Tentamina experimentorum naturalium captorum in Academia del Cimento sub auspiciis Serenissimi Principis Leopoldi, Magni Etruriae Ducis, et ab ejus Academiae secretario [i.e. L. Magalotti] conscriptorum

발행: 1731년

분량: 551페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

ADDITA MENTUM. et 83

tum erat Natron rubrum AEgyptiacum. 2'. solutionem spissam nitri murarii in aqua . 3'. aquam marinam haustam Scarbourgi, dc ad dimidium evaporatam. '. muriam naturalem etiam ad dimidium evaporatam. Has quatuor solutiones in lagenis eidem aeri exposuit ; observavit vero lagenam, in qua solutio nitri murarii, ad dimidium usque in glaciem abiisse , reliquis tribus aliis 1hlutionibus adhuc fluidis . Sequenti mane in glaciem penitus abierat murarium nitrum: verum Natron AEgyptiacum multum glaciei ad vasis fundum collegerat : Tum quoque aqua marina aliquot glacici lamellas contraxerat : sed muria mansit liquida. Harum solutionum glacies figuras diversas induerat, quippe ea eX Natro oriunda, in cuspidcs eX basi lata abibat : quae CX aqua marina, quasi eX rectangulis scabris juxta se positis congreverat. Glacies Natri eX siccata linteo, atque ante ignem posita, cito ina quam solvebatur. Glacies aquae marinae eX sic Cata , ec ante ignem posita, gradatim mollescebat, humida fiebat, citius tamen abiit in vapores, quam quod liquefiebat, reliquitque pulverem album salsum. Glacies harum solutionum in lagenis servata in aedibus, diu perstitit, nec solvebatur, etiam si aedes plus acre eX- terno Caluerint, ec glacies vulgaris penitus liquesceret. Si aqua supra ignem diu ebulliit , magna copia ahris orbatur, qui ab igne rarefaetiis se explicuit, sursumque delatus, eX pulsus fuit : capiantur tamen in aequalibus dc similibus vasis duobus aequales duae quantitates aquae, quarum una sit pluvia , altera pluvia Cocta, eidem aeri eX ponantur, quo tempore gelat, Utraque ae que cito in glaciem abibit ; quae ex aqua cocta generatur, durior est , paucioribusque reserta bullis aereis, quam quae ex pluvia

Concrevit; Vel tui quoque observaverunt MARIOΥTUs dc PER RAUL-τ1us apud DU HAMEL in His. Acad. reg. l. I. S. I. C. R. pag. 99Est profecto Glacies admirandum Naturae productum , de quo saepe Cogitavi, cum in eo pericula faciebam; quaecum diu animo versabam, in eam pedibus tandem ivi sententiam, non formari eXAqua glaciem, quia aqua igne tantummodo orbatur, sed quia aliquod corporum subtilium genus admiscetur, quod, dum ignem fugat, aquae partes, antea fluidas, ad firmitatem cogit. Hoc

corporum genus esse Salinum, Nitrosumque, mihi quoque admodum probabile visum fuit; nec mihi tantum, sed multis, qui serio de glaciei causa meditati sunt, Philosophis; quos honoris causa memorabo : CAsAΥUs in Tran. de Igne 4. particula Nitrosas, Aluminosas , Salinas in aere haerentes, quae Aqu

312쪽

admiXtae, eam in glaciem cogunt, advocat. Daniel Iartoli mTradit. dei Chiaccio p de la Coagulatione, Substantiam opinari, dicitur,

