장음표시 사용
61쪽
uandis corporibus inserviunt, consectae sint, cum corpora in hoc vitro pellucida mi aneant, in alio turbida reddantur ;in hoc saporem retineant, in alio diversum saporem acqui-ran : didicit hoc eXperientiae ope Solertissimus REDus, inprimis in Aqua Cinnamomi, quae in vassis distillata vi reis, atque similibus vitreis asservata, semper clara & limpida permanet sed vasis crystallinis inclusa, paucas intra horas crassescit, & lactis instar alba evadit, ac post aliquot dies sensim flavescere incipit, saporemque assumit amygdalarum amararum, & interioris substantiae nucum persicarum Animadvertit acutissimus hic Philosophus, in vasis crystallinis , quae Romae vel Venetiis fiunt, aquam Cinnamomi non intra paucas aliquot horas, sed post duas demum vel tres dies turbari & albescere, sed ita ut nunquam in his flavescat, aut ingratum illum saporem amararum amygdalarum aisumat. At vero si in vasis crys tallinis, quae Romae& Venetiis fiunt, non nisi post duos tresve dies turbatur, longe diutius in pulcherrimis illis crystallinis vasis, quae Lutetiae Parisiorum fiunt, perdurat: quin usque adeo CXigua est, quam in hisce vasis assumit, albedo, ut fere dicere liceat , eandem plane non albescere. Simile quid nuper acutissimi in Gallia Philosophi GE OFFRovus&FAvus de prehenderunt, cum Vitreas lagenas ab acido Vini spiritu corruptas notaverunt ' Ecquis ad ejusmodi minutias in e perimentis attendere solet ' videmus tamen nihil esse negligendum, neque eXperimentatorem satis sollicitum in omnibus annotandis ectis posse, ut accuratissime phaenomena in intelligantur; nam est, quilibet in Physica passus, instar ingentis acervi errorum, qui se animo nostro sistunt, & quos vix, qualicunque sagacitate polleamuS, evitare possumus. Haec omnia modo tempus,& protractae cum patientia observationes docuerunt. Verum redeamus ad producta, quae ignis, putrefactio, fermentatio, solutio, attritus suppeditaverunt : Haec nomdum sunt minima, nondum sunt elementa, eX quibuS COr
62쪽
Pora concreverunt, nec id eXercitati Chemici opinantur, quamvis nonnulli sentiant, per diu continuatam, per saepius repetitam ignis actionem ultima tandem obtineri ; quae forte ultima quidem non sunt, attamen sunt simplicissima, quae unquam arte vel industria acquirimus : Idcirco quodlibet productum prima ignis actione eX corpore elicitum, iterum igni e onatur, novum quod prodit, reetificatum appellari consuevit, quod subtilius, purius, simpliciusque reVera existit; nec nocet, nec poenitebit unquam repetiisse se cum hoc recentiori foetu laborem ; ita tandem post re- iterata saepius molimina adipiscemur simplicissima, quae ars suppeditare poterit. Est hoc omne quod ab Analysi eXspectandum, ulterius penetrare nondum concessimi fuit mortalibus in corporum cognitionem, nec dabitur, nisi serior aetas nova detegat solutionum artificia, admodum optanda i Etiamsi enim multo plura eruerimus quam antiquissimi Philosophi, nequaquam tamen ad ultimam pervenimUS motam, DCC methodorum memoratarum ope cuncta resolvimus corpora in
simplicissima Elementa. Resoluto jam corpore artis Analyticae ope in simplicissimas partes, investigandum est, quomodo hae coeuntes in se mutuo operatae sunt, & quomodo concrescendo magnum illud totumque corpus composuerunt ; ideoque nunc Synthesis in auxilium vocanda, quae jubet, ut dirigantur omnia tentamina secundum Methodum, quam Geometrae praescribunt, li simplicissimis scilicet incipiendo, & pedetei
tim ac successive adscendendo ad magis composita. Proinde capiantur duo simplicissima, modo acquisita per artem producia ; haec secum invicem misceantur, vel sibi lente affundendo, vel subito; aut inter se terantur, ita formabitur massa composita, quam PRIMAM Vocabo: Ut autem omnis colligatur eX hoc periculo utilitas, diligenter observentur motus eX hac permiXtione oriundi, & ipsa massisa organis sensoriis applicata e loretur accurate, quacunque fieri possit methodo : tum ne aliquid omittatur, ac
63쪽
phaenomenA omnis varietas habeatur, mistura fiat diversissimis modis, in aere aperto; in vase clauso, sed aerem continente naturalem; in Vasse Clauso aerem comprehendente densiorem quam ess Atmosphaera ad Terrae superficiem : deinde in vasculo Aerem compleXo rariorem ; tandem in Vacuo: potissimum vero in Vacuo instituatur, quia tum corpora sibi solis relicta edunt phaenomena, quae a 1uis duntagat viribuS Oriuntur , cum accedente aere massa detur tertia, quae ambobus admista corporibus, alios eXcitare potest effectus, quemadmodum frequenS eXperientia pro-havit.
