De humoribus purgandis liber et de diaeta acutorum libri tres

발행: 1745년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

Tum autem ipsi vel ' ad ea secretionum loca III. tendunt, quae in corporis superficie, Vel ad ea,

quae intus in visceribus sunt, vel etiam eo feruntur , quo ipsos oportet. Id autem fieri solet, quum vel locus, ad quem sponte ferebantur, eos respuit, Vel minus capaX eorum, reliquias ad alium tendere cogit, vel quum aliud quid incidit, ob quod humores oportet stationem mutare.

Vt vero in omni medicina facienda, sic quam IIII

maxime in humoribus ducendis, ' cautione sumina opus est. Saepius enim vel nullam temperamenti, aliarumque naturalium aegri affectionum, notitiam habemus , adeoque omni eXperientia destituimur, indicationeque, Vel fiunt omnia

tantis dissicultatibus obsepta, Vt maxime dubia, incertaque iudicatio sit, et ViX quicquam, saltem, quod ex eo genere sit, experiri liceat, quod ad

iudicandum , ac de medendi ratione decernendum, sussiciat. Noscenda autem sunt ea, quae vel omnino purgare prohibent, Vel nos minus

liberos esse sinunt, in modo locoque purgationis

alui, aut copiosiorem urinae fluxum, aliasque vias purgentur, ita, si morbus incidit, etiam per has vias, quarum aliae extus, aliae intus patent, natura expellere studet, quod tempore mitificatum fuit. Tamen interdum euenit, si exhaustae naturae vires sunt,et debiliores, quam quibus dirigi materia excernenda possit, , ut effreno sanguinis impetu, abrepta, ad eiusmodi partes proruat,quibus laudabiles atque ad vitam utiles succi separantur. Quibus ita obsessis et interclusis, maxime si omnis materia irruit, vis vitae non raro Opprimitur, at que a morbo superatur. Idqtie est, quod Hippocrates dicit, coctos humores eo tendere, Τοπη quo Oportet, non quo facultate vitali, si integra esset, pellerentur. De his naturae conaminibus, et quomodo alia aliis praestent, Confersis ipsumi Hippocratem. Epidem. Lib. II. Sest. I. p. IOO2. et I OO .s Cautione summa. Foesius ad hunc locum inmett

202쪽

s46 Hippocratis Coi

eligendo. Ex illis sunt ' glabrities, seu pilorum

defluuium, quod tabidis proprium malum est,

plura, quae eum praecedebant, excidi me, idque ex Galeni Commentariis apparere. Sed primum sciendum est, Commentarios Galeni perditos fuisse, et qui hodie supersunt, latinam eorum conuersionem dici: quare plerique Audiores, ne ipso quidem Foesio excepto, parum ipsis tribuunt. Deinde varia deguntur in iis Commentariis, quae cum Galeno indigna, tum aliena ab eiusdem sententia sunt. Quod si veri, et Galenum Auctorem haberent, tamen id non plane euinceret, quae ibi leguntur, ab Hippocrate profecta esse. Nam ipse Galenus de Hippocratis codicibus ita corruptis et interpolatis conqueritur, ut, quae ipsi tribuere deberet, quae nota, aliquoties dubius haereret. Utque et hoc Foesio denalas, quae ante hunc locum adscripta fuerint, vere Hippocratica fuisse, tamen nihil adeo esse, existimo, quod nos credere cogat, ea hoc loco, ab ipso Hippocrate posita fuisse. Nonne enim plures sententiae iisdem verbis, vel in quatuor Hippocratis libris, leguntur Z Quidque adeo obstat, quo minus fieri potuerit, ut aliquis ea, quae alio in libro legerit, ad doctrinam de humorum purgatione spectantia, hic in margine adscripserit, ex quo facile potuerint in textum recipi. Saltem omnia planistima esse puto, etsi nihil praecedere ponatur, et videntur mihi omnia ita facile expediri posse: Hippocratis praeceptum est de humoribus, qui abundant, per commoda loca educendis. Hoc

vero monet 1ion sine summa cautione exsequendum esse.