esse nitrosam, frigidae siccaeque naturae,quae aquam Coagulat, haud aliter, quam ab acido Lac congulatur, hunc tamen auctorem non evolvi. CADEUs in Tr. de meteoris, spiritus sal nitrales appellat: DEcΠΑLRs in Tr. de Meteoris tantum Halitibus quibusdam, quorum indolem non desinit, aquae conglaciationem adscribit. I AMAZZi Ni rationem scaevissimae hyemis Anni 17o9. daturus in Ephem. Gema. Cent. I. V 2. nitrosas este particulas statuit. FONTENELLios in D Hi l. de C Acad. R . A'. IIIo. Tempore, inquit , quo gelu regnat, nitrosis particulis , quas ad frigus multum contribuentes concipere possumus, aer est resertus. LAHIRE in memoires mathem. U P sq. ToUR NEPORI IUS in C age duLeUant. BILI ERRZ in VH . de V cad. RU. 17 12. CHRYN in principi. naturat. Religion STAIns in Pi sologia. NiEwENT Y-Υi Us in Cosmotheoro . TricHMEYER Us in Physca. Cap. 9. BAYRRUS in dissert. de Deme anni I7O9. corpuscula aut nitrosa, vel spicula conglaciantia glaciei causam sIatuerunt. Non tamen ut in Philosophia autoritatibus quis innitatur oportet, sed argumentis ; quorum ea, quae mihi persuaserunt, in medium nunc asse

ram a

ro. Quemadmodum ignis solida fluida, ita quoque aquam

dilatat, partes a se removendo, imo dc ipsas rarefaciendo, hinc necesie est, ut igne abeunte eX Aqua, ejus partes 5c condensentur,d ad se propius accedant, sit igitur glacies formaretur, quia ignis CX aqua avolat, glacies foret aqua condensata, & eo minus Volumen occuparet, quo plus ignis avolaret: verum contrarium

evenit, nam glacies est aqua rares aeta, imo & illa, quae ex aqua, Omni aere orbata, Creatur, est specifice levior aqua, dc eo plus tumet, quo gelu est asperius: hanc rarefactionem proinde producit aliquod corpus, sive id sua mole, sive motu faciat, non

vero absentia mera ignis. Σ'. Memoravi in observationibus antecedentibus me ad oculum vidisse, per puninum parietis lagenae, aliquid in ipsam intrasse aquam, quod in curvis ferebatur lineis, & ad cujus motum oriebantur si lamenta glacialia. 3'. Saepe tempore hyberno animadverti, Thermo metron sua lit mili statione frigus magnum in aere dari notasse, erat enim infra gradum 32, non tamen gelabat; idem postea liquorem supra gradum 32 pepulerat, cum gelu nihilominus perstabat: id circo

313쪽

ADDITA MENTUM. I 8s minor ignis copia es ne potest in atmosphaera absque gelii, & major copia ignis cum gelu ; hinc gelu non ab igne pendebit, sed

quid aliud erit. Neque hoc tantum observavi in Thermometris, quae liquore impleta erant, verum etiam in mercurialibus, quibus tutissime confidimus. praeterea idem tradidit in Elem. Aero-Metr. Magnus WoLFIUs 9 2Oῖ etiamsi aliam phenomenων rationem

det. Quando, inquit, per insigne intervallum tempore hyemali spiritus in Thermo scopio descendit, descensus intervalla incrementis frigoris non fatis respondent. EX. gr. Anno Iri 3. Januarii p. hora matutina liquor in Thermos copio descenderat usque ad 72 gradum scalae frigoris, cum consueta phaenomena frigus intensum loquerentur , h. e. cum Calde gelaret) sed cum i8 Januarii eadem hora, tempestate jam multo mitiore ad gradum 8o subsisteret, hora tertia, qua nix dc glacies ad pristinum fluiditat is statum reducebantur, spiritus ad 72 grad. haerebat. quare eodem frigore in atmosphaera dato si conglaciatio Cel resolutio, ) hoc profecto oriri non potes, ni si conglaciatio pendeat a corpusculis nonnullis, quibus praesentibus dabitur conglaciatio, iis absentibus resolutio.) Additque autor ad eundum Cepius gradum liquorem deprimi, cum tamen alia pha nomena caloris ac frigoris insigne discrimen , hoc es conglaciationem vel resolutionem) prodant. Imo interdum dc- pressio spiritus major cum effectibus frigoris remissioris , minor vero cum effectibus frigoris multo intensioris conjungi solet. Quae

Omnia etiam observantur , quamvis Thermo scopium adriaperto eX ponatur. Similes observationes prodidit MARALDi in P i. de P Acad. r . q. I722. Cum enim I . Octobr. Thermos copii liquor ad gradum descenderat , aqua congelabat scd cum primo & secundo Ianuarii A'. I722 Thermoscopium iterum erat ad gradum JO, aqua nondum abibat in glaciem , Cum creteroquin valde gelat , Thermo scopio stante ad 3O gradum. Ita anno I728 Decembris 17 mane hora 8 Thermo scopium meum in aprico suspensum , erat ad 27 gradum, quo tempore regelabat , cum tamen si altus sit , ad 2 gradum gelare occipit, ultra ducentas ejusmodi observationes succesiit temporis collegi.

