Tentamina experimentorum naturalium captorum in Academia del Cimento sub auspiciis Serenissimi Principis Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, et ab ejus Academiae secretario [i.e. L. Magalotti] conscriptorum

발행: 1731년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

163쪽

datara

strumentum ad basin turris claudatur, veluti alia, in Datque observetur gradus, quem punctum vel fili acies Gdesi nat. Deinde sublato ad Verticem instrumento, ite. rum observetur gradus, & deprehendetur dictum pun v ctum adscendisse aliquot gradus. Ut ratio hujus effectus detur, consideramus hoc vas esse Ratio I. M. plenum aeris inferiorii, qui, cum invenit aliquam par- tem minus solidam Vitro, imo cedentem, facillimaeque dilatationis, qualis eii Vesica EF, simulac elevatur, percipit vincula aeris ambientis relaXata, adeoque illico nititur se explicare; quod illi facile succedit inflando aliquantulum vesicam. Dum haec igitur inflatione magis accedit ad figuram Sphaericam, ejus diameter EF fit minor, prout fundus F successive adscendit. Quamobrem index FG ipsi astixus, ejusque motui obediens, in partes interiores tubi BC ita pellitur, ut attingat gradum altiorem quam fuit G.

164쪽

Ex PERIMENTA CIRCA

UARIA FACTA IN VACUO.

Ex serie narratorum huc usque experimentorum stabilitaprosecto videbatur TORRICELLI opinio, quam depressione aeris in corpora inferiora fovit. Quamvis autem audax sit & periculi plenum de iis rebus disterere, quae

Geometrice demonstratae non sunt, nihilominus temeritas nunquam magis digna est eXcusatione, nec periculum melius eVitatur, quam cum animus ope plurium, & inter se consentientium experimentorum ad finem suae exspectationis deducitur, ad quem etiamsi non semper perveniat, modo proXime accessserit, contentus acquiescit. Cum igitur superius memoratis essectibus quaedam probabilitas pro hac pressione inesse videbatur, judicavimus nos oleum & operam non perdituros, si variis periculis in vacuo capiendis perscrutaremur, an eorum effectus omnino contrarii, aut in aliqua parte diversi ab illis, qui in aere apparuerunt, contingerent.

EXPERIMENTA.

Ad cognoscendum an guttae j uidorum liberatae a circuwsanti aeris pressi one perdant figuram sphaericam, ad quam naturaliter se di Ponunt.

Opinio quorundam guttas liquorum fieri Sphaericosa pressione Aeris ambientis.

A Nonnullis pressioni aeris adscribebatur effectus ille,

qui passim observatur in guttis mercurii & cujuscunque fluidi, quae sive prosilientes, sive per medium aerem sub pluviae forma decidentes, sive tandem corpori sicco impositae, semper tendunt ad figuram rotundam. Quamobrem eas in vacuo inspicere Voluerunt,eXistiman-

165쪽

laeae

167쪽

in iis observaretur. Per ipsum Vero eXperimentum ap- Experimen- paruit evidenter, causam hujus effectus ab alia causa , -- η δ'

quam ab aeris prestione pendere. Nam facto vacuo in

vase AB, versoque epis Omio, quo globus C aperitur, Fig. aqua aut Mercurius illi inclusus, dilabitur guttatim in aliquot folia Brassicae,globo A immissa, cum eodem rore, quocum colliguntur; observatumque est guttas seque globosse pἡrstitisse, ac antea in planta fuerant. Eodem modo TAB. XII. sive condentetur vel rarefiat aer in vase A ope anilia, 'HC, guttae Aquae vel Mercurii supra fundum sparsae, non mutant solitam figuram.

ao cognostitur , quid calor S frigus, cum extrinsecus i

v is evacuatis applicantur, offerentur.

Ligetur vesica, ut ABC sub globo D, factoque in hoc

vacuo, reVolvatur ita Vesica globum Versus, ut eum undique circumdet. Deinde parva virga Vitrea, vel re quacunque simili, quae non facile flectitur, Capiatur accurate altitudo cylindri Mercurii GH, a superficie stagnante GA, ἡ,-EF. Quo facto impleatur vesica aqua calida. Paululo post re ecus rappetendo mensuram, cylindrus Mercurii aliquantulum de F 'I RH . premor quam ante deprehendetur. Hac facta ObserVa- obis fomtione ejiciatur aqua calida, redeatque Mercurius ad pri. elevati Mer-mam stationem H, tum frigida immittatur vesicae, mi stacum contrita glacie & sale , iterumque eodem modotii. mensurando Mercurium, erit cylindruS notabiliter altior. b

ic omittendum non est, aquam Calidam, qua in hoc io, d j8-- experimento usi sumus, Thermometrum quinquaginta ine in capro

gradus longum deduxisse ad altitudinen quadraginta quς t-- octo graduum, verum hunc calorem Mercurium depres-

168쪽

E ExpERIMENTA CIRCA sish parte totius suae altitudinis, frigus autem elevasse ii, parte , quo idem Thermornetrum descendebat ad

gradus II

Si vero in globum D intromittatur aliquantulum aeris, hic, quam vi, per dilatationem, quam in Vacuo acquirit, rarissimus fiat, tamen velocisti me calorem & frigusimhibens, sese rarefaciendo & condensando, mutationes mercurii, tam quoad adscensum quam descensum, multo velociores & sensibiliores reddit . . .

ADDITA MENTUM.

Simulac hoc experimentum legeram , dubitavi an quidem rite institutum foret, & an globus superior DB, simul cum parte tubi BH, accurate omni acre orbatus fuisset, non enim ignis in acuum tubum ejusmodi effectus, ac hic describuntur , edere posse videbatur ad eXperimentum proinde me accinXi. Tubi Baroscopici superiorem partem exactissime orbavi omni aere, tum eam calefeci, methodo quae hic a Florentinis describitur, aqua Calida, verum nequicquam mutationis in descensu mercurii contingebat ; Deinde eandem tubi partem ferro in igne candefacto longe vehementius calefeci, imo ad ruborem fere usque, sed nec vel pili latitudine descendit in tubo mercurius ; quamobrem hic Concludendum est, omnem descriptum effectum ab Aere intubo relicto originem suam cepisse; qui Calore expansus mercurium depressit , qui a glaciei frigore condensatus, fecit ut mercurius altius ab externa atmosphaera presius fuerit. Quod si Barosic pium non accuratissime confectum in parte superiori aliquid aeris contineat, Tum delatum in locis de hypocaustis calidioribus mercurium humiliorem geret, qui, in locis frigidioribus posito Tubo, adscendet; quod pendet ab aere, superiorem Tubi partem occupante, quia Calore rarescit dc se explicando mercurium deprimit , a frigore condensatur. Si autem Tubus probe absque aere confestiis fuerit., sive in loco frigido, sive calido ponatur, ad eandem fere altitudinem mercurium suspendet,parum altiorem in loco calido, humiliorem in frigido; quippe cadem mercurii quantitas, quae cum atmospheera aequilibrum facit suo pondere, magis raresina

a Calore, majusque volumen occupans, majorem altitudinem

componit; frigidus vero mercurius densior, sub minori volumi

SEARCH

MENU NAVIGATION