ad superstiti nem usque exagitare solet.
Ex his patet prim , Hujusmodi filamenta subinde in
acre generari, quae deinde in qualibet superficie corporis, in quod incidunt, Cruces suas pro incidentia filamentorum for
Patet secando, si quandoque hujusmodi Cruces in aliis subjectis praetorquam in linea tela visae fuerunt, eas non alia rati ne, quam per hujusmodi filamenta, impressas fuisse. Quamvis non negem etiam, uti in dieiis subjectis, ita & in nudis humani corporis partibus aeri expositis, per vaporem guttescentem accidere potuisse, uti ex relatione Crucis in Lupiensis ancillae genu natae contigit: cum enim pellis genuum rugosa fit, dc prae caeteris membris exas eratata; ideo intra insensibiles rimas humor dilapsus facild in Crucem sese insinuare
400쪽
'uaeritur duodecimo , Quomodo in adeo remotis partibus, Cetiere
ut sunt Lupiae, & Hydruntum in Apulia, & in Calabria Catan
Tarium, eaedem Cruces apparere potuerint Eesondeo, rejectamenta cinerum ex Vesuvio longe latcque ventorum vi e ---dist isa, totam fere Apuliam, uti ex publica relatione constat, oppleverint i certe vapor, qui in vicinis ad Vesuvium locis. ex varia cinerum mineraliumque specierum miscella exortus est, uti Cruces hasce produxit, ita ex eadem miscella in alias
remotiores regiones ventorum vi tranatata exortus vapor
easdem alibi producere potuit, cum unam dc eandem cau- lam semper eosdem effectus producere notius sit, quam ut dici debeat. Sed abii et mihi fortassis nonnemo, si Cruces ex cine- cis,a ιrum rejectamentis suam originem habuerunt, illa: utique alijs ιι-ουb-
temporibus, quibus Vesuvium & AElnam incendiis saevi sie 'ρ legimus, comparere debuissent; quod non factum misse legi.
tur. R ideo, id non sequa, cum tota haec Crucum genesis, a certa diversarum materierum in unum conscientium combinatione dependeat ; alijs vero temporibus uti diversa prorsus fuit miscibilium rerum e monte re echarum combinatio , ita
idem qui hoc anno effectus consequi non potuit: quod multis varijsque modis ostendere possemus: verum cum haec in Scrutinio nostro Physico. Medico de peste uberrime quo modo
videlicet pestiferae aurae halitus x vapor, vel ex remotis S regionibus ventorum vi delatus, universa regna devastaverit, prosecuti simus, eo Lectorem remittimus. uaritur decimnertio, Quomodo hujusmodi Cruces in mul. Custiantis alijs Orbis partibus, ubi tamen nullus Vulcanius Mons, neq, montis incendia praecesserint, comparere potuerint' Reson eo, Hujusmodi vaporem non ex solis montium incendios originem dia. habere, sed ubi inq; seb tali combinatione rerum vapor exortus fuerit, ibi eum quoq; Cruces producere. Qu'n imo omnem etiam vaporem ex humano corpore exhalantem sub tali rerum catastas, similem effectum producere posse, experientia ductus assero. Et quemadmodum exoticarum rerum spectacula mirum in modum in cinnitionem causarum quorundam curiosorum