R. Nonnunquam notavi verno tempore, mense Martio Aprili, cum dies serenus, mediocriter calidus praecesserat , noetu autem succedebat Eurus vel Borcas, omnes fossas ruri suisse con-Claciatas : prosecto ille ventus non adeo iti bito aquam , diurno

sole tepentem, refrigerare potuit , sed aliquid secum debuit asse

314쪽

18 6 ADDITA MENTUM.ferre, quod aquae infusum, eam in glaciem coegit ; quoties enim non spirat Eurus Vel Boreas mense Novembri , Cum tamen nonge let, sed tum non praecesserunt sereni dies, verum humidi nebulosique; quibus sol non potuit ex terra id elevare, quod sereno coelo attollit: id vero quod ex terra Sol elevat, aquae admissum, ipsi eam duritiem inducit. s' Notavit B EA L in philos Tra Nq. 116. aliquando esse vehemens dc periculosum gelu in aere, atque in verticibus nonnullorum tumulorum, dum interim in aliis locis modo perveniat ad distantiam duorum triumve pedum a terra. Imo addit gelu aliquando. vagari ita, ut in aliquibus locis saeviat, in intermediis vero inter haec quasi eae trema locis moderatum iit, & ulterius proinde iterum validum. Ecquis hoc ab absentia ignis derivabit 3 E-

vincit hoc observatum evidentissime ope ventorum nonnullOS a C reos tractus partibus conglaciantibus vel nitrosis refertos, deferri ita, ut in hunc terrae locum potius incidant, quam in ali-Um, quod propter montes, sylvasque Contingit ; in quam vero inciderunt plagam, ibi potissimum aquam conglaciabunt. 69. Aqua aperto in vase coelo eXposita, citius in glaciem convertitur, quam quae in phialis Clauditur; imo cum juXta vas magnum aquae plenum phialas clausas posuissem per totam nOetem, saepe observavi in aperto vase glaciem ad crassitiem dimidii pollicis concrevisie, manente aqua in exiguis phialis adhuc fu id a limpidaque. Ignis, qui in utraque aqua est, aeque facile paene avolat, saltem non tantum intercedere potest discrimen. erum phiala impediit quominus tam libere partes conglaciantes in suam ingrcsiae lint aquam : hinc aperta phiala, ita ut aer libere accedere potuerit, mox Congelabatur aqua, aut inter estundendum per aerem Concrescebat. Simile observatum memoriae

prodidit FAM RENA LYTius in Phil . Tros AI'. 382. cum enim globum vitreum pro dimidia parte A qua implevi siet, omnique orbasiet aere, hermetice eum sigillavit, frigorique exposuit Martii 2'. anni 17 2I, sed aqua mansit fluida: Sequenti nocte iterum aeri commisit, nihilominus perstitit aqua fluida ; suspicatus aeris praesentiam requiri, Collum aperuit, mox ruebat aer introrsum, atque intra minutum tota Aqua lamellis glaciei implebatur. Aer proinde in se aliquid gestit, quod aquae admisium, glaciem produxit. Analogum attulit NiEWENΥYΥIUs in Cosmothe- oro CX perimentum ;Cohobaverat aquam ex Unguibus bovinis desit illatam, deinde retortam aperuit, simulac admisit acrem, aqua . in speciem marmoris congelata fuit. 7'. Huc

315쪽

ADDITA MENTUM.