Nam multa esse, quae hoc praeceptum permittant, Vel plane non, vel non sine periculo sequi. Ubi vero liceat sequi, debere non uno modo fieri, sed adhibendum esse

ἐκκλίσει , παροχετευσιν etc. Haec in uniuersum obseruanda

esse. Alia vero via incedere medentes oportere, si humores siue sponte, siue per artem ex corpore estitiant per eas Via. , quas proposuit j. 6. 7. 8. 9. Io. etc. Has singulas varias, diuersasque animaduersiones desiderare. 6 GLibrities. Ex praestantissimis unus Hippocratis Commentator Prosper Martianus haec de cutis densitate eX- ponit , in qua minus liceat sudorem pellentes modicinas adhibere. Praeterquam vero, quod haec minus cohaerere cum antecedentibus videntur sic, uti ipse Martianus vult,

203쪽

et viscus ulcere obsessum, corruptionemque succorum summam denotat, et ' vacuitas viscerum,

Veterum aeque ac recentiorum Medicorum obseruationes

raritatem potius cutis, quam densitatem, pilorum defluuio, significari probant Ac si maceratione praecipue cuticula acute caute separatur, pili cuticulam sequunttir; Qui ubi a latere cuticulae interno spectantur, videntur, inprimis longius, ex tunica adipost prouenientes, peculiari vaginae infundibiliformi, a cuticula reflexae, inclusi esta, quae et ipsis firmiter adhaeret. Haec primum fortassis dicta Rtiyschio Thes. V. no. E. productio epiderinidis, et Thes. VIII. no 97- theca pilorum. An non hae vaginae eaedem, atque illae, quas pinxit in scroto Epist. Ρrobi. I. Fig. 1. A. B. Tales vaginas obseruaui quoque sine pilis contentis , in libero extremo utplurimum replicatas. Si hae vaginae larantur, aut noxio humore aeque ac bulbus pili, destriiuntur, hi defluunt. Sol erit tamen in senibus defluere, etiam ob defectum humorum, et in aliis procul dubio Ob quam inque caussam, quae nimis siccam cutem ac densam emcere potessi Atque illum Aphor. Lib. V. quem Martianus allegat, non tam de pilorum demiuio exponendum esse existimo, quam potius de tenuitate eorum, quae cutis densitatem indicat. Sed quod pulmones depascentia ulcera attinet, quae hic fignificari glabritie videntur, non modo in his perniciosum est, purgantem medicinam dare, quod ea plerumque sputum saniosae materiae supprimitur, quae in pulmonibus retenta, hominem breui suffocat, diu porro superstitiem futurum, si pulmo nocentis humoris sputo continuo fuisset reis purgatus. Neque vero aliter existimo de latente in pulmone ulcere, quod plerumque solent vomicam medentes appellare, debere iudicari. Nam hoc sane vomitione facit. lime aperiri potest, hominemque repente suffocare. Aliaque quacunque purgatione humores concitati ad amictam ita partem magno impetu ferri, inflammationemque solenteXcitare. Fatendum tamen est, plura humorum vitia pilorum defluuium efficere, quae si non omnem purgationem, tamen vel vomitionem , vel deiectionem aliamve neutiquam admittunt.

7θ tacuitas viscerum.) Etsi haec plures Interpretes saltem ad ventriculum et intestina pertinere existimant, dequiis

204쪽

148 Hippocratis Coia laudabilis nutritii succi defectu proficiscens,

viscerum plenitudine, purgationi locUs est. Quare, ut de vomitione, deiectioneque iudicari possit, videndum est, an plenus eorum habitus sit, quae in abdomine viscera sunt, an per superiora alimentum feratur, eaque nutriat. Hinc ad id attendendum est, quod ' ad inclinationem humoriam attinet, siue naturae, siue morbi sit,

utrum

quibus sigillatim valet Aphor. 3s. Lib. II. potiore tamen iure, ea ad uniuersum corpus reserenda esse videntur. Hoc enim cum primum succus nutricius deficere incipit, quod sane viginti qtratuor horarum spatio fit, maxime labore accedente, ad putredinem inclinat, et destrui ac solui incipit squod vel sola urina testatur. saturatior, acrior, salinis, oleosis, terreis particulis ditior facta. Quare hoc tempore ab omni purgatione abstinere oportet. Nam cum propter concitatiorem internum humorum motum, qrii ab omni Validiori purgatione prouenit, tum propter tenuis humoris, qui superest, euacuationem, maior vlteriorque totius comporis destructio metuenda est. Neque tamen id debere deleniore quocunque medicamento accipi, sed de drasticis, quae Vocant, et quae validius corpus commouent, facile aliquis existimabit. Ad haec autem plane etiam pertinet perbrevis ille, sed amplissimi usus Aphori sitius 16. Lib. II. οπε λιμοs, ἀ- πονεων, de quo videantur Interpretes. 8) In viscerum plenitudine. Vt pleraque Hippocratis praecepta generaliora sunt, sic et haec non solum eam viscerum plenitudinem significant, quae a cibo, breui tempore late purgationere, sumto, prouenit; verum etiam illam, quae a saluberrima omnium partium constitutione, et ae quali ac libera nutrieti humoris distributione, proficiscitur, quaeque indicio est, nullum alicui parti vitium subesse. Alia plenitudo est, quae parum a morbo differt, sed quae tamen in habitu corporis externo potius, quam in Visceribus est, arte soluenda ex Celsi monito Lib. II. c. 2.9) Aae inclinationem humorum.) Omnem humoris in corporς ςxsuperantis exclusionem praecedere debet eius a

