장음표시 사용
231쪽
dicium serunt. Vtriusque autem humoris consideratio etiam in omni purgatione insignem Vtilitatem habet.
Atque in hac, sed maxime ubi natura defi- XVI.
cit, et quasi arti opus relinquitur, necesse est, ut Medicus ad reliquas aegri conditiones, potissimumque eas respiciat, quae, quam grauis morbus, quantumque in eo periculum insit, indicare valeant. Et inter has quidem praecipuae hae
sunt: prolapsus ad pedes, seu summa virium
prostratio, atque enervatio, quae solutum omne ligamentorum musculorumque robur denotat.
Deinde clatis, oris, aliarUmque partiUm atqUeviarum siccitas , videlicet, quod nimio aestu omne humidum dissipatum, et corpus aridum, squalidumque sit. Praeter haeC quoque 'R crebra, vehemens et anhelosa, turbida et inaequalis, respiratio, '' hypochondrium aequale vel inaequale, constrictum, vel distentum, durum aut molle, inflammatum et dolens, aut eXpers doloris,
bet. Nam ubi grauis spiritus est, neque pulmones, Ut decet, expanduntur, diaphragma parum in ventrem descendit, sed, propter turbatum spirandi ordinem, alio tempore magis in spurias costas agit, casque mobiliores introrsum rapit. Ex quo fit, inprimis si vis obliquorum abdominis musculorum constringens accedit, ut hypochondria constricia et inaequalia sint: alio tempore, sed raro partim aeri, in pulmones irruenti, partim externis carnibus aliquando validius intentis, alias valde debilibus, quasi cedit, et hypochondria in tumorem attolluntur. Potest autem hoc solus serratus posticus inferior essicere. Plerumque tamen si tument, et inaequalia sunt, simulque spiritus dissicilius, et cum dolore trahitur, vel in hepate ac liene vitium est, maxime, si durior tumor est, et altius adscendens vel coli flexus flatibus distenduntur, quod inprimis tormina ostendunt, et aluus obstructa. Cf. eleganter dodii Drelincurtii Traim de Lienofis. Quod vero hic ibαοκόω ον dicitur, dextrumilitelligendum est, uam metus est, ne hepar lauaminatum si
232쪽
loris, item eXtremae partes, quales frons, pedes et manus, calidae, Vel frigidae, tumidae aut constrictae, atque acutae. Leve etiam indicium non
est, quod oculi male assecti praebent, siue rubeant et illacriment, siue languidi sinat, et quasi collapsi, siue aliter a sano statu declinent, co
loris in toto corpore mutatio, pulsus semper idem, aut varius et inaequalis, 'φ cutis et extremae membrorum partes inalgescentes, tendinum neruorumque tremores atqUe subsultus, sed articulorum ligamentorumque siccitas, et consumtio, spasmi, dolores, Vox vel impedita, Vel insueta, menS sana et integra, vel aegra Sed plurimum denique ad conuenientem curationem facit, situm aegri nosse, et an ipse sponte membra componat, deinde capillorum colorem et densitatem aut raritatem, ordinem naturalem, vel morbo mutatum, porro VngUium figuram et colorem,mprimis Vero alacritatem aegri, aut imbecillita
tem, ferendique molestiam. His
et) Cutis et extremae. Verteram olim hunc locum, ut Duretus et alii, sed postea probabilius visum est, tres illos nominatiuos, .υος, παλμο , σκληρυσμος ita fuisse ab Hippocrate positos, ut totidem genitivis δέρμα τος etc. responderent, etsi et .vss τψ ι ληων, et cmληρυσμος - δερματος conuenire possit. φωνης et γνωμηs reserri debent ad vocem μεταβολη ' Σφυγμοι, si pulsus Vertitur, per se stare potest, si vero quis mallet palpitationes interpretari , posset etiam ad unum ex illis genitivis referri. Pulsuum vero obseruatio, etsii pluribus aliter visum est, ab Hippocrate non neglecta fuit. Vid. Vallesius Controv. Med et Phil. Lib. III. Prooem. et Ill. Trilleri Epist. Me l. Crit. ad Io. Freindium p. 49. seq. RUdolst. 172O. 8. Videtur autem Hippocrates in hoc paragrapho mala aegrotantium signa, et mortis fere indicia proposuisse.