7'. Huc usque quidem ostensum fuit aliquid, quod in aere haeret, ad glaciem formandam requiri, id vero Salinae esse indolis nondum evictum fuit, id autem probatur sequentibus argu

mentis. Omnia Salia Circumposita circa vas aquam continens , ejus Congelationem adjuvant ; dc nonne ex congelationibus artificialibus id manifesto sequitur, nam acceleratur conglaciatio mirum in modum, imposito Sale nivi vel rasita glaciei : videntur igitur partes subtilissimae Salis, etiamsi paucie, per poros Vaso Tum penetrare, ignem fugare, aquae partes figere. S'. Quotiescunque in acre ingens salium haeret Copia, quae aquis infunditur, quocunque anni tempore , aquae obrigescunt glacie; uti patet in Persae Armeniae parte Septentrionali, inqua, media aestate ingens frigus nocturnum regnat, quod Omnia Congelat, quamvis Sol interdiu cuncta calore quasi comburat : quemadmodum ToURN Eponaei Is in V age u LeCant, Lettr.

18 elegantissime prodidit , quippe Junii 17, in urbe Tribis n-da frigus tantum CX periebatur, ut manus obriguerint, nec scribere potuerit, gelabat per totam noctem usque ad horam ante solis ortum: quod non insolens tum erat, sed iis in regionibus semper contingit: ideo Lucullus media aestate agros orbatos gramine de Cerere deprehendit, di flumina sub aequinoctio Autumnali glacie obducta: Junii 19 in urbe Ergeron noctu gelu erat

adeo intensum , Ut aqua, cui plantas, quas Conservare C Upiebat, imposuerat, in glaciem conversa sit: addit Auctor Iulii 6,

in pago Elzelmi C. in Georgia, frigus magnum fuisse, multumque nivis cecidisse. Julii I 2 in eodem tramite noctu insigniter gelavit, observaVitque Circa fontes glaciem. Jacet vero haec regio, in qua tantum frigus regnat, inter o dc 2 gradum Latitudinis Boreae: quare vero hic tam enorme frigus, cum in Gallia, . Italia, Hispania, Graecia, Germaniae parte, sub eadem utcunque latitudine, Codem tempore aestas adsit, quae suo gratissimo calore omnia reficit 8 sol est idem qui Armeniam illuminat, ac Italiam, imo per idem tempus intra 24 horas, nec noctes sunt hic quam ibi longiores. Ratio quaedam sit oportet , quae ut in una regione calor , in altera gelu regnet , faciat. ToURNTFORΤIUS solum Armeniae examinans, illud admodum salinum nitrosum deprehendit, unde id fit e fossili abundare notat, hoc diurnus Sol volatile utcunque facit, tempore nocturno relabitur id in terram, inde frigus & gelu. Si regio autem nitro sum solum non gerat, calor frigoris loco noctu aderit, uti quoque in Hispania & Italia obtinet. Com-

316쪽

188 ADDITA MENTUM

Confirmatur ToURNE ponet ii sententia observationibus duabus a Jesu ita I Enni Es 1 in China notatis : tradit enim, si in Chinae proVincia , quaa Leaotuet vocatur , terra effodiatur ad trium quatuorve pedum profunditatem, cam deprehendi, penitus conglacia tam , molibus hie mere glacialibus refertam ; idque fieri mense Julio dc Augusto; verum addit ingentem Nitri quantitatem in ea terra dari , a quo haec phaenomena derivat. Prodidit id om autor, in Tartari a Chinensi Julio Augusto ingens sa virefrigus , quod terram ad quatuor vel quinque pedum profunditatem Constringat, verum copiosistimo vicinos montes Nitro scatere.

vide LE COMI E in Itiner . Chin. pag. 389. Hispani transituri ex regione Americana Chili in Peru, altissimorum montium cacumina superare conati fuerunt ; Cum vero

hi montes nitro abundare deprehenduntur, adeo horrendum ibi regnavit frigus, ut omnes statuarum instar illico obriguerint, perierintque: jacent vero hi montes inter latitudinem 2ἶ dc 2 graduum. E si in his nitrum adeo copiosum , ut FRETIER in I tinerario Americano notet, id ad crastitiem digiti solum obtegere, dc sal gemmae CX plurimis fodinis erui. EX nostra doctrina facile suunt, quaa creteroquin intelligi, nec explicari possunt : si enim solum aliquod ita se habeat , ut hyeme ex eo salia attolli