Mistura in vase clauso facta saepe procreat fluidum ali quod elast1cum, fieri analogum, sed majorum minorumVe virium , & plus minusve constantium : veluti quoque adnotarunt diligentissimus BovLEus, & nuper eXperientissamus H A LEs 1 u s : ita occasio nascitur id fluidum colligendi, eXami nandi M observandi quantum disserat ab alio Elastico, producto ex aliorum Corporum partibus simplicissimis secum etiam migiis: Tandem misturae fieri possunt in loco calido vel frigido, & diversis anni temporibus: Sunt hi modi valdequam diversi duo simplicissima, quae eX corpore magno
elecimus, permiscendi; Non raro tamen accidit, ut complura CX corpore per ignem attenuato acceperimus producta simplicia, quae omnia Combinari secum invicem posse sunt eodem modo, atque ita plurimas compositas massas, quas PRIMA s appellaVimus, constituunt, quae seorsim asservatae, in aperto aere relinquantur, aut vasculis includantur, ut notentur mutationeS, quas tempus iis inducet. Deinde alicui massae primae affundatur, aut admisceatur
prudenter & lente, vel subito, simplicissimum aliquod te tium, distinctum a binis prioribus; quo trium ingredientium componatur massa, quam SECUNDAM appellabo ; quo etiam modo omnes primae massae per tertii simplicis mintionem sunt tractandae. Tum massae duae compositae primae secum addantur secundum omnes antea notatas methodos, quo massa TE M
64쪽
ΤI A componetur: Huic novum addatur simplicissimurn, quod masiam constituet QUARTAM: Hoc ordine perget dum erit, donec omnibus, qui fieri possunt, modis, & quos ars suggerit Combinatoria cuncta simplicissima, qu02 CXaminatum objemam suppeditaverat, iterum in unam molem conjunXerimus : Quod si Analysis decem simplicissima praebuerit, plusquam tres milliones diversarum misturarum formari poterunt; quae omnes cum factae sunt vel in Aere aperto, in vase clauso, in Aere condensato, in rarefacto, in Vacuo, in loco frigido vel calido, numerum tentaminum plusquam decies augebunt, hoc est plusquam triginta sex milliones diversorum processivum institui poterunt :Quibus addatur singulas compositas massas servari posse in aere aperto, & in phialis clausis per diuturnum tempus, ut
mutationes inspiciantur, numerus adhuc duplo major evadet ; & si haec omnia pericula capiantur diversis quatuor anni temporibus, numerus adhuc quadruplicabitur.
Ecquis ex his, quae rudi ori penicillo tantum delineavi, non intelligit, unum duntaXat corpus infinitis subjici posseCXaminibus, sive Analysin ejus in simplicissimas spectemus Particulas, sive ex simplicissimis ad compositionem ejus in integrum pergamus 'Nemini igitur Physicam colere cupienti experiundi deficiet materia, quamvis per omnem Vitae suae curriculum in examine unius duntaXat corporiS OCCuparetur.