205쪽

virum sursum, an deorsum tendant. Sed inprimis eorum habere rationem decet, '' quae sponte exitum moliuntur, siue per aluum seranditur, et cum faecibus prodeant, siue vomitione

eX Ore reiiciantur, aliasue vias sequantur. ΡΟ ro. Vt in omni alia medicatione, scire utile est, quae aegro aut Commoda sint, atque utilitatem praestent, aUt contra noceant. Namque hae animaduersiones medentibus magno adiumento

K s sunt:

reliquis separatio. Excluditur autem humor siue integer fere, mox a morbi initio, aut sine morbo, vel hoc praegresso, adeoque coctus vi vitae, atque mutatus. Ille in-elinationem ad organum habet, in quo alias secernitur quare serosus humor sudore expellitur, bilis ex hepate in intestina fluit, alii per alia loca, et qui secundum naturam

non excernuntur, ut sanguis, inclinationem habent ad ea loca, ubi via liberrima. Mutatur tamen haec inclinatio avariis, ut a sexu, ab aetate, ab anni tempore, et tempestate, a rebus praegressis. Humor autem coctus et mutatus vix in se caussam inclinationis habet, quae propter ea maxime inconstans est, et a singulari corporum natura quam maxime pendet. Talis humor heterogenetis nunquam ad unum locum inclinat, inclinat tamen id, quod in eiusmodi humore principatum habet, atque ad huius inclinationem Medicum attendere oportet, eamque etiam prael scire debet, nisi naturam morbi ignorat.1o) suae sponte exitum moliuntur.) Haec omnia minus ita ab Hippocrate proposita esse videntur, ut inter se cohaerere debeant, sed singula seorsim consideranda, ubi purgatio humorum instituenda est. Igitur ne quidem inter haec et proxime sequentia verba: α ἀφελέει η, βλάπτει, aliquis nexus est, nedum illa ad reliqua omnia pertineant,

quae sequuntur. Tamen ea omnia, quae leguntur a ver-hO ' μαδαροτηε: usque ad verba Oκόσον λέκιτ , ἔ κ, ad illa μπαρίη, συσπειρίη spectant, ac referenda sunt. Quare etiam

diuisio a Dureto Dicta mihi non probatur, verum si para- graphus quintus incipit a verbo sextus debet ab illo

.innat incipere.

206쪽

13o Hippocratis Coi

sunt. QuaecUnqUe vero agenda suscipiuntur, ea pariter congruere CUm '' COngenita aegri forma . seu natUrali partium cuiusque corporis et solidarum et fluidarum temperatura debent, neque 'R a coelo, sub quo degit, aliena esse. Quo deinde etiam mores cum insiti, tum instituti pertinent , atque aetas, et anni tempestas, pro quorum omnium Varietate, humores in corporibus variant, indicationesque diuersae fiunt. Sed ubi iam ipse morbus, maXime acUtUS, aegrum tenet, tum sane propria morbi natura et ratio

speetari debet , - numque is adhuc Vigeat, et aegri

ob cingenita aegri foma. Haec imprimis spectanda

est in visceribus. Horum vasa, a quibus secretio pendet , admodum variae siue laxitatis siue strictiirae simi, quam protride etiam humorum diuersae conditiones sequuntur. Hinc in aliis copiosior urinae secretio , in aliis materiae transpirabilis, et sic de reliquis. Per has vias igitur natura solet, etiam sine morbo, quod alias nociturum esset, expellere, et multi a letii malo, vel prima nocte leuantur, ubi vel sudor sponte proinanauit, vel urina turbida magna copia emuxit. Earumque viarum ratio habenda est tum, cum grauior morbus incidit, qui purgationem desiderat. Hanc enim facile seret aeger, si per vias instituatur, quibus natura adsueta est, ob congenitam formam. Variat tamen et hoc pro morbi et humoris, aliarumque rerum indole.

Ia 'A coelo, sub quo degit.) Hinc validissimas purgationes ex talappa, scammonio , similibusque facilius ferunt, qui paludosa, quam qui edita, et libero aeri exposita loca

inhabitant. Illi enim et minus transpirant, et ad spongiae modum, plus absorbent. Et tirones artis monendi sunt, ut eaueant sibi a formulis, quae in eorum Medicorum libris inueniuntur, qui in eiusmodi regionibus medicinam faciunt. Tantum enim emeticarum, purgantiumque medicinarum modum, neque male, praescribunt, quantum in

his regionibus perpauci ferre possent. Ig) .Numque is adhuc vigeat.) Plurimi ex Interpretibus haec ita silentio praetereunt, ut, quo ipsa retulerint, plane

207쪽

Libellus de Humoribus.

' quantum morbus, de vehementia sua, remiserit, et in cuius temperamenti homine id euenerit. Nam pro his morbi conditionibus, et pro- Ut is parum, Vel multum defecit, ratio medendi instituitur, et aegro citius, tardiusve succurritur, eiusque viribus medicina accommodatur.

non intelligatur. Vnus Duretus quantitatem humoris, vinaturae exereti, ipsis significari existimat. Sed ego quidem ad ipsum morbum malui referre, cum quod hic minus de

iis humorum excretionibus sermo est, quae naturae beneficio contingunt, quam de iis praeceptis agitur, quae medicum obseruare decet , ubi abundantes humores purgandi sunt, tum quod verba: praecedunt, quae naturam morbi , eiusque constitutionem significant. Est autem in humorum purgatione vitum. ex utilissimis et maxime necessariis praeceptis, ad ipsam morbi conditionem animum attendere, quod pluribus porro locis ipse Hippocrates in hoc libro confirmat. Sed dum haec scribo, ecce in Celsi locum incido, quo videtur hunc ipsum Hippocratis locum exprimere voluisse. Celsus ait L. II. C. io. Neque solum haec consideranda sunt , sed etiam morbi genus , quod sit: virum superans, an deficiens materies laeserit. I4 antum movbus. J Alii haec verba a prioribus separant, malimique ad sequentia referre, quod, siquidem primum Hippocratis praeceptum uniuersale sit, purganda esse, quae redundent, nunc alterum sequatur specialius, varie humores a parte in partem mouendos et purgandos esse, si quid incidat, quod eos data via educere impediat. Sed quoniam antecedentia omnia in eum finem proposita fuerunt, ut secundum ea, medentes diiudicare valerent, an tuto humores euocari possint, an minus. Nulla caussa est, quam ob rem illa verba, ab antecedentibus auulsa, ad sequen

tia reseramuS.

208쪽

ua Hippocratis Coi

is obuiam eundum medicamentis.) Martianus pro inκπmallet ακη, homericam vocem substituere, quae quietem significat, ac de eo tempore interpretari, quo nihil mouendi humores sint, scilicet, in quo maxime medentes peccarit, Vt hoc primo illi praecepto opponatur, quod de purgatione in uniuersum datum fuit. N1hil quidem magnopere huic expositioni repugnat, mihi tamen sic videtiir. Hippocrates ab initio quidem posuit redundantes humores purgandos esse; sed cum probe sciret, posse varia incidere, ob quae minus liceat id praeceptum sequi, cum haec proposuit, tum curandi modos subiecit, qui sunt κη, -κλισις etc. Vt, prout corporum, morbi, aliarumque rerum constitutio variasuerit, varia quoque curandi ratio instituatur. i6) Sive sursum. Quicquid alii moliuntur, ut verba Dκεφαλην, suo proprio et naturali sensu, de capite interpretentur, mihi tamen non satisfaciunt. Hippocratem concipio voluisse aliam παροχι υσιν , κεφαλὴν, aliam, quasi contrariam, aς τα πλαγια. Itaque prima fit, quando humor auertitur quidem ab ea parte, ad quam per morbum inclinabat, sed ad aliam, ad quam tamen similis dire Rio est. derivatur. Eaque derivatio quasi naturalis est, atque facilior. Alter modus est , peccantem humorem a sua via ad lateralem declinare, ut adeo tres modi deritiationis sint, quorum ille quidqm leuis, hic medius, sed tertius, nempe revulsio, maxime violentus sit, et cum insigni corporis turba