nequeant, sed quidem verno aut aestivo tempore ; aquae vicina hyeme non in glaciem cogentur, at quidem vere aut aestate, quando salia a sole prius elevata , dein noctu in aquas praecipitantur : memorat SCHEUCHsER Us in H)drograph. Hom. p. l3s .ec Ger. M RCATOR in Atlante Min. p. 2s8, in Helvetiae episcopatu Basileensi fluvium dari , qui aestate calidissima Congelascit , hyeme autem tepet. BORRICHI Us in actis Ha iensbus p. I. Ob . 6 . tradit in inferiore celsissimi maritimarum at pium montis Vesuli, lacum esse satis amplum, qui in glaciem mense Julio abit, ita. ut iisque ad 2s passus supra eam incedere liceat. In Philosoph Tran A'. II . describitur parvus lacus in ca parte Britanni ad , quos Vocatur Straheri th, hic nunquam penitus tegitur glacie , nequidem bruma saevissima urente, ante mensem Februarium, sed tum prima nocte gelante penitus glacie tegitur, atque duarum noctium intervallo glacie notabilis crassitici obducitur. Est alius lacus in Scotia, qui Lochmonar vocatur, satis amplus, de qui eodem modo conglaciatur. Est dc alter exiguus lacus in Straglas hat Gleucanich, qui intra alti montis vertices jacet, ita ut ejus fundus satis altus sit , hic nunquam glacie in sui mcdio destituitur,

317쪽

nequide in calidissima aestate, etiamsi ad ripas roret: glacies in eo

invenitur, quamvis sol ratione reflegionis a montibus illius regionis multum caloris in terram adserat : lacus autem neque alti ecvicini ejusidem regionis nunquam haec phoenomena e X hibent.

Praeterea in Comitatu Burgundiae dantur oblongae spelunca seX centis congelationibus plenae. Singulare autem est, admiratione, dignum quod quinta ab urbe Vesulatione leuca conspicitur, ubi naturalis quaedam est velut glaciei repositae ossicina : smplum nempe est antrum, in clivo montis , arboribus obumbrati situm ; hujus aditus portam urbis refert, spectatque plagam N. N. o. fornix admodum eXcella , ultra sic pedes attollitur , est antrum 3s passus profundum , 6O latum. Solum glacie velut crystallo , stratum est : glacies paucioribus aereis bullis scatet, quam vulgaris , dc dissicilius funditur : saepe ad 4 pedum altitudinem supra solum assurgit , atque e fornice pendent Complures velut Encarpi; observatae quoque sunt in antro glaciales pyramides, Is vel 2O pedes altae , s vel 5 latae : ad superiorem fornicem nebula plerumque conspicitur , quae hyeme CXit , atque glaciei solutionem annunciat: quo fervidior testatis est dies, eo plus glaciei formatur, quam muli dc carri ad circumjectas urbes deferunt; DEs ΗΟZ autem dicit se deprehendisic ope Thermo metri, ad rem in hoc antro esse eo Calidiorem, quo plus calet atmOS-phcera externa; eo frigidiorem es ne in antro, quo plus friget atmosphaera, quemadmodum in omnibus cellis cavisque observari solet . in PH . de P cad. Γ . A'. I727. Rivus, qui partem antri occupat, aestate conglaciatur, hyeme fluit : negat D s BoZ, rivum hic dari; sed tantum pluviae stillicidium fieri adserit est vero frigus in antro adeo intentum , Ut Thermometrum in eo Io gradus infra magnum frigus descendat , nec absque horripulationibus, quis ibi per semihoram morari queat. PILERREZ observavit terram supra fornicem esse plenam salis Nitri aut Ammoniaci, qui calore Solis solvitur ab aqua facilius, quam hyeme, solutio autemper ficturas in antrum destillans, hanc glaciem producit; utrum Vero . haec glacies filem in se contineret, eXploravit DEs Bog, ideo multum hujus glaciei solvens dc evaporans, verum in fundo non nisi

terram invenit ejusdem saporis a C oculi cancrorum. vid. DU HA-

cludo, quia glacies vel nix modo in aquam resoluta, est crudior

318쪽

19o ADDITA MENTUM.& inepta ad potum There vel Cossee : idcirco omnes , quibus tenerius dc delicatius est palatum, id illico distinguunt; quamobrem