An quoque eX his, quae diXimus, non satis clare collig16S A. O. O. H. rationes, propter quaS mortales nondum fabricam & indolem vel unius modo corporis intelligant : De quonam enim triginta seX milliones periculorum capta sunt 'fateor, at pudet Scientiae paupertatem palam profiteri, vix unum proferri posse, quod seXcentis modis fuerit examinatum: si chalybem eXcipiamus, quem e erientissimus REAU MURI Us marima cum laude C loravit : aut Lucem& colores, a NEWTON o variisque ante ipsum eximiis Philosophis investigatoS.
Superbiant igitur nonnulli sua scientia Philosophi, jacti
65쪽
tcnt se Naturam Corporum jam novis Te, ita apud ignorans vulgus licet, sed turi ter se deridendos hi praebent exercitatis, optime gnaris,' quam procul absint a tam perfecta cognitione : Sed se ad ultimam metam pervenisse plerum que illi putant, qui corporum corticem utcunque exami naverunt, atque ingenii fiducia nimiaque praecipitantia ablati, nequaquam attenderunt ad id, quod intus latet, aut ad vires, nunquam CX minima atomo separabiles, & aequo essentiales ac LXtensio & Impenetrabilitas, quibus universa
Nonnulli Metaphysicam pessime in Physicam introduxerunt , Platonicorum more eX abstractis ideis de rerum existentium proprietatibus judicaturi : non agitur in Physica reali, quamnam Chimaericam de Corpore fingere volueris ideam, sed quasnam ideas proprietatibus Corpori S conVenientes formare debeas, ut corpuS intelligatur, quamdiu universales proprietates ignoras, nondum quoque id omne, quod ad naturam corporis concurrit te concepisse demon -strare poteriS.
Verum objici mihi audio, longissimam esse a me propositam viam, admodum operosam, taedii & laboris plenam; ejus ope lentissime tantum ad perfectam cognitionem posse perveniri ; habebis confitentem, sed ita confitentem , ut negem ingenium humanum citius & tamen tuto pergere posse: sat cito, si sat bene proficiamus, firmamque condamus doctrinam, quae hactenus in hypothesium Oceano, avariis hypotheticis procellis jactata fluctuavit, parumque certi aut demonstrati accepit, quod tamen copiosissime recipere potuisset : maluerunt fere omnes Romanensem Fabulam in lucem protrahere, & delectare ignorantissimam plebem; quam prodesse generi humano, & scientiam promovere : idcirco a mundo condito usque ad tempora V ERULAMO & GAL 11 AE 1 actum fuit in Physica sere nihil ;haec bina sydera larvam hypotheticis istis compilatoribus abstulerunt, veritati litantes, cui fabularum antistites, sed irrito conatu, tenebras affundere annisi fuerunt.
66쪽
Verum recapessemus viam, propositumque absolvamus pensum, atque ante oculos iterum ponamus Philosophum, qui ex simplicissimis productis Synthetice corpus componere Variarum misturarum ope nititur ; ipsum hoc labore occupa tum diligenter observare oportet omnes Physicas mutationes, sive praevisas, sive ine pectatas, nec ullam, etiamsi minimam, negligere: Quoties in hunc scopulum non impegerunt Eruditi, ' qui in corpore periculum facturi, ea tantum annotaverunt phaenomena, quae suae hypothesi vel scopo inserviebant, alia omittendo tanquam imitilia; quod valde dolendum, nam idem euerimentum pluribus usibus inservire potuisset. Omnia, quae hoc modo colliguntur phaenomena, in classe
seS si S erunt ordinanda, ea, quae communia sunt uni VCΓ-
sis, seorsim ponenda, distincta a singularibus : Si tamen in his illisve magnitudo obtineat, ita ut comparari secum invicem postini, evadunt objectum Mathematici , qui nova acquirens data, ea suis demonstrationibus ampi ilicare, at que illustrare potest, propiusque perveniet ad determin, tionem causarum, sive generalium sive singularium, ut &ad earum magnitudines & proportiones. Quantum praesidii, quantum emolumenti Physica Mathescos augilio non accepit i id suis luculenter docuerunt
inventis GALILAEUs , TORRICELLIUS , MERSENNUS , HUGENIUS, NEWTONUS, 'S GRAVESANDIUS, aliique, naturae arca-Da , mortalibus vi X speranda, reVelantes : Quamobrem