209쪽

Adeo ex his omnibus medenti constare pot- V. est, an morbo quasi 'Τ obuiam eundum medicamentis sit, ut plane pugnetur cum humoribUS, qui noceant, ipsique purgentur, an contra, si quidem medicatio aleae plena res foret, declinare tantummodo humores ab ea parte, ad quam feruntur, et imminuere periculum, eXpediat. Binis id quidem modis fit. Vnus est, quiana humores ad vicina saltem loca, sed magis conuenientia derivantur, '' siue sursum, aut deo

sum, sed recta via, siue ad latera id fiat, scilicet, qua potissimum viam assectant. Alter est, quum ' ad opposita plane loca revelluntur Si CK ue enim,

turba fiat. Si enim, ut haec exemplo illustrem, aliquid

in ventre consisteret, quod hominem torqueret, atque Vena in pede secaretur, hoc esset παροχέτευσιs .s κεφαληχ, si cucurbitulae sub hypochondriis apponerentur, esset quodammodo altera derivatio ες τὰ πλάγια , si vena in cubito secaretur, esset αντίσπασμ. Ceterum, quod ad hanc ver- horum, ει κεφκλῆν significationem attinet , me fateor omni auctoritate destitui. De voce παροχέτευσιs autem vid. Galenus ad Epidem. Lib. II. Selm II. par 6.1 ) Aa opposita plane loca revelluntur. opus non est, ut dicam, ab hae duplici derivationis reuulsionisque idea rationem delectus venarum, in sanguinis missione, pendere, de qua re tot libri, tam variae Medicoriim opiniones sunt. Bellini primus huic rei lucem assundere studuit in Opusc. Practic. de sanguinis missione, sed in dubium id vocavit Cl.

Senac, et propter stupenduin exilissimorum vasculorum numerum , inque his maxime lentum humorum motum, Vulgatissimam illam medicam doctrinam de reuulsione evertere, et probare annisus est, eius tam partium, exiguumque enfectum esse, ut merito pro nullo habeatur. Eadem sententia est Cl. Hambergeri in diff. de venaesectione, quatenus motum sanguinis mutat, ubi eam experimentis firmare, et, quae contra haec viplurimi im afferri solent, reiicere voluit. Et ego lane non dubito assii mare, nimium derium tioni, revulsionique inedentes confidere. Neque tamen posis

210쪽

334 Hippocratis Coi

enim, quorum ad superiora affluxus est, deor

sum reuocantiar, Contra sursum ducuntur, qui ad inferiora tendunt; siue ex loci natura, ad quem ferUntur, periculum metuendum sit, siue eX quantitate hUmorum, malum immineat. Vbi autem his curandi modis Vti non licet, videlicet, ut vel euacuentur , Vel deriventur, vel reUellantur

possum, contra experientiam, sententiae utriusque Senaci et I ambergeri, plane accedere. Ac si vel maxime ponam, neque flexilitatem , neque varios angulos flexusque canalium, in corpore humano, efficere, ut sanguinis velocitas mutetur, aliter, quam in rigidis machinae canalibus, ut de aliis conditionibus non dicam, primo tamen certum est, vim pellentem in corpore humano duplicem esse , cordis nempe et arteriarum , imo et musculorum, deinde eam vim vitalem esse, et quotidie non solum in toto corpore , verum etiam in singulis partibus nunc intendi, nunc minui, porro sanguinem compressitem humorem esse, eoque pror si is ab aqua differre, quarto celeritatem, qua sanguis fluit, diuersissimam esse pro diuersa vasorum a corde distantia, quinto, si vena aperiatur, sanguinem ex apertura effundi, tum profluere in vena posse, sexto morbum ipsum et dolores coniunctos, in nonnullis corporis partibus, prae aliis, insignes mutationes facere, ut adeo non omnia aequalia sint, quod Hambergerus existimat, denique ante venae se .ctionem membrum vel calida foueri, aut panno aspero fricari , quo motus sanguinis in eo membro multum, in reliquis vix augetur. Ex his consequitur ad minimum hoc,

effectus sanguinis missionis non posse ex legibus hydraulicis plane aestimari. Et quamuis inter eos effectus derivationem, reuulsionemque esse , nisi experiensia, satis probari

non queat, et modum utique ignoremus, tamen inter re-Hulsionem , euacuationemque vera quaedam disterentia est, etsi eam Cl. Hambergerus negat. Anne enim perinde est,

quo loco venam aperias' Facias periculum in pleuritico, et venam in talo seces, disces aegri periculo, hunc inde laedi, iuuari vero, si venam antea semel aut bis in cubito aperueris. vid. Ill. Trillexus de pleuritide inpriinis p. 8o. . Praeterea medentes sciunt, in quacunque inflammata parte

SEARCH

MENU NAVIGATION