oportet, ut diutius supra ignem ebulliat, quo usui haec nivalis aqua cedat, & aeque cibis nonnullis emolliendis ac infusis memoratis inserviat : est hoc in Hollandia notissimum, hinc conclude-Tem , BORRICHIUM, qui in a I. H n. Tom I. O . 69. tradidit, aquam , cum glaciatur, nil peregrinum in se recipere , nequa- quaquam nivalem vel glacialem aquam accurate CXaminasi . IO'. Et nonne effectus insignes hujus aquae nivalis in corpus humanum id ulterius probant 8 Incolae enim ,qui sublimiores Alpes inhabitant, atque e fontibus bibunt, quorum aquae sunt nivales corripiuntur in gutture, manibus, pedibusque monstrosis strum is,

pugno majoribus, dc perpetua raucedine laborant : Vid. DE CHALES D Tr. de Meteoris prop. I 3. tum Ephem. German. Curios. II '. Observavit Autor principiorum natur. part. 9. in Suecia

frustula glaciei super glacie concrevisse pupillarum instar, quae figuram crystastorum seXangularium CXacte referebant : verum Nitrum est solum sal huc usque notum, quod in ejusmodi crystallos abit ; an igitur non est verosimile formam memoratae glaciei

fui se nitro si admisti salis effectumῖI 2'. Capiatur Vas nivis plenum, Cui aliud inmittatur, in quo aqua , totus apparatus igni imponatur , simul ac nix solvi incipiat, congelascet aqua: quod citius contingit, si vas supra ignem

ponatur, quam si sibi relictiim fuisset. Ignis proinde pellit hic

ex nive aliquid in aquam, quod hanc congelat; hic ignis absentia invocari nequit, Cum copiosior ignis producat estectum, sed tantum quatenus spiculis glacialibus oc Currit , quae in aquam pellit.13'. Observamus semper in hac regione Boream asseri e frigus, vix tamen aquam congelat: sed spiret Eurus hyeme, illico gelu adest: sunt vero loca Orientalia Calidiora septentrionalibus, adeoque ventus Boreas gelu potius causa foret quam Eurus , si glacies ab ignis absentia penderet : sed nunquam fortius gelat quam :cum Euro Auster afflaverit, proinde ex calidiori plaga: ideo alia debet este glaciei causa quam frigus, dc quidem talis . quam Sol cx Terra elevat, Atmosphaerae infert, dc quae cum ea ad alias regiones desertur.

1 '. Quando in glaciem abit aqua fossarum vulgarium, & duabus diebus se sequentibus aequaliter gelat, prima die glacies sor- matur crassisima, secunda die multo tenuior, dc quo glacies crasse si or

319쪽

ADDITA MENTUM. Ic Isior evaserit, eo minus increscit crassities, ita ut notaverita, Cum aqua aperta in glaciem a digitos crassam abi verit una nocte, glaciem, quae jam crassitiem s pollicum nacta erat, nequidem pollicis increvisse. Quid igitur impedit, quominus glaciei crastities

aequaliter increscat continuato aut aucto frigore Z ipsa glacies, quae semel formata est, impedit quominus corpora conglaciantia per ipsam penetrent in aquam, sed potius in glacie Colliguntur copiosius, ideo ea fit continuo durior, magis rarefit, bullulasque aereas auctas perpetuo gerit. Is'. Saepius quoque observavi hyberno tempore aquam noctu vix vix in glaciem abiisse , simulac autem sol supra horizontem oriebatur , subitanea & notabilis conglaciatio Contingebat. Sol profecto suis radiis potius atmosphaeram calefecit, quam frigese-Cit; radii tamen Rus congelationem promoverunt : Opinor hoc fieri, quia occurrunt in particulas Conglaciantes, quae in atmosphaera haerent, has autem deprimunt terram versus ; hae ab aqua CXceptae, eam in glaciem cogunt : noctu autem dispersae per aerem haerebant, non determinabantur deorsum, vix proinde in glaciem vertebant aquam.