nullius assis habendum est id hominum genus, qui Mathesin eX Physica proscribere annisi sunt, nulliusque usus judicaverunt : sed quinam osores, praeter ignorantes t Nee sufficit leviter esse prolutum in Matheseos undis, ut subtilitateS, quaS natura in corporum tentaminibus conspiciendas praebet, ponamuS, nunquam satis periti evasimus ad cui
cta, quae haec sapientissime molita fuit, capienda, e licanda.Nostra autem methodo instituta eXperimenta promoVen
dae & perficiendae Physicae inservient, hoc tramite ad Ve-
67쪽
ram rerum cognitionem pervenietur possetque haec Scientia intra saeculi spatium ad magnum fastigium evehi, si1 Eruditi apud animum statuerent aetatem integram terere in eXamine uniuS alteriusve corporis secundum praescriptas, aliasve similes regulas : Hic pro penso eligat Ignem, alter Aerem, alter Aquam, alius Metalla, alius Semimetalla, alius Lapides nonnullos , alius Animalia, alii Vegetabilia: tum ex singularibus observationibus Analytice conditis, generalis dod trina per Synthesim quam plurimum promoveretur: Sed eo laborant Mortales plerique vitio, ut omnia scire videri velint; hinc omnia arripiunt; sed citius iterum deserunt, quam in subtilitates penetraverunt, taceo quod ulla abscondita detexerint ; aut aliquid probe enucleaverint; ita Semidocti fere cuncti evadimus: Insuper vero tanta nonnulli ambitione agitantur, ut quoque vere eruditis adscribi velint ; & manum operi admovendo, aeternam scriptis se comparare posse famam opinentur, glorianteSse nihil nihil nisi quod acutum sit memoriae tradidisse, cum
tantum crambem, rusticorum ventriculis magis quam teneriori palato convenientem, & saepius antea coctam recoquant,
oleribus dissicillimae digestionis copiosissimis adjectis; a
que ita crassis centonibus, misere & absque judicio compilatis , innumerorum pleniS errorum, nihil novi continenti
Est profecto, testantibus omnibus Sapientibus, quaelibet
Scientia ita comparata, ut non nisi maximis laboribus, s dore, vigiliis, longistimoque tempore probe cognosci posse 11t; cumque ad finem pervenisse nos putamus, in primo limine nos tantummodo haerere adnimadvertimus ; imo fere nihil esse peractum eorum respectu, quae cognos Cenda peragendaque forent : tum deprehendimus in qualibet Scientiae parte innumera, imo plura restare investiganda, quam aetaS, quae mortalibus concedi solet, eruere unquam posset. Qui vero omnia hucusque cognita apprime cognoVit, tum quaenam latent & eXploranda restant subolfecit, is demum promovendae scientiae aptus est, aliisque veram, qua
68쪽
pergendum sit, methodum ostendere valet : Hic Ducis est instar veterani, qui omnia belli artificia longo usu edoctus, optime regere eXercitum, aciem instruere, in hostem imrumpere & debellare; urbemque, utcunque munitam in potestatem redigere novit potestque, militibus suis aggre- . diendi obsidendique tutissimam & brevissimam viam ostendendo. Qui autem plurima simul moliuntur, pluribusque
scientiis operam simul navantes omnia arripiunt, merito Comparantur cum hortulano, qui complura diversarum plantarum semina eXiguo terrae loco committeret, quae in
principio aliquomodo quidem propullulant, sed humile t
nerumque tantum CX humo Cacumen tollunt, neque Un-
quam laete in justam magnitudinem usqtie CXcrescunt, sese mutuo suffocantibus prae copia ipsis turionibus ; multo minus in flores adolescunt, fructusque proserunt: Si tamen forte quaedam in angulo hoc illo ve vegeant, ut semina producant; haec immatura manent, perquam Crigua, atque insertilia : Quam opimam non eXspectare licet messem , Cum eadem saepius aratur terra, & pauca ac ejusdem generis in ipsa Semina seruntur lNova non molior, nec inaudita postulo, sed antiquissima : Nonne enim prisci Babyloniorum & Chaldaeorum Magi,
ut scientiae colerentur & promoverentur, praestantissimam tulerunt legem, ut InfanteS eandem, quam parenteS OXOrcuerant, addiscerent Scientiam; ut omni vitae curriculo e dem inhaererent, nec in nova operam ponere liceret. Qualem Lex sortita fuit effectum ' eXimii omnes evaserunt, eX- celluerunt in quacunque suae doctrinae parte, eam promO-verunt; atque hoc modo Sapientissimi ab universi orbis T rarum gentibus merunt habiti, quae ad hos, tanquam ad aras, Coniugerunt, ut erudirentur in omni disciplinarum genero.