233쪽
Libellus de Humoribus. I TOῖοι λῖ, σημέατῆυτα. ο οὐ χρωτὸς, ςο- XVII. ματος, δαχωρηματος, ῶτος, φυσης, ουρ ἔλκεος, ἰδρῶτος , πτυαλου, ρινός, χρως άλμυρος, ἡ πτύαλον, ἡ ρις, ἡ δακρυον, ἡ αλλοι
ΑΤ His igitur de natura humorum cognitis, Vt, quam medendi viam inire deceat,inueniatur. plurimum etiam seqUentia Valent, quae ideo, qualia insano, tumque etiam in aegro Corpore, Contingant, diligenter obseruari oportet. Eorumque alia eX odore, alia ex sapore diiudicari debent. Sunt autem illa, quae in superficie corporis, cutis spia
hus, '' et spiritus viis seruntur: deinde quae per aluum, inprimis sponte, descendunt, item, quae ad glandulosas cryptas, 'Τ externam aurem intus cingentes, confluunt, atque interdum vere liquida ex aure effluunt. Sed porro videndum est, quomodo Vel superne, vel inferne prorumpent rumis flatusque nares feriant, quod etiam de Urina Valet, atque de eo, quod per ulcera secedit, siue arte facta, silue morbosa, nec non de illo, quod '' per sudoris vias excernitur, et sputi nΟ-mine, eX faucibus et pectore, reiicitur, atque '' enaribus fluit, Vel nauci forma emungitur. At vero eX his, de quibus ex gustu iudicari debet, iterum sudor est, unde '' cutis quasi salsa sit, sciendumque, an quoque sputum salsim, et aere, aut mucus talis, aut similis lacryma sit, quae
234쪽
genarum eXedit, et num alii humores salsi, qui e corpore feruntur. Et quandoquidem inprimis videndum est, quae siue sponte facta, siue arte mota concitataque prosint, aut obsint, in haec sane ita porro inquirere expedit, ut sciatur, '' an ipsa naturae aegri, et morbi indoli temporique omnino conuenientia sint, an praeter legitimam causiam rationemque, ita fiant.
3) His igitur Verba οια δῶ a Girardeto in fine primae Partis huius libelli sunt posita, Partem secundam vero ordi
tUr : σημηῖα τοῦ*τα. Ego vero, ut non separanda haec verba
esse existimo, sic etiam malo ad sequentia referre , quod in his praecipue de notis agitur, quae ostendunt, quales morborum curationes suscipiendae sint. In praecedentibus videntur ea, quae ad humores excretos pertinent, in uniuersum magis proposi ta fuisse. Et spiritus viis. Vt Hippocratem constat inspirationem, quae per cutem fit, cognitam habuisse, sic et exspirationem, quae ex pulmonibus fit, vel ex hoc loco verisi- anile est. Et Galenus ac veteres Medici fere omnes, inter praeci-Puos pulmonum usus, et hunc retulerunt, nempe, ut quas fuligo sanguinis per pulmones evacuetur, quem usum eum et proxime superiorum saeculorum Physiologi memorauerint, mirum est, a tam paucis adhue fuisse huius rei rationem habitam in medendo. Magna enim vis eius humoris est, quem ore exhalamus. Selibram circiter quotidie hac via euacuari, a Sanctorio positum est Medie. Stat. Sect. I. s. Quintam partem totius facit Listerus in Comment.Glis nitis Anat. Hep. Cap. 39. p. 3 o. Edit. Lond. nos altero fere tanto amplius exspirare, quam inspirare existimat. Hanc perspirationem aequalem culaneae facit Thruston apud Listerum de Humor. p. 9. Et quamuis fortasse impossibile sit, veram exhalantis humoris quantitatem inuenire, debet tamen ipsa parum illi cedere, quae per cutis spiracula exit. Ρrimo enim pulmones toti excavati, in amplisi ima superficie, incredibilem pororum numerum habent, quibus aeri patent, deinde non ex pulmonibus tantum, verum eX oris quoqUe nariumque amplissimis cauis, semper madidis, magnam humorum vim eX- spiramus. Praeterea videntur etiam hi pori maiores iis esse per quos in cute transpiratio fit, et maior quoque celeri Or-
235쪽
que languinis, ad haec loca, appulsus, quo propius scilicet a
corde absunt, et quo maiori velocitate vitalis succus per pulmonalia vasa circumagitur. Ac sunt frequentes et periculosi morbi a cohibita pulmonum perspiratione, rari leuioresque a culanea.
43 Externam aurem.) Ad certamen existimo Hippocratem digitum intenditie. Quis certamen, siue etiam certamina , nam et hoc quibusdam probari intelligo, primum dixerit, nescio. Sussicit, barbarum esse. Antiqui 1ordes aurium nominarunt, teste Cicerone de Nat. Deor. L. II. C. 37. et Plin. Hist.Nat. L. XXVIII. C. q. Recentiores marmorata, Plinii auctoritatem praetexentes Sal. Alberti Hist. part. p. Ias. Ed. I6o2. in quo tamen hoc Vocabulum non inuenio. Fonis . tem harum sordium, ante Du Verney, a Stenonis et Bariolo
in Libro det Suono indicatum fuisse, docet Morgagn Epist. IIII. ad Valsa l. Opp. p. 74. An et Pectilino hae glandulae notae ante Du Verney Saltem ubi describit glandulas, Cl. Dii Ver-ney non memorat. Obs. L. II. 46. Vsum huius humoris eum esse, quem Boerhauius exposuit Prael. Vol. IIII. p. 33r. non nego; tamen non exiguus quoque is est, quem ingeniosissime excogitauit Cicero loc. cit. Prouisum etiam, ut, si qua minima bestiola conaretur irrepere, in sordibus aurium, tanquam in visco inhaeresceret. De quo usu mirum
est, Molinetium Diss. Anat. Pathol. p. 48. Ed. I669. dubitasse. Sunt, quibus liquidae, copiosaeque hae sordes ex auribus profluunt, indicia ut plurimum siue secundae, siue aduersae valetudinis capitis dantes; et ipse aliquot noui, qui, cum ante capitis doloribus persaepe discruciarentur, iam optime valent, qUamdiu aures apertas habent, quibus obstructis, caput ipsis vehementer dolet. Cf. Cl. Schulati Disside Auribus manantibus. De ceriaminum aurium usu peculiaris libellus est Nicol. papinii Salinur. 1648. 46) Per furia is vias. In sudoris viis non pauca nondum expedita sunt. Sudorem non ex glandulis prouenire Ruysichius docuit Adv. Anat. I. 3. et glandulas culanoas esse vias sudoris, negat Cel. Hallerus ad Prael. Boerhaia. Vol. III. p. 566. R. et quantum ego video, uterque recte. Tales glandulae, quales vere in cute inueniuntur, quasque Ruysichius fere spurias vocat, quia pleraeque cryptae tantum sunt, pultibi in corpore tenuem adeo, vix viscidum, Vnguinosumque humorem emittunt, ac sudor est. Neque possimitam subito, quam sudorem erumpere, saepe videmus, tamque M a ma-
236쪽
n1agmini humoris modum emittere. Et cum in hyeme, per plures dies, aut etiam septimanas, non sudemus, quantum
quaeso deberent illi folliculi glandulosi extendit quantum humor inspissari Sed neutrum sit. Ad haec in 1imioribus
cadaueribus bis adeo repleuisse arterias memini, ut in aliquot locis, materia etiam colorata, per poros cutis, exiret,
forma fere sudoris. Tamen in his, vitat diligenter qGaesi uerim, folliculos materia plenos, poris subieHos, inuenire non potui. Vt vero materia iniecta per poros dilatatos exiit, se etiam sanguis ipse. Beeli linus Lib. I. Obf. 38. feminam vidit Lugduni Batauorum, cui per capitis poros, sudor sanguinolentus erumpebat, et haec femina videtur eadem futile, quam memorat Boerhaaue Prael. Vol. III. p. 568. In pede viri vidit B inninger Lib. V. Obs. 58. plura exempla collegit Marc. Donatus de Hist mirab. Lib. I. C. a. ac, nisi fidem superat, certe mirabilis est his orsa viri, sanguinem sudantis, in coitu, apud Paullinum obf. 46. Cent. IlI. Saepius hoc malum infantibus accidere testatur Binninger Lib. IIII. Ob L 32. et idem noui, ante aliquot annos, in Principe quodam, unum annum circiter nato, obseruatum fuis h.
4 E naribus fuit ) Nares, etiam sanissimi hominis, diuersos humores emittunt, ex variae magnitudinis poris, ad cryptas pertinentibus, di iis Ill. Hallero ad Boerha v. Prael Vol. IIII. p. 49. iq. Frequentissimos poros inuenio in an
tro, quod est inter cautim narium et ostium externum, a ld-tere septi anterius, non in hoc ipso. Plures insignis magnitudinis sunt, ut et rotunda corpuscula clare videri pot- sint, fere ut in intestinorum glandulis congregatis. EX mediae magnitudinis poris pili prominent. Sed hi non fontes veri muci narium sunt, sed illius maxime, qui digito in nares imi nisi , eximi solet. Qui illum mucum secernunt, quem emtingimus, illi maximam partem in septo conjiciuntur, partim vere arteriosi, partim adeo aperti, ut peculiares venosi dis imis esse videantur. Ibi tamen et alios Video, cryptas potius quam poros dicendos, et inter hos unum maiorem sinuin a dextris, in quo perquam multi pori coiispiciuntur. In sinu bus frontalibus, sphenoideis, maxillaribus etiam intacum secerni, docet mucus magna copia ibi post mortem inuentus. Sed membrana in his, maxime frontalibus, perquam tenuis est, etsi numerosissimis vas ctilis instructa. Quae igitur utilitas spongiosae substantiae, quae videtur membranam Selineiderianam, praecipue in septo, facere
237쪽
An olfactum potius limat, quam muci secretionem ' Certe
in septo maxima nerciorum vis, cum contra in cellulis eth-
moidalibus membrana aeque tenuis, quam in sinubus. Sed in his quaeritur, an duplex membrana sit, qVarum nempe altera periostii munere fungatur Has enus simplicem inuenio. Et potest cum perlotinim esse, tum quoque humorem secernere. Perlostium e fi membrana ossibus obducta, ut vasa osti det, necessarium non est. Sunt hic ossa teneriora, et habent ab externis. Sed multis hominibus altera ex narium cauitatibus fere sicca et obstructa est, utplurimum ob septima ita inclinatum, vi altera cauitas in medio fere clausa sit. Est autem semper, si pueros exeipias, versus alterutrum latus inclinatum.
8 Cutis quasii falsa fit. Recte autem Hippocrates ad
odores 1apo iraque excretorum humorum respicere iubet,
ubi medentes scire velint, cuiusmodi morbos futuros ipsi
significent. Nam a uualitate humorum, eorumque naturali indole corrupta, plurimi morbi proueniunt, qui in internis sedibus consistunt. Quae humorum vitia omnia ad acrimoniam aliquam, seu salinum principium, acidum, alcatinumue, aut salsum inclinant, siue maiori copia eiusmodicibus aut potus stiva tus, siue illa salia ventriculi et intestini, aliarumque partium vitio, quae ad assumta, in similem corpori substantiam, mutanda, plurimum faciunt, in corpore procreata sint. Quae humorum qualitates, de se ipsae, per excreta, significationem faciunt, adeoque, vel Hippocrate teste, ex horum odore, saporeque optime diiudicantur, simulqtie vocis αλμυρὸς vis intelligitur, quae salium quaecunque genera comprehendit. Cur autem haec salia se inprimis eo humore, qui in cute exhalat, et sputo, et narium milco, Iacrymisque manifestent, scilicet, quos quatuor humores Hippocrates examinandos proponit, cum ex partium fabrica, in quibus a sanguine secedunt, tum ex ipsa humorum indole, omnibus patere debet, neque adeo expositione eget. Observarunt autem sudorem falsum lixivunt Ol. Borrichius Act. . Hai. Vol. IIII. s . in podagrico, acidum in hydropicis Idem ibid. 69. item acidum a cibis Benia et Theatr. Tabid. Exerc.29. Sulphureum etsi non sudorem , tamen perspirantem humorem memorat Cardanus in Vita sua C. 2T. et Alex. Tassonus Medit. Lib. V. Qu. 36. Novi feminam, in qua duos utplurimum dies, ante mensium fluxum, tam acidi sudores copiosi profluunt, ut lintea, tanquam ab aqua sorti, cor
238쪽
necessaria saliuae inspectione ad c seruandam et restaurandam sanitatem, et duae Henningeri Diff. de Salim. 9, An ipsa naturae.) Videntur haec verba et ita verti posse: an signa, quae spem vel periculum ostendunt, persecte inter se similia fuerint.
Utque haec singulorum humoriam qualitatem inprimis indicant, sic de iniuersa corporis
natura ac temperamento, mentisque integritate, per alia signa, constat. Inter quae maXime ins Omnia sunt. Nam horum utique magna vis est:
videndumque potissimum, qualia aeger intomnia videat, et quo ipsa tempore contingant: deinde quid aeger in somno faciat, iaceatne tranquillUs,
an corpus iactet. Neque etiam parum nosse refert, an aeger acute audiat, et ita animo comparatus sit, ut rationes admittat, et obsequatUr, eX quo constare possit, quomodo cerebrum affectum , numque mens integra sit. R Fere autem omnibus scire praestat, an ea, quae salutem pol licentur, et utilia sunt, et numero plura sint, et fortiora iis, quae contrarium indicant.so Fere autem. Sie verti hunc loeum, non, quod omn1no imitandum Foesium esse existimabam, sed quod, propter plures dubitationes, quomodo recte vertendus sit, ignoraham. Multa sunt, quae suadent, haec verba μέει - ω - - ετέρωv ad illa: πείθεο πι προθουκέηται referre, sed ex ipsis, uti nune iacent, nullus commodus sensus elici potest. Neque ego Video, quomodo emendari queant. Quod si vero separentur a praecedentibus, totus locus ita interpunctus le- gatur:
239쪽
gatur: ἔν πω λογισμω ' μέζω - - - των λερων , sic sane verti potest: Inter se autem collatis his signis, videndum est, an ea, quorum magna emeacia est, licet pauciora, pluribus, sed minoris momenti, praestent, atque an iis, quae commode eueniunt, plus fidendum sit, quam illis, quae prae caeteris salutaria sunt. Polliet fortassis et sic legi: ἐν τω λογισμω μDφ' ἰσχυρότεροι. etc. etc. quod tamen vix alium sensum essiceret. Et pratter haec certissimum est, sive hoc, sive illo modo haec verba interpungantur, alieno loco posita esse, etsi, ubi exciderint, nondum video.
κηματα. Expedit autem et sensus reliquos intueri, an integri, et singuli ita constituti sint, Vt, quaecunque oblata fuerint, recte planeque percipiant,
atque ferre omnia, sine mentis Corporisque commotione, queant ' Talia Vero CuiuScunque naturae odores sunt, sermones etiam, ab adstantihus inuicem mixti, vestitus Varii, et variae obiectorum figurae.
si) Expedit autem Cum ea, quae praecedunt, ad sensus internos pertineant, malui haec ab ipsis separare, simulque cum his ea coniungere, quae, secundum Duretinn, in sequente paragrapho, leguntur usque ad verba: ειματα , ματα. Certe haec ab illis separare non licet. sa) Tulia Uero cuiuscunque naturae odores sunt. J Vt iii multis aliis rebus obseruandis, quae in morbis contingunt, se in his quoque, quae Hippocrates hoe loeo recenset, Veterum Medicorum diligentiam et accurationem nos quidem miramur, et laudamus, neque vero imitamur. Attamen in xllis affectibus, in quibus etiam mens patitur, suininae Vtilitatis est, ea omnia remouere, quae vel oculos, vel aures, vel nares, vel tactum grauius ferire, et ita afficere valent, Ut animus inde commoueatur, et morbus asperior fiat. In
240쪽
qua re obseruanda, et Veterum quorumcunque, et maxime recentiorum, diligentiam longissime superauit ex Graecis Aretaeus, ex Latinis Caelius Aurelianus. Non autem rara sunt eorum exempla , quos Variarum rerum odores laeserunt.
Horum plura collegit Boyleus de mira subtilitate effluuiorum etc. et Theod. Zwingerus Diff. de Antipathia humana, item Boeclerus in Diff. de poris, effluuiis et odoribus. Sic etiam nobilis quidam a vespertilione, et miles fortissimus afele male affecti apud Vallis lateri T. I. Opp. p.83. Huc etiam pertinet sitie vomitus, siue purgatio, solo odore purgantium medicinarum, concitata. Memorabile est exemplum Psellii, Medici Lipsiensis, apud Salmuttium Cent III. Obi 8. Is, ubi Purgante medicina uti voluit, pharmacopolia ingressus est, quando electuaria purgantia parabantur. Alius, eX odore florum tunicarum purgati, meminit Paullini Cent. IIII. Obs.sis. Plura vide apud Binningerum loco eitato. p. 227. Vt vero per olfactus organum multi , sic per visum, auditum, Ete. non pauciores laedi, frequenti obseruatione compertum est, quod Medicus ignorare non debet, ne, si in aegro tale quid observet, vere naturale, pro malo signo habeat.
Scire etiam permultum interest, num, quae, ubi sponte ac praeter Opinionem apparent, Vtilia sunt, facile aegri ferant, et quando tot et talia signa cris in asserant. In qua re sane ad qualitatem eorUm , quae eXCernUntUr, ut flatuum, urinae, aliorumque, tum etiam ad quantitatem
et tempus, quo fiunt, respiciendum est. Nam, si perfecta iudicatio est, tamen naturae impetus aliquando iuuari debet: Similiterque contraria