I 6'. Hac hyeme animadverti, Solem serenis diebus insignit cradrem calefecisse, ita ut meridiano tempore Thermo scopium steterit ad gradum 38, verum in locis amplis apertisque , quae OrientieX posita fuerant, & regelata mane, ipsa meridie posita in

umbra aqua in glaciem abibat. Cum igitur tota atmosphaera a Sole adeo calefacta erat, an aqua in umbra possit a statuetur ob caloris desectum conglaciata potius, quam quod certae particulae in atmosphaera haerentes , dc paululo minus motae, cum aqua mixtae glaciem produxerint 8I7'. Glaciem vero non esse aquam duntaXat 'igne aliquo orbatam , sed cui admixtum est aliquod aliud corporum genus, evidentissime evincitur ex hoc EX perimento : capiatur vasculum cum aqua, caleat immisio Thermos copio FAHRENNAYaeri ad

gradum 33 , ejusdem caloris infundatur spiritus Nitri ad parem copiam, excitabitur illico calor, &Thermos copium adscendit ad 4o gradum : verum idem Thermo scopium sit nivi aut rasae glaciei impositum, calenti ad 32 gradum, nunc astundatur idem Nitri

spiritus, non excitabitur calor, sed frigus enorme , uti visum est supra: est exigua admodum differentia inter aquam calentem ad 3ῖ gradus, eamque quae modo abiit in glaciem, dc 32 gradum in Thermoscopio notat, tantilla tamen differentia caorem aut ad U-

320쪽

rentisimum frigus producit ; frigus hoc prosecto non ab aqua

oriri potest , sed quatenus spiritus Nitri cum certo genere corporum effervescit, atque ita omnem ignem eX mi si ura expellit. Qui hcaec omnia argumenta in imum colligit , non potest non concludere maximam esse vero similitudinem , glaciem formari eX admixtis aquae nonnullis corporibus, qua: dum ignem fugant, aqueas partes simul figunt, dc in duram compingunt molem. Haec corpuscula sunt salina, nitrosa, quae in aerem a sole do ab igne subterraneo elevantur, cellate altius, a majori Solis adtione, hyeme humilius suspenduntur, citiusque in terram relabuntur;

in state propter nimium aquae motum ex calore oriundum haec corpuscula nimis moventur, discerpuntia i , quam ut aquae partes Con iungant figant quo, ideo aestate aqua fluida manet, nisi a r valde impraegnatus salibus, ea noctu demittat, quae tum ab aqua e X-Cepta, eam in glaciem Cogunt ; veluti in Armenia , Tartaria, dc China contingere notavimus : hyeme Vel O,.Cum aqUM partes Parum a Solis calore conquassantur, effectus majores in illas haec

salia edere possunt, atque ignem fugare , dum simul a queas partes fgunt. Quatenus v cro ignem fugant, sunt quasi causa frigoris; nam frigus est tantum privatio ignis, non aliquid positivum aut reale; dc ideo quotiescunque in aqua solvitur Nitrum , sal Ammoniacum, vel similia salia, ignis repellitur, hinc frigus adest. Igne autem aliquo usque cX fluido sublato glaciem non sena per for-t mari, patet in liquoribus, qui nunquam in glaciem abeunt, velu-.ti est spiritus vini, aqua fortis, spiritus Nitri, spiritus salis marini, olea fere omnia stillatilia, haec enim licet acerrimum frigus regnet, nunquam in solidam massam concreverunt. Objicere vero quis contra nostram doctrinam posset, si aquae novum genus corporum immitteret Ur, quod eam in glaciem mutaret, pondus aquae necessario auctum iri : quia quicquid est corporeum , grave est : Verum ponderetur vas aquam Capiens , dc

postquam in glaciem abiit, idem pondus dabitur. Sed rogabo

hunc ita opponentem,an ignis non sit corpus dc ad bi lancem ponderari possit Z qui Boyleana experimenta de flammae ponderabilitate atque alia similia novit , hoc in dubium vocare nequit; sit igitur vas, quod frigidam contineat aquam in accuratissima bi lance pos1- tum, atque dein ope Solis vel prunarum ardentium prope positarum calefiat, non mutabit Ur vasis pondus, accessit tamen grave Corpus, nempe ignis, qui antea non aderat , sed accessit copia

adeo exigua, quae bilancis ope notari non potest, quid ni igitur in

SEARCH

MENU NAVIGATION