Contra Graeci omnibus Scientiis simul incumbebant, ct de omnibus aliquid , de toto nihil intelligebant, illico ad lucrum se vertentes: quamobrem eorum perspicacissimi, disciplinas nec setis, nec buse tacultas fuisse cum dolore testati sunt. Bu-
69쪽
Pudeat nos leves Graecos imitari, evanidamque tantum gloriam consequi, quae Codem nobiscum tumulo condetur; Labore & constantia DE U s solidam feternamque vendit.
Sed aqua emugit, scopus Orationis implendus erit: Igitur me converto ad VOS, Amplissimi Magistratus : Annus
currit, a quo mo summa dignitate, qua noster ordo mactari potest, condecorastis, fasces mihi Academiae tradendo, quas ad gratiae Vestrae aras nunc iterum repono : Jubet
igitur pietas, jubet veneratio VOBIS debita, ut gratissimo agnoscam praedicemque Vestrum beneficium animo, praecipue cum liberalissime id in me contulistis, nequaquam VOS fatigantem, nec illud prensationibuS ambientem, quo meos qualescunque labores VoBis non omnino displicuisse colligere licet. Stetit autem mihi semper id propositum, ut doctrinam, cujus partes mihi mandastis, mascule promoVerem, spartamque, quam nactuS sum, non Pigro ornarem: nec me
in molli luXurie, aut turpi otio, alienisve ab Academicis negotiis, tempus trivisse, edita specimina probent. Diligentiam, probitatem, Pietatem Virtutem duntagat aestimo, totoque animo semper has adeo dileXi, ut ab omnibus, qui posthabito divino cultu vitiis atque impuritatibus sese dederunt , abhorream : Quemadmodum Vero incepi, ita virtutis vestigia haud interrupto premere pergam passu ; nec me propositi tenacem mente solida quatiet ringens livor, aut qualiacunque de me mendacia continuo effundens spargensque obtrectatio ; nihili facio fortunas, nisi quae honeste comparantur ; meaque sorte contentus, & Deo confisus,
machinationes malignorum irrideo : Sed vestra sub AEgide tuta est pallas : Mecaenates VOS estis, qui munificentia in signi labores & merita pensatis: sarit Deus O: M: ut diu VOS teneat salvos incolumesi ut sub Vestro felici, concordi, ac sapientissimo regimine floreant omnes in hoc illustri Athenaeo disciplinae & artes: floreant probi piique in populosissima civitate floreat in diuturna pace opulenta Resi
70쪽
Tandem in te desinam Clarissime OnΕ, tibi ex decreto Patrum Academicos fasces laetissimo animo trado, publice primus gratulor summos hos honores, qu bus te tuaque m rita Amplissimus magistratus mactare voluit: toto igitur voveo pectore, ut sub tuo regimine laetius emorescant ibidia, Trajectinae Academiae gloria celebretur, & vere de ea praedicetur, solidissima hic poni & inconcussa doctrinarum fundamenta, non Graecorum, sed Chaldaeorum more